Carmina (Sidonius Apollinaris)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT

Praefatio panegyrici dicti Anthemio Augusto bis consuli[recensere]

Praefatio panegyrici dicti Anthemio Augusto bis consuli

Cum iuvenem super astra Iovem natura locaret
susciperetque novus regna vetusta deus,
certavere suum venerari numina numen
disparibusque modis par cecinere sophos.
Mars clangente tuba patris praeconia dixit 5
laudavitque sono fulmina fulmineo;
Arcas et Arcitenens fidibus strepuere sonoris,
doctior hic citharae pulsibus, ille lyrae;
Castalidumque chorus vario modulamine plausit,
carminibus, cannis, pollice, voce, pede. 10
sed post caelicolas etiam mediocria fertur
cantica semideum sustinuisse deus.
tunc Faunis Dryades Satyrisque Mimallones aptae
fuderunt lepidum, rustica turba, melos.
alta cicuticines liquerunt Maenala Panes 15
postque chelyn placuit fistula rauca Iovi. 4"/>
hos inter Chiron, ad plectra sonantia saltans,
flexit inepta sui membra facetus equi;
semivir audiri meruit meruitque placere,
quamvis hinnitum, dum canit, ille daret. 20
ergo sacrum dives et pauper lingua litabat
summaque tunc voti victima cantus erat.
sic nos, o Caesar, nostri spes maxima saecli,
post magnos proceres parvula tura damus,
audacter docto coram Victore canentes, 25
aut Phoebi aut vestro qui solet ore loqui;
qui licet aeterna sit vobis quaestor in aula,
aeternum nobis ille magister erit.
ergo colat variae te, princeps, hostia linguae;
nam nova templa tibi pectora nostra facis. 30

Panegyricus[recensere]

Panegyricus


Auspicio et numero fasces, Auguste, secundos
erige et effulgens trabealis mole metalli
annum pande novum consul vetus ac sine fastu 6"/>
scribere bis fastis; quamquam diademate crinem
fastigatus eas umerosque ex more priorum 5
includat Sarrana chlamys, te picta togarum
purpura plus capiat, quia res est semper ab aevo
rara frequens consul, tuque o cui laurea, Iane,
annua debetur, religa torpore soluto
quavis fronde comas, subita nec luce pavescas 10
principis aut rerum credas elementa moveri,
nil natura novat: sol hic quoque venit ab ortu.
Hic est, o proceres, petiit quem Romula virtus
et quem vester amor; cui se ceu victa procellis
atque carens rectore ratis respublica fractam 15
intulit, ut digno melius flectenda magistro,
ne tempestates, ne te, pirata, timeret.
te prece ruricola expetiit, te foedere iunctus
adsensu, te castra tubis, te curia plausu,
te punctis scripsere tribus collegaque misit 20
te nobis regnumque tibi; suffragia tot sunt
quanta legit mundus, fateor, trepidavimus omnes,
ne vellet collega pius permittere voto
publica vota tuo. credet ventura propago?
in nos ut possint, princeps, sic cuncta licere, 25
8"/> de te non totum licuit tibi. facta priorum
exsuperas, Auguste Leo; nam regna superstat
qui regnare iubet: melius respublica vestra
nunc erit una magis, quae sic est facta duorum.
Salve, sceptrorum columen, regina Orientis, 30
orbis Roma tui, rerum mihi principe misso
iam non Eoo solum veneranda Quiriti,
imperii sedes, sed plus pretiosa quod exstas
imperii genetrix. Rhodopen quae portat et Haemum,
Thracum terra tua est, heroum fertilis ora. 35
excipit hic natos glacies et matris ab alvo
artus infantum molles nix civica durat.
pectore vix alitur quisquam, sed ab ubere tractus
plus potat per vulnus equum; sic lacte relicto
virtutem gens tota bibit, crevere parumper: 40
mox pugnam ludunt iaculis; hos suggerit illis
nutrix plaga iocos, pueri venatibus apti
lustra feris vacuant, rapto ditata iuventus
iura colit gladii, consummatamque senectam
non ferro finire pudet: tali ordine vitae 45
cives Martis agunt, at tu circumflua ponto
Europae atque Asiae commissam carpis utrimque 10"/>
temperiem; nam Bistonios Aquilonis hiatus
proxima Calchidici sensim tuba temperat Euri.
interea te Susa tremunt ac supplice cultu 50
flectit Achaemenius lunatum Persa tiaram.
Indus odorifero crinem madefactus amomo
in tua lucra feris exarmat guttur alumnis,
ut pandum dependat ebur; sic trunca reportat
Bosphoreis elephas inglorius ora tributis. 55
porrigis ingentem spatiosis moenibus urbem,
quam tamen angustam populus facit; itur in aequor
molibus et veteres tellus nova contrahit undas;
namque Dicarcheae translatus pulvis harenae
intratis solidatur aquis durataque massa 60
sustinet advectos peregrino in gurgite campos,
sic te dispositam spectantemque undique portus,
vallatam pelago terrarum commoda cingunt.
fortunata sat es Romae partita triumphos,
et iam non querimur: valeat divisio regni. 65
concordant lancis partes; dum pondera nostra
suscipis, aequasti. Tali tu civis ab urbe
Procopio genitore micas, cui prisca propago
Augustis venit a proavis; quem dicere digno 12"/>
non datur eloquio, nec si modo surgat Averno 70
qui cantu flexit scopulos digitisque canoris
compulit auritas ad plectrum currere silvas,
cum starent Hebri latices cursuque ligato
fluminis attoniti carmen magis unda sitiret.
Huic quondam iuveni reparatio credita pacis 75
Assyriae; stupuit primis se Parthus in annis
consilium non ferre senis; conterritus haesit
quisque sedet sub rege satraps: ita vinxerat omnes
legati genius, tremuerunt Medica rura,
quaeque draconigenae portas non clauserat hosti, 80
tum demum Babylon nimis est sibi visa patere,
partibus at postquam statuit nova formula foedus
Procopio dictante magis, iuratur ab illis
ignis et unda deus, nec non rata pacta futura
hic divos testatur avos. Chaldaeus in extis 85
pontificum de more senex arcana peregit
murmura; gemmantem pateram rex ipse retentans
fudit turicremis carchesia cernuus aris.
suscipit hinc reducem duplicati culmen honoris: 14"/>
patricius nec non peditumque equitumque magister 90
praeficitur castris, ubi Tauri claustra cohercens
Aethiopasque vagos belli terrore relegans
gurgite pacato famulum spectaret Orontem.
Huic socer Anthemius, praefectus, consul et idem,
iudiciis populos atque annum nomine rexit. 95
purpureos Fortuna viros cum murice semper
prosequitur; solum hoc tantum mutatur in illis,
ut regnet qui consul erat. sed omittimus omnes:
iam tu ad plectra veni, tritus cui casside crinis
ad diadema venit, rutilum cui Caesaris ostrum 100
deposito thorace datur sceptroque replenda
mucrone est vacuata manus, cunabula vestra
imperii fulsere notis et praescia tellus
aurea converso promisit saecula fetu.
te nascente ferunt exorto flumina melle 105
dulcatis cunctata vadis oleique liquores
isse per attonitas baca pendente trapetas. 16"/>
protulit undantem segetem sine semine campus
et sine se natis invidit pampinus uvis.
hibernae rubuere rosae spretoque rigore 110
lilia permixtis insultavere pruinis.
tale puerperium quotiens Lucina resolvit,
mos elementorum cedit regnique futuri
fit rerum novitate fides, venisse beatos
sic loquitur natura deos: constantis Iuli 115
lambebant teneros incendia blanda capillos;
Astyages Cyro pellendus forte nepoti
inguinis expavit diffusum vite racemum;
praebuit intrepido mammas lupa feta Quirino;
Iulius in lucem venit dum laurea flagrat; 120
magnus Alexander nec non Augustus habentur
concepti serpente deo Phoebumque Iovemque
divisere sibi: namque horum quaesiit unus
Cinyphia sub Syrte patrem; maculis genetricis
alter Phoebigenam sese gaudebat haberi, 125
Paeonii iactans Epidauria signa draconis.
multos cinxerunt aquilae subitumque per orbem
lusit venturas famulatrix penna coronas.
ast hunc, egregii proceres, ad sceptra vocari
iam tum nosse datum est, laribus cum forte paternis 130
protulit excisus iam non sua germina palmes. 18"/> imperii ver illud erat; sub imagine frondis
dextra per arentem florebant omina virgam,
at postquam primos infans exegerat annos,
reptabat super arma patris, quamque arta terebat 135
lammina cervicem gemina complexus ab ulna
livida laxatis intrabat ad oscula cristis,
ludus erat puero raptas ex hoste sagittas
festina tractare manu captosque per arcus
flexa reluctantes in cornua trudere nervos, 140
nunc tremulum tenero iaculum torquere lacerto
inque frementis equi dorsum cum pondere conti
indutas Chalybum saltu transferre catenas,
inventas agitare feras et fronde latentes
quaerere, deprensas modo claudere cassibus artis, 145
nunc torto penetrare veru: tum saepe fragore
laudari comitum, frendens cum belua ferrum
ferret et intratos exirent arma per armos,
conde Pelethronios, alacer puer et venator,
Aeacida, titulos, quamquam subiecta magistri 150
terga premens et ob hoc securus lustra pererrans
tu potius regereris equo. non principe nostro
spicula direxit melius Pythona superstans
Paean, cum vacua turbatus paene pharetra
figeret innumeris numerosa volumina telis. 20"/>
 Nec minus haec inter veteres audire sopbistas: 155
Mileto quod crete Thales vadimonia culpas;
Lindie quod Cleobule canis modus optimus esto;
ex Ephyra totum meditaris quod Periander;
Attice quodve Solon finem bene respicis aevi; 160
Prienaee Bia, quod plus tibi turba malorum est;
noscere quod tempus, Lesbo sate Pittace, suades;
quod se nosse omnes vis, ex Lacedaemone Chilon.
praeterea didicit varias, nova dogmata, sectas:
quidquid laudavit Scythicis Anacharsis in arvis; 165
quidquid legifero profecit Sparta Lycurgo;
quidquid Erechtheis Cynicorum turba volutat
gymnasiis, imitata tuos, Epicure, sodales;
quidquid nil verum statuens Academia duplex
personat; arroso quidquid sapit ungue Cleanthes; 170
quidquid Pythagoras, Democritus, Heraclitus
deflevit, risit, tacuit; quodcumque Platonis
ingenium, quod in arce fuit, docet ordine temo, 22"/>
quae vel Aristoteles, partitus membra loquendi,
argumentosis dat retia syllogismis; 175
quidquid Anaximenes, Euclides, Archyta, Zenon,
Arcesilas, Chrysippus Anaxagorasque dederunt,
Socraticusque animus post fatum in Phaedone vivus,
despiciens vastas tenuato in crure catenas,
cum tremeret mors ipsa reum ferretque venenum 180
pallida securo lictoris dextra magistro.
praeterea quidquid Latialibus indere libris
prisca aetas studuit, totum percurrere suetus:
Mantua quas acies pelagique pericula lusit
Zmyrnaeas imitata tubas, quamcumque loquendi 185
Arpinas dat consul opem, sine fine secutus
fabro progenitum, spreto cui patre polita
eloquiis plus lingua fuit, vel quidquid in aevum
mittunt Euganeis Patavina volumina chartis;
qua Crispus brevitate placet, quo pondere Varro, 190
quo genio Plautus, quo fulmine Quintilianus,
qua pompa Tacitus numquam sine laude loquendus. 24"/>
His hunc formatum studiis, natalibus ortum,
moribus imbutum princeps cui mundus ab Euro
ad Zephyrum tunc sceptra dabat, cui nubilis atque 195
unica purpureos debebat nata nepotes,
elegit generum; sed non ut deside luxu
fortuna soceri contentus et otia captans
nil sibi deberet; comitis sed iure recepto
Danuvii ripas et tractum limitis ampli 200
circuit, hortatur, disponit, discutit, armat,
sic sub patre Pius moderatus castra parentis,
sic Marcus vivente Pio, post iura daturi,
innumerabilibus legionibus imperitabant.
hinc reduci datur omnis honos, et utrique magister 205
militiae consulque micat, coniuncta potestas
patricii, celerique gradu privata cucurrit
culmina conscenditque senum puer ipse curulem,
sedit et emerito iuvenis veteranus in auro.
Iamque parens divos: sed vobis nulla cupido 210
imperii; longam diademata passa repulsam 26"/>
insignem legere virum, quem deinde legentem
spernere non posses: soli tibi contulit uni
hoc Fortuna decus, quamquam te posceret ordo,
ut lectus princeps mage quam videare relictus. 215
post socerum Augustum regnas, sed non tibi venit
purpura per thalamos, et coniunx regia regno
laus potius quam causa fuit; nam iuris habenis
non generum legit respublica, sed generosum.
fallor, bis gemino nisi cardine rem probat orbis: 220
ambit te Zephyrus rectorem, destinat Eurus,
ad Boream pugnas et formidaris ad Austrum.
Ante tamen quam te socium collega crearet,
perstrinxisse libet quos Illyris ora triumphos
viderit, excisam quae se Valameris ab armis 225
forte ducis nostri vitio deserta gemebat.
haud aliter, caesus quondam cum Caepio robur
dedidit Ausonium, subita cogente ruina
electura ducem post guttura fracta Iugurthae
ultum Arpinatem Calpurnia foedera lixam 230
opposuit rabido respublica territa Cimbro. 28"/>
hic primum ut vestras aquilas provincia vidit,
desiit hostiles confestim horrere dracones.
ilicet edomiti bello praedaque carentes
mox ipsi tua praeda iacent. Sed omittimus istos 235
ut populatores: belli magis acta revolvo;
quod bellum non parva manus /nec carcere fracto
ad gladiaturam tu Spartace vincte parasti,
sed Scythicae vaga turba plagae, feritatis abundans,
dira, rapax, vehemens, ipsis quoque gentibus illic 240
barbara barbaricis, cuius dux Hormidac atque
civis erat. quis tale solum est moresque genusque:
Albus Hyperboreis Tanais qua vallibus actus
Riphaea de caute cadit, iacet axe sub Vrsae
gens animis membrisque minax: ita vultibus ipsis 245
infantum suus horror inest, consurgit in artum
massa rotunda caput; geminis sub fronte cavernis
visus adest oculis absentibus; acta cerebri
in cameram vix ad refugos lux pervenit orbes,
non tamen et clausos; nam fornice non spatioso 250
magna vident spatia, et maioris luminis usum 30"/>
perspicua in puteis compensant puncta profundis.
tum, ne per malas excrescat fistula duplex,
obtundit teneras circumdata fascia nares,
ut galeis cedant: sic propter proelia natos 255
maternus deformat amor, quia tensa genarum
non interiecto fit latior area naso.
cetera pars est pulchra viris: stant pectora vasta,
insignes umeri, succincta sub ilibus alvus.
forma quidem pediti media est, procera sed exstat 260
si cernas equites: sic longi saepe putantur
si sedeant, vix matre carens ut constitit infans,
mox praebet dorsum sonipes; cognata reare
membra viris: ita semper equo ceu fixus adhaeret
rector; cornipedum tergo gens altera fertur, 265
haec habitat, teretes arcus et spicula cordi,
terribiles certaeque manus iaculisque ferendae
mortis fixa fides et non peccante sub ictu
edoctus peccare furor, gens ista repente
erumpens solidumque rotis transvecta per Histrum 270
venerat et siccas inciderat orbita lymphas.
hanc tu directus per Dacica rura vagantem contra
is, aggrederis, superas, includis; et ut te
metato spatio castrorum Serdica vidit,
obsidione premis, quae te sic tempore multo 275
32"/> in vallo positum stupuit, quod miles in agros
nec licitis nec furtivis excursibus ibat.
cui deesset cum saepe Ceres semperque Lyaeus,
disciplina tamen non defuit; inde propinquo
hoste magis timuere ducem, sic denique factum est 280
ut socius tum forte tuus, mox proditor, illis
frustra terga daret commissae tempore pugnae.
qui iam cum fugeret flexo pede cornua nudans,
tu stabas acies solus, te sparsa fugaci
expetiit ductore manus, te Marte pedestri 285
sudantem repetebat eques, tua signa secutus
non se desertum sensit certamine miles.
I nunc et veteris profer praeconia Tulli,
aetas cana patrum, quod pulchro hortamine mendax
occuluit refugi nutantia foedera Metti! 290
nil simile est fallique tuum tibi non placet hostem,
tunc vicit miles, dum se putat esse iuvandum:
hic vicit postquam se comperit esse relictum,
dux fugit: insequens; renovat certamina: vineis;
clauditur: expugnas; elabitur: obruis atque 295
Sarmaticae paci pretium sua funera ponis,
paretur; iussum subiit iam transfuga letum
atque peregrino cecidit tua victima ferro,
ecce iterum, si forte placet, conflige, vetustas! 34"/>
Hannibal ille ferox ad poenam forte petitus, 300
etsi non habuit ius vitae fine supremo,
certe habuit mortis: quem caecus carcer et uncus
et quem exspectabat fracturus guttura lictor,
hausit Bebrycio constantior hospite virus;
nam te qui fugit, mandata morte peremptus, 305
non tam victoris periit quam iudicis ore.
Nunc ades, o Paean, lauro cui grypas obuncos
docta lupata ligant quotiens per frondea lora
flectis penniferos hederis bicoloribus armos;
huc converte chelyn: non est modo dicere tempus 310
Pythona exstinctum nec bis septena sonare
vulnera Tantalidum, quorum tibi funera servat
cantus et aeterno vivunt in carmine mortes,
vos quoque, Castalides, paucis, quo numine nobis
venerit Anthemius gemini cum foedere regni, 315
pandite: pax rerum misit qui bella gubernet.
Auxerat Augustus naturae lege Severus
divorum numerum, quem mox Oenotria casum
vidit ut aerei de rupibus Appennini,
pergit caerulei vitreas ad Thybridis aedes, 320
non galea conclusa genas (nec sutilis illi (p.36)
circulus inpactis loricam texuit hamis),
sed nudata caput; pro crine racemifer exit
plurima per frontem constringens oppida palmes,
perque umeros teretes, rutilantes perque lacertos 325
pendula gemmiferae mordebant suppara bullae,
segnior incedit senio venerandaque membra
viticomam retinens baculi vice nectit ad ulmum.
sed tamen Vbertas sequitur: quacumque propinquat,
incessu fecundat iter; comitataque gressum 330
laeta per impressas rorat Vindemia plantas. I
licet ingreditur Tiberini gurgitis antrum,
currebat fluvius residens et harundinis altae
concolor in viridi fluitabat silva capillo;
dat sonitum mento unda cadens, licet hispida saetis 335
suppositis multum sedaret barba fragorem;
pectore ructabat latices lapsuque citato
sulcabat madidam iam torrens alveus alvum,
terretur veniente dea manibusque remissis
remus et urna cadunt, veniae tum verba paranti 340
illa prior: venio viduatam praesule nostro
per te, si placeat, lacrimis inflectere Romam:
expetat Aurorae partes fastuque remoto
hoc unum praestet, iam plus dignetur amari,
instrue quas quaerat vires orbique iacenti 345
38"/> quo poscat dic orbe caput, quemcumque creavit
axe meo natum, confestim fregit in illo
imperii Fortuna rotas, hinc Vandalus hostis
urget et in nostrum numerosa classe quotannis
militat excidium, conversoque ordine fati 350
torrida Caucaseos infert mihi Byrsa furores,
praeterea invictus Ricimer, quem publica fata
respiciunt, proprio solus vix Marte repellit
piratam per rura vagum, qui proelia vitans
victorem fugitivus agit. quis sufferat hostem 355
qui pacem pugnamque negat? nam foedera nulla
cum Ricimere iacit, quem cur nimis oderit audi.
incertum crepat ille patrem, cum serva sit illi
certa parens; nunc, ut regis sit filius, effert
matris adulterium, tum livet quod Ricimerem 360
in regnum duo regna vocant; nam patre Suebus,
a genetrice Getes. simul et reminiscitur illud,
quod Tartesiacis avus huius Vallia terris
Vandalicas turmas et iuncti Martis Halanos
stravit et occiduam texere cadavera Calpen. 365
quid veteres narrare fugas, quid damna priorum? 40"/>
Agrigentini recolit dispendia campi,
inde furit, quod se docuit satis iste nepotem
illius esse viri quo viso, Vandale, semper
terga dabas, nam non Siculis inlustrior arvis 370
tu, Marcelle, redis, per quem tellure marique
nostra Syracusios presserunt arma penates;
nec tu cui currum Curii superare, Metelle,
contigit, ostentans nobis elephanta frequentem,
grex niger albentes tegeret cum mole iugales 375
auctoremque suum celaret pompa triumphi.
Noricus Ostrogothum quod continet, iste timetur;
Gallia quod Rheni Martem ligat, iste pavori est;
quod consanguineo me Vandalus hostis Halano
diripuit radente, suis hic ultus ab armis. 380
sed tamen unus homo est nec tanta pericula solus
tollere, sed differe potest: modo principe nobis
est opus armato, veterum qui more parentum
non mandet sed bella gerat, quem signa moventem
terra vel unda tremant, ut tandem iure recepto 385
Romula desuetas moderentur classica classes.
Audiit illa pater, simul annuit. itur in urbem,
continuo videt ipse deam, summissus adorat,
pectus et exsertam tetigerunt cornua mammam; 42"/>
mandatas fert inde preces; quas diva secuta 390
apparat ire viam. laxatos torva capillos
stringit et inclusae latuerunt casside turres;
infula laurus erat. bullis hostilibus asper
applicat a laeva surgentem balteus ensem,
inseritur clipeo victrix manus; illius orbem 395
Martigenae, lupa, Thybris, Amor, Mars, Ilia complent.
fibula mordaci refugas a pectore vestes
dente capit, micat hasta minax, quercusque tropaeis
curva tremit placitoque deam sub fasce fatigat.
perpetuo stat planta solo, sed fascia primos 400
sistitur ad digitos, retinacula bina cothurnis
mittit in adversum vincto de fomite pollex,
quae stringant crepidas et concurrentibus ansis
vinclorum pandas texant per crura catenas.
ergo sicut erat liquidam transvecta per aethram 405
nascentis petiit tepidos Hyperionis ortus.
Est locus Oceani, longinquis proximus Indis,
axe sub Eoo, Nabataeum tensus in Eurum:
ver ibi continuum est, interpellata nec ullis 44"/>
frigoribus pallescit humus, sed flore perenni 410
picta peregrinos ignorant arva rigores;
halant rura rosis, indiscriptosque per agros
fragrat odor; violam, cytisum, serpylla, ligustrum,
lilia, narcissos, casiam, colocasia, caltas,
costum, malobathrum, myrrhas, opobalsama, tura 415
parturiunt campi; nec non pulsante senecta
hinc rediviva petit vicinus cinnama Phoenix.
hic domus Aurorae rutilo crustante metallo
bacarum praefert leves asprata lapillos.
diripiunt diversa oculos et ab arte magistra 420
hoc vincit, quodcumque vides; sed conditur omnis
sub domina praesente decor, nimioque rubore
gemmarum varios perdit quia possidet ignes.
fundebat coma pexa crocos flexoque lacerto
lutea depressus comebat tempora pecten. 425
fundebant oculi radios; color igneus illis,
non tamen ardor erat, quamvis de nocte recussa
excepti soleant sudorem fingere rores.
pectora bis cingunt zonae, parvisque papillis
invidiam facit ipse sinus; pars extima pepli 430
perfert puniceas ad crura rubentia rugas. 46"/>
sic regina sedet solio; sceptri vice dextram
lampadis hasta replet; Nox adstat proxima divae,
iam refugos conversa pedes, ac pone tribunal
promit Lux summum vix intellecta cacumen. 435
hinc Romam liquido venientem tramite cernens
exsiluit propere et blandis prior orsa loquellis
quid, caput o mundi, dixit, mea regna revisis?
quidve iubes? paulum illa silens atque aspera miscens
mitibus haec coepit:

venio (desiste moveri 440
nec multum trepida), non ut mihi pressus Araxes
imposito sub ponte fluat nec ut ordine prisco
Indicus Ausonia potetur casside Ganges,
aut ut tigriferi pharetrata per arva Niphatis
depopuletur ovans Artaxata Caspia consul. 445
non Pori modo regna precor nec ut hisce lacertis
frangat Hydaspeas aries inpactus Erythras.
non in Bactra feror nec committentia pugnas
nostra Semiramiae rident ad classica portae.
Arsacias non quaero domus nec tessera castris 450
in Ctesiphonta datur, totum hunc tibi cessimus axem: 48"/>
et nec sic mereor nostram ut tueare senectam?
omne quod Euphraten Tigrimque interiacet olim
sola tenes: res empta mihi est de sanguine Crassi,
ad Carrhas pretium scripsi; nec inulta remansi 455
aut periit sic emptus ager; si fallo, probasti,
Ventidio mactate Sapor, nec sufficit istud:
Armenias Pontumque dedi, quo Marte petitum
dicat Sulla tibi; forsan non creditur uni:
consule Lucullum. taceo iam Cycladas omnes: 460
adquisita meo servit tibi Creta Metello,
transcripsi Cilicas: hos Magnus fuderat olim.
adieci Syriae, quos nunc moderans, Isauros:
hos quoque sub nostris domuit Servilius annis.
concessi Aetolos veteres Acheloiaque arva, 465
transfudi Attalicum male credula testamentum;
Epirum retines: tu scis cui debeat illam
Pyrrhus, in Illyricum specto te mittere iura
ac Macetum terras: et habes tu, Paule, nepotes.
Aegypti frumenta dedi: mihi vicerat olim 470
Leucadiis Agrippa fretis. Iudaea tenetur
sub dicione tua, tamquam tu miseris illuc
insignem cum patre Titum, tibi Cypria merces
fertur: pugnaces ego pauper laudo Catones.
Dorica te tellus et Achaica rura tremiscunt, 475
50"/> tendis et in bimarem felicia regna Corinthon:
dic, Byzantinus quis rem tibi Mummius egit?


