Carmina (Leo XIII)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Conditae a Christo
1867-1897
editio: incognita
fons: incognitus

Ars photographica
(1867)

Expressa solis spiculo
      nitens imago, quam bene
      frontis decus, vim luminum
      refers et oris gratiam!

5
O mira virtus ingeni
      novumque monstrum! Imaginem
      naturae Apelles aemulus
      non pulchriorem pingeret.


De se ipso
(1883)

Iustitiam colui; certamina longa, labores,
      ludibria, insidias, aspera quaeque tuli.
At fidei vindex non flectar: pro grege Christi
      dulce pati ipsoque in carcere dulce mori.


Aenigma
(18??)

Pars prior interdum velis ornatur et auro
      Altera pars prisco tempore nummus erat.
Uno iuncta simul verbo pars utraque gentem
      Rapto viventem belligeramque notat.

5
Pontificis magni lepidum ecce aenigma solutum:
      Tradere versiculis forsitan expediat.
Altera pars ara scilicet, pars altera bes est
      Verba velim iunges, prodierint Arabes.


Ultima desiderata
(1897)

Extremum radiat, pallenti obvolvitur umbra
      Iam iam sol moriens; nox subit atra, Leo,
Atra tibi, arescunt venae, nec vividus humor
      Perfluit, exhausto corpore vita fugit.
5
Mors telum fatale iacit; velamine amicta
      Funereo gelidus contegit ossa lapis.
Ast anima aufugiens excussis libera vinclis
      Continuo aetherias ardet anhela plagas;
Huc celerat cursum; longarum haec meta viarum;
10
      Expleat oh clemens anxia vota Deus!
Scilicet ut tandem superis de civibus unus
      Divino aeternum lumine et ore fruar.
Detur et ore tuo, caeli regina, beari,
      Quae dubiae errantem per salebrosa viae
15
Duxeris in patriam. Materno munere sospes
      Carmine te memori, virgo benigna, canam.