Carmina (Horatius)/Liber III/Carmen XII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber III
Carmen XII
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png III, XI III, XIII Fairytale right blue.png


Miserarum est neque amori dare ludum neque dulci
mala vino lavere, aut exanimari metuentis
patruae verbera linguae.

tibi qualum Cythereae puer ales, tibi telas
operosaeque Minervae studium aufert, Neobule,
Liparaei nitor Hebri,

simul unctos Tiberinis umeros lavit in undis,
eques ipso melior Bellerophonte, neque pugno
neque segni pede victus,

catus idem per apertum fugientis agitato
grege cervos iaculari et celer arto latitantem
fruticeto excipere aprum.

Fairytale left blue.png III, XI III, XIII Fairytale right blue.png