Sed si forte placet veteres sopire querellas,
Anthemium concede mihi. sit partibus istis
Augustus longumque Leo; mea iura gubernet 480
quem petii; patrio vestiri murice natam
gaudeat Euphemiam sidus divale parentis.
adice praeterea privatum ad publica foedus:
sit socer Augustus genero Ricimere beatus;
nobilitate micant: est vobis regia virgo, 485
regius ille mihi. si concors annuis istud,
mox Libyam sperare dabis, circumspice taedas
antiquas: par nulla tibi sic copula praesto est.
proferat hic veterum thalamos discrimine partos
Graecia, ni pudor est: reparatis Pisa quadrigis 490
suscitet Oenomaum, natae quem fraude cadentem
cerea destituit resolutis axibus obex;
procedat Colchis prius agnita virgo marito
crimine quam sexu; spectet de carcere circi
pallentes Atalanta procos et poma decori 495
Hippomenis iam non pro solo colligat auro;
Deianira, tuas Achelous gymnade pinguis
inlustret taedas et ab Hercule pressus anhelo 52"/>
lassatum foveat rivis rivalibus hostem:
quantumvis repetam veteris conubia saecli, 500
transcendunt hic heroas, heroidas illa.
hos thalamos, Ricimer, Virtus tibi pronuba poscit
atque Dionaeam dat Martia laurea myrtum.
ergo age, trade virum non otia pigra foventem
deliciisque gravem, sed quem modo nauticus urit 505
aestus Abydenique sinus et Sestias ora
Hellespontiacis circumclamata procellis;
quas pelagi fauces non sic tenuisse vel illum
crediderim cui ruptus Athos, cui remige Medo
turgida silvosam currebant vela per Alpem; 510
nec Lucullanis sic haec freta cincta carinis,
segnis ad insignem sedit cum Cyzicon hostis,
qui cogente fame cognata cadavera mandens
vixit morte sua. sed quid mea vota retardo?
trade magis. 515
Tum pauca refert Tithonia coniunx: duc age, sancta parens, quamquam mihi maximus usus
invicti summique ducis, dum mitior exstes
et non disiunctas melius moderemur habenas.
nam si forte placet veterum meminisse laborum,
et qui pro patria vestri pugnaret Iuli, 520
ut nil plus dicam, prior hinc ego Memnona misi.
Finierant; geminas iunxit Concordia partes,
electo tandem potitur quod principe Roma. 54"/>
nunc aliquos voto simili vel amore, vetustas,
te legisse crepa, numquam non invida summis 525
emeritisque viris. Brenni contra arma Camillum
profer ab exilio Cincinnatoque secures
expulso Caesone refer flentemque parentem
a rastris ad rostra roga, miseroque tumultu
pelle prius, quos victa petas; si ruperit Alpes 530
Poenus, ad adflictos condemnatosque recurre;
improbus ut rubeat Barcina clade Metaurus,
multatus tibi consul agat, qui milia fundens
Hasdrubalis, rutilum sibi cum fabricaverit ensem,
concretum gerat ipse caput, longe altera nostri 535
gratia iudicii est: scit se non laesus amari.
Sed mea iam nimii propellunt carbasa flatus;
siste, Camena, modos tenues, portumque petenti
iam placido sedeat mihi carminis ancora fundo,
at tamen, o princeps, quae nunc tibi classis et arma 540
tractentur, quam magna geras quam tempore parvo,
si mea vota deus produxerit, ordine recto
aut genero bis mox aut te ter consule dicam. 56"/>
nam modo nos iam festa vocant, et ad Vlpia poscunt
te fora, donabis quos libertate, Quirites, 545
quorum gaudentes exceptant verbera malae.
perge, pater patriae, felix atque omine fausto
captivos vincture novos absolve vetustos.

ad libellum[recensere]

(p.36) ad libellum


Quid faceret laetas segetes, quod tempus amandum
messibus et gregibus, vitibus atque apibus,
ad Maecenatis quondam sunt edita nomen;
hinc, Maro, post audes arma virumque loqui,
at mihi Petrus erit Maecenas temporis huius; 5
nam famae pelagus sidere curro suo.
si probat, emittit, si damnat carmina, celat,
nec nos ronchisono rhinocerote notat.
i, liber: hic nostrum tutatur, crede, pudorem;
hoc censore etiam displicuisse placet. 58"/> 10


Praefatio panegyrici dicti domino Imperatori Caesari Iulio Valerio Maioriano Augusto[recensere]

(p.36) Praefatio panegyrici dicti domino Imperatori Caesari Iulio Valerio Maioriano Augusto


Tityrus ut quondam patulae sub tegmine fagi
volveret inflatos murmura per calamos,
praestitit adflicto ius vitae Caesar et agri,
nec stetit ad tenuem celsior ira reum;
sed rus concessum dum largo in principe laudat, 5
caelum pro terris rustica Musa dedit;
nec fuit inferius Phoebeia dona referre:
fecerat hic dominum, fecit et ille deum.
et tibi, Flacce, acies Bruti Cassique secuto
carminis est auctor qui fuit et veniae. 10
sic mihi diverso nuper sub Marte cadenti
iussisti invicto, victor, ut essem animo,
serviat ergo tibi servati lingua poetae
atque meae vitae laus tua sit pretium,
non ego mordaci fodiam modo dente Maronem 15
nec civem carpam, terra Sabella, tuum.
res minor ingenio nobis, sed Caesare maior;
vincant eloquio, dummodo nos domino. 60"/>

Panegyricus[recensere]

(p.36) Panegyricus

Concipe praeteritos, respublica, mente triumphos:
imperium iam consul habet, quem purpura non plus
quam lorica operit, cuius diademata frontem
non luxu sed lege tegunt, mentisque laborum
post palmam palmata venit; decora omnia regni 5
accumulant fasces et princeps consule crescit,
personat ergo tuum caelo, rure, urbibus, undis
exsultans Europa sophos, quod rector habens,
victor qui fueras, fateor, trepidaverat orbis
dum non vis vicisse tibi nimioque pudore 10
quod regnum mereare doles tristique repulsa
non moderanda subis quae defendenda putasti.
Sederat exserto bellatrix pectore Roma,
cristatum turrita caput, cui pone capaci
casside prolapsus perfundit terga capillus. 62"/> laetitiam censura manet terrorque pudore 15
crescit, et invita superat virtute venustas.
ostricolor pepli textus, quem fibula torto
mordax dente forat; tum quidquid mamma refundit
tegminis, hoc patulo concludit gemma recessu. 20
hinc fulcit rutilus spatioso circite laevum
umbo latus; videas hic crasso fusa metallo
antra Rheae fetamque lupam, quam fauce retecta
blandiri quoque terror erat; quamquam illa vorare
Martigenas et picta timet; pars proxima Thybrim 25
exprimit; hic scabri fusus sub pumice tofi
proflabat madidum per guttura glauca soporem;
pectus palla tegit, quam neverat Ilia coniunx,
liquenti quae iuncta toro vult murmura lymphis
tollere et undosi somnum servare mariti. 30
ista micant clipeo; cuspis trabe surgit eburna,
ebria caede virum, propter Bellona tropaeum
exstruit et quercum captivo pondere curvat,
consurgit solium saxis quae caesa rubenti
Aethiopum de monte cadunt, ubi sole propinquo 35
nativa exustas adflavit purpura rupes.
iungitur hic Synnas, Nomadum lapis additur istic,
antiquum mentitus ebur; post caute Laconum
marmoris herbosi radians interviret ordo. 64"/>
Ergo ut se mediam solio dedit, advolat omnis 40
terra simul, tum quaeque suos provincia fructus
exposuit: fert Indus ebur, Chaldaeus amomum,
Assyrius gemmas, Ser vellera, tura Sabaeus,
Atthis mel, Phoenix palmas, Lacedaemon olivum,
Arcas equos, Epirus equas, pecuaria Gallus, 45
arma Chalybs, frumenta Libys, Campanus Iacchum,
aurum Lydus, Arabs guttam, Panchaia myrrham,
Pontus castorea, blattam Tyrus, aera Corinthus;
Sardinia argentum, naves Hispania defert
fulminis et lapidem; scopulos iaculabile fulgur 50
fucat et accensam silicem fecunda maritat
ira deum; quotiens caelum se commovet illic,
plus ibi terra valet.

Subito flens Africa nigras
procubuit lacerata genas et cernua frontem
iam male fecundas in vertice fregit aristas 55
ac sic orsa loqui:

venio pars tertia mundi,
infelix felice uno. famula satus olim
hic praedo et dominis exstinctis barbara dudum
sceptra tenet tellure mea penitusque fugata
nobilitate furens quod non est non amat hospes. 60
o Latii sopite vigor, tua moenia ridet
insidiis cessisse suis: non concutis hastam?
non pro me vel capta doles? tua nempe putantur 66"/>
surgere fata malis et celsior esse ruina;
sed melius, quod terror abit: iam vincere restat, 65
si pugnas ut victa soles. Porsenna superbum
Tarquinium impingens complevit milite Tusco
Ianiculum quondam; sed dum perrumpere portas
obsidione parat totam te pertulit uno
Coclitis in clipeo; presserunt milia solum 70
multa virum pendente via; nec ponte soluto
cum caderet cecidit, rex idem denique morte
admonitus scribae didicit sibi bella moveri
non solum cum bella forent; mox pace petita
in regnum rediit, non tam feriente fugatus 75
quam flagrante viro. steterat nam corde gelato
Scaevola et apposito dextram damnaverat igni,
plus felix peccante manu, cum forte satelles
palleret constante reo tormentaque capti
is fugeret qui tortor erat. Brennum tremuisti, 80
post melior: quodcumque tuum est, quodcumque vocaris,
iam solus Tarpeius erat; sed reppulit unus
tum quoque totam aciem, Senones dum garrulus anser
nuntiat et vigilat vestrum sine milite fatum,
me quoque (da veniam quod bellum gessimus olim) 85
post Trebiam Cannasque domas, Romanaque tecta
Hannibal ante meus quam nostra Scipio vidit. 68"/>
quid merui? fatis cogor tibi bella movere,
cum volo, cum nolo. trepidus te territat hostis,
sed tutus claudente freto, velut hispidus alta 90
sus prope tesqua iacet claususque cacuminat albis
os nigrum telis gravidum; circumlatrat ingens
turba canum, si forte velit concurrere campo;
ille per obiectos vepres tumet atque superbit,
vi tenuis fortisque loco, dum proximus heia! 95
venator de colle sonet: vox nota magistri
lassatam reparat rabiem; tum vulnera caecus
fastidit sentire furor, quid proelia differs?
quid mare formidas, pro cuius saepe triumphis
et caelum pugnare solet? quid quod tibi princeps 100
est nunc eximius, quem praescia saecula clamant
venturum excidio Libyae, qui tertius ex me
accipiet nomen? debent hoc fata labori,
Maioriane, tuo. quem cur conscendere classem
ac portus intrare meos urbemque subire, 105
si iubeas, cupiam, paucis ex ordine fabor.


Fertur, Pannoniae qua Martia pollet Acincus,
Illyricum rexisse solum cum tractibus Histri
huius avus; nam Theudosius, quo tempore Sirmi
Augustum sumpsit nomen, per utramque magistrum 70"/> 110
militiam ad partes regni venturus Eoas
Maiorianum habuit. Latiis sunt condita fastis
facta ducis quotiens Scythicis inlata colonis
classica presserunt Hypanim, Peucenque rigentem
mente salutatis inrisit lixa pruinis. 115
hunc socerum pater huius habet, vir clarus et uno
culmine militiae semper contentus, ut unum
casibus in dubiis iunctus sequeretur amicum.
non semel oblatis temptavit fascibus illum
Aetio rapere aula suo, sed perstitit ille, 120
maior honoratis: coepit pretiosior esse
sic pretio non capta fides, erat ille quod olim
quaestor consulibus: tractabat publica iure
aera suo: tantumque modum servabat ut illum
narraret rumor iam rebus parcere nati, 125
Senserat hoc sed forte ducis iam livida coniunx
augeri famam pueri, suffusaque bili
coxerat internum per barbara corda venenum,
ilicet explorat caelum totamque volutis
percurrit mathesim numeris, interrogat umbras, 130
fulmina rimatur, libras videt, undique gaudens
secretum rapuisse deo. sic torva Pelasgum
Colchis in aplustri steterat trepidante marito 72"/>
Absyrtum Sparsura patri facturaque caesi
germani plus morte nefas, dum funere pugnat 135
et fratrem sibi tela facit; vel cum obruit ignem
taurorum plus ipsa calens texitque trementem
frigida flamma virum, quem defendente veneno
inter flagrantes perhibent alsisse iuvencos.


Ergo animi dudum impatiens, postquam audiit isti 140
imperium et longum statui, laniata lacertos
ingreditur, qua strata viri, vocemque furentem
his rupit:

secure iaces, oblite tuorum,
o piger: et mundo princeps (sic saecula poscunt)
Maiorianus erit; clamant hoc sidera signis, 145
hoc homines votis, isti quid sidera quaero,
fatum aliud cui fecit amor? nil fortius illo,
et puer est cupidus numquam, sed parcus habendi;
pauper adhuc iam spargit opes, ingentia suadet
consilia et sequitur, totum quod cogitat altum est, 150
urget quod sperat, ludum si forte retexam,
consumit quidquid iaculis fecisse putaris
istius una dies: tribus hunc tremuere sagittis
anguis, cervus, aper. non sic libravit in hostem
spicula qui nato serpentis corpore cincto 155
plus timuit cum succurrit, dum iactibus isdem
interitum vitamque daret stabilemque teneret
corde tremente manum, totamque exiret in artem 74"/>
spe propiore metus, dans inter membra duorum
unius mortem, libeat decernere caestu: 160
cessit Eryx Siculus, simili nec floruit arte
Sparta, Therapnaea pugilem cum gymnade pinguem
stratus Bebryciis Amycus suspexit harenis.
qui vigor in pedibus! frustra sibi natus Ophelte
Sicaniam tribuit palmam, plantasque superbas 165
haud ita per siccam Nemeen citus extulit Arcas,
cuius in Aetolo volitantem pulvere matrem
horruit Hippomenes, multo qui caespite circi
contemptu praemissus erat, cum carceris antro
emicuit pernix populo trepidante virago, 170
nil toto tactura gradu, cum pallidus ille
respiceret medium post se decrescere campum
et longas ad signa vias flatuque propinquo
pressus in hostili iam curreret anxius umbra,
donec ad anfractum metae iam iamque relictus 175
concita ter sparso fregit vestigia pomo.
qui videt hunc equitem Ledaeum spernit alumnum
ac iuvenem, Sthenoboea, tuum, cui terga vetustas
pennati largitur equi Lyciamque Chimaeram
quem superasse refert, vulnus cum sustulit unum 180
tres animas, vitam tum si tibi fata dedissent,
Maioriane ferox, vetuisses Castora frenos,
Pollucem caestus, Alconem spicula nosse, 76"/>
Bellerophonteis insultaturus opimis.
si clipeum capiat, vincit Telamone creatum, 185
qui puppes inter Graias contra Hectoris ignem
ipsam etiam infidi classem defendit Vlixis.
missile si quanto iaculetur pondere quaeris,
segnius insertae trepidans pro fasce Camillae
excussit telum Metabus, nec turbine tanto 190
stridula Pelidae per Troilon exiit ornus;
nec sic heroum tardantem busta Creontem
Atticus Aegides rupit Marathonide quercu;
nec sic intortum violatae Phoebados ultrix
in Danaos fulmen iecit, cum Graecia Troiae 195
noctem habuit similemque facem fixusque Capherei
cautibus inter aquas flammam ructabat Oileus.


Parva loquor, quid quod, quotiens tibi bella geruntur,
discipulus, non miles adest? et fingit alumnum:
aemulus econtra spectat, quod viceris odit 200
et quos vineis amat. totus dormitat ad istum
magnus Alexander, patris quem gloria torsit.
quid faciam infelix? nato quae regna parabo
exclusa sceptris Geticis, respublica si me
praeterit et parvus super hoc Gaudentius huius 205
calcatur fatis? istum iam Gallia laudat
quodque per Europam est. rigidis hunc abluit undis 78"/>
Rhenus, Arar, Rhodanus, Mosa, Matrona. Sequana Ledus,
Clitis, Elaris, Atax, Vacalis; Ligerimque bipenni
excisum per frusta bibit, cum bella timentes 210
defendit Turonos, aberas; post tempore parvo
pugnastis pariter, Francus qua Cloio patentes
Atrebatum terras pervaserat. hic coeuntes
claudebant angusta vias arcuque subactum
vicum Helenam flumenque simul sub tramite longo 215
artus suppositis trabibus transmiserat agger.
illic te posito pugnabat ponte sub ipso
Maiorianus eques, fors ripae colle propinquo 80"/>
barbaricus resonabat hymen Scythicisque choreis
nubebat flavo similis nova nupta marito. 220
hos ergo, ut perhibent, stravit; crepitabat ad ictus
cassis et oppositis hastarum verbera thorax
arcebat squamis, donec conversa fugatus
hostis terga dedit; plaustris rutilare videres
barbarici vaga festa tori coniectaque passim 225
fercula captivasque dapes cirroque madente
ferre coronatos redolentia serta lebetas,
ilicet increscit Mavors thalamique refringit
plus ardens Bellona faces; rapit esseda victor
nubentemque nurum, non sic Pholoetica monstra 230
atque Pelethronios Lapithas Semeleius Euan
miscuit, Haemonias dum flairimant orgia matres
et Venerem Martemque cient ac prima cruentos
consumunt ad bella cibos Bacchoque rotato
pocula tela putant, cum crudescente tumultu 235
polluit Emathium sanguis Centauricus Othryn.
nec plus nubigenum celebrentur iurgia fratrum:
hic quoque monstra domat, rutili quibus arce cerebri
ad frontem coma tracta iacet nudata que cervix
saetarum per damna nitet, tum lumine glauco 240
albet aquosa acies ac vultibus undique rasis
pro barba tenues perarantur pectine cristae. 82"/>
strictius assutae vestes procera cohercent
membra virum, patet his altato tegmine poples,
latus et angustam suspendit balteus alvum. 245
excussisse citas vastum per inane bipennes
et plagae praescisse locum clipeosque rotare
ludus et intortas praecedere saltibus hastas
inque hostem venisse prius; puerilibus annis
est belli maturus amor. si forte premantur 250
seu numero seu sorte loci, mors obruit illos,
non timor; invicti perstant animoque supersunt
iam prope post animam, tales te teste fugavit
et laudante viros, quisnam ferat? omnia tecum,
te sine multa facit, pugnant pro principe cuncti: 255
quam timeo, ne iam iste sibi! si regna tenebit,
huic vineis, quodcumque domas. nil fata relinquunt
hic medium: percussor enim si respuis esse,
servus eris. certe recto si tramite servat
sidera Chaldaeus, novit si gramina Colchus, 260
fulgura si Tuscus, si Thessalus elicit umbras,
si Lyciae sortes sapiunt, si nostra volatu
fata locuntur aves, doctis balatibus Hammon
si sanctum sub Syrte gemit, si denique verum,
Phoebe, Themis, Dodona, canis, post tempora nostra 265
Iulius hic Augustus erit. coniunctus amore
praeterea est iuveni, grandis quem spiritus armat
regis avi. quo te vertas? ad culmina mundi 84"/>
hic fatum fert, ambo animum, consurge simulque
aggredere ignaros, neutrum mactare valebis, 270
si iubeas utrumque mori; sed necte dolosas
blanditias uni, ferro tamen iste petatur.
quid loquor incassum? nihil est quod tanta cavemus:
ut regnet victurus erit!

