- I
De cruce domini
Crux benedicta nitet, dominus qua carne pependit
atque cruore suo vulnera nostra lavat,
mitis amore pio pro nobis victima factus
traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves,
transfixis palmis ubi mundum a clade redemit
atque suo clausit funere mortis iter;
hic manus illa fuit clavis confixa cruentis,
quae eripuit Paulum crimine, morte Petrum.
fertilitate potens, o dulce et nobile lignum,
quando tuis ramis tam nova poma geris!
cuius odore novo defuncta cadavera surgunt
et redeunt vitae qui caruere diem.
nullum uret aestus sub frondibus arboris huius,
luna nec in noctem sol neque meridie.
tu plantata micas, secus est ubi cursus aquarum.
spargis et ornatas flore recente comas.
appensa est vitis inter tua brachia, de qua
dulcia sanguineo vina rubore fluunt.
- II
In honore sanctae crucis
Fange, lingua, gloriosi proelium certaminis
et super crucis tropaeo dic triumphum nobilem,
qualiter redemptor orbis immolatus vicerit. (28)
De parentis protoplasti fraude factor condolens,
quando pomi noxialis morte morsu conruit,
ipse lignum tunc notavit, damna ligni ut solveret.
Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat,
multiformis perditoris arte ut artem falleret
et medellam ferret inde, hostis unde laeserat.
Quando venit ergo sacri plenitudo temporis,
missus est ab arce patris natus orbis conditor
atque ventre virginali carne factus prodiit.
Vagit infans inter arta conditus praesepia.
membra pannis involuta virgo mater adligat
et pedes manusque, crura stricta pingit fascia.
Lustra sex qui iam peracta tempus inplens corporis,
se volente natus ad hoc, passioni deditus
agnus in crucis levatur immolandus stipite.
Hic acetum fei harundo sputa clavi lancea.
mite corpus perforatur, sanguis, unda profluit.
terra pontus astra mundus quo lavantur flumine
Crux fidelis, inter omnes arbor una nobilis
(nulla talem silva profert flore fronde germine ,
dulce lignum. dulce clavo dulce pondus sustinens!
Flecte ramos, arbor alta, tensa laxa viscera.
et rigor lentescat ille quem dedit nativitas.
ut superni membra regis mite tendas stipite.
Sola digna tu fuisti ferre pretium saeculi
atque portum praeparare nauta mundo naufrago,
quem sacer cruor perunxit fusus agni corpore.
- III
28)
Item versus in honore sanctae crucis vel oratorii domus ecclesiae apud Toronos
Virtus celsa crucis totum recte occupat orbem,
haec quoniam mundi perdita cuncta refert,
quodque ferus serpens infecit felle veneni,
Christi sanguis in hac dulce liquore lavat;
quaeque lupi fuerant raptoris praeda ferocis,
in cruce restituit virginis agnus oves.
tensus in bis ramis, cum plantis brachia pandens,
ecclesiam stabilit pendulus ipse cruce,
hoc pius in ligno reparans deperdita pridem,
quod vetiti ligni poma tulere boni.
addita quin etiam virtutum flamma coruscat,
dona quod obsequiis crux parat ipsa suis.
denique sancta cruci haec templa Gregorius offers
dum pallas cuperet signa gerendo crucis,
dona repente dedit divina potentia Christus,
mox fuit et voti causa secuta pii.
pallia nam meruit, sunt quae cruce textile pulchra
obsequiisque suis crux habet alma cruces,
serica quae niveis sunt agnava blattea telis,
et textis crucibus magnificatur opus.
sic cito pontifici dedit haec devota voluntas,
atque dicata cruci conscia vela placent.
unde salutifero signo tibi, clare sacerdos.
hoc cui conplacuit reddere magna valet.
- IV
Item de signaculo sanctae crucis (31)
Dius apex carne effigians genetalia limi
vitali terrae conpingit sanguine gluten.
luciferax auras animantes affluit illic:
conditur enixans Adam, faetoris ad instar;
exiluit protoplasma solo , res nobilis usu.
dives in arbitrio radianti lumine: dehinc
ex membris Adae vas fit tum virginis Evvae:
carne creata viri dehinc copulatur eidem,
ut paradyssiaco bene laetaretur in horto.
sed de sede pia pepulit temerabile guttur,
serpentis suasu pomi suco atra propinans.
insatiatrici morti fames accidit illinc.
gavisurus ob hoc caeli fluis arce locator,
nasci pro nobis miseraris et ulcere clavi
in cruce configi: tali malagmate inunctis
una salus nobis ligno agni sanguine venit.
