Carmina (Horatius)/Liber III/Carmen XXVIII

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber III
Carmen XXVIII
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png III, XXVII III, XXIX Fairytale right blue.png


Festo quid potius die
Neptuni faciam? prome reconditum,
Lyde, strenua Caecubum,
munitaeque adhibe vim sapientiae.

inclinare meridiem
sentis et, veluti stet volucris dies,
parcis deripere horreo
cessantem Bibuli consulis amphoram.

nos cantabimus invicem
Neptunum et viridis Nereidum comas;
tu curva recines lyra
Latonam et celeris spicula Cynthiae;

summo carmine quae Cnidon
fulgentisque tenet Cycladas et Paphon
iunctis visit oloribus
dicetur, merita Nox quoque nenia

Fairytale left blue.png III, XXVII III, XXIX Fairytale right blue.png