Commotus in iras
Aetius sic pauca refert: 4 compesce furentis 275
impia vota animi, mortem mandare valebo
insontis, taceam nostri? quisquamne precatur
ut sine criminibus crimen fiat bene nasci?
ad poenam quis fata vocet? tua viscera ferro,
Maioriane, petam, Phoebus si nocte refulget, 280
Luna die, duplex ponto si plaustra novatur
Parrhasis, Atlantem Tanais, si Bagrada cernit
Caucason, Hercynii nemoris si stipite lintris
texta Nabataeum pro Rheno sulcat Hydaspen,
si bibit Hispanus Gangen tepidisque ab Erythris 285
ad Tartesiacum venit Indus aquator Hiberum,
si se Pollucis perfundit sanguine Castor,
Thesea Pirithoi, Pyladen si stravit Orestae
vel furibunda manus, raperet cum Taurica sacra
matricida pius. sed ne sprevisse dolorem 290
forte tuum videar, vivat careatque parumper
militia, heu! potuit nobis, nisi triste putasses,
fortunam debere suam.

Sic fatur et illum 86"/>
rure iubet patrio suetos mutare labores,
fatorum currente rota, quo disceret, agri 295
quid possessorem maneat, quos denique mores
ius civile paret, ne solam militis artem
ferret ad imperium, suspenderat ilicet arma
emeritus iuvenis, sterilis ieiunia terrae
vomere fecundans. sic quondam consule curvo 300
vertebas campos, paulum si pace sequestra
classica laxasses, fortis cui laeva regebat
stivam post aquilas, humili dum iuncta camino
victoris fumum biberet palmata bubulci.


Principis interea gladio lacrimabile fatum 305
clauserat Aetius; cuius quo tutius ille
magna Palatinis coniungeret agmina turmis,
evocat hunc precibus, sed non se poena moratur
sanguinis effusi (numerum collegerat ergo, (p.88)
non animum populi): ferri mala crimina ferro 310
solvit et in vestram plus concidit ille ruinam,
iam tunc imperium praesentis principis aurea
volvebant bona fata colu; sed publica damna
invidiam fugere viri. quicumque fuerunt
nomen in Augustum lecti, tenuere relictum 315
Caesaribus solium: postquam tu capta laboras,
hic quod habet fecit. Traianum Nerva vocavit,
cum pignus iam victor erat: Germanicus esset
ut titulis, meritis fuerat, res ordine currit;
hanc ambit famam quisquis sic incipit. olim 320
post Capreas Tiberi, post turpia numina Gai,
censuram Claudi, citharam thalamosque Neronis,
post speculi immanis pompam, quo se ille videbat
hinc turpis, quod pulcher, Otho, post quina Vitelli
milia famosi ventris damnata barathro, 325
his titulis princeps lectus similique labore
Vespasianus erat.

Sed ne fortasse latronis
me clausam virtute putes, consumpsit in illo
vim gentis vitae vitium; Scythicam feritatem
non vires, sed vota tenent, spoliisque potitus 330
immensis robur luxu iam perdidit omne
quo valuit dum pauper erat. mea viscera pro se
in me nunc armat; laceror tot capta per annos 90"/>
ure suo, virtute mea, fecundaque poenis
quos patiar pario, propriis nil conficit armis: 335
Gaetulis, Nomadis, Garamantibus Autololisque,
Arzuge, Marmarida, Psyllo, Nasamone timetur
segnis, et ingenti ferrum iam nescit ab auro.
ipsi autem color exsanguis, quem crapula vexat
et pallens pinguedo tenet, ganeaque perenni 340
pressus acescentem stomachus non explicat auram,
par est vita suis; non sic Barcaeus opimam
Hannibal ad Capuam periit, cum fortia bello
inter delicias mollirent corpora Baiae
et, se Lucrinas qua vergit Gaurus in undas, 345
bracchia Massylus iactaret nigra natator.
atque ideo hunc dominum saltem post saecula tanta
ultorem mihi redde, precor, ne dimicet ultra
Carthago Italiam contra.

Sic fata dolore
ingemuit lacrimisque preces adiuvit obortis. 350
his haec Roma refert: longas succinge querellas,
o devota mihi: vindex tibi nomine divum
Maiorianus erit. sed paucis pauca retexam.
ex quo Theudosius communia iura fugato
reddidit auctoris fratri, cui guttura fregit 355
92"/> post in se vertenda manus, mea Gallia rerum
ignoratur adhuc dominis ignaraque servit.
ex illo multum periit, quia principe clauso,
quisquis erat, miseri diversis partibus orbis
vastari sollemne fuit. quae vita placeret, 360
cum rector moderandus erat? contempta tot annos
nobilitas iacuit: pretium respublica forti
rettulit invidiam, princeps haec omnia noster
corrigit atque tuum vires ex gentibus addens
ad bellum per bella venit; nam maximus isse est, 365
non pugnasse labor, terimus cur tempora verbis?
pervenit et vincit. tali sermone peractum
concilium, verbisque deae famulante metallo
aurea concordes traxerunt fila sorores.
Hos me quos cecini Romae Libyaeque labores 370
vota hominum docuere loqui; iam tempus ad illa
ferre pedem quae fanda mihi vel Apolline muto:
pro Musis Mars vester erit. conscenderat Alpes
Raetorumque iugo per longa silentia ductus
Romano exierat populato trux Alamannus 375
94"/> perque Cani quondam dictos de nomine campos
in praedam centum noviens dimiserat hostes,
iamque magister eras: Burconem dirigis illo
exigua comitante manu, sed sufficit istud
cum pugnare iubes; certa est victoria nostris 380
te mandasse acies; peragit fortuna triumphum
non populo, sed amore tuo; nolo agmina campo
quo mittis paucos, felix te respicit iste
eventus belli; certatum est iure magistri,
Augusti fato. nuper ferus hostis aperto 385
errabat lentus pelago, postquam ordine vobis
ordo omnis regnum dederat, plebs, curia, miles,
et collega simul. Campanam flantibus Austris
ingrediens terram securum milite Mauro
agricolam aggreditur; pinguis per transtra sedebat 390
Vandalus opperiens praedam, quam iusserat illuc
captivo capiente trahi, sed vestra repente
inter utrumque hostem dederant sese agmina planis
quae pelagus collemque secant portumque reducto
efficiunt flexu fluvii, perterrita primum 395
96"/> montes turba petit, trabibus quae clausa relictis
praedae praeda fuit; tum concitus agmine toto
in pugnam pirata coit: pars lintre cavata
iam dociles exponit equos, pars ferrea texta
concolor induitur, teretes pars explicat arcus 400
spiculaque infusum ferro latura venenum,
quae feriant bis missa semel, iam textilis anguis
discurrit per utramque aciem, cui guttur adactis
turgescit zephyris; patulo mentitur hiatu
iratam pictura famem, pannoque furorem 405
aura facit quotiens crassatur vertile tergum
flatibus et nimium iam non capit alvus inane.
at tuba terrisono strepuit grave rauca fragore,
responsat clamor lituis, virtusque repente
ignavis vel parva furit, cadit undique ferrum, 410
hinc tamen in iugulos: hunc torta falarica iactu
proterit, ad mortem vix cessatura secundam;
hunc conti rotat ictus; equo ruit aclyde fossus
ille veruque alius; iacet hic simul alite telo,
absentem passus dextram; pars poplite secto 415
mortis ad invidiam vivit, partemque cerebri
hic galeae cum parte rapit, fortique lacerto 98"/>
disicit ancipiti miserabile sinciput ense.
ut primum versis dat tergum Vandalus armis,
succedit caedes pugnae: discrimine nullo 420
sternuntur passim campis, et fortia quaeque
fecit iners, trepidante fuga mare pallidus intrat
et naves pertransit eques, turpique natatu
de pelago ad cymbam rediit, sic tertia Pyrrhi
quondam pugna fuit: caesis cum milibus illum 425
Dentatus premeret, lacerae vix fragmina classis
traxit in Epirum qui Chaonas atque Molossos,
qui Thracum Macetumque manus per litora vestra
sparserat et cuius vires Oenotria pallens
ipsaque, quae petiit, trepidaverat uncta Tarentus. 430
hostibus expulsis campum, qui maximus exstat,
iam lustrare vacat; videas hic strage sub illa
utrorumque animos: nullus non pectore caesus,
quisquis vester erat; nullus non terga foratus,
illorum quisquis, clamant hoc vulnera primi 435
praedonum tum forte ducis, cui regis avari
narratur nupsisse soror, qui pulvere caeco
clausus et elisus pilis vestigia turpis
gestat adhuc probrosa fugae, sic agmina vestra
cum spoliis campum retinent et Marte fruuntur. 440
Interea duplici texis dum litore classem
inferno superoque mari, cadit omnis in aequor
silva tibi nimiumque diu per utrumque recisus,
Appennine, latus, navali qui arbore dives
non minus in pelagus nemorum quam mittis aquarum. 100"/> 445
Gallia continuis quamquam sit lassa tributis,
hoc censu placuisse cupit nec pondera sentit
quae prodesse probat, non tantis maior Atrides
Carpathium texit ratibus cum Doricus hostis
Sigeas rapturus opes Rhoeteia clausit 450
Pergama; nec tantae Seston iuncturus Abydo
Xerxes classis erat tumidas cum sterneret undas
et pontum sub ponte daret, cum stagna superbo
irrupit temerata gradu turmaeque frequentes
Hellespontiaco persultavere profundo; 455
nec sic Leucadio classis Mareotica portu
Actiacas abscondit aquas, in bella mariti
dum venit a Phario dotalis turba Canopo,
cum patrio Cleopatra ferox circumdata sistro
milite vel piceo fulvas onerata carinas 460
Dorida diffusam premeret Ptolomaide gaza.
hoc tu non cultu pugnas, sed more priorum
dite magis ferro, merito cui subiacet aurum
divitis ignavi, tales ne sperne rebelles:
etsi non acies, decorant tamen ista triumphos. 465
nec me Lageam stirpem memorasse pigebit
hostis ad exemplum vestri; namque auguror hisdem
regnis fortunam similem, cum luxus in illa
parte sit aequalis nec peior Caesar in ista.
Ilicet aggrederis quod nullus tempore nostro 470
102"/> Augustus potuit: rigidum septemplicis Histri
agmen in arma rapis. nam quidquid languidus axis
cardine Sithonio sub Parrhase parturit Vrsa,
hoc totum tua signa pavet; Bastarna, Suebus,
Pannonius, Neurus, Chunus, Geta, Dacus, Halanus, 475
Bellonotus, Rugus, Burgundio, Vesus, Alites,
Bisalta, Ostrogothus, Procrustes, Sarmata, Moschus
post aquilas venere tuas; tibi militat omnis
Caucasus et Scythicae potor Tanaiticus undae,
quid faciat fortuna viri? quascumque minatur, 480
has tremuit iam Roma manus; modo principe sub te
ne metuat prope parva putat, nisi serviat illi
quod timuit regnante alio. Iam castra movebas
et te diversis stipabant milia signis;
obsequium gens una negat, quae nuper ab Histro 485
rettulit indomitum solito truculentior agmen
quod dominis per bella caret, populoque superbo
Tuldila plectendas in proelia suggerit iras.
hic tu vix armis positis iterum arma retractas:
Bistonides veluti Ciconum cum forte pruinas 490
Ogygiis complent thiasis, seu Strymonos arvis
seu se per Rhodopen seu qua nimbosus in aequor
volvit Hyperboreis in cautibus Hismarus Hebrum
dat somno vaga turba, simul lassata quiescunt 104"/>
orgia et ad biforem reboat nec tibia flatum; 495
vix requies, iam † ponte ligant † rotat enthea thyrsum
Bassaris et maculis Erythraeae nebridos horrens
excitat Odrysios ad marcida tympana mystas.
tu tamen hanc differs poenam, sed sanguinis auctor
maioris, dum parcis, eras. non pertulit ultra 500
hoc pro te plus cauta manus vestrumque pudorem
sprevit pro vobis; primi cadit hostia belli
quisque rebellis erat. praedam quoque dividis illis,
mens devota quibus fuerat: quae territa servit
exemplo, gaudet pretio. Pharsalica Caesar 505
arva petens subitas ferro compescuit iras;
sed sua membra secans, ut causae mole coactus,
flevit quos perimit; vestris haec proficit armis
seditio: quodcumque iubes, nisi barbarus audit,
hic cadit, ut miles timeat. 510
Iam tempore brumae Alpes marmoreas atque occurrentia iuncto
saxa polo rupesque vitri siccamque minantes
per scopulos pluviam primus pede carpis et idem
lubrica praemisso firmas vestigia conto.
coeperat ad rupis medium quae maxima turba est 515
interno squalere gelu, quod colle supino
artatis conclusa viis reptare rigenti
non poterat revoluta solo: fors unus ab illo 106"/>
agmine, canentem cuius rota triverat Histrum,
exclamat: gladios malo et sollemne quieta 520
quod frigus de morte venit; mea torpor inerti
membra rigore ligat, quodam mihi corpus adustum
frigoris igne perit, sequimur sine fine labori
instantem iuvenem; quisquis fortissimus ille est
aut rex aut populus, castris modo clausus aprica 525
vel sub pelle iacet; nos anni vertimus usum.
quod iubet hic lex rebus erit; non flectitur umquam
a coeptis damnumque putat si temporis iras
vel per damna timet, qua dicam gente creatum
quem Scytha non patior? cuius lac tigridis infans 530
Hyrcana sub rupe bibit? quae sustulit istum
axe meo gravior tellus? en vertice summo
algentes cogit turmas ac frigora ridet,
dum solus plus mente calet, cum classica regis
Arctoi sequerer, Romani principis arma 535
Caesareumque larem luxu torpere perenni
audieram: dominos nil prodest isse priores
si rex hic quoque fortis erat. maiora parantem
dicere de scopulo verbis accendis amaris:
quisquis es, oppositi metuis qui lubrica clivi, 540
frange cutem pendentis aquae scalptoque fluento
sit tibi lympha gradus, turpes depone querelas;
otia frigus habent, numquid mihi membra biformis
Hylaei natura dedit? num Pegasus alis 108"/>
adiuvit, quidquid gradior, pennasque volanti 545
dat? Calais Zetusque mihi, quem ninguida cernis
calcantem iam dorsa iugi? vos frigora frangunt,
vos Alpes? iam iam studeam pensare pruinas;
aestatem sub Syrte dabo. sic agmina voce
erigis exemploque levas primusque labores 550
aggrederis, quoscumque iubes; tum cetera paret
turba libens, servit propriis cum legibus auctor.
Qui tibi praeterea comites quantusque magister
militiae, vestrum post vos qui compulit agmen,
sed non invitum! dignus cui cederet uni 555
Sulla acie, genio Fabius, pietate Metellus,
Appius eloquio, vi Fulvius, arte Camillus,
si praefecturae quantus moderetur honorem
vir quaeras, tendit patulos qua Gallia fines,
vix habuit mores similes cui teste senatu 560
in se etiam tractum commiserat Vlpius ensem,
qui dictat modo iura Getis, sub iudice vestro 110"/>
pellitus ravum praeconem suspicit hostis.
quid loquar hic illum qui scrinia sacra gubernat,
qui, cum civilis dispenset partis habenas, 565
sustinet armati curas, interprete sub quo
flectitur ad vestras gens effera condiciones?
quid laudare Petrum parvis, temeraria Clio,
viribus aggrederis? cuius dignatur ab ore
Caesar in orbe loqui, licet et quaestore diserto 570
polleat; attamen hic nuper, placidissime princeps,
obside percepto nostrae de moenibus urbis
visceribus miseris insertum depulit ensem.
et quia lassatis nimium spes unica rebus
venisti, nostris, petimus, succurre ruinis 575
Lugdunumque tuam, dum praeteris, aspice victor:
otia post nimios poscit te fracta labores.
cui pacem das, redde animum: lassata iuvenci
cervix deposito melius post sulcat aratro
telluris glaebam solidae, bove, fruge, colono, 580
civibus exhausta est. stantis fortuna latebat;
dum capitur, vae quanta fuit! post gaudia, princeps, 112"/>
delectat meminisse mali. populatibus, igni
etsi concidimns, veniens tamen omnia tecum
restituis: fuimus vestri quia causa triumphi, 585
ipsa ruina placet, cum victor scandere currum
incipies crinemque sacrum tibi more priorum
nectet muralis, vallaris, civica laurus
et regum aspicient Capitolia fulva catenas,
cum vesties Romam spoliis, cum divite cera 590
pinges Cinyphii captiva mapalia Bocchi,
ipse per obstantes populos raucosque fragores
praecedam et tenui, sicut nunc, carmine dicam
te geminas Alpes, Syrtes te, te mare magnum,
te freta, te Libycas pariter domuisse catervas, 595
ante tamen vicisse mihi. quod lumina flectis
quodque serenato miseros iam respicis ore,
exsultare libet: memini, cum parcere velles,
hic tibi vultus erat; mitis dat signa venustas,
annue: sic vestris respiret Byrsa tropaeis, 600
sic Parthus certum fugiat Maurusque timore
albus eat; sic Susa tremant positisque pharetris
exarmata tuum circumstent Bactra tribunal. 114"/>

Praefatio panegyrici dicti Avito Augusto[recensere]

(p.36) Praefatio panegyrici dicti domino Imperatori Caesari Iulio Valerio Maioriano Augusto

Tityrus ut quondam patulae sub tegmine fagi
volveret inflatos murmura per calamos,
praestitit adflicto ius vitae Caesar et agri,
nec stetit ad tenuem celsior ira reum;
sed rus concessum dum largo in principe laudat, 5
caelum pro terris rustica Musa dedit;
nec fuit inferius Phoebeia dona referre:
fecerat hic dominum, fecit et ille deum.
et tibi, Flacce, acies Bruti Cassique secuto
carminis est auctor qui fuit et veniae. 10
sic mihi diverso nuper sub Marte cadenti
iussisti invicto, victor, ut essem animo,
serviat ergo tibi servati lingua poetae
atque meae vitae laus tua sit pretium,
non ego mordaci fodiam modo dente Maronem 15
nec civem carpam, terra Sabella, tuum.
res minor ingenio nobis, sed Caesare maior;
vincant eloquio, dummodo nos domino. 60"/>

Panegyricus[recensere]

(p.88) Panegyricus

Phoebe, peragrato tandem visurus in orbe
quem possis perferre parem, da lumina caelo:
sufficit hic terris, nec se iam signifer astris 118"/>
iactet, Marmaricus quem vertice conterit Atlans:
sidera sunt isti. quae sicut mersa nitescunt, 5
adversis sic Roma micat, cui fixus ab ortu
ordo fuit crevisse malis, modo principe surgit
consule; nempe, patres, collatos cernere fasces
vos iuvat et sociam sceptris mandasse curulem:
credite, plus dabitis: currus, iam necte bifrontes, 10
anceps Iane, comas duplicique accingere lauro,
principis anterior, iam consulis iste coruscat
annus, et emerita trabeis diademata crescunt,
incassum iam, Musa, paves quod propulit Auster
vela ratis nostrae; pelago quia currere famae 15
coepimus, en sidus, quod nos per caerula servet.
Forte pater superum prospexit ab aethere terras:
ecce viget quodcumque videt; mundum reparasse
aspexisse fuit; solus fovet omnia nutus,
iamque ut conveniant superi, Tegeaticus ales 20
nunc plantis, nunc fronte volat, vix contigit arva
et toto descendit avo: mare terra vel aer
indigenas misere deos. germane Tonantis, 120"/>
prime venis, viridi qui Dorida findere curru
suetus in attonita spargis cito terga serenum; 25
umentes Nymphas Phorcus comitatur ibique
glaucus, Glauce, venis, vatum et certissime Proteu,
certus eras. longo veniunt post ordine divi:
pampineus Liber, Mars trux, Tirynthius hirtus,
nuda Venus, fecunda Ceres, pharetrata Diana, 30
Iuno gravis, prudens Pallas, turrita Cybebe,
Saturnus profugus, vaga Cynthia, Phoebus ephebus,
Pan pavidus, Fauni rigidi, Satyri petulantes.
convenere etiam caelum virtute tenentes,
Castor equo, Pollux caestu, Perseius harpe, 35
fulmine Vulcanus, Tiphys rate, gente Quirinus.
quis canat hic aulam caeli, rutilantia cuius
ipsa pavimentum sunt sidera? Iam pater aureo
tranquillus sese solio locat, inde priores
consedere dei (fluviis quoque contigit illo, 40
sed senibus, residere loco, tibi, maxime fluctu
Eridane et flavis in pocula fracte Sygambris,
Rhene tumens, Scythiaeque vagis equitate catervis H
ister et ignotum plus notus, Nile, per ortum):
cum procul erecta caeli de parte trahebat 45
122"/> pigros Roma gradus, curvato cernua collo
ora ferens; pendent crines de vertice, tecti
pulvere, non galea, clipeusque impingitur aegris
gressibus, et pondus, non terror, fertur in hasta,
utque pii genibus primum est adfusa Tonantis, 50
testor, sancte parens, inquit, te numen et illud,
quidquid Roma fui: summo satis obruta fato
invideo abiectis; pondus non sustinet ampli
culminis arta domus nec fulmen vallibus instat,
quid, rogo, bis seno mihi vulture Tuscus haruspex 55
portendit? iaciens primae cur moenia genti
ominibus iam celsa fui, dum collis Etrusci
fundamenta iugis aperis mihi, Romule pauper?
plus gladio secura fui cum turbine iuncto
me Rutulus, Veiens pariterque Auruncus et Aequus, 60
Hernicus et Volscus premerent, sat magna videbar
et tibi dum rumpit vitiatum femina ferro
corpus et ad castum remeas, pudor erute, vulnus.
iam cum vallatam socio me clausit Etrusco
Tarquinius: pro Muci ignes! pro Coclitis undae! 65
pro dolor! hic quonam est qui sub mea iura redegit
Samnitem, Gurges, Volsci qui terga cecidit,
Marcius, et Senones fundens dictator et exul?
Fabricii vitam vellem, mortes Deciorum,
vel sic vincentem vel sic victos: mea redde 70
124"/> principia, heu! quo nunc pompae ditesque triumphi
et pauper consul? Libycum mea terruit axem
cuspis et infido posui iuga tertia Poeno.
Indorum Ganges, Colchorum Phasis, Araxes
Armeniae, Ger Aethiopum Tanaisque Getarum 75
Thybrinum tremuere meum. me Teutone iuncto
quondam fracte subis Cimber, gladiisque gravatas
ante manus solas iussi portare catenas,
vae mihi! qualis eram, cum per mea iussa iuberent
Sulla, Asiatogenes, Curius, Paulus, Pompeius 80
Tigrani, Antiocho, Pyrrho, Persae, Mithridati pacem
ac regna, fugam, vectigal, vincla, venenum.
Sauromatem taceo ac Moschum solitosque cruentum
lac potare Getas ac pocula tingere venis
vel, cum diffiigiunt, fugiendos tum mage Persas. 85
nec terras dixisse sat est: fulgentibus armis
tot maria intravi duce te longeque remotas
sole sub occiduo gentes. victricia Caesar
signa Caledonios transvexit ad usque Britannos;
fuderit et quamquam Scotum et cum Saxone Pictum, 90
hostes quaesivit, quem iam natura vetabat
quaerere plus homines, vidit te frangere Leucas,
trux Auguste, Pharon, dum classicus Actia miles
stagna quatit profugisque bibax Antonius armis
incestam vacuat patrio Ptolomaida regno. 126"/> cumque prius stricto quererer de cardine mundi, 95
nec limes nunc ipsa mihi. plus, summe deorum,
sum iusto tibi visa potens quod Parthicus ultro
restituit mea signa Sapor positoque tiara
funera Crassorum flevit dum purgat, et hinc iam 100
(pro dolor!) excusso populi iure atque senatus
quod timui incurri; sum tota in principe, tota
principis, et fio lacerum de Caesare regnum,
quae quondam regina fui; Capreasque Tiberi
et caligas Gai Claudi censura secuta est 105
et vir morte Nero; tristi Pisone verendum
Galbam sternis, Otho, speculo qui pulcher haberi
dum captas, ego turpis eram; mihi foeda Vitelli
intulit ingluvies ventrem, qui tempore parvo
regnans sero perit; lassam post inclitus armis 110
Vespasianus habet, Titus hinc, post hunc quoque frater;
post quem tranquillus vix me mihi reddere Nerva
coepit, adoptivo factus de Caesare maior;
Vlpius inde venit, quo formidata Sygambris
Agrippina fuit, fortis, pius, integer, acer. 115
talem capta precor. Traianum nescio si quis
aequiperet, ni fors iterum tu, Gallia, mittas 128"/>
qui vincat. lacrimae vocem clausere precantis,
et quidquid superest luctus rogat, undique caeli
assurgunt proceres, Mars, Cypris, Romulus et qui 120
auctores tibi, Roma, dei; iam mitior ipsa
flectitur atque iras veteres Saturnia donat.
Iuppiter ista refert:

Fatum, quo cuncta reguntur
quoque ego, non licuit frangi, sat celsa laborant
semper, et elatas nostro de munere vires 125
invidit Fortuna sibi; sed concipe magnos,
quamquam fracta, animos, si te Porsenna soluto
plus timuit de ponte fremens, si moenia capta
mox Brenni videre fugam, si denique dirum H
annibalem iuncto terrae caelique tumultu 130
reppulimus (cum castra tuis iam proxima muris
starent, Collina fulmen pro turre cucurrit,
atque illic iterum timuit natura paventem
post Phlegram pugnare Iovem): torpentia tolle
lumina, detersam mentem caligo relinquat. 135
te mirum est vinci; incipies cum vincere, mirum
non erit. utque tibi pateat quo surgere tandem
fessa modo possis, paucis, cognosce, docebo.