iucunda species: in te pia bracchia Cristi
affixa steterunt et palma beabilis. in hac
cara caro poenas inmites sustulit haustu.
arbor suavis agri, tecum nova vita paratur;
electa ut visu, sic e crucis ordine pulchra
lumen spes scutum gereris livoris ab ictu.
inmortale decus nece iusti laeta parasti.
una omnem vitam sic, crux, tua causa rigavit.
imbre cruenta pio: velis das na vita portum.
tristia summerso mundasti vulnera clavo.
arbor dulcis agri, rorans e cortice nectar.
ramis de cuius vitalia crismata fragrant,
excellens cultu, diva ortu, fulgida fructu.
deliciosa cibo et per poma suavis in umbra.
en regis magni gemmantem et nobile signum,
murus et arma viris, virtus, lux, ara precatu,
pande benigna viam, vivax et fertile lumen;
tum memor adfer opem nobis, e germine David,
in cruce rex fixus iudex cum praeerit orbi.
a lateribus:
Dulce decus signi, via caeli. vita redempti.
In cruce mors Cristi curavit mortua mundi.
crux ipsa:
Crux pia, devotas Agnen tege cum Radegunde.
tu Fortunatum fragilem, crux sancta. tuere.
vera spes nobis ligno. agni sanguine, clavo.
arbor suavis agri, tecum nova vita paratur. (33)
Extorquet hoc sorte dei veniabile signum
rusticulas laudes viventi reddere flatu,
in me qui regit ire lutum plasmabile numen,
portio viventum, curatio fausta medellae,
exclusor culpae, trinitas effusa, creator.
cuius honor lumen ius gloria regna coaeve.
infra:
Sic pater et genitus sic sc̅s̅ spiritus unus.
a lateribus:
Eripe credentes, fidei decus, arma salutis.
Munere, Criste, tuo removetur causa reatus.
crux ipsa:
Dulce mihi lignum, pie, maius odore rosetis.
Dumosi colles lignum generastis honoris.
Ditans templa dei crux et velamen adornas.
Ex fidei merito magnum, pie, reddis Abraham,
- VI
33)
Hymnus in honore sanctae crucis
Vexilla regis prodeunt,
fulget crucis mysterium,
quo carne carnis conditor
suspensus est patibulo.
Confixa clavis viscera
tendens manus, vestigia
redemptionis gratia
hic inmolata est hostia.
Quo vulneratus insuper
mucrone diro lanceae,
ut nos lavaret crimine,
manavit unda et sanguine.
Inpleta sunt quae concinit
David fideli carmine,
dicendo nationibus:
regnavit a ligno deus.
Arbor decora et fulgida,
ornata regis purpura.
electa digno stipite
tam sancta membra tangere!
Beata cuius brachiis
pretium pependit saeculi!
statera facta est corporis
praedam tulitque Tartari.
Fundis aroma cortice,
vincis sapore nectare,
iucunda fructu fertili
plaudis triumpho nobili. (35)
Salve ara, salve victima
de passionis gloria,
qua vita mortem pertulit
et morte vitam reddidit.
- VII
(35) VII
De domno Saturnino
Ianua celsa poli terra pulsante patescit
et recipit natos quos generavit humus:
admiranda haec est occasio facta salutis,
ut de morte sua praemia lucis emant.
Saturninus enim cupiens se nectere Christo
carnali in habitu noluit esse diu,
vincula corporei dissolvere carceris optans,
plenius ut domino se sociaret homo.
tempore maturo cum iam spes esset adulta,
sumpserunt pretium vota beata suum.
dumque sacerdotio frueretur in urbe Tolosa
et populis Christum panderet esse deum,
ostendens verbis, addens miracula factis,
ut quod sermo daret consequeretur opus,
gentiles animas rapiens de fauce tyranni
subdebat regi qui dedit arma sibi.
sed vitiata malis et plebs infecta venenis,
curari effugiens, aegra iacere volens,
conprendit male sana virum. ad capitolia duxit
atque suo medico vulnera plura dedit;
pro pietate dolum, pro melle venena rependens
contra tutorem noxia bella movet.
subligat indomiti sanctum ad vestigia tauri
et stimulat, fieret ne fuga tarda feri.
pessima mens hominum, diri nova bestia monstri!
nec tauri indomiti sufficit ira tibi?
naturae rabidae feritatem adiungere nosti:
quod per se nescit te stimulante furit.
turba cruenta nocens, huius te vulnere perdis:
etsi non illi, parcere disce tibi.
hinc ferus inpatiens mox curva per avia raptus
passim membra pii fundit in urbe viri. (36)
tum mulier collegit ovans et condidit artus,
una sed famula participante sibi.
