Carmina (Horatius)/Liber III/Carmen X

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Liber III
Carmen X
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png III, IX III, XI Fairytale right blue.png


Extremum Tanain si biberes, Lyce,
Saevo nupta viro, me tamen asperas
    Porrectum ante foris obicere incolis
        Plorares Aquilonibus.

Audis, quo strepitu ianua, quo nemus
Inter pulchra satum tecta remugiat
    Ventis, et positas ut glaciet nivis
        Puro numine Iuppiter?

Ingratam Veneri pone superbiam,
Ne currente retro funis eat rota:
    Non te Penelopen difficilem procis
        Tyrrhenus genuit parens.

O quamvis neque te munera nec preces
Nec tinctus viola pallor amantium
    Nec vir Pieria paelice saucius
        Curvat, supplicibus tuis

Parcas, nec rigida mollior aesculo
Nec Mauris animum mitior anguibus.
    Non hoc semper erit liminis aut aquae
        Caelestis patiens latus.

Fairytale left blue.png III, IX III, XI Fairytale right blue.png