Est mihi, quae Latio se sanguine tollit alumnam,
tellus clara viris, cui non dedit optima quondam 140
rerum opifex natura parem; fecundus ab urbe 130"/>
pollet ager, primo qui vix proscissus aratro
semina tarda sitit vel luxuriante iuvenco
arcana exponit piceam pinguedine glaebam,
assurrexit huic, coxit quod torridus Auster, 145
Niliacum Libycumque solum, collataque semper
arida Mygdoniae damnarunt Gargara falces;
Apulus et Calaber cessit, spes unica rerum,
hanc, Arverne, colens nulli pede cedis in armis,
quosvis vineis equo. testis mihi Caesaris esto 150
hic nimium Fortuna pavens, cum colle repulsus
Gergoviae castris miles vix restitit ipsis,
hos ego tam fortes volui, sed cedere Avitum
dum tibi, Roma, paro, rutilat cui maxima dudum
stemmata complexum germen, palmata cucurrit 155
per proavos, gentisque suae te teste, Philagri,
patricius resplendet apex. sed portio quanta est
haec laudum, laudare patres, quos quippe curules
et praefecturas constat debere nepoti?
sint alii per quos se postuma iactet origo, 160
et priscum titulis numeret genus alter: Avite, 132"/>
nobilitas tu solus avos. libet edere tanti
gesta viri et primam paucis percurrere vitam.


Solverat in partum generosa puerpera casti
ventris onus; manifesta dedi mox signa futuri 165
principis ac totam fausto trepidi patris aulam
implevi augurio, licet idem grandia nati
culparet fata et pueri iam regna videret,
sed sibi commissum tanto sub pignore cernens
mundi depositum, ne quid tibi, Roma, periret, 170
iuvit fortunam studio. Iactantia primum
membra dedit nivibus, glaciemque inrumpere plantis
iussit et attritas parvum ridere pruinas,
surgentes animi Musis formantur et illo
quo Cicerone tonas; didicit quoque facta tuorum 175
ante ducum; didicit pugnas libroque relegit
quae gereret campo, primus vix coeperat esse
ex infante puer, rabidam cum forte cruentis
rictibus atque escas ieiuna fauce parantem
plus catulis stravit (fuerant nam fragmina propter) 180
arrepta de caute lupam, fractusque molari
dissiluit vertex et saxum vulnere sedit,
sic meus Alcides, Nemeae dum saltibus errat,
occurrit monstro vacuus, non robora portans,
non pharetras; stetit ira fremens atque hoste propinquo 185
consuluit solos virtus decepta lacertos.


Parva quidem, dicenda tamen: quis promptior isto 134"/>
tensa catenati summittere colla Molossi
et lustris recubare feras interprete nare
discere non visas et in aere quaerere plantas? 190
iam si forte suem latratibus improbus Vmber
terruit, albentes nigro sub gutture lunas
frangere ludus erat colluctantique lacerto
vasta per adversas venabula cogere praedas,
quam pulchrum, cum forte domum post lustra revertens 195
horrore splenderet apri virtusque repugnans
proderet invitum per fortia facta pudorem!
sic Pandioniis castae Tritonidos arvis
Hippolytus roseo sudum radiabat ab ore,
sed simul a gemino flagrans cum Cressa furore 200
transiit adfectu matres et fraude novercas.


Quid volucrum studium, dat quas natura rapaces
in vulgus prope cognatum? quis doctior isto
instituit varias per nubila iungere lites?
alite vincit aves, celerique per aethera plausu 205
hoc nulli melius pugnator militat unguis.


Nec minus haec inter civilia iura secutus
eligitur primus, iuvenis, solus, mala fractae
alliget ut patriae poscatque informe reddi
vectigal, procerum tum forte potentior illic, 210
post etiam princeps, Constantius omnia praestat, 136"/>
indole defixus tanta et miratus in annis
parvis grande bonum vel in ore precantis ephebi
verba senis.

Ducis hinc pugnas et foedera regum
pandere, Roma, libet, variis incussa procellis 215
bellorum regi Getico tua Gallia pacis
pignora iussa dare est, inter quae nobilis obses
tu, Theodore, venis; quem pro pietate propinqui
expetis in media pelliti principis aula
tutus, Avite, fide. probat hoc iam Theudoris altum 220
exemplum officii, res mira et digna relatu,
quod fueris blandus regi placuisse feroci,
hinc te paulatim praelibat sensibus imis
atque nimis vult esse suum; sed spernis amicum
plus quam Romanum gerere, stupet ille repulsam 225
et plus inde places, rigidum sic, Pyrrhe, videbas
Fabricium, ingestas animo cum divite fugit
pauper opes, regem temnens, dum supplice censu
pignus amicitiae vili mendicat ab auro. 138"/>


Aetium interea, Scythico quia saepe duello est 230
edoctus, sequeris; qui, quamquam celsus in armis,
nil sine te gessit, cum plurima tute sine illo.
nam post Iuthungos et Norica bella subacto
victor Vindelico Belgam, Burgundio quem trux
presserat, absolvit iunctus tibi. vincitur illic 235
cursu Herulus, Chunus iaculis Francusque natatu,
Sauromata clipeo, Salius pede, falce Gelonus,
vulnere vel si quis plangit cui Messe feriri est
ac ferro perarasse genas vultuque minaci
rubra cicatricum vestigia defodisse. 240
Inlustri iam tum donatur celsus honore,
squameus et rutilis etiamnunc livida cristis 140"/>
ora gerens vix arma domum sordentia castris
rettulerat: nova bella iterum pugnamque sub ipsis
iam patriae muris periurus commovet hostis. 245
Litorius Scythicos equites tum forte subacto
celsus Aremorico Geticum rapiebat in agmen
per terras, Arverne, tuas; qui proxima quaeque
discursu, flammis, ferro, feritate, rapinis
delebant, pacis fallentes nomen inane. 250
huius tum famulum quidam truculentior horum,
mox feriende, feris; ruit ille et tristia fata
commendat domino absenti partemque futuram
vindictae moriens Stygium spe portat ad amnem.
et iam fama viro turres portasque tuenti 255
intuitu pavidae plebis perfert scelus actum.
excutitur, restat, pallet, rubet, alget et ardet,
ac sibimet multas vultum variata per unum
ira facit facies, vel, qui mos saepe dolenti,
plus amat extinctum; tandem prorumpit et arma, 260
arma fremit, pinguisque etiamnum sanguine fertur
lorica, obtusus per barbara vulnera contus
atque sub assiduis dentatus caedibus ensis.
includit suras ocreis capitique micantem
imponit galeam, fulvus cui crescit in altum 265
conus et iratam iaculatur vertice lucem.
et iam scandit equum vulsisque a cardine portis
emicat; adsistunt socio Virtusque Dolorque
et Pudor: armatas pilo petit impiger alas 142"/>
pugnando pugnam quaerens, pavidumque per agmen 270
multorum interitu compensat quod latet unus.
sic Phrygium Emathia victorem cuspide poscens
Aeacides caeso luctum frenavit amico,
per mortes tot, Troia, tuas (nam vilia per se
agmina) contentus ruere strictumque per amplos 275
exserere gladium populos; natat obruta tellus
sanguine, dumque hebetat turba grave caedua telum
absens in cuncto sibi vulnere iam cadit Hector.
proditus ut tandem tanti qui causa tumultus,
inquit Avitus: Age, Scythica nutrite sub Arcto, 280
qui furis et caeso tantum qui fidis inermi,
congredere armato, multum tibi praestitit ira
iam mea: concessi pugnam iubeoque resistas;
certantem mactasse iuvat. sic fatur et aequor
prosilit in medium, nec non ferus advenit hostis. 285
ut primum pectus vel comminus ora tulere,
hic ira tremit, ille metu. iam cetera turba
diversis trepidat votis variosque per ictus
pendet ab eventu, sed postquam prima, secunda
tertiaque acta rota est, venit ecce et celsa cruentum 290
perforat hasta virum, post et confinia dorsi
cedit transfosso ruptus bis pectore thorax,
et dum per duplicem sanguis singultat hiatum
dividua ancipitem carpserunt vulnera vitam. 144"/>


Haec post gesta viri (temet, Styx livida, testor) 295
intemerata mihi praefectus iura regebat;
et caput hoc sibimet solitis defessa ruinis
Gallia suscipiens Getica pallebat ab ira. ,
nil prece, nil pretio, nil milite fractus agebat
Aetius; capto terrarum damna patebant 300
Litorio; in Rhodanum proprios producere fines
Theudoridae fixum, nec erat pugnare necesse,
sed migrare Getis, rabidam trux asperat iram
victor; quod sensit Scythicum pro moenibus hostem,
imputat; et nil est gravius, si forsitan umquam 305
vincere contingat, trepido, postquam undique nullum
praesidium ducibusque tuis nil, Roma, relictum est,
foedus, Avite, novas; saevum tua pagina regem
lecta domat; iussisse sat est te, quod rogat orbis.
credent hoc umquam gentes populique futuri? 310
littera Romani cassat quod, barbare, vineis.
iura igitur rexit; namque hoc quoque par fuit, ut tum
assertor fieret legum qui nunc erit auctor,
ne dandus populis princeps, caput, induperator,
Caesar et Augustus solum fera proelia nosset. 315
Iam praefecturae perfunctus culmine tandem
se dederat ruri (numquam tamen otia, numquam
desidia imbellis, studiumque et cura quieto
armorum semper): subito cum rupta tumultu (p.146)
barbaries totas in te transfuderat Arctos, 320
Gallia, pugnacem Rugum comitante Gelono
Gepida trux sequitur; Scirum Burgundio cogit;
Chunus, Bellonotus, Neurus, Bastarna, Toringus,
Bructerus, ulvosa vel quem Nicer alluit unda
prorumpit Francus; cecidit cito secta bipenni 325
Hercynia in lintres et Rhenum texuit alno;
et iam terrificis diffuderat Attila turmis
in campos se, Belga, tuos. vix liquerat Alpes
Aetius, tenue et rarum sine milite ducens
robur in auxiliis, Geticum male credulus agmen 330
incassum propriis praesumens adfore castris.
nuntius at postquam ductorem perculit, Hunos
iam prope contemptum propriis in sedibus hostem
exspectare Getas, versat vagus omnia secum
consilia et mentem curarum fluctibus urget. 335
tandem nutanti sedit sententia celsum
exorare virum, collectisque omnibus una
principibus coram supplex sic talibus infit:
orbis, Avite, salus, cui non nova gloria nunc est
quod rogat Aetius, voluisti, et non nocet hostis; 340
vis: prodest, inclusa tenes tot milia nutu,
et populis Geticis sola est tua gratia limes;
infensi semper nobis pacem tibi praestant.
victrices, i, prome aquilas; fac, optime, Chunos, 148"/>
quorum forte prior fuga nos concusserat olim, 345
bis victos prodesse mihi. sic fatur, et ille
pollicitus votum fecit spem. protinus inde
avolat et famulas in proelia concitat iras.
ibant pellitae post classica Romula turmae,
ad nomen currente Geta; timet aere vocari 350
dirutus, opprobrium, non damnum barbarus horrens.
hos ad bella trahit iam tum spes orbis Avitus,
vel iam privatus vel adhuc, sic cinnama busto
collis Erythraei portans Phoebeius ales
concitat omne avium vulgus; famulantia currunt 355
agmina, et angustus pennas non explicat aer.


Iam prope fata tui bis senas vulturis alas
complebant (scis namque tuos, scis, Roma, labores):
Aetium Placidus mactavit semivir amens;
vixque tuo impositum capiti diadema, Petroni: 360
ilico barbaries, nec non sibi capta videri
Roma Getis tellusque suo cessura furori;
raptores ceu forte lupi, quis nare sagaci
monstrat odor pinguem clausis ab ovilibus auram,
irritant acuuntque famem portantque rapinae 365
150"/> in vultu speciem, patulo ieiunia rictu
fallentes; iam iamque tener spe frangitur agnus
atque absens avido crepitat iam praeda palato,
quin et Aremoricus piratam Saxona tractus
sperabat, cui pelle salum sulcare Britannum 370
ludus et assuto glaucum mare findere lembo.
Francus Germanum primum Belgamque secundum
sternebat, Rhenumque, ferox Alamanne, bibebas
Romani ripis et utroque superbus in agro
vel civis vel victor eras. sed perdita cernens 375
terrarum spatia princeps iam Maximus, unum
quod fuit in rebus, peditumque equitumque magistrum
te sibi, Avite, legit, collati rumor honoris
invenit agricolam, flexi dum forte ligonis
exercet dentes vel pando pronus aratro 380
vertit inexcoctam per pinguia iugera glaebam,
sic quondam ad patriae res fractas pauper arator,
Cincinnate, venis veterem cum te induit uxor
ante boves trabeam dictatoremque salignae
excepere fores atque ad sua tecta ferentem 385
quod non persevit, turpique e fasce gravata
vile triumphalis portavit purpura semen.


Ut primum ingesti pondus suscepit honoris,
legas qui veniam poscant, Alamanne, furori,
Saxonis incursus cessat, Chattumque palustri 390
alligat Albis aqua; vixque hoc ter menstrua totum 152"/>
luna videt, iamque ad populos ac rura feroci
tenta Getae pertendit iter, qua pulsus ab aestu
Oceanus refluum spargit per culta Garunnam;
in flumen currente mari transcendit amarus 395
blanda fluenta latex, fluviique impacta per alveum
salsa peregrinum sibi navigat unda profundum.
hic iam disposito laxantes frena duello
Vesorum proceres raptim suspendit ab ira
rumor, succinctum referens diplomate Avitum 400
iam Geticas intrare domos positaque parumper
mole magisterii legati iura subisse.


Obstupuere duces pariter Scythicusque senatus
et timuere, suam pacem ne forte negaret,
sic rutilus Phaetonta levem cum carperet axis 405
iam pallente die flagrantique excita mundo
pax elementorum fureret vel sicca propinquus
saeviret per stagna vapor limusque sitiret
pulvereo ponti fundo, tunc unica Phoebi
insuetum clemens exstinxit flamma calorem. 410
Hic aliquis tum forte Getes, dum falce recocta
ictibus informat saxoque cacuminat ensem,
iam promptus caluisse tubis, iam iamque frequenti
caede sepulturus terram non hoste sepulto,
claruit ut primum nomen venientis Aviti, 415
exclamat: periit bellum, date rursus aratra. 154"/>
otia si replico priscae bene nota quietis,
non semel iste mihi ferrum tulit, o pudor! o di!
tantum posse fidem! quid foedera lenta minaris,
in damnum mihi fide meum? compendia pacis 420
et praestare iubes nos et debere, quis umquam
crederet? en Getici reges, parere volentes,
inferius regnasse putant! nec dicere saltim
desidiae obtentu possum te proelia nolle:
pacem fortis amas. iam partes sternit Avitus; 425
insuper et Geticas praemissus continet iras
Messianus; adhuc mandasti, et ponimus arma.
quid restat quod posse velis? quod non sumus hostes
parva reor; prisco tu si mihi notus in actu es,
auxiliaris ero: vel sic pugnare licebit. 430
Haec secum rigido Vesus dum corde volutat,
ventum in conspectum fuerat, rex atque magister
propter constiterant; hic vultu erectus, at ille
laetitia erubuit veniamque rubore poposcit,
post hinc germano regis, hinc rege retento 435
Palladiam implicitis manibus subiere Tolosam.
haud secus insertis ad pulvinaria palmis
Romulus et Tatius foedus iecere, parentum
cum ferro et rabidis cognato in Marte maritis
Hersilia inseruit Pallantis colle Sabinas. 156"/>

Interea incautam furtivis Vandalus armis 440
te capit, infidoque tibi Burgundio ductu
extorquet trepidas mactandi principis iras.
heu facinus! in bella iterum quartosque labores
perfida Elisseae crudescunt classica Byrsae. ' 445
nutristis quod, fata, malum? conscenderat arces
Euandri Massyla phalanx montesque Quirini
Marmarici pressere pedes rursusque revexit
quae captiva dedit quondam stipendia Barce.
exsilium patrum, plebis mala, principe caeso 450
captivum imperium ad Geticas rumor tulit aures,
luce nova veterum coetus de more Getarum
contrahitur; stat prisca annis viridisque senectus
consulis; squalent vestes ac sordida macro
lintea pinguescunt tergo, nec tangere possunt 455
altatae suram pelles, ac poplite nudo
peronem pauper nodus suspendit equinum.


Postquam in consilium seniorum venit honora
pauperies pacisque simul rex verba poposcit,
dux ait: optassem patriis securus in arvis 460
emeritam, fateor, semper fovisse quietem,
ex quo militiae post munia trina superbum 158"/>
praefecturae apicem quarto iam culmine rexi.
sed dum me nostri princeps modo Maximus orbis
ignarum, absentem procerum per mille repulsas 465
ad lituos post iura vocat voluitque sonoris
praeconem mutare tubis, promptissimus istud
arripui officium, vos quo legatus adirem.
foedera prisca precor, quae nunc meus ille teneret,
iussissem si forte, senex cui semper Avitum 470
sectari crevisse fuit. tractare solebam
res Geticas olim; scis te nescisse frequenter
quae suasi nisi facta, tamen fortuna priorem
abripuit genium; periit quodcumque merebar
cum genitore tuo. Narbonem tabe solutum 475
ambierat (tu parvus eras); trepidantia cingens
milia in infames iam iamque coegerat escas;
iam tristis propriae credebat defore praedae,
si clausus fortasse perit, cum nostra probavit
consilia et refugo laxavit moenia bello. 480
teque ipsum (sunt ecce senes) hoc pectore fultum
hae flentem tenuere manus, si forsitan altrix
te mihi, cum nolles, lactandum tolleret, ecce
advenio et prisci repeto modo pignus amoris.
si tibi nulla fides, nulla est reverentia patris, 485
i durus pacemque nega.

Prorumpit ab omni 160"/>
murmur concilio fremitusque, et proelia damnans
seditiosa ciet concordem turba tumultum.
tum rex effatur: dudum, dux inclite, culpo
poscere te pacem nostram, cum cogere possis 490
servitium, trahere ac populos in bella sequaces.
ne, quaeso, invidiam patrio mihi nomine inuras:
quid mereor, si nulla iubes? suadere sub illo
quod poteras, modo velle sat est, solumque moratur,
quod cupias, nescisse Getas. mihi Romula dudum 495
per te iura placent, parvumque ediscere iussit
ad tua verba pater docili quo prisca Maronis
carmine molliret Scythicos mihi pagina mores;
iam pacem tum velle doces, sed percipe quae sit
condicio obsequii: forsan rata pacta probabis. 500
testor, Roma, tuum nobis venerabile nomen
et socium de Marte genus (vel quidquid ab aevo,
nil te mundus habet melius, nil ipsa senatu),
me pacem servare tibi vel velle abolere
quae noster peccavit avus, quem fuscat id unum, 505
quod te, Roma, capit; sed di si vota secundant,
excidii veteris crimen purgare valebit
ultio praesentis, si tu, dux inclite, solum 162"/>
Augusti subeas nomen, quid lumina flectis?
invitum plus esse decet, non cogimus istud, 510
sed contestamur: Romae sum te duce amicus,
principe te miles, regnum non praeripis ulli,
nec quisquam Latias Augustus possidet arces;
qua vacat, aula tua est. testor, non sufficit istud,
ne noceam; atque tuo hoc utinam diademate fiat, 515
ut prosim! suadere meum est; nam Gallia si te
compulerit, quae iure potest, tibi pareat orbis,
ne pereat. dixit pariterque in verba petita
dat sanctam cum fratre fidem, discedis, Avite,
maestus, qui Gallos scires non posse latere 520
quod possint servire Getae te principe, namque
civibus ut patuit trepidis te foedera ferre,
occurrunt alacres ignaroque ante tribunal
sternunt; utque satis sibimet numerosa coisse
nobilitas visa est, quam saxa nivalia Cotti 525
despectant, variis nec non quam partibus ambit
Tyrrheni Rhenique liquor, vel longa Pyrenei
quam iuga ab Hispano seclusam iure cohercent,
aggreditur nimio curarum pondere tristem
gaudens turba virum. procerum tum maximus unus, 530
dignus qui patriae personam sumeret, infit:
quam nos per varios dudum fortuna labores 164"/>
principe sub puero Iacens terat aspera rebus,
fors longum, dux magne, queri, cum quippe dolentum
maxima pars fueris, patriae dum vulnera lugens 535
sollicitudinibus vehementibus exagitaris.
has nobis inter clades ac funera mundi
mors vixisse fuit. sed dum per verba parentum
ignavas colimus leges sanctumque putamus
rem veterem per damna sequi, portavimus umbram 540
imperii, generis contenti ferre vetusti
et vitia ac solitam vestiri murice gentem
more magis quam iure pati. promptissima nuper
fulsit condicio proprias qua Gallia vires
exsereret, trepidam dum Maximus occupat urbem; 545
orbem sat potuit, si te sibi tota magistro
regna reformasset. quis nostrum Belgica rura,
litus Aremorici, Geticas quis moverit iras,
non latet: his tantis tibi cessimus, inclite, bellis,
nunc iam summa vocant; dubio sub tempore regnum 550
non regit ignavus, postponitur ambitus omnis
ultima cum claros quaerunt: post damna Ticini
ac Trebiae trepidans raptim respublica venit
ad Fabium; Cannas celebres Varrone fugato
Scipiadumque etiam turgentem funere Poenum 555
Livius electus fregit, captivus, ut aiunt,
orbis in urbe iacet; princeps perit, hic caput omne
nunc habet imperium, petimus, conscende tribunal, 166"/>
erige collapsos; non hoc modo tempora poscunt,
ut Romam plus alter amet. nec forte reare 560
te regno non esse parem: cum Brennica signa
Tarpeium premerent, scis, tum respublica nostra
tota Camillus erat, patriae qui debitus ultor
texit fumantes hostili strage favillas.
non tibi centurias aurum populare paravit, 565
nec modo venales numerosoque asse redemptae
concurrunt ad puncta tribus; suffragia mundi
nullus emit. pauper legeris; quod sufficit unum,
es meritis dives, patriae cur vota moraris,
quae iubet ut iubeas? haec est sententia cunctis: 570
si dominus iis, liber ero.

Fragor atria complet
Vierni, quo forte loco pia turba senatus
detulerat vim, vota, preces, locus, hora diesque
dicitur imperio felix, ac protinus illic
nobilium excubias gaudens sollertia mandat. 575
Tertia lux refugis Hyperiona fuderat astris:
concurrunt proceres ac milite circumfuso
aggere composito statuunt ac torque coronant
castrensi maestum donantque insignia regni;
nam prius induerat solas de principe curas. 580
haud alio quondam vultu Tirynthius heros 168"/>
pondera suscepit caeli simul atque novercae
cum Libyca se rupe Gigas subduceret et cum
tutior Herculeo sedisset machina dorso.


Hunc tibi, Roma, dedi, patulis dum Gallia campis 585
intonat Augustum plausu faustumque fragorem
portat in exsanguem Boreas iam fortior Austrum.
hic tibi restituet Libyen per vincula quarta,
et cuius solum amissas post saecula multa
Pannonias revocavit iter, iam credere promptum est 590
quid faciat bellis, o quas tibi saepe iugabit
inflictis gentes aquilis, qui maxima regni
omina privatus fugit, cum forte vianti
excuteret praepes plebeium motus amictum!
laetior at tanto modo principe, prisca deorum 595
Roma parens, attolle genas ac turpe veternum
depone: en princeps faciet iuvenescere maior,
quam pueri fecere senem. Finem pater ore
vix dederat: plausere dei fremitusque cucurrit 170"/>
concilio, felix tempus nevere sorores 600
imperiis, Auguste, tuis et consulis anno
fulva volubilibus duxerunt saecula pensis.


Ad Priscum Valerianum virum praefectorium[recensere]


(p.146) Ad Priscum Valerianum virum praefectorium


Prisce, decus semper nostrum, cui principe Avito
cognatum sociat purpura celsa genus,
ad tua cum nostrae currant examina nugae,
dico: state, vagae; quo prope ratis? amat.
destrictus semper censor, qui diligit, exstat; 5
dura fronte legit mollis amicitia,
nil totum prodest adiectum laudibus illud
Vlpia quod rutilat porticus aere meo
vel quod adhuc populo simul et plaudente senatu
ad nostrum reboat concava Roma sophos. 10
respondent illae: properabimus, ibimus, et nos
non retines: tanto iudice culpa placet,
cognitor hoc nullus melior; bene carmina pensat
contemptu tardo, iudicio celeri.
et quia non potui temeraria sistere verba, 15
hoc rogo, ne dubites lecta dicare rogo. 172"/>

Ad Felicem[recensere]



(p.146) Ad Felicem


Largam Sollius hanc Apollinaris
felici domino pioque fratri
dicit Sldonius suus salutem.
Dic, dic quod peto, Magne, dic, amabo,
Felix nomine, mente, honore, forma, 5
natis, coniuge, fratribus, parente,
germanis genitoris atque matris
et summo patruelium Camillo:
quid nugas temerarias amici,
sparsit quas tenerae iocus iuventae, 10
in formam redigi iubes libelli,
ingentem simul et repente fascem
conflari invidiae et perire chartam?
mandatis famulor, sed ante testor,
lector quas patieris hic salebras. 15
Non nos currimus aggerem vetustum
nec quicquam invenies ubi priorum
antiquas terat orbitas Thalia,
non hic antipodas salumque rubrum,
non hic Memnonios canemus Indos 20
Aurorae face civica perustos;
non Artaxata, Susa, Bactra, Carrhas,
non coctam Babylona personabo, 174"/>
quae largum fluvio patens alumno
inclusum bibit hinc et inde Tigrim. 25
non hic Assyriis Ninum priorem,
non Medis caput Arbacen profabor,
nec quam divite, cum refugit hostem,
arsit Sardanapallus in favilla.
non Cyrum Astyagis loquar nepotem, 30
nutritum ubere quem ferunt canino,
cuius non valuit rapacitatem
vel Lydi satiare gaza Croesi;
cuius nec feritas subacta tunc est,
caesis milibus ante cum ducentis 35
in vallis Scythicae coactus artum
orbatae ad Tomyris veniret utrem.
Non hic Cecropios leges triumphos,
vel si quo Marathon rubet duello,
aut, cum milia mille concitaret, 40
inflatum numerositate Xerxen,
atque hunc numinibus satis profundis
confestim ebibitis adhuc sitisse;
nec non Thermopylas et Helles undas
spretis obicibus soli salique 45
insanis equitasse cum catervis
admissoque in Athon tumente ponto
iuxta frondiferae cacumen Alpis
scalptas classibus isse per cavernas.
Non prolem Garamantici Tonantis, 50
regnis principibusque principantem,
porrectas Asiae loquar paterno
actum fulmine pervolasse terras 176"/>
et primum Darii tumultuantes
praefectos satrapasque perculisse, 55
mox ipsum solio patrum superbum
cognatosque sibi deos crepantem
captis coniuge, liberis, parente
in casus hominis redire iussum;
qui cum maxima bella concitasset 60
tota et Persidis undique gregatae
uno constituisset arma campo,
hoc solum perhibetur assecutus,
dormire ut melius liberet hosti.
Non vectos Minyas loquente silva 65
dicam Phasiaco stetisse portu,
forma percita cum ducis Pelasgi
molliret rabidos virago tauros,
nec tum territa, cum suus colonus
post anguis domiti satos molares 70
armatas tremebundus inter herbas
florere in segetem stuperet hostem
et pugnantibus hinc et hinc aristis
supra belliferas madere glaebas
culmosos viridi cruore fratres. 75
Non hic terrigenam loquar cohortem
admixto mage vividam veneno,
cui praeter speciem modo carentem
angues corporibus voluminosis
alte squamea crura porrigentes 80
in vestigia fauce desinebant. 178"/>
sic formae triplicis procax iuventus
tellurem pede proterens voraci
currebat capitum stupenda gressu
et cum classica numinum sonabant 85
mox contra tonitrus resibilante
audebat superos ciere planta.
nec Phlegrae legis ampliata rura,
missi dum volitant per astra montes
Pindus, Pelion, Ossa, Olympus, Othrys 90
cum silvis, gregibus, feris, pruinis,
saxis, fontibus, oppidis levati
vibrantum spatiosiore dextra.
Non hic Herculis excolam labores,
cui sus, cerva, leo, Gigas, Amazon, 95
hospes, taurus, Eryx, aves, Lycus, fur,
Nessus, Libs, iuga, poma, virgo, serpens,
Oete, Thraces equi, boves Hiberae,
luctator fluvius, canis triformis
portatusque polus polum dederunt. 100
Non hic Elida nobilem quadrigis
nec notam nimis amnis ex amore
versu prosequar, ut per ima ponti
Alpheus fluat atque transmarina
in fluctus cadat unda coniugales. 105
Non hic Tantaleam domum retexam,
qua mixtum Pelopea per parentem est
prolis facta soror novoque monstro
infamem genuit pater nepotem;
nil maestum hic canitur; nec esculentam 110
180"/> fletus pingimus ad dapem Thyestae,
fratris crimine qui miser voratis
vivum pignoribus fuit sepulcrum,
cum post has epulas repente flexis
Titan curribus occidens ad ortum 115
convivam fugeret, diem fugaret.
Nec Phryx pastor erit tibi legendus,
decrescens cui Dindymon reciso
fertur vertice texuisse classem,
cum iussu Veneris patrocinantis 120
terras Oebalias et hospitales
raptor depopulatus est Amyclas,
praedam trans pelagus petens sequacem.
sed nec Pergama nec decenne bellum
nec saevas Agamemnonis phalangas 125
nec periuria persequar Sinonis,
arx quo Palladio dicata signo
pellaci reserata proditore
portantem pedites equum recepit.
Non hic Maeoniae stilo Camenae 130
civis Dulichiique Thessalique
virtutem sapientiamque narro,
quorum hic Peliaco putatur antro
venatu, fidibus, palaestra et herbis
sub Saturnigena sene institutus, 135
dum nunc lustra terens puer ferarum
passim per Pholoen iacet nivosam,
nunc praesepibus accubans amatis
dormit mollius in iuba magistri;
inde Scyriadum datus parenti 140
falsae nomina pertulisse Pyrrhae 182"/>
atque inter tetricae choros Minervae
occultos Veneri rotasse thyrsos;
postremo ad Phrygiae sonum rapinae
tractus laudibus Hectoris trahendi. 145
ast illum, cui contigit paternam
quartum post Ithacam redire lustrum,
nec Zmyrnae satis explicat volumen,
nam quis continuare possit illos
quos terra et pelago tulit labores: 150
raptum Palladium, repertum Achillem,
captum praepetibus Dolona plantis
et Rhesi niveas prius quadrigas
Xanthi quam biberent fluenta tractas,
ereptam quoque quam deus patronus, 155
Philocteta, tibi dedit pharetram,
Aiacem Telamonium furentem
quod sese ante rates agente causam
pugnacis tulit eloquens coronam,
vitatum hinc Polyphemon atque Circen 160
et Laestrygonii famem tyranni,
tum pomaria divitis, Calypso et
Sirenas pereuntibus placentes,
vitatas tenebras facemque Naupli
et Scyllae rabidum voracis inguen, 165
vel Tauromenitana quos Charybdis
ructato scopulos cavat profundo?
Non divos specialibus faventes
agris, urbibus insulisque canto,
Saturnum Latio Iovemque Cretae 170
Iunonemque Samo Rhodoque Solem,
Hennae Persephonen, Minervam Hymetto,
Vulcanum Liparae, Papho Dionen, 184"/>
Argis Persea, Lampsaco Priapum,
Thebis Euhion Ilioque Vestam, 175
Thymbrae Delion, Arcadem Lycaeo,
Martem Thracibus ac Scythis Dianam,
quos fecere deos dicata templa,
tus, sal, far, mola vel superfluarum
consecratio caerimoniarum. 180
Non cum Triptolemo verendam Eleusin,
qui primas populis dedere aristas
pastis Chaonium per ilicetum,
non Apin Mareoticum sonabo
ad Memphitica sistra concitari. 185
non dicam Lacedaemonos iuventam
unctas Tyndaridis dicasse luctas,
doctos quos patriis palen Therapnis
gymnas Bebrycii tremit theatri;
non sortes Lyciasque Caeritumque, 190
responsa aut Themidis priora Delphis,
nec quae fulmine Tuscus expiato
saeptum numina quaerit ad bidental;
nec quos Euganeum bibens Timavum
colle Antenoreo videbat augur 195
divos Thessalicam movere pugnam;
nec quos Amphiaraus et Melampus * * *
ex ipsis rapuit deos favillis
per templum male fluctuante flamma
gaudens lumine perdito Metellus. 186"/> non hic Cinyphius canetur Hammon 200
mitratum caput elevans harenis,
vix se post hecatombion litatum
suetus promere Syrtium barathro.
non hic Dindyma nec crepante buxo 205
Curetas Berecynthiam sonantes,
non Bacchum trieterica exserentem
describam et tremulas furore festo
ire in Bassaridas vel infulatos
aram ad turicremam rotare mystas. 210
Non hic Hesiodea pinguis Ascrae
spectes carmina Pindarique chordas;
non hic socciferi iocos Menandri,
non laesi Archilochi feros iambos,
vel plus Stesichori graves Camenas, 215
aut quod composuit puella Lesbis;
quod Mantua contumax Homero
adiecit Latiaribus loquelis,
aequari sibimet subinde livens
busto Parthenopam Maroniano; 220
non quod post saturas epistularum
sermonumque sales novumque epodon,
libros carminis ac poeticam artem 188"/>
Phoebi laudibus et vagae Dianae
conscriptis voluit sonare Flaccus; 225
non quod Papinius tuus meusque
inter Labdacios sonat furores
aut cum forte pedum minore rhythmo
pingit gemmea prata silvularum.
Non quod Corduba praepotens alumnis 230
facundum ciet, hic putes legendum,
quorum unus colit hispidum Platona
incassumque suum monet Neronem,
orchestram quatit alter Euripidis,
pictum faecibus Aeschylon secutus 235
aut plaustris solitum sonare Thespin,
qui post pulpita trita sub cothurno
ducebant olidae marem capellae;
pugnam tertius ille Gallicam
dixit Caesaris, ut gener socerque 240
cognata impulerint in arma Romam,
tantum dans lacrimas suis Philippis,
ut credat Cremerae levem ruinam,
infra et censeat Alliam dolendam
ac Brenni in trutina Iovem redemptum, 245
postponat Trebiam gravesque Cannas,
stragem nec Trasimenicam loquatur,
fratres Scipiadas putet silendos,
quos Tartesiacus retentat orbis, 190"/>
Euphraten taceat male appetitum, 250
Crassorum et madidas cruore Carrhas
vel quos, Spartace, consulum solebas
victrici gladios fugare sica,
ipsum nec fleat ille plus duellum,
quod post Cimbrica turbidus tropaea 255
et vinctum Nasamonium Iugurtham,
dum quaerit Mithridaticum triumphum,
Arpinas voluit movere Sullae.
Non Gaetulicus hic tibi legetur,
non Marsus, Pedo, Silius, Tibullus, 260
non quod Sulpiciae iocus Thaliae
scripsit blandiloquum suo Caleno,
non Persi rigor aut lepos Properti,
sed nec centimeter Terentianus.
non Lucilius hic Lucretiusque est, 265
non Turnus, Memor, Ennius, Catullus,
Stella et Septimius Petroniusque
aut mordax sine fine Martialis,
non qui tempore Caesaris secundi
aeterno incoluit Tomos reatu, 270
192"/> nec qui consimili deinde casu
ad vulgi tenuem strepentis auram
irati fuit histrionis exsul,
non Pelusiaco satus Canopo,
qui ferruginei toros mariti 275
et Musa canit inferos superna,
nec qui iam patribus fuere nostris
primo tempore maximi sodales,
quorum unus Bonifatium secutus
nec non praecipitem Sebastianum 280
natales puer horruit Cadurcos
plus Pandionias amans Athenas;
cuius si varium legas poema,
tunc Phoebum vel Hyantias puellas
potato madidas ab Hippocrene, 285
tunc Amphiona filiumque Maiae,
tunc vatem Rhodopeium sonare
conlato modulamine arbitreris.
Non tu hic nunc legeris tuumque fulmen,
o dignissime Quintianus alter, 290
spernens qui Ligurum solum et penates
mutato lare Gallias amasti,
inter classica, signa, pila, turmas
laudans Aetium vacansque libro,
in castris hederate laureatis. 295
sed nec tertius ille nunc legetur,
Baetin qui patrium semel relinquens 194"/>
undosae petiit sitim Ravennae,
plosores cui fulgidam Quirites
et carus popularitate princeps 300
Traiano statuam foro locarunt.
Sed ne tu mihi comparare temptes,
quos multo minor ipse plus adoro,
Paulinum Ampeliumque Symmachumque,
Messalam ingenii satis profundi 305
et nulli modo Martium secundum,
dicendi arte nova parem vetustis
Petrum et cum loquitur nimis stupendum,
vel quem municipalibus poetis
praeponit bene vilicum senatus, 310
nostrum aut quos retinet solum disertos,
dulcem Anthedion et mihi magistri
Musas sat venerabiles Hoeni,
acrem Lampridium, catum Leonem
praestantemque tuba Severianum 315
196"/> et sic scribere non minus valentem,
Marcus Quintilianus ut solebat.
Nos valde sterilis modos Camenae
rarae credimus hos brevique chartae,
quae scombros merito piperque portet. 320
nam quisnam deus hoc dabit reiectae,
ut vel suscipiens bonos odores,
nardum ac pinguia Nicerotianis
quae fragrant alabastra tincta sucis,
Indo cinnamon ex rogo petitum, 325
quo Phoenix iuvenescit occidendo, .
costum, malobathrum, rosas, amomum,
myrrham, tus opobalsamumque servet?
quapropter facinus meum tuere
et condiscipuli tibi obsequentis 330
incautum, precor, asseras pudorem,
germanum tamen ante sed memento,
doctrinae columen, Probum advocare,
isti qui valet exarationi
destrictum bonus applicare theta. 335
novi sed bene, non refello culpam,
nec doctis placet impudens poeta;
sed nec turgida contumeliosi
lectoris nimium verebor ora,
si tamquam gravior severiorque 340
nostrae Terpsichores iocum refutans
rugato Cato tertius labello
narem rhinoceroticam minetur.
non te terreat hic nimis peritus;
verum si cupias probare, tanta 345
nullus scit, mihi crede, quanta nescit. 198"/>

Praefatio epithalamii dicti Ruricio et Hiberiae[recensere]

(p.146) Praefatio epithalamii dicti Ruricio et Hiberiae

Flucticolae cum festa nurus Pagasaea per antra
rupe sub Emathia Pelion explicuit,
angustabat humum superum satis ampla supellex;
certabant gazis hinc polus hinc pelagus;
ducebatque choros viridi prope tectus amictu 5
caeruleae pallae concolor ipse socer;
nympha quoque in thalamos veniens de gurgite nuda
vestiti coepit membra timere viri.
tum divum quicumque aderat terrore remoto
quo quis pollebat lusit in officio. 10
Iuppiter emisit tepidum sine pondere fulmen
et dixit: melius nunc Cytherea calet.
Pollux tum caestu laudatus, Castor habenis,
Pallas tum cristis, Delia tum pharetris;
Alcides clava, Mavors tum lusit in hasta, 15
Arcas tum virga, nebride tum Bromius.
hic et Pipliadas induxerat optimus Orpheus
chordis, voce, manu, carminibus, calamis,
ambitiosus Hymen totas ibi contulit artes;
qui non ingenio, fors placuit genio. 20
Fescennina tamen non sunt admissa priusquam
intonuit solita noster Apollo lyra.