haec fuit insignis rapiendae causa coronae,
gloria martyrii sic celebrata nitet.
ante sepulchra pii dantur modo dona salutis
et corpus lacerum corpora multa fovet.
dic ubi, mors inimica, iaces? ubi victa recumbis,
quando vides sancti funere vota dari?
quem male credebas obitu finire salutem.
dat vitam multis et tenet ipse suam.
huc captiva cubas quo te regnare putabas :
invadendo peris teque furendo necas.
te tua poena premit, tua te fera vincula torquent,
quos dare vis gemitus ipsa ferendo gemis.
martyr ovans caelos retinet, tu livida tristis,
mors inimica tibi, Tartara nigra colis.
florigera nunc sede manet sine fine beatus
inter odoratos ture calente choros;
non aliquas metuit placato iudice causas,
praemia sed miles victor habenda petit.
digna triumphantem quae restat palma sequetur:
pro te, Christe, mori est gloria vita quies.
- VIII
De Launebode qui aedificavit templum S. Saturnini
Laudibus humanis reliquorum corda resultent,
at mihi de iustis commemorare vacet.
nam pietatis opus, victores texere libris,
admonet ingenium res ratione duplex:
una quod est habilem de magnis magna fateri:
nam bona qui reticet criminis auctor erit.
altera causa monet, quoniam succensus amore
et meliora cupit qui sua facta legit.
Saturninus enim martyr venerabilis orbi,
nec latet egregii palma beata viri. (37)
qui cum Romana properasset ab urbe Tolosam
et pia Christicoli semina ferret agri,
tunc vesana cohors domini conprendit amicum
instituitque pii membra terenda trahi.
inplicitus tauri pede posteriore pependit,
tractus in oblicum dilaceratus obit.
hac ope de terris animam transmisit Olympo;
o felix cuius funere mors moritur!
sed locus ille quidem, quo sanctus vincula sumpsit,
nullius templi fultus honore fuit.
Launebodis enim post saecula longa. ducatum
dum gerit, instruxit culmina sancta loci.
quod nullus veniens Romana gente fabrivit,
hoc vir barbarica prole peregit opus
coniuge cum propria Berethrude, clara decore
pectore quae blando clarior ipsa nitet,
cui genus egregium fulget de stirpe potentum:
addidit ornatum vir venerando deum;
quae manibus propriis alimonia digna ministrat:
pauperibus tribuens se satiare cupit.
indefessa spem Christi per templa requirit,
iugiter excurrens ad pietatis opus;
nudos veste tegit, sitienti pocula profert:
se magis aeterno femina fonte replet.
proficit hoc etiam, quidquid gerit illa, marito,
anxia pro cuius vota salute facit,
dux meritis in gente sua qui pollet opimis,
celsus ubique micans nobilitatis ope.
sed quamvis altum teneat de stirpe cacumen,
moribus ipse suos amplificavit avos.
ergo pari voto maneant in saecula iuncti
et micet ambobus consolidatus amor.
- IX
Ad clerum Parisiacum
Coetus honorifici decus et gradus ordinis ampli,
quos colo corde fide religione patres,
iam dudum obliti desueto carmine plectri
cogitis antiquam me renovare lyram. (38)
en stupidis digitis stimulatis tangere cordas,
cum mihi non solito currat in arte manus.
scabrida nunc resonat mea lingua rubigine verba
exit et incompto raucus ab ore fragor.
vix dabit in veteri ferrugine cotis acumen
aut fumo infecto splendet in aere color.
sed quia dulcedo pulsans quasi malleus instat,
et velut incudo cura relisa terit
pectoris atque mei succenditis igne caminum,
unde ministratur cordis in arce vapor:
obsequor hinc, quia me veluti fornace recocto
artis ad officium vester adegit amor. –
Celsa Parisiaci clerus reverentia pollens.
ecclesiae genium gloria munus honor,
carmine Davitico divina poemata pangens
cursibus assiduis dulce revolvit opus.
inde sacerdotes, Leviticus hinc micat ordo,
illos canities, hos stola pulchra tegit ;
illis pallor inest, rubor his in vultibus errat,
et candunt rutilis lilia mixta rosis.
illi iam senio, sed et hi bene vestibus albent,
ut placeat summo picta corona deo.
in medios Germanus adest antistes honore,
qui regit hinc iuvenes, subrigit inde senes.
