There are no
reviewed versions of this page, so it may
not have been checked for adherence to standards.
Quintus Horatius FlaccusCarmina023 a.Ch.n.
Sic te diva potens Cypri,
Sic fratres Helenae, lucida sidera,
Ventorumque regat pater
Obstrictis aliis praeter Iapyga,
Navis, quae tibi creditum 5
Debes Vergilium ; finibus Atticis
Reddas incolumem, precor,
Et serves animae dimidium meae.
Illi robur et aes triplex
Circa pectus erat, qui fragilem truci 10
Commisit pelago ratem
Primus : nec timuit praecipitem Africum
Decertantem Aquilonibus
Nec tristis Hyadas nec rabiem Noti,
Quo non arbiter Hadriae 15
Maior, tollere seu ponere volt freta.
Quem mortis timuit gradum
Qui siccis oculis monstra natantia,
Qui vidit mare turbidum et
Infamis scopulos Acroceraunia? 20
Nequiquam deus abscidit
Prudens Oceano dissociabili
Terras, si tamen impiae
Non tangenda rates transiliunt vada.
Audax omnia perpeti 25
Gens humana ruit per vetitum nefas.
Audax Iapeti genus
Ignem fraude mala gentibus intulit.
Post ignem aetheria domo
Subductum, macies et nova febrium 30
Terris incubuit cohors
Semotique prius tarda necessitas
Leti corripuit gradum.
Expertus vacuum Daedalus aera
Pennis non homini datis ; 35
Perrupit Acheronta Herculeus labor.
Nil mortalibus ardui est ;
Caelum ipsum petimus stultitia, neque
Per nostrum patimur scelus
Iracunda Iovem ponere fulmina. 40