Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen IV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Liber I
Carmen IV
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png I, III I, V Fairytale right blue.png


Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni
trahuntque siccas machinae carinas
ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni
nec prata canis albicant pruinis.
iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna
iunctaeque Nymphis Gratiae decentes
alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum
Volcanus ardens visit officinas.
nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto
aut flore, terrae quem ferunt solutae,
nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
seu poscat agna sive malit haedo.
pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas
regumque turris. o beate Sesti,
vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam;
iam te premet nox fabulaeque Manes
et domus exilis Plutonia; quo simul mearis,
nec regna vini sortiere talis
nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus
nunc omnis et mox virgines tepebunt.

Fairytale left blue.png I, III I, V Fairytale right blue.png