Epithalamium[recensere]

(p.146) Epithalamium

[Inter Cyaneas, Ephyraea cacumina, cautes
qua super Idalium levat Orithyion in aethram
exesi sale montis apex, ubi forte vagantem
dum fugit et fixit trepidus Symplegada Tiphys,
atque recurrentem ructatum ad rauca Maleam,] 5
exit in Isthmiacum pelagus claudentibus alis
saxorum de rupe sinus, quo saepe recessu
sic tamquam toto coeat de lumine caeli,
artatur collecta dies tremulasque per undas
insequitur secreta vadi, transmittitur alto 10
perfusus splendore latex, mirumque relatu,
lympha bibit solem tenuique inserta fluento
perforat arenti radio lux sicca liquorem.
Profecit studio spatium; nam Lemnius illic
ceu templum lusit Veneri fulmenque relinquens 15
hic ferrugineus fumavit saepe Pyragmon.
hic lapis est de quinque locis dans quinque colores
Aethiops, Phrygius, Parius, Poenus, Lacedaemon, 202"/>
purpureus, viridis, maculosus, eburnus et albus.
postes chrysolithi fulvus diffulgurat ardor; 20
myrrhina, sardonyches, amethystus Hiberus, iaspis
Indus, Chalcidicus, Scythicus, beryllus, achates
attollunt duplices argenti cardine valvas,
per quas inclusi lucem vomit umbra smaragdi;
limina crassus onyx crustat propterque hyacinthi 25
caerula concordem iaciunt in stagna colorem.
exterior non compta silex, sed prominet alte
asper ab adsiduo lympharum verbere pumex.
interiore loco simulavit Mulciber auro
exstantes late scopulos atque arte magistra 30
ingenti cultu naturae inculta fefellit,
huic operi insistens, quod necdum noverat illa
quae post Lemniacis damnavit furta catenis.
squameus huc Triton duplicis confinia dorsi,
qua coeunt supra sinuamina tortilis alvi, 35
inter aquas calido portavit corde Dionen.
sed premit adiecto radiantis pondere conchae
semiferi Galatea latus, quod pollice fixo
vellit, et occulto spondet conubia tactu;
tum gaudens torquente ioco subridet amator 40
vulnere iamque suam parcenti pistre flagellat.
pone subit turmis flagrantibus agmen Amorum;
hic cohibet delphina rosis, viridique iuvenco
hic vectus spretis pendet per cornua frenis; 204"/>
hi stantes motu titubant plantaque madenti 45
labuntur firmantque pedum vestigia pennis.
Illa recurvato demiserat ora lacerto
mollia; marcebant violae graviorque sopore
coeperat attritu florum descendere cervix,
solus de numero fratrum qui pulchrior ille est 50
deerat Amor, dum festa parat celeberrima Gallis,
quae socer Ommatius, magnorum maior avorum
patriciaeque nepos gentis, natae generoque
excolit auspiciis faustis. sed fulsit ut ille
forte dies, matrem celeri petit ipse volatu, 55
cui fax, arcus, gorytus pendebat, at ille
cernuus et laevae pendens in margine palmae
libratos per inane pedes adverberat alis,
oscula sic matris carpens somnoque refusae
semisopora levi scalpebat lumina penna. 60
tum prior his alacer coepit: nova gaudia porto
felicis praedae, genetrix, calet ille superbus
Ruricius nostris facibus dulcique veneno
tactus votivum suspirat corde dolorem.
esset si praesens aetas, impenderet illi 65
Lemnias imperium, Cressa stamen labyrinthi,
Alceste vitam, Circe herbas, poma Calypso,
Scylla comas, Atalanta pedes, Medea furores, 206"/>
Hippodame ceras, cygno Iove nata coronam;
huic Dido in ferrum, simul in suspendia Phyllis, 70
Euadne in flammas et Sestias isset in undas.
His haec illa refert: Gaudemus, nate, rebellem
quod vineis laudasque virum; sed forma puellae est
quam si spectasset quondam Stheneboeius heros,
non pro contemptu domuisset monstra Chimaerae; 75
Thermodontiaca vel qui genetrice superbus
sprevit Gnosiacae temeraria vota novercae,
hac visa occiderat, fateor, sed crimine vero;
et si iudicio forsan mihi quarta fuisset,
me quoque Rhoetea damnasset pastor in Ida; 80
vincere vel, si optas, istam da, malo, puellam
dixerat: hanc dederam formam pro munere formae.
tantus honor geniusque genis; collata rubori
pallida blatta latet depressaque lumine vultus
nigrescunt vincto bacarum fulgura collo. 85
te quoque multimodis ambisset, Hiberia, ludis
axe Pelops, cursu Hippomenes luctaque Achelous,
Aeneas bellis spectatus, Gorgone Perseus;
nec minus haec species totiens cui Iuppiter esset 208"/>
Delia, taurus, olor, Satyrus, draco, fulmen et aurum. 90
quare age, iungantur; nam census, forma genusque
conveniunt: nil hic dispar tua fixit harundo,
sed quid vota moror? dixit currumque poposcit,
cui dederant crystalla iugum, quae frigore primo,
orbis adhuc teneri glacies ubi Caucason auget, 95
strinxit Hyperboreis Tanaitica crusta pruinis
naturam sumens gemmae quia perdidit undae,
perforat hunc fulvo formatus temo metallo;
miserat hoc fluvius cuius sub gurgite Nymphae
Mygdonium fovere Midam, qui pauper in auro 100
ditavit versis Pactoli flumina votis.
splendet perspicuo radios rota margine cingens
Marmaricae de fauce ferae, dum belua curvis
dentibus excussis gemit exarmarier ora;
misit et hoc munus tepidas qui nudus Erythras, 105
concolor Aethiopi vel crinem pinguis amomo,
fluxus odoratis vexat venatibus Indus,
illa tamen pasci suetos per Cypron olores
vittata stringit myrto, quis cetera tensis
lactea puniceo sinuantur colla corallo. 210"/> 110
Ergo iter aggressi: pendens rota sulcat inanem
aera et in liquido non solvitur orbita tractu,
hic triplex uno comitatur Gratia nexu,
hic redolet patulo Fortunae Copia cornu,
hic spargit calathis, sed flores Flora perennes, 115
hic Cererem Siculam Pharius comitatur Osiris,
hic gravidos Pomona sinus pro tempore portat,
hic Pallas madidis venit inter prela trapetis,
hic distincta latus maculosa nebride Thyias
Indica Echionio Bromii rotat orgia thyrso, 120
hic et Sigeis specubus qui Dindyma ludit
iam sectus recalet Corybas; cui gutture ravo
ignem per bifores regemunt cava buxa cavernas.
Sic ventum ad thalamos: tus, nardum, balsama, myrrhae
hic sunt, hic Phoenix busti dat cinnama vivi. 125
proxima quin etiam festorum adflata calore
iam minus alget hiemps, speciemque tenentia vernam
hoc dant vota loco quod non dant tempora mundo,
tum Paphie dextram iuvenis dextramque puellae
complectens paucis cecinit sollemnia dictis, 130
ne facerent vel verba moram: feliciter aevum
ducite concordes; sint nati sintque nepotes;
cernat et in proavo sibimet quod pronepos optet. 212"/>

Ad V. C. Catullinum[recensere]

(p.146) Ad V. C. Catullinum


Quid me, etsi valeam, parare carmen
Fescenninicolae iubes Diones
inter crinigeras situm catervas
et Germanica verba sustinentem,
laudantem tetrico subinde vultu 5
quod Burgundio cantat esculentus,
infundens acido comam butyro?
vis dicam tibi, quid poema frangat?
ex hoc barbaricis abacta plectris
spernit senipedem stilum Thalia, 10
ex quo septipedes videt patronos,
felices oculos tuos et aures
felicemque libet vocare nasum,
cui non allia sordidumque cepe
ructant mane novo decem apparatus, 15
quem non ut vetulum patris parentem
nutricisque virum die nec orto
tot tantique petunt simul Gigantes,
quot vix Alcinoi culina ferret.
Sed iam Musa tacet tenetque habenas 20
paucis hendecasyllabis iocata,
ne quisquam satiram vel hos vocaret. 214"/>

Ad Imperatorem Maiorianum[recensere]

(p.146) Ad Imperatorem Maiorianum


Amphitryoniaden perhibet veneranda vetustas,
dum relevat terras, promeruisse polos.
sed licet in nuda torvus confregerit ulna
ille Cleonaeae guttura rava ferae,
et quamquam ardenti gladio vix straverit hydram, 5
cum duplices pareret vulnere mors animas,
captivumque ferens silva ex Erymanthide monstrum
exarmata feri riserit ora suis,
coli aque flammigenae disrumpens fumida furis
tandem directas iusserit ire boves, 10
taurus, cerva, Gigas, hospes, luctator, Amazon,
Cres, canis, Hesperides sint monimenta viri,
nulla tamen fuso prior est Geryone pugna,
uni tergeminum cui tulit ille caput.
haec quondam Alcides; at tu Tirynthius alter, 15
sed princeps, magni maxima cura dei,
quem draco, cervus, aper paribus sensere sagittis,
cum dens, cum virus, cum fuga nil valuit,
Eurysthea nos esse puta monstrumque tributum;
hinc capita, ut vivam, tu mihi tolle tria. 216"/> Has supplex famulus preces dicavit 20
responsum opperiens pium ac salubre,
ut reddas patriam simulque vitam
Lugdunum exonerans suis ruinis,
hoc te Sidonius tuus precatur: 25
sic te Sidonio recocta fuco
multos purpura vestiat per annos;
sic lustro imperii perennis acto
quinquennalia fascibus dicentur;
sic ripae duplicis tumore fracto 30
detonsus Vachalim bibat Sygamber.
quod si contuleris tuo poetae,
mandem perpetuis legenda fastis
quaecumque egregiis geris triumphis,
nam nunc Musa loquax tacet tributo, 35
quae pro Vergilio Terentioque
sextantes legit unciasque fisci,
Marsyaeque timet manum ac rudentem,
qui Phoebi ex odio vetustiore
nunc suspendia vatibus minatur. 40

Sidonius Polemio suo salutem[recensere]

(p.146) Sidonius Polemio suo salutem


1. Dum post profectionem tuam, mi Polemi, frater amantissime, mecum granditer reputo quatenus in votis tuis philosophi Fescennina cantarem, obrepsit 218"/> materia, qua decursa facile dinosci valet magis me doctrinae quam causae tuae habuisse rationem, omissa itaque epithalamii teneritudine per asper-rimas philosophiae et salebrosissimas regulas 1 stilum traxi; quarum talis ordo est ut sine plurimis novis verbis, quae praefata pace reliquorum eloquentum specialiter tibi et Complatonicis tuis nota sunt, nugae ipsae non valuerint expediri. 2. videris, utrum aures quorundam per imperitiam temere mentionem centri, proportionis, diastematum, climatum vel myrarum epithalamio conducibilem non putent, illud certe consulari viro vere Magno, quaestorio viro Domnulo, spectabili viro Leone ducibus audacter adfirmo, musicam et astrologiam, quae sunt infra arithmeticam consequentia membra philosophiae, nullatenus posse sine hisce nominibus indicari; quae si quispiam ut Graeca, sicut sunt, et peregrina verba contempserit, noverit sibi aut semper 2 huiuscemodi artis mentione supersedendum aut nihil omnino se aut certe non ad assem Latiari lingua hinc posse disserere. 3. quod si aliqui 3 secus atque assero rem se habere censuerint, do quidem absens obtrectatoribus manus; sed noverint sententiam meam discrepantia sentientes sine Marco 220"/> Varrone, sine Sereno, non Septimio, sed Sammonico, sine Censorino, qui de die natali volumen illustre confecit, non posse damnari. 4. lecturus es hic etiam novum verbum, id est essentiam; sed scias hoc ipsum dixisse Ciceronem; nam essentiam nec non et indoloriam nominavit, addens: licet enim novis rebus nova nomina imponere ; et recte dixit. nam sicut ab eo quod est verbi gratia sapere et intellegere sapientiam et intellegentiam nominamus, regulariter et ab eo quod est esse essentiam non tacemus. igitur, quoniam tui amoris studio inductus homo Gallus scholae sophisticae intromisi materiam, vel te potissimum facti mei deprecatorem requiro. illi Venus vel Amorum commenticia pigmenta tribuantur cui defuerit sic posse laudari, vale.

Praefatio epithalamii dicti Polemio et Araneolae


Prosper conubio dies coruscat,
quem Clotho niveis benigna pensis, 222"/>
albus quem picei lapillus Indi,
quem pacis simul arbor et iuventae
aeternumque virens oliva signet. 5
eia, Calliope, nitente palma
da sacri laticis loquacitatem,
quem fodit pede Pegasus volanti
cognato madidus iubam veneno.
non hic impietas, nec hanc puellam 10
donat mortibus ambitus procorum;
hic Oenomai cruenta circo
audit pacta Pelops nec insequentem
pallens Hippomenes ad ima metae
tardat Schoenida ter cadente pomo; 15
non hic Herculeas videt palaestras
Aetola Calydon stupens ab arce,
cum cornu fluvii superbientis
Alcides premeret, subinde fessum
undoso refovens ab hoste pectus; 20
sed doctus iuvenis decensque virgo,
ortu culmina Galliae tenentes,
iunguntur: cito, diva, necte chordas
nec, quod detonuit Camena maior,
nostram pauperiem silere cogas. 25
ad taedas Thetidis probante Phoebo
et Chiron cecinit minore plectro,
nec risit pia turba rusticantem,
quamvis saepe senex biformis illic
carmen rumperet hinniente cantu. 224"/> 30

Epithalamium[recensere]


(p.146) Epithalamium


Forte procellosi remeans ex arce Capherei,
Phoebados Iliacae raptum satis ulta pudorem,
Pallas Erechtheo Xanthum mutabat Hymetto.
aurato micat aere caput, maiusque serenum
de terrore capit; posito nam fulmine necdum 5
Cinyphio Tritone truces hilaraverat artus.
Gorgo tenet pectus medium, factura videnti
et truncata moras; nitet insidiosa superbum
effigies vivitque anima pereunte venustas;
alta cerastarum spiris caput asperat atrum 10
congeries, torquet maculosa volumina mordax
crinis, et irati dant sibila taetra capilli,
squameus ad mediam thorax non pervenit alvum
post chalybem pendente peplo; tegit extima limbi
circite palla pedes, qui cum sub veste moventur, 15
crispato rigidae crepitant in syrmate rugae,
laevam parma tegit Phlegraei plena tumultus:
hic rotat excussum vibrans in sidera Pindum
Enceladus, rabido fit missilis Ossa Typhoeo;
Porphyrion Pangaea rapit, Rhodopenque Damastor 20
Strymonio cum fonte levat, veniensque superne
intorto calidum restinguit flumine fulmen;
hic Pallas Pallanta petit, cui Gorgone visa 226"/>
invenit solidum iam lancea tarda cadaver;
hic Lemnon pro fratre Mimas contra aegida torquet, 25
impulsumque quatit iaculabilis insula caelum;
plurimus hic Briareus populoso corpore pugnat,
cognatam portans aciem, cui vertice ab uno
cernas ramosis palmas fruticare lacertis.
nec species solas monstris, dedit arte furorem 30
Mulciber atque ipsas timuit quas finxerat iras.
hastam dextra tenet, nuper quam valle Aracynthi
ipsa sibi posita Pallas protraxit oliva,
hoc steterat genio, super ut vestigia divae
labentes teneat Marathonia baca trapetas. 35
Hic duo templa micant; quorum supereminet unus
ut meritis sic sede locus, qui continet alta
scrutantes ratione viros quid machina caeli,
quid tellus, quid fossa maris, quid turbidus aer,
quid noctis lucisque vices, quid menstrua lunae 40
incrementa parent, totidem cur damna sequantur. 228"/>
ilicet hic summi resident septem sapientes,
innumerabilium primordia philosophorum:
Thales Mileto genitus vadimonia damnat;
Lindie tu Cleobule iubes modus optimus ut sit; 45
tu meditans totum decoras, Periandre, Corinthon;
Atticus inde Solon ne quid nimis approbat unum;
Prienaee Bia, plures ais esse malignos;
tu Mytilene satus cognoscere, Pittace, tempus,
noscere sese ipsum, Chilon Spartane, docebas; 50
asserit hic Samius post docta silentia lustri
Pythagoras solidum princeps quod musica mundum
temperet et certis concentum reddat ab astris,
signaque zodiacus quae circulus axe supremo
terna quater retinet proprio non currere motu, 55
aequis inter se spatiis tamen esse locata
fixaque signifero pariter quoque cernua ferri,
praecipuumque etiam septem vaga sidera cantum
hinc dare, perfectus numerus quod uterque habeatur,
hoc numero adfirmans, hoc ordine cuncta rotari: 60
falciferi zonam ire senis per summa polorum,
Martis contiguum medio Iove pergere sidus,
post hos iam quarto se flectere tramite Solem,
sic placidam Paphien servare diastema quintum,
Arcadium sextum, Lunam sic orbe supremo 65
230"/> ter denas tropico prope currere climate myras.
si quos ergo chelys, si quos lyra, tibia si quos
ediderint cum voce modos, exemplar ad istud
ponderibus positis, quantum proportio suadet,
intervalla sequi septem sideris edit; 70
harmoniam dicens etiam quod quattuor istis
sic sedeant elementa modis ut pondere magnis
sit locus inferior media tellure (quod autem
perfecte medium est, imum patet esse rotundi);
hinc fieri ut terram levior superemicet unda, 75
altior his quoque sit qui purior eminet aer,
omnia concludat caelum levitate suprema,
pendeat et totum simul hoc ab origine centri.
Thales hic etiam numeris perquirit et astris
defectum ut Phoebi nec non Lunaeque laborem 80
nuntiet anterius; sed rebus inutile ponit
principium, dum credit aquis subsistere mundum,
huius discipuli versa est sententia dicens
principiis propriis semper res quasque creari,
singula qui quosdam fontes decernit habere 85
aeternum irriguos ac rerum semine plenos. 232"/>
hunc etiam sequitur qui gignere cuncta putabat
hunc aerem pariterque deos sic autumat ortos.
quartus Anaxagoras Thaletica dogmata servat,
sed divinum animum sentit, qui fecerit orbem. 90
iunior huic iunctus residet collega, sed idem
materiam cunctis creaturis aera credens
iudicat inde deum, faceret quo cuncta, tulisse,
post hos Arcesilas divina mente paratam
conicit hanc molem, confectam partibus illis 95
quas atomos vocat ipse leves. Socratica post hunc
secta micat, quae de naturae pondere migrans
ad mores hominum limandos transtulit usum.
hanc sectam perhibent summum excoluisse Platona,
sed triplici formasse modo, dum primus et unus 100
physica vel logico, logicum vel iungit ad ethos,
invenit hic princeps quid prima essentia distet
a summo sextoque bono: cum denique saxa
sint tantum penitusque nihil nisi esse probentur;
proxima succedant, quibus esse et vivere promptum est, 105
addere quis possis nil amplius, arbor et herba;
tertia sit pecorum, quorum esse et vivere motu
non caret et sensu; mortales quarta deinde
respiciat factura suos, quibus esse, moveri,
vivere cum sensu datur, et supereminet illud, 110
234"/> quod sapiunt veroque valent discernere falsum;
quinta creaturas superas substantia prodat,
quas quidam dixere deos, quia corpora sumant
contemplanda homini, paulo post ipsa relinquant
inque suam redeant, si qua est tenuissima, formam — 115
sic fieri ut pateat substantia summa creator,
sexta tamen supraque nihil, sed cuncta sub ipso.
hoc in gymnasio Polemi sapientia vitam
excolit adiunctumque suo fovet ipsa Platoni;
obviet et quamquam totis Academia sectis 120
atque neget verum, veris hunc laudibus ornat.
Stoica post istos, sed concordantibus ipsis,
Chrysippus Zenonque docent praecepta tenere,
exclusi prope iam Cynici, sed limine restant;
ast. Epicureos eliminat undique Virtus. 125
At parte ex alia textrino prima Minervae
palla Iovis rutilat, cuius bis coetus aeno
serica Sidonius fucabat stamina murex.
ebria nec solum spirat conchylia sandix;
inscrtum nam fulgur habet, filoque rigenti 130
ardebat gravidum de fragmine fulminis ostrum,
hic viridis patulo Glaucus pendebat amictu;
undabant hic arte sinus, fictoque tumore
mersabat pandas tempestas texta carinas.
Amphitryoniadi surgebat tertia vestis: 135
parvulus hic gemino cinctus serpente novercae 236"/>
inscius arridet monstris ludumque putando
insidias, dum nescit, amat vultuque dolentis
exstingui deflet quos ipse interficit angues,
praeterea sparsis sunt haec subiecta figuris: 140
sus, leo, cerva, Gigans, taurus, iuga, Cerberus, hydra,
hospes, Nessus, Eryx, volucres, Thrax, Cacus, Amazon,
Cres, fluvius, Libs, poma, Lycus, virgo, polus, Oete.
hoc opus, et si quid superest quod numina vestit,
virgineae posuere manus, sed in agmine toto 145
inter Cecropias Ephyreiadasque puellas
Araneola micat; proprias conferre laborat
ipsa Minerva manus, calathisque evicta recedens
cum tenet haec telas vult haec plus tela tenere,
hic igitur proavi trabeas imitata rigentes 150
palmatam parat ipsa patri, qua consul et idem
Agricolam contingat avum doceatque nepotes
non abavi solum sed avi quoque iungere fasces.
texuerat tamen et chlamydes, quibus ille magister
per Tartesiacas conspectus splenduit urbes 155
et quibus ingestae sub tempore
praefecturae conspicuus sanctas reddit se praesule leges,
attamen in trabea segmento luserat alto 238"/>
quod priscis inlustre toris. Ithacesia primum
fabula Dulichiique lares formantur et ipsam 160
Penelopam tardas texit distexere telas.
Taenaron hic frustra bis rapta coniuge pulsat
Thrax fidibus, legem postquam temeravit A verni,
et prodesse putans iterum non respicit umbram,
hic vovet Alceste praelato coniuge vitam 165
rumpere, quam cernas Parcarum vellere in ipso
nondum pernetam fato restante salute,
hic nox natarum Danai lucebat in auro,
quinquaginta enses genitor quibus impius aptat
et dat concordem discordia iussa furorem; 170
solus Hypermestrae servatus munere Lynceus
effugit; aspicias illam sibi parva paventem
et pro dimisso tantum pallere marito,
iamque Iovem in formas mutat quibus ille tenere
Mnemosynam, Europam, Semelen, Ledam, Cynosuram 175
serpens, bos, fulmen, cygnus, Dictynna solebat,
iamque opus in turrem Danaae pluviamque metalli
ibat et hic alio stillabat Iuppiter auro,
cum virgo aspiciens vidit Tritonida verso
lumine doctisonas spectare libentius artes; 180
commutat commota manus ac pollice docto
pingere philosophi victricem Laida coepit,
quae Cynici per menta feri rugosaque colla 240"/>
rupit odoratam redolenti forcipe barbam,
subrisit Pallas castoque haec addidit ore: 185
non nostra ulterius ridebis dogmata, virgo
philosopho nuptura meo; mage flammea sumens
hoc mater sine texat opus. consurge, sophorum
egregium Polemi decus, ac nunc Stoica tandem
pone supercilia et Cynicos imitatus amantes 190
incipies iterum parvum mihi ferre Platona.
haerentem tali compellat voce magister:
perge libens, neu tu damnes fortasse iugari,
quod noster iubet ille senex qui non piger hausit
numina contemplans Anyto pallente venenum. 195
Dixerat; ille simul surgit vultuque modesto
tetrica nodosae commendat pallia clavae.
amborum tum diva comas viridantis olivae
pace ligat, nectit dextras ac foedera mandat,
Nymphidius quae cernat avus. probat Atropos omen 200
fulvaque concordes iunxerunt fila sorores. 201

Euchariston ad Faustum Episcopum[recensere]



(p.146) Euchariston ad Faustum Episcopum


Phoebum et ter ternas decima cum Pallade Mus as
Orpheaque et laticem simulatum fontis equini 242"/>
Ogygiamque chelyn, quae saxa sequacia flecteris
cantibus auritos erexit carmine muros,
sperne, fidis; magis ille veni nunc spiritus, oro, 5
pontificem dicture tuum, qui pectora priscae
intrasti Mariae, rapiens cum tympana siccus
Israel appensi per concava gurgitis iret
aggeribus vallatus aquae mediasque per undas
pulverulenta tuum clamaret turba triumphum; 10
quique manum Iudith ferientem colla Olophernis
iuvisti, exciso iacuit cum gutture truncus
et fragilis valido latuit bene sexus in ictu;
expresso vel qui complens de vellere pelvem
inficiensque dehinc non tacto vellere terram 15
firmasti Gedeona, tubis inserte canoris
spiritus, et solo venit victoria cantu;
quique etiam adsumptum pecorosi de grege Iesse
adflasti regem, plaustro cum foederis arcam
imponens hostis nullo moderante bubulco 20
proderet obscaenum turgenti podice morbum;
quique trium quondam puerorum in fauce sonasti,
quos in Chaldaei positos fornace tyranni 244"/>
roscida combusto madefecit flamma camino;
quique volubilibus spatiantem tractibus alvi 25
complesti Ionam, resonant dum viscera monstri
introrsum psallente cibo vel pondera ventris
ieiuni plenique tamen vate intemerato
ructat cruda fames, quem singultantibus extis
esuriens vomuit suspenso belua morsu; 30
quique duplex quondam venisti in pectus Helisei,
Thesbiten cum forte senem iam flammeus axis
tolleret et scissam linquens pro munere pellem
hispidus ardentes auriga intraret habenas; i
quique etiam Heliam terris missure secundum 35
Zachariae iusti linguam placate ligasti,
dum faceret serum rugosa puerpera patrem,
edita significans iusso reticere propheta,
gratia cum fulsit, nosset se ut lex tacituram;
quique etiam nascens ex virgine semine nullo, 40
ante ullum tempus deus atque in tempore Christus,
ad corpus quantum spectat, tu te ipse creasti;
qui visum caecis, gressum quoque reddere claudis,
auditum surdis, mutis laxare loquelam 246"/>
suetus ad hoc etiam venisti, ut mortua membra 45
lecto, sandapila, tumulo consurgere possint;
quique etiam poenas suscepta in carne tulisti,
sustentans alapas, ludibria, verbera, vepres,
sortem, vincla, crucem, clavos, fel, missile, acetum,
postremo mortem, sed surrecturus, adisti, 50
eripiens quidquid veteris migraverat hostis
in ius per nostrum facinus, cum femina prima
praeceptum solvens culpa nos perpete vinxit; (
qui cum te interitu petiit nec repperit in te
quod posset proprium convincere, perdidit omne 55
quod lapsu dedit Eva suo; chirographon illum,
quo pervasus homo est, haec compensatio rupit,
expers peccati pro peccatoribus amplum
fis pretium veteremque novus vice faenoris Adam,
dum moreris, de morte rapis. sic mortua mors est, 60
sic sese insidiis quas fecerat ipsa fefellit;
nam dum indiscrete petit insontemque reosque,
egit ut absolvi possent et crimine nexi); (p.248)
quique etiam iustos ad tempus surgere tecum
iussisti cineres, cum tectis tempore longo 65
inrupit festina salus infusaque raptim
excussit tumulis solidatas vita favillas:
da Faustum laudare tuum, da solvere grates,
quas et post debere iuvat, te, magne sacerdos,
barbitus hic noster plectro licet impare cantat. 70
Haec igitur prima est vel causa vel actio laudum,
quod mihi germani, dum lubrica volvitur aetas,
servatus tecum domini per dona probatur
nec fama titubante pudor; te respicit istud
quantumcumque bonum; merces debebitur illi, 75
ille tibi. sit laus, si labi noluit, eius;
nam quod nec potuit, totum ad te iure redundat.
praeterea quod me pridem Reios veniente,
cum Procyon fureret, cum solis torridus ignis
flexilibus rimis sitientes scriberet agros, 80
hospite te nostros excepit protinus aestus
pax, domus, umbra, latex, benedictio, mensa, cubile.
omnibus attamen his sat praestat quod voluisti
ut sanctae matris sanctum quoque limen adirem.
derigui, fateor, mihi conscius atque repente 85
tinxit adorantem pavido reverentia vultum;
nec secus intremui quam si me forte Rebeccae
Israel aut Samuel crinitus duceret Annae. 250"/>
quapropter te vel votis sine fine colentes
adfectum magnum per carmina parva fatemur. 90
Seu te flammatae Syrtes et inhospita tesqua
seu caeno viridante palus seu nigra recessu
incultum mage saxa tenent, ubi sole remoto
concava longaevas adservant antra tenebras;
seu te praeruptis porrecta in rupibus Alpis 95
succinctos gelido libantem caespite somnos,
anachoreta, tremit (quae quamquam frigora portet,
conceptum Christi numquam domat illa calorem),
qua nunc Helias, nunc te iubet ire Iohannes,
nunc duo Macarii, nunc et Paphnutius heros, 100
nunc Or, nunc Ammon, nunc Sarmata, nunc Hilarion,
nunc vocat in tunica nudus te Antonius illa
quam fecit palmae foliis manus alma magistri;
seu te Lirinus priscum complexa parentem est,
qua tu iam fractus pro magna saepe quiete 105
discipulis servire venis vixque otia somni,
vix coctos capture cibos abstemius aevum
ducis et insertis pinguis ieiunia psalmis,
fratribus insinuans quantos illa insula plana 252"/>
miserit in caelum montes, quae sancta Caprasi 110
vita senis iuvenisque Lupi, quae gratia patrem
mansit Honoratum, fuerit quis Maximus ille,
urbem tu cuius monachosque antistes et abbas
bis successor agis, celebrans quoque laudibus illis
Eucherii venientis iter, redeuntis Hilari; 115
seu te commissus populus tenet et minor audet
te medio tumidos maiorum temnere mores;
seu tu sollicitus curas qua languidus esca
quave peregrinus vivat, quid pascat et illum,
lubrica crura cui tenuat sub compede carcer; 120
seu mage funeribus mentem distractus humandis,
livida defuncti si pauperis ossa virescant,
infastiditum fers ipse ad busta cadaver;
seu te conspicuis gradibus venerabilis arae
contionaturum plebs sedula circumsistit, 125
expositae legis bibat auribus ut medicinam:
quidquid agis, quocumque loci es, semper mihi Faustus,
semper Honoratus, semper quoque Maximus esto.

AD V. C. Ommatium[recensere]



(p.248) AD V. C. Ommatium


Quattuor ante dies quam lux Sextilis adusti
prima spiciferum proferat orbe caput 254"/>
natalis nostris decimus sextusque coletur,
adventu felix qui petit esse tuo.
non tibi geminatis ponentur prandia mensis, 5
Assyrius murex nec tibi sigma dabit;
nec per multiplices abaco splendente cavernas
argenti nigri pondera defodiam;
nec scyphus hic dabitur rutilo cui forte metallo
crustatum stringat tortilis ansa latus. 10
fercula sunt nobis mediocria, non ita facta
mensurae ut grandis suppleat ars pretium,
non panes Libyca solitos flavescere Syrte
accipiet Galli rustica mensa tui.
vina mihi non sunt Gazetica, Chia, Falerna 15
quaeque Sarepteno palmite missa bibas,
pocula non hic sunt inlustria nomine pagi
quem posuit nostris ipse triumvir agris,
tu tamen ut venias petimus; dabit omnia Christus,
hic mihi qui patriam fecit amore tuo. 256"/> 20

De Balneis Villae suae[recensere]



(p.248) De Balneis Villae suae


Si quis Avitacum dignaris visere nostram,
non tibi displiceat: sic quod habes placeat.
aemula Baiano tolluntur culmina cono
parque cothurnato vertice fulget apex.
garrula Gauranis plus murmurat unda fluentis 5
contigui collis lapsa supercilio.
Lucrinum stagnum dives Campania nollet,
aequora si nostri cerneret illa lacus,
illud puniceis ornatur litus echinis:
piscibus in nostris, hospes, utrumque vides. 10
si libet et placido parthis gaudia corde,
quisquis ades, Baias tu facis hic animo.

De Piscina sua[recensere]


(p.248) De Piscina sua


Intrate algentes post balnea torrida fluctus
ut solidet calidam frigore lympha cutem;
et licet hoc solo mergatis membra liquore,
per stagnum nostrum lumina vestra natant. 258"/>

Ad Ecdicium Sororium suum[recensere]

(p.248) Ad Ecdicium Sororium suum


Natalis noster Nonas instare Novembres
admonet: occurras non rogo, sed iubeo.
sit tecum coniunx, duo nunc properate; sed illud
post annum optamus tertius ut venias.

De piscibus nocte captis[recensere]


(p.248) De piscibus nocte captis


Quattuor haec primum pisces nox insuit hamis;
inde duos tenui, tu quoque sume duos.
quos misi, sunt maiores; rectissimus ordo est;
namque animae nostrae portio maior eras.

Sidonius Pontio Leontio suo salutem[recensere]

(p.248) Sidonius Pontio Leontio suo salutem


1 Dum apud Narbonem quondam Martium dictum sed nuper factum moras necto, subiit animum quos (p.260) piam secundum amorem tuum hexametros concinnare [vel condere], quibus lectis oppido scires, etsi utrique nostrum disparatis aequo plusculum locis lar familiaris incolitur, non idcirco tam nobis animum dissidere quam patriam. 2. habes igitur hic Dionysum inter triumphi Indici oblectamenta marcentem; habes et Phoebum, quem tibi iure poetico inquilinum factum constat ex numine, illum scilicet Phoebum Anthedii mei perfamiliarem, cuius collegio vir praefectus non modo musicos quosque verum etiam geometras, arithmeticos et astrologos disserendi arte supervenit; siquidem nullum hoc exactius compertum habere censuerim quid sidera zodiaci obliqua, quid planetarum vaga, quid exotici sparsa praevaleant. 3. nam ita his, ut sic dixerim, membris philosophiae daret ut videatur mihi Iulium Firmicum,1 Iulianum Vertacum, Fullonium Saturninum, in libris matheseos peritissimos conditores, absque interprete ingenio tantum suffragante didicisse, nos vestigia doctrinae ipsius adorantes coram canoro cygno ravum anserem profitemur, quid te amplius moror? Burgum tuam, quo iure amicum decuit, meam feci, probe sciens vel materiam tibi esse placituram, etiamsi ex solido poema displiceat. (p.262) BVRGVS PONTII LEONTII Bistonii stabulum regis, Busiridis aras,

Antiphatae mensas et Taurica regna Thoantis
atque Ithaci ingenio fraudatum luce Cyclopa
portantem frontis campo per concava montis
par prope transfossi tenebrosum luminis antrum, 5
hospes, adi, si quis Burgum taciturus adisti. (p.260)
et licet in carmen non passim laxet habenas
Phoebus et hic totis non pandat carbasa fandi,
quisque tamen tantos non laudans ore penates
inspicis, inspiceris: resonat sine voce voluntas; 10
nam tua te tacitum livere silentia clamant.
Ergo age, Pierias, Erato, mihi percute chordas;
responsent Satyri, digitumque pedemque moventes
ludant, et tremulo non rumpant cantica saltu,
quidquid forte Dryas vel quidquid Hamadryas umquam 15
conexis sibimet festum plausere Napaeis,
dependant modo, Burge, tibi, vel Naidas istic,
Nereidum chorus alme, doce, cum forte Garunna
huc redeunte venis pontumque in flumine sulcas.
pande igitur causas, Erato, laribusque sit ede 20
quis genius; tantum non est sine praesule culmen. 264"/>
Forte sagittiferas Euan populatus Erythras
vite capistratas cogebat ad esseda tigres,
intrabat duplicem qua temo racemifer arcum,
marcidus ipse sedet curru; madet ardua cervix 25
sudati de rore meri, caput aurea rumpunt
cornua et indigenam iaculantur fulminis ignem (
sumpserat hoc nascens primum, cum transiit olim
in patrium de matre femur); fert tempus utrumque
veris opes rutilosque ligat vindemia flores; 30
cantharus et thyrsus dextra laevaque feruntur,
nec tegit exertos, sed tangit palla lacertos;
dulce natant oculi, quos si fors vertat in hostem,
attonitos solun dum cernit, inebriat Indos,
tum salebris saliens quotiens se concutit axis, 35
passim deciduo perfunditur orbita musto.
Bassaridas, Satyros, Panas Faunosque docebat
ludere Silenus iam numine plenus alumno,
sed comptus tamen ille caput; nam vertice nudo
amissos sertis studet excusare capillos. 40
Corniger inde novi fit Ganges pompa triumphi;
cernuus inpexam faciem stetit ore madenti et
arentes vitreis adiuvit fletibus undas;
coniectas in vincla manus post terga revinxit
pampinus; hic sensim captivo umore refusus 45
sponte refrondescit per bracchia roscida palmes. 266"/>
Nec non et rapti coniunx ibi vincta mariti
it croceas demissa genas vetitaque recondi
lampade cum Solis radiis Aurora rubebat.
Adfuit hic etiam post perdita cinnama Phoenix, 50
formidans mortem sibi non superesse secundam,
succedit captiva cohors, quae fercula gazis
fert onerata suis; ebur hic hebenusque vel aurum
et niveae piceo raptae de pectore bacae
gestantur; quicumque nihil sustentat, odoros 55
mittitur in nexus; videas hic ipsa placere
supplicia et virides violis halare catenas.
Vltima nigrantes incedunt praeda elephanti;
informis cui forma gregi: riget hispida dorso
vix ferrum passum cutis; quippe improba cratem 60
nativam nec tela forant, contracta vicissim
tensaque terga feris crepitant usuque cavendi
pellunt excussis impactum missile rugis.
Iamque iter ad Thebas per magnum victor agebat
aera et ad summas erexerat orgia nubes, 65
cum videt Aonia venientem Delion arce.
grypas et ipse tenet: vultus his laurea curvos
fronde lupata ligant; hederis quoque circumplexis
pendula lora virent; sensim fera subvolat ales
aerias terraeque vias, ne forte citato 70
alarum strepitu lignosas frangat habenas.
aeternum nitet ipse genas; crevere corymbis 268"/>
tempora et auratum verrit coma concolor axem;
laeva parte tenet vasta dulcedine raucam
caelato Pythone lyram, pars dextra sagittas 75
continet atque alio resonantes murmure nervos.
ibant Pipliades pariter mediumque noveno
circumsistentes umbrabant syrmate currum,
pendet per teretes tripodas Epidaurius anguis
diffusus sanctum per colla salubria virus. 80
hic et crinisatas iungebat Pegasus alas,
portans doctiloquo facundum crure Crotonem.
Vt sese iunxere chori, consurgit uterque
fratris in amplexus, sed paulo segnior Euan,
dum pudet instabiles, si surgat, prodere plantas. 85
tum Phoebus quo pergis? ait,

num forte nocentes,
Bacche, petis Thebas? te cretus Echione nempe
abnegat esse deum. linque his, rogo, moenia, linque,
et mecum mage flecte rotas, despexit Agaue
te colere et nosmet Niobe; riget inde superba, 90
vulnera tot patiens quot spectat vulnera ventris,
optantemque mori gravius clementia fixit;
parcere saepe malum est sensumque inferre dolori,
ipsa autem nato occiso Pentheia mater
amplius ut furiat numquid non sana futura est? 95
ergone Aonios colles habitare valemus, 270"/>
cum patris extincti thalamis potietur adulter,
frater natorum, coniunx genetricis habendus,
vitricus ipse suus? cordi est si iungere gressum,
dicam qua pariter sedem tellure locemus. 100
Est locus, irrigua qua rupe, Garunna, rotate,
et tu qui simili festinus in aequora lapsu
exis curvata, Durani muscose, saburra,
iam pigrescentes sensim confunditis amnes.
currit in adversum hic pontus multoque recursu 105
flumina quas volvunt et spernit et expetit undas.
at cum summotus lunaribus incrementis
ipse Garunna suos in dorsa recolligit aestus,
praecipiti fluctu raptim redit atque videtur
in fontem iam non refluus sed defluus ire. 110
tum recipit laticem quamvis minor ille minorem
stagnanti de fratre suum, turgescit et ipse
Oceano propriasque facit sibi litora ripas.
hos inter fluvios, uni mage proximus undae, est
aethera mons rumpens alta spectabilis arce, 115
plus celsos habiturus eros vernamque senatum
quem generis princeps Paulinus Pontius olim,
cum Latius patriae dominabitur, ambiet altis
moenibus, et celsae transmittent aera turres;
quarum culminibus sedeant commune micantes 120
pompa vel auxilium; non illos machina muros,
non aries, non alta strues vel proximus agger,
non quae stridentes torquet catapulta molares, 272"/>
sed nec testudo nec vinea nec rota currens
iam positis scalis umquam quassare valebunt. 125
cernere iam videor quae sint tibi, Burge, futura (
diceris sic); namque domus de flumine surgunt
splendentesque sedent per propugnacula thermae.
hic cum vexatur piceis aquilonibus aestus,
scrupeus asprata latrare crepidine pumex 130
incipit; at fractis saliens e cautibus altum
excutitur torrens ipsisque aspergine tectis
impluit ac tollit nautas et saepe iocoso
ludit naufragio; nam tempestate peracta
destituit refluens missas in balnea classes. 135
ipsa autem quantis, quibus aut sunt fulta columnis!
cedat puniceo pretiosus livor in antro
Synnados, et Nomadum qui portat eburnea saxa
collis et herbosis quae vernant marmora venis;
candentem iam nolo Paron, iam nolo Caryston; 140
vilior est rubro quae pendet purpura saxo.


Et ne posteritas dubitet quis conditor extet,
fixus in introitu lapis est; hic nomina signat
auctorum; sed propter aqua, et vestigia pressa
quae rapit et fuso detergit gurgite caenum. 274"/> sectilibus paries tabulis crustatus ad aurea 145
tecta venit, fulvo nimis abscondenda metallo;
nam locuples fortuna domus non passa latere
divitias prodit, cum sic sua culmina celat.
haec post assurgit duplicemque supervenit aream 150
porticus ipsa duplex, duplici non cognita plaustro;
quam rursum molli subductam vertice curvae
obversis paulum respectant cornibus alae.
ipsa diem natum cernit sinuamine dextro,
fronte videns medium, laevo visura cadentem. 155
non perdit quicquam trino de cardine caeli
et totum solem lunata per atria servat.
sacra tridentiferi Iovis hic armenta profundo
Pharnacis immergit genitor; percussa securi
corpora cornipedum certasque rubescere plagas 160
sanguineo de rore putes; stat vulneris horror
verus, et occisis vivit pictura quadrigis.
Ponticus hinc rector numerosis Cyzicon armis
claudit; at hinc sociis consul Lucullus opem fert,
compulsusque famis discrimina summa subire 165
invidet obsesso miles Mithridaticus hosti.
enatat hic pelagus Romani militis ardor
et chartam madido transportat corpore siccam. 276"/>


Desuper in longum porrectis horrea tectis
crescunt atque amplis angustant fructibus aedes. 170
huc veniet calidis quantum metit Africa terris,
quantum vel Calaber, quantum colit Apulus acer,
quanta Leontino turgescit messis acervo
quantum Mygdonio committunt Gargara sulco,
quantum, quae tacitis Cererem venerata choreis, 175
Attica Triptolemo civi condebat Eleusin,
cum populis hominum glandem liquentibus olim
fulva fruge data iam saecula fulva perirent,
porticus ad gelidos patet hinc aestiva triones;
hinc calor innocuus thermis hiemalibus exit 180
atque locum in tempus mollit; quippe illa rigori
pars est apta magis; nam quod fugit ora Leonis,
inde Lycaoniae rabiem male sustinet Vrsae.
arcis at in thermas longe venit altior amnis
et cadit in montem patulisque canalibus actus 185
circumfert clausum cava per divortia flumen,
occiduum ad solem post horrea surgit opaca
quae dominis hiberna domus: strepit hic bona flamma
appositas depasta trabes; sinuata camino
ardentis perit unda globi fractoque flagello 190
spargit lentatum per culmina tota vaporem,
continuata dehinc videas quae conditor ausus
aemula Palladiis textrina educere templis,
hac celsi quondam coniunx reverenda Leonti, 278"/>
qua non ulla magis nurus umquam Pontia gaudet 195
inlustris pro sorte viri, celebrabitur aede
vel Syrias vacuasse colus vel serica fila
per cannas torsisse leves vel stamine fulvo
praegnantis fusi mollitum nesse metallum
parietibus posthinc rutilat quae machina iunctis 200
fert recutitorum primordia Iudaeorum.
perpetuum pictura micat; nec tempore longo
depretiata suas turpant pigmenta figuras.


Flecteris ad laevam: te porticus accipit ampla
directis curvata viis, ubi margine summo 205
pendet et artatis stat saxea silva columnis,
alta volubilibus patet hic cenatio valvis;
fusilis euripus propter; cadit unda superne
ante fores pendente lacu, venamque secuti
undosa inveniunt nantes cenacula pisces. 210
comminus erigitur vel prima vel extima turris;
mos erit hic dominis hibernum sigma locare,
huius conspicuo residens in culmine saepe
dilectum nostris Musis simul atque capellis
aspiciam montem; lauri spatiabor in istis 215
frondibus, hic trepidam credam mihi credere Daphnen.
iam si forte gradus geminam convertis ad Arcton
ut venias in templa dei qui maximus ille est, 280"/>
deliciis redolent iunctis apotheca penusque;
hic multus tu, frater, eris. 220
Iam divide sedem, cessurus mihi fonte meo, quem monte fluentem
umbrat multicavus spatioso circite fornix,
non eget hic cultu, dedit huic natura decorem,
nil fictum placuisse placet, non pompa per artem
ulla, resultanti non comet malleus ictu 225
saxa, nec exesum supplebunt marmora tofum.
hic fons Castaliae nobis vice sufficit undae,
cetera dives habe; colles tua iura tremiscant;
captivos hic solve tuos, et per iuga Burgi
laeta relaxatae fiant vineta catenae.


Confirmat vocem iamiam prope sobrius istam 230
Silenus, pariterque chori cecinere faventes:
Nysa, vale Bromio, Phoebo, Parnase bivertex.
non istum Naxus, non istum Cirrha requirat,
sed mage perpetuo Burgus placitura petatur.