Levitae praeeunt, sequitur gravis ordo ducatum:
hos gradiendo movet, hos moderando trahit.
ipse tamen sensim incedit, velut alter Aaron,
non de veste nitens, sed pietate placens;
non lapides coccus cidar aurum purpura byssus
exornant humeros, sed micat alma fides.
iste satis melior veteri quam lege sacerdos,
hic quia vera colit quo prius umbra fuit.
magna futura putans, praesentia cuncta refellens,
antea carne carens quam caro fine ruens,
sollicitus, quemquam ne devoret ira luporum,
colligit ad caulas pastor opimus oves.
assiduis monitis ad pascua salsa vocatus
grex vocem agnoscens currit amore sequax;
miles ad arma celer, signum mox tinnit in aures,
erigit excusso membra sopore toro, (39)
advolat ante alios, mysteria sacra requirens,
undique quisque suo templa petendo loco;
flagranti studio populum domus inrigat omnem
certatimque monent, quis prior ire valet.
pervigiles noctes ad prima crepuscula iungens
construit angelicos turba verenda choros:
gressibus exertis in opus venerabile constans
vim factura polo cantibus arma movet;
stamina psalterii lyrico modulamine texens
versibus orditum carmen amore trahit.
hinc puer exiguis attemperat organa cannis,
inde senis largam ructat ab ore tubam;
cymbalicae voces calamis miscentur acutis
disparibusque tropis fistula dulce sonat;
tympana rauca senum puerilis tibia mulcet
atque hominum reparant verba canora lyram.
leniter iste trahit modulus, rapit alacer ille :
sexus et aetatis sic variatur opus.
triticeas fruges fervens terit area Christi,
horrea quando quidem construitura dei,
voce creatoris reminiscens esse beatos
quos dominus vigiles, dum redit ipse, videt.
in quorum meritis, animo, virtute fideque
tegmine corporeo lumina quanta latent!
pontificis monitis clerus, plebs psallit et infans,
unde labore brevi fruge replendus erit.
sub duce Germano felix exercitus hic est,
Moyses, tende manus et tua castra iuvas.
- X
De ecclesia Parisiaca
Si Salomoniaci memoretur machina templi.
arte licet par sit, pulchrior ista fide.
nam quaecumque illic veteris velamine legis
clausa fuere prius, hic reserata patent. (40)
floruit illa quidem vario intertexta metallo:
clarius haec Christi sanguine tincta nitet;
illam aurum , lapides ornarunt, cedrina ligna:
huic venerabilior de cruce fulget honor.
constitit illa vetus ruituro structa talento:
haec pretio mundi stat solidata domus.
splendida marmoreis attollitur aula columnis
et quia pura manet, gratia maior inest,
prima capit radios vitreis oculata fenestris
artificisque manu clausit in arce diem;
cursibus Aurorae vaga lux laquearia conplet
atque suis radiis et sine sole micat.
haec pius egregio rex Childebercthus amore
dona suo populo non moritura dedit.
totus in affectu divini cultus adhaerens
ecclesiae iuges amplificavit opes;
Melchisedech noster merito rex atque sacerdos
conplevit laicus religionis opus.
publica iura regens ac celsa palatia servans
unica pontificum gloria, norma fuit.
hinc abiens illic meritorum vivit honore;
hic quoque gestorum laude perennis erit.
- XI
De baptisterio Magantiae
Ardua sacrati baptismatis aula coruscat,
quo delicta Adae Christus in amne lavat.
hic pastore deo puris grex mergitur undis,
ne maculata diu vellera gestet ovis.
traxit origo necem de semine, sed pater orbis
purgavit medicis crimina mortis aquis.
hanc tamen antistes Sidonius extulit arcem,
qui domini cultum templa novando fovet.
struxit Berthoarae voto conplente sacerdos,
quae decus ecclesiae cordis amore placet. (41)
catholicae fidei splendor, pietate coruscans,
templorum cultrix, prodiga pauperibus
seminat unde metat fruges, spargendo recondens:
terrenis opibus non moritura parat,
filia digna patri te, Theudebercthe, reformans,
rexisti patriam qui pietate patris
et comitante fide revocasti ex hoste triumphos;
sed capti pretio mox rediere tuo.
ecclesiae fultor, laus regum, pastor egentum,
cura sacerdotum, promptus ad omne bonum,
cuius dulce iugum nullus gemuisse fatetur,
vivis adhuc meritis rex in amore tuis.
- XII
De basilica S. Georgi
Martyris egregii pollens micat aula Georgi,
cuius in hunc mundum spargitur altus honor:
carcere caede fame vinclis site frigore flammis
confessus Christum duxit ad astra caput;
qui virtute potens orientis in axe sepultus
ecce sub occiduo cardine praebet opