Carmina (Horatius)/Liber IV/Carmen XIV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber IV
Carmen XIV
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png IV, XIII IV, XV Fairytale right blue.png


Quae cura patrum quaeve Quiritium
plenis honorum muneribus tuas,
   Auguste, virtutes in aevom
      per titulos memoresque fastos

aeternet, o, qua sol habitabilis
inlustrat oras, maxime principum,
   quem legis expertes Latinae
      Vindelici didicere nuper

quid Marte posses. milite nam tuo
Drusus Genaunos, inplacidum genus,
   Breunosque velocis et arcis
      Alpibus inpositas tremendis

deiecit acer plus vice simplici;
maior Neronum mox grave proelium
   conmisit immanisque Raetos
      auspiciis pepulit secundis,

spectandus in certamine Martio
devota morti pectora liberae
   quantis fatigaret ruinis,
      indomitas prope qualis undas

exercet Auster Pleiadum choro
scindente nubis, inpiger hostium
   vexare turmas et frementem
      mittere equom medios per ignis.

sic tauriformis volvitur Aufidus,
qui regna Dauni praefluit Apuli,
   cum saevit horrendamque cultis
      diluviem meditatur agris,

ut barbarorum Claudius agmina
ferrata vasto diruit impetu
   primosque et extremos metendo
      stravit humum sine clade victor,

te copias, te consilium et tuos
praebente divos. nam tibi quo die
   portus Alexandrea supplex
      et vacuam patefecit aulam,

Fortuna lustro prospera tertio
belli secundos reddidit exitus
   laudemque et optatum peractis
      imperiis decus adrogavit.

te Cantaber non ante domabilis
Medusque et Indus, te profugus Scythes
   miratur, o tutela praesens
      Italiae dominaeque Romae.

te fontium qui celat origines
Nilusque et Indus, te profugus Scythes
   te beluosus qui remotis
      obstrepit Oceanus Britannis,

te non paventes funera Galliae
duraeque tellus audit Hiberiae,
   te caede gaudentes Sygambri
      conpositis venerantur armis.

Fairytale left blue.png IV, XIII IV, XV Fairytale right blue.png