Ad Guilelmum Nesenum.
[recensere]
Hunc etiam calamum tibi, docte Nesene, Philippus
sincerae mittit pignus amicitiae.
non tamen hic sese confert cum munere Erasmi,
sed calamo longe cedit Erasmiaco.
frigida caenoso tulit hunc Saxonia stagno,
in Nili ripis editus ille fuit.
Lethaeum excussit mundo tamen ille veternum,
pingebat domini cum monumenta sui.
aurea Mercurii non tantum virga meretur,
illa sibi quantum laudis arundo feret.
hos tantum versus mea pinxit arundo, placere
quantum ipsos versus, hanc eriam opto tibi.
De eclipsi lunae 28. Octobris anno l547.
[recensere]
Certa Deus toti impressit vestigia mundo,
agnosci sapiens conditor unde queat.
nec natas casu res esse ars indicat ipsa,
stellarum motus quae regit atque vias.
esse Deumque docet menti lux insita nostrae,
separat a factis quae vitiosa bonis:
conscia corda Dei cum iustam vindicis iram
quolibet admisso crimine maesta, tremunt.
et semper culpam poenae comitantur atrocem,
et si sera tamen praemia laudis erunt.
non urbs, non regio, non aetas ulla severi
iudicii exemplis, non domus ulla caret.
at Deus, ut flectat nos ad meliora, stupendis
incautos signis praemonet ipse datis.
saepe timent aliquem contcrrita sidcra cnsum,
saepe ingens tellus, ceu ruitura, tremit.
at quos nulla movent venturae nuntia poenae,
Cyclopum similes forsitan esse volent.
sponsi Penelopes minitantia Numina rident,
cum cernunt tota tristia spectra domo,
cumque madent taetro sudantia saxa cruore,
et subita Phoebum Cynthia nocte tegit.
mox tamen hunc risum Sardoum poena secuta est,
qualis contempti Numinis esse solet.
nos igitur moniti tollamus lumina ad astra,
non aspernantes signa verenda Dei.
Hesperias Phoebus cum cras mergetur in undas,
Luna tenebrosum proferet atra caput.
postque dies aliquot, cum iam decreverit orbis,
venit et ad fines, Scorpio, Luna tuos,
horrenda involvet fratris caligine vultus,
cum iam de caeli culmine ducet equos.
et simul in tenebras incurrent Marsque Venusque,
callidus et fraudum structor Atlantiades.
hei mihi, quos motus populi quantosque furores
portendunt taetro sidera iuncta loco!
haec licet astra regant homines, regit attamen astra
noster, qui non vult Stoicus esse, Deus.
nos igitur, quibus est afflicta Ecclesia curae,
assidue oremus supplice voce Deum,
leniat ut clemens haec tanta pericula nobis
et sanet populi vulnera saeva sui.
In Wintoniensem defensorem caelibatus.
[recensere]
Qui castitatem laudibus magnis vehis,
contraque sanctum disputas connubium,
tu quisquis ille es admirator caelibum,
omitte iam tua cogitata callida
de coniugum ac de caelibum discrimine,
et te tuosque contuere caelibes,
quae vestra vitae puritas sit istius.
quod si impudicitiae omnibus plenam notis
libidinumque spurcitate videris,
fucis nefandas turpitudines novis
ornare cesses, falsa enim praeconia
mores refutant, et tui, et gregalium.
nam quid, Deus bone, tu tuumque istud genus
effeminatum, molle, quale erat Phrygum,
Ideae curru qui sequentes per iuga
matris Deorum pulsitabant tympana,
de continentia atque castis moribus
speciosa verba sanctimoniae daris?
non castitatem vos profecto quaeritis,
sed huius ut sub dignitate et nomine
impune libereque turpitudini
et serviatis moribus nequissimis.
In effigiem Ioannis Friderici
[recensere]
In effigiem Ioannis Friderici ducis Saxoniae
electoris tenentis manu flosculum violae.
Hic me flos violae, dextra quam gesto caduca,
de nostra monet et debilitate docet:
flosculus hic redolet nitidis pulcherrimus hortis
et tamen exiguo tempore durat odor,
sic res humanas fragilis fortuna gubernat,
tempore sic homines stantque caduntque brevi.
ille ego, qui quondam felix mea regna tenebam
hic ubi Saxonicos irrigat Albis agros,
cuius erat totum celeberrima fama per orbem
quod regerem populos cum pietate meos,
quique ego pro patria pugnans et dogmata sacra
defendens clarum nomen ubique tuli,
nunc me captivum tenet alter, et optima nobis
cum sit non ullo causa tuente perit.
erepti fasces et inanis gloria mundi,
sed placuisse uni praefero posse Deo,
et mea dependet nunc a te gloria, Christe,
quod pars sum regni quantulacumque tui,
teque precor, dubiis addas solatia rebus
et mihi deserto mite levamen ades.
Quomodo vivendum.
[recensere]
Feceris haud quidquam nisi quod fecisse necesse est:
quamque dedit norma est una sequenda, Deus.
Et fugito turbam nisi cum respublica poscit
congressus modicos: futile turba malum est.
Tibi curabis multos adiungere amicos:
rara haec sunt, candor, gratia. iusta, fides.
At si quos poteris reque officiisque iuvare,
sic tamen adiutos ne meminisse putes.
Praecipue vero remis velisque potentum
fucosas fugito cautus amicitias.