Carmina (Horatius)/Liber II/Carmen XVII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber II
Carmen XVII
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png II, XVI II, XVIII Fairytale right blue.png


Cur me querelis exanimas tuis?
nec dis amicum est nec mihi te prius
obire, Maecenas, mearum
grande decus columenque rerum.

a, te meae si partem animae rapit
maturior vis, quid moror altera,
nec carus aeque nec superstes
integer? ille dies utramque

ducet ruinam. non ego perfidum
dixi sacramentum ibimus, ibimus,
utcumque praecedes, supremum
carpere iter comites parati.

me nec Chimaerae spiritus igneae
nec si resurgat centimanus Gyas
divellet umquam: sic potenti
Iustitiae placitumque Parcis.

seu Libra seu me Scorpios adspicit
formidolosus pars violentior
natalis horae seu tyrannus
Hesperiae Capricornus undae:

utrumque nostrum incredibili modo
consentit astrum; te Iovis inpio
tutela Saturno refulgens
eripuit volucrisque Fati

tardavit alas, cum populus frequens
laetum theatris ter crepuit sonum;
me truncus inlapsus cerebro,
sustulerat, nisi Faunus ictum

dextra levasset, Mercurialium
custos virorum. reddere victimas
aedemque votivam memento;
nos humilem feriemus agnam

Fairytale left blue.png II, XVI II, XVIII Fairytale right blue.png