5. Ecce, quotiens tibi libuerit pateris capacioribus hilarare convivium, misi quod inter scyphos et amystidas tuas legas, subveneris verecundiae meae, si in sobrias aures ista non venerint; nec iniuria hoc ac secus atque aequum est flagito, quandoquidem Baccho meo iudicium decemvirale passuro tempestivius quam convenit tribunal erigitur. 6. si 282"/> quis autem carmen prolixius eatenus duxerit esse culpandum, quod epigrammatis excesserit paucitatem, istum liquido patet neque balneas Etrusci neque Herculem Surrentinum neque comas Flavii Earini neque Tibur Vopisci neque omnino quicquam de Papinii nostri silvulis lectitasse; quas omnes descriptiones vir ille praeiudicatissimus non distichorum aut tetrastichorum stringit angustiis, sed potius, ut lyricus Flaccus in artis poeticae volumine praecipit, multis isdemque purpureis locorum communium pannis semel inchoatas materias decenter extendit, haec me ad defensionis exemplum posuisse sufficiat, ne haec ipsa longitudinis deprecatio longa videatur, vale. 235

Ad Consentium[recensere]

(p.260) Ad Consentium


Cum iam pro meritis tuis pararem,
Consenti, columen decusque morum,
vestrae laudibus hospitalitatis
cantum impendere pauperis cicutae,
ultro in carmina tu tubam recludens 5
converso ordine versibus citasti
suetum ludere sic magis sodalem.
paret Musa tibi, sed impudentem 284"/>
multo cautius hinc stilum movebit;
nam cum carmina postules diserte, 10
suades scribere, sed facis tacere.
nuper quadrupedante cum citato
ires Phocida Sestiasque Baias,
inlustres titulisque proeliisque
urbes per duo consulum tropaea, 15
(nam Martem tulit ista Iulianum
et Bruto duce nauticum furorem,
ast haec Teutonicas cruenta pugnas,
erectum et Marium cadente Cimbro),
misisti mihi multiplex poema, 20
doctum, nobile, forte, delicatum.
ibant hexametri superbientes
et vestigia iuncta, sed minora,
per quinos elegi pedes ferebant;
misisti et, triplicis metrum trochaei 25
spondeo comitante dactyloque,
dulces hendecasyllabos, tuumque
blando faenore Sollium ligasti.
usuram petimurque reddimusque;
nam quod carmine pro tuo rependo, 30
hoc centesima laudium tuarum est.
Quid primum venerer colamque pro te?
ni fallor, patriam patremque iuxta;
qui quamquam sibi vindicare summum
possit iure locum, tamen necesse est 35
illam vincere quae parit parentes,
salve, Narbo potens salubritate,
urbe et rure simul bonus videri, 286"/>
muris, civibus, ambitu, tabernis,
portis, porticibus, foro, theatro, 40
delubris, capitoliis, monetis,
thermis, arcubus, horreis, macellis,
pratis, fontibus, insulis, salinis,
stagnis, numine, merce, ponte, ponto;
unus qui venerere iure divos 45
Lenaeum, Cererem, Palem, Minervam
spicis, palmite, pascuis, trapetis.
solis fise viris nec expetito
naturae auxilio procul relictis
promens montibus altius cacumen, 50
non te fossa patens nec hispidarum
obiectu sudium coronat agger;
non tu marmora bratteam vitrumque,
non testudinis Indicae nitorem,
non si quas eboris trabes refractis 55
rostris Marmarici dedere barri
figis moenibus aureasque portas
exornas asaroticis lapillis;
sed per semirutas superbus arces,
ostendens veteris decus duelli, 60
quassatos geris ictibus molares,
laudandis pretiosior ruinis,
sint urbes aliae situ minaces,
quas vires humiles per alta condunt,
et per praecipites locata cristas 65
numquam moenia caesa glorientur:
tu pulsate places fidemque fortem
oppugnatio passa publicavit.
Hinc te Martius ille rector atque
magno patre prior, decus Getarum, 70
Romanae columen salusque gentis,
Theudoricus amat sibique fidum 288"/>
adversos probat ante per tumultus.
sed non hinc videare forte turpis,
quod te machina crebra perforavit; 75
namque in corpore fortium virorum
laus est amplior amplior cicatrix.
in castris Marathoniis merentem
vulnus non habuisse grande probrum est;
inter Publicolas manu feroces 80
trunco Mucius eminet lacerto;
vallum Caesaris opprimente Magno 1
inter tot facies ab hoste tutas
luscus Scaeva fuit magis decorus.
laus est ardua dura sustinere; 85
ignavis, timidis et improbatis
multum fingitur otiosa virtus.
Quid quod Caesaribus ferax creandis,
felix prole virum, simul dedisti
natos cum genitore principantes? 90
nam quis Persidis expeditionem
aut victricia castra praeteribit
Cari principis et perambulatum
Romanis legionibus Niphaten,
tum cum fulmine captus imperator 95
vitam fulminibus parem peregit?
His tu civibus, urbe, rure pollens
Consenti mihi gignis alme patrem, 290"/>
illum cui nitidi sales rigorque
Romanus fuit Attico in lepore. 100
hunc Miletius et Thales stupere
auditum potuit simulque Lindi est
notus qui Cleobulus inter arces,
tu qui, Periandre, de Corintho es,
et tu quem dederat, Bias, Priene, 105
et tu, Pittace, Lesbius sophistes,
et tu qui tetricis potens Athenis
vineis Socraticas, Solon, palaestras,
et tu, Tyndareis satus Therapnis, 1
Chilon, legifero prior Lycurgo. 110
non hic, si voluit vacante cura
quis sit sideribus notare cursus,
diversas Arato vias cucurrit;
non hunc, cum geometricas ad artes
mentem composuit, sequi valebat 115
Euclides spatium sciens Olympi;
non hunc, si voluit rotare rhythmos,
quicquam proposito virum morari
Chrysippus potuisset ex acervo.
hic cum Amphioniae studebat arti 120
plectro, pollice, voce tibiaque,
Thrax vates, deus Arcas atque Phoebus
omni carmine post erant et ipsas
Musas non ita musicas putares.
hic si syrmate cultus et cothurno 125
intrasset semel Atticum theatrum,
cessissent Sophocles et Euripides; 292"/>
aut si pulpita personare socco
comoedus voluisset, huic levato
palmam tu digito dares, Menander. 130
hic cum senipedem stilum polibat
Zmyrnaeae vice doctus officinae
aut cum se historiae dabat severae,
primos vix poterant locos tueri
torrens Herodotus, tonans Homerus. 135
non isto potior fuisset, olim
qui Pandioniam movebat arte
orator caveam tumultuosus,
seu luscum raperetur in Philippum,
causam seu Ctesiphontis actitaret, 140
vir semper popularitate crescens
et iuste residens in arce fandi,
qui fabro genitore procreatus
oris maluit expolire limam.
quid vos eloquii canam Latini, 145
Arpinas, Patavine, Mantuane,
et te, comica qui doces, Terenti,
et te, tempore qui satus severo
Graios, Plaute, sales lepore transis,
et te multimoda satis verendum 150
scriptorum numerositate, Varro,
et te, qui brevitate, Crispe, polles,
et qui pro ingenio fluente nulli,
Corneli Tacite, es tacendus ori,
et te Massiliensium per hortos 155
sacri stipitis, Arbiter, colonum 294"/>
Hellespontiaco parem Priapi,
et te carmina per libidinosa
notum, Naso tener, Tomosque missum,
quondam Caesareae nimis puellae 160
ficto nomine subditum Corinnae?
quid celsos Senecas loquar vel illum
quem dat Bilbilis alta Martialem,
terrarum indigenas Hibericarum?
quid quos duplicibus iugata taedis 165
Argentaria Polla dat poetas?
quid multos varii stili retexam?
arguti, teneri, graves, dicaces,
si Consentius adfuit, latebant.
Huic summi ingenii viro simulque 170
summae nobilitatis atque formae
iuncta est femina quae domum ad mariti
prisci insignia transferens Iovini
implevit trabeis larem sophistae,
sic intra proprios tibi penates, 175
Consenti, patriae decus superbum,
fastis vivit avus paterque libris.
Haec per stemmata te satis potentem,
morum culmine sed potentiorem,
non possim merita sonare laude, 180
nec si me Odrysio canens in antro,
qua late trepidantibus fluentis
cautes per Ciconum resultat Hebrus,
princeps instituisset ille vatum,
cum dulces animata saxa chordae 185
296"/> ferrent per Rhodopen trahente cantu
et versa vice fontibus ligatis
terras currere cogerent anhelas,
nec non Hismara solibus paterent
aurita chelyn expetente silva 190
et nulli resolubiles calori
curvata ruerent nives ab Ossa,
stantem aut Strymona Bistones viderent,
cum carmen rapidus latex sitiret;
nec si Peliaco datus bimembri 195
ad Centaurica plectra constitissem,
hinnitum duplicis timens magistri;
nec si me docuisset ille fari,
iussus pascere qui gregem est clientis
Amphrysi ad fluvium deus bubulcus, 200
quod ferrugineos Cyclopas arcu
stravit sub Liparensibus caminis
vibrans plus grave fulmen in sagitta.
Iam primo tenero calentem ab ortu
excepere sinu novem sorores, 205
et te de genetrice vagientem
tinxerunt vitrei vado Hippocrenes:
tunc, hac mersus aqua, loquacis undae
pro fluctu mage litteras bibisti.
hinc tu iam puer aptior magistro 210
quidquid rhetoricae institutioins,
quidquid grammaticalis aut palaestrae est,
sicut iam tener hauseras, vorasti.
et Iam te aula tulit piusque princeps
inter conspicuous statim locavit, 215
consistoria quos habent, tribunos; 298"/>
iamque et purpureus in arce regni
praeesse officiis tuis solebat,
mores nobilitate quod merebant:
tantum culminis et decus stupendum 220
scripti annalibus indicant honores.
hinc tu militiam secutus amplam,
castrensem licet ampliare censum
per suffragia iusta debuisses,
sollemnis tamen abstinens lucelli 225
fama plus locuples domum redisti
solum quod dederas tuum putando.
tum si forte fuit quod imperator
Eoas soceri venire in aures
fido interprete vellet et perito, 230
te commercia duplicis loquelae
doctum solvere protinus legebat.
o, sodes, quotiens tibi loquenti
Byzantina sophos dedere regna,
et te seu Latialiter sonantem 235
tamquam Romulea satum Subura,
seu linguae Argolicae rotunditate
undantem Marathone ceu creatum
plaudentes stupuere Bosphorani,
mirati minus Atticos alumnos! 240
hinc si foedera solverentur orbis,
pacem te medio darent feroces
Chunus, Sauromates, Getes, Gelonus;
tu Tuncrum et Vachalim, Visurgin, Albin,
Francorum et penitissimas paludes 245
intrares venerantibus Sygambris
solis moribus inter arma tutus, 300"/>
tu Maeotida Caspiasque portas,
tu fluxis equitata Bactra Parthis
constans intrepidusque sic adires 250
ut fastu posito tumentis aulae
qui supra satrapas sedet tyrannus
ructans semideum propinquitates
lunatam tibi flecteret tiaram.
tu si publica fata non vetarent ut 255
Byrsam peteres vel Africanae
telluris Tanaiticum rebellem,
confestim posito furore Martis
post piratica damna destinaret
plenas mercibus institor carinas, 260
et per te bene pace restituta
non ultra mihi bella navigarent.
Iam si seria forte terminantem
te spectacula ceperant theatri,
pallebat chorus omnis histrionum 265
tamquam si Arcitenens novemque Musae
propter pulpita iudices sederent.
coram te Caramallus aut Phabaton
clausis faucibus et loquente gestu
nutu, crure, genu, manu, rotatu 270
toto in schemate vel semel latebit,
sive Aeetias et suus Iason
inducuntur ibi ferusque Phasis,
qui iactos super arva Colcha dentes
expavit, fruticante cum duello 275
spicis spicula mixta fluctuarent;
sive prandia quis refert Thyestae
seu vestros, Philomela torva, planctus,
discerptum aut puerum cibumque factum
iamiam coniugis innocentioris; 280
302"/> seu raptus Tyrios Iovemque taurum
spreto fulmine fronte plus timendum;
seu turris Danaae refertur illic,
cum multum pluvio rigata censu est,
dans plus aurea furta quam metalla; 285
seu Ledam quis agit Phrygemque ephebum
aptans ad cyathos facit Tonanti
suco nectaris esse dulci orem;
seu Martem simulat modo in catenas
missum Lemniacas, modo aut repulso 290
formam imponit apri caputque saetis
et tergum asperat hispidisque malis
leve incurvat ebur, vel ille fingit
hirtam dorsa feram repanda tela
attritu adsiduo cacuminantem; 295
seu Perseia virgo vindicata
illic luditur harpe coniugali,
seu quod carminis atque fabularum
clausa ad Pergama dat bilustre bellum.
quid dicam citharistrias, choraulas, 300
mimos, schoenobatas, gelasianos
cannas, plectra, iocos, palen, rudentem
coram te trepidanter explicare?
nam circensibus ipse quanta ludis
victor gesseris intonante Roma 305
laetam par fuit exarare Musam.
Ianus forte suas bifrons Kalendas
anni tempora circinante Phoebo
sumendas referebat ad curules,
mos est Caesaris hic, die bis uno 310
(privatos vocitant) parare ludos. (p.304)
tunc coetus iuvenum, sed aulicorum,
Elei simulacra torva campi
exercet spatiantibus quadrigis.
et iam te urna petit cietque raucae 315
acclamatio sibilans coronae;
tum qua est ianua consulumque sedes,
ambit quam paries utrimque senis
cryptis carceribusque fornicatus,
uno e quattuor axe sorte lecto 320
curvas ingrederis premens habenas.
id collega tuus simulque vobis
pars adversa facit; micant colores,
albus vel venetus, virens rubensque,
vestra insignia, continent ministri 325
ora et lora manus iubasque tortas
cogunt flexilibus latere nodis
hortanturque obiter iuvantque blandis
ultro plausibus et voluptuosum
dictant quadrupedantibus furorem. 330
illi ad claustra fremunt repagulisque
incumbunt simul ac per obseratas
transfumant tabulas et ante cursum
campus flatibus occupatur absens.
impellunt, trepidant, trahunt, repugnant, 335
ardescunt, saliunt, timent, timentur,
nec gressum cohibent, sed inquieto
duratum pede stipitem flagellant.
tandem murmure bucinae strepentis 306"/>
snspensas tubicen vocans quadrigas 340
effundit celeres in arva currus.
non sic fulminis impetus trisulci,
non pulsa Scythico sagitta nervo,
non sulcus rapide cadentis astri,
non fundis Balearibus rotata 345
umquam sic liquidos poli meatus
rupit plumbea glandium procella.
cedit terra rotis et orbitarum
moto pulvere sordidatur aer;
instant verberibus simul regentes, 350
iamque et pectora prona de covinno
extensi rapiuntur et iugales
trans armos feriunt vacante tergo,
nec cernas cito, cernuos magistros
temones mage sufferant an axes. 355
iam vos ex oculis velut volantes
consumpto spatio patentiore
campus clauserat artus arte factus,
per quem longam, humilem duplamque muro
euripus sibi machinam tetendit. 360
ut meta ulterior remisit omnes,
fit collega tuus prior duobus,
qui te transierant; ita ipse quartus
gyri condicione tum fuisti.
curae est id mediis, ut ille primus, 365
308"/> pressus dexteriore concitatu
partem si patefecerit sinistram
totas ad podium ferens habenas,
curru praetereatur intus acto.
tu conamine duplicatus ipso 370
stringis quadriiugos et arte summa
in gyrum bene septimum reservas;
instabant alii manu atque voce,
passim et deciduis in arva guttis
rectorum alipedumque sudor ibat. 375
raucus corda ferit fragor faventum
atque ipsis pariter viris equisque
fit cursu calor et timore frigus.
itur sic semel, itur et secundo,
est sic tertius atque quartus orbis; 380
quinto circite non valens sequentum
pondus ferre prior retorquet axem,
quod velocibus imperans quadrigis
exhaustos sibi senserat iugales;
iam sexto reditu perexplicato 385
iamque et praemia flagitante vulgo
pars contraria nil timens tuam vim
securas prior orbitas terebat,
tensis cum subito simul lupatis,
tensis pectoribus, pede ante fixo, 390
quantum auriga suos solebat ille
raptans Oenomaum tremente Pisa,
tantum tu rapidos teris iugales,
hic compendia flexuosa metae 310"/>
unus dum premit, incitatus a te 395
elatas semel impetu quadrigas
iuncto non valuit plicare gyro;
quem tu, quod sine lege praeteriret,
transisti remanens, ab arte restans.
alter dum popularitate gaudet, 400
dexter sub cuneis nimis cucurrit.
hunc, dum obliquat iter diuque lentus
sero cornipedes citat flagello,
tortum tramite transis ipse recto.
hic te incautius assecutus hostis 405
sperans anticipasse iam priorem
transversum venit impudens in axem;
incurventur equi, proterva crurum
intrat turba rotas quaterque terni
artantur radii, repleta donec 410
intervalla crepent volubilisque
frangat margo pedes; ibi ipse quintus
curru praecipitatus obruente
montem multiplici facit ruina,
turpans prociduam cruore frontem. 415
miscet cuncta fragor resuscitatus,
quantum non cyparissifer Lycaeus,
quantum non nemorosa tollit Ossa
crebras inrequieta per procellas,
quantum nec reboant volutae ab Austro 420
Doris Trinacris aut voraginoso 312"/>
quae vallat sale Bosphorum Propontis.
hic mox praecipit aequus imperator
palmis serica, torquibus coronas
coniungi et meritum remunerari, 425
victis ire iubens satis pudendis
villis versicoloribus tapetas.
Iam vero iuvenalibus peractis
quem te praebueris sequente in aevo,
intra aulam soceri mei expetitus 430
curam cum moderatus es Palati,
chartis posterioribus loquemur,
si plus temporibus vacat futuris;
nunc quam diximus hospitalitatem
paucis personet obsequens Thalia. 435
O dulcis domus, o pii penates,
quos (res difficilis sibique discors)
libertas simul excolit pudorque!
o convivia, fabulae, libelli,
risus, serietas, dicacitates, 440
occursus, comitatus unus idem,
seu delubra dei colenda nobis
tecta inlustria seu videnda Livi, 445
sive ad pontificem gradus ferendi,
sive ad culmina Martii Myronis,
sive ad doctiloqui Leonis aedes
(quo bis sex tabulas docente iuris
ultro Claudius Appius lateret
claro obscurior in decemviratu;
at si dicat epos metrumque rhythmis 450
314"/> flectat commaticis tonante plectro,
mordacem faciat silere Flaccum,
quamvis post satiras lyramque tendat
ille ad Pindaricum volare cygnum);
seu nos, Magne, tuus favor tenebat, 455
multis praedite dotibus virorum,
forma, nobilitate, mente, censu (
cuius si varios eam per actus,
centum et ferrea lasset ora laude,
constans, ingeniosus efficaxque, 460
prudens arbiter, optimus propinquus,
nil fraudans genii sibi vel ulli
personas, loca, tempus intuendo);
seu nos atria vestra continebant,
Marcelline meus, perite legum 465
(qui, verax nimis et nimis severus,
asper credens esse nescienti;
at si te bene quispiam probavit,
noscit quod velit ipse iudicare;
nam numquam metuis loqui quod aequum est, 470
si te Sulla premat ferusque Carbo,
si tristes Marti trucesque Cinnae,
et si forte tuum caput latusque
circumstent gladii triumvirales);
seu nos Lirnpidii lares habebant, 475
civis magnifici virique summi,
fraternam bene regulam sequentis;
seu nos eximii simul tenebat
nectens officiositas Marini, 316"/>
cuius sedulitas sodalitasque 480
aeterna mihi laude sunt colendae;
seu quoscumque alios videre fratres
cordi utrique fuit, quibus vacasse
laudandam reor occupationem;
horum nomina cum referre versu 485
adfectus cupiat, metrum recusat.
Hinc nos ad propriam domum vocabas,
cum mane exierat novum et calescens
horam sol dabat alteram secundam.
hic promens teretes pilas trochosque, 490
hic talos crepitantibus fritillis
nos ad verbera iactuum struentes,
tamquam Naupliades, repertor artis,
gaudebas hilarem ciere rixam.
hinc ad balnea, non Neroniana 495
nec quae Agrippa dedit vel ille cuius
bustum Dalmaticae vident Salonae,
ad thermas tamen ire sed libebat
privato bene praebitas pudori.
post quas nos tua pocula et tuarum 500
Musarum medius torus tenebat,
quales nec statuas imaginesque
aere aut marmoribus coloribusque
Mentor, Praxiteles, Scopas dederunt,
quantas nec Polycletus ipse finxit 505
nec fit Phidiaco figura caelo.
Sed iam te veniam loquacitati
quingenti hendecasyllabi precantur.
tantum, etsi placeat, poema longum est.
iamiam sufficit, ipse et impediris 318"/> 510
multum in carmine perlegens amicum,
dominantibus otiosiorem.

Propempticon ad libellum[recensere]

p.304) Propempticon ad libellum

Egressus foribus meis, libelle,
hanc servare viam, precor, memento,
quae nostros bene ducit ad sodales,
quorum nomina sedulus notavi;
antiquus tibi nec teratur agger, 5
cuius per spatium satis vetustis
nomen Caesareum viret columnis;
sed sensim gradere: et moras habendo
adfectum celerem moves amicis.
Ac primum Domiti larem severi 10
intrabis trepidantibus Camenis:
tam censorius haud fuit vel ille
quem risisse semel ferunt in aevo;
sed gaudere potes rigore docto:
hic si te probat, omnibus placebis. 15
hinc te suscipiet benigna Brivas,
sancti quae fovet ossa Iuliani,
quae dum mortua mortuis putantur,
vivens e tumulo micat potestas.
hinc iam dexteriora carpis arva 20
emensusque iugum die sub uno 320"/>
flavum crastinus aspicis Triobrem;
tum terram Gabalum satis nivosam
et, quantum indigenae volunt putari,
sublimem in puteo videbis urbem. 25
hinc te temporis ad mei Laconas
Iustinum rapies suumque fratrem,
quorum notus amor per orbis ora
calcat Pirithoumque Theseumque
et fidum rabidi sodalem Orestae. 30
horum cum fueris sinu receptus,
ibis Trevidon et calumniosis
vicinum nimis, heu, iugum Rutenis.
hic docti invenies patrem Tonanti,
rectorem columenque Galliarum, 35
prisci Ferreolum parem Syagri,
coniunx Papianilla quem pudico
curas participans iuvat labore,
qualis nec Tanaquil fuit nec illa
quam tu, Tricipitine, procreasti, 40
322"/> qualis nec Phrygiae dicata Vestae
quae contra satis Albulam tumentem
duxit virgineo ratem capillo.
hinc te Laesora, Caucason Scytharum
vincens, aspiciet citusque Tarnis, 45
limosum et solido sapore pressum
piscem perspicua gerens in unda.
hic Zeti et Calais tibi adde pennas
nimbosumque iugum fugax caveto;
namque est assiduae ferax procellae; 50
sed quamvis rapido ferare cursu,
lassum te Vorocingus obtinebit.
nostrum hic invenies Apollinarem,
seu contra rabidi Leonis aestus
vestit frigore marmorum penates, 55
sive hortis spatiatur in repostis,
quales mellifera virent in Hybla,
quales Corycium senem beantes
fuscabat picei latex Galaesi;
sive inter violas, thymum, ligustrum, 60
serpyllum, casiam, crocum atque caltam,
narcissos hyacinthinosque flores
spernit quam pretii petitor ampli
glaebam turifer advehit Sabaeus;
seu ficto potius specu quiescit 65
collis margine, qua nemus reflexum
nativam dare porticum laborans
non lucum arboribus facit, sed antrum. 324"/>
quis pomaria prisca regis Indi
hic nunc comparet aureasque vites 70
electro viridante pampinatas,
cum Porus posuit crepante gaza
fulvo ex palmite vineam metalli
gemmarum fluitantibus racemis?
Hinc tu Cottion ibis atque Avito 75
nostro dicis ave, dehinc valeto.
debes obsequium viro perenne;
nam, dent hinc veniam mei propinqui,
non nobis prior est parens amico,
hinc te iam Fidulus, decus bonorum 80
et nec Tetradio latens secundus
morum dotibus aut tenore recti,
sancta suscipit hospitalitate.
exin tende gradum Tribusque Villis
Thaumastum expete, quemlibet duorum: 85
quorum iunior est mihi sodalis
et collega simul graduque frater;
quod si fors senior tibi invenitur,
hunc pronus prope patruum saluta,
hinc ad consulis ampla tecta Magni 90
326"/> Felicemque tuum veni, libelle;
et te bybliotheca qua paterna est,
qualis nec tetrici fuit Philagri,
admitti faciet Probus probatum;
hic saepe Eulaliae meae legeris, 95
cuius Cecropiae pares Minervae
mores et rigidi senes et ipse
quondam purpureus socer timebant.
Sed iam sufficit: ecce linque portum;
ne te pondere plus premam saburrae, 100
his in versibus ancoram levato.