Carmina (Horatius)/Liber IV/Carmen XII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber IV
Carmen XII
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png IV, XI IV, XIII Fairytale right blue.png


Iam veris comites, quae mare temperant,
inpellunt animae lintea Thraciae,
iam nec prata rigent nec fluvii strepunt
   hiberna nive turgidi.

nidum ponit, Ityn flebiliter gemens,
infelix avis et Cecropiae domus
aeternum opprobrium, quod male barbaras
   regum est ulta libidines.

dicunt in tenero gramine pinguium
custodes ovium carmina fistula
delectantque deum, cui pecus et nigri
   colles Arcadiae placent.

adduxere sitim tempora, Vergili:
sed pressum Calibus ducere Liberum
si gestis, iuvenum nobilium cliens,
   nardo vina merebere.

nardi parvos onyx eliciet cadum,
qui nunc Sulpiciis adcubat horreis,
spes donare novas largus amaraque
   curarum eluere efficax.

ad quae si properas gaudia, cum tua
velox merce veni: non ego te meis
inmunem meditor tinguere poculis,
   plena dives ut in domo.

verum pone moras et studium lucri
nigrorumque memor, dum licet, ignium
misce stultitiam consiliis brevem:
   dulce est desipere in loco.

Fairytale left blue.png IV, XI IV, XIII Fairytale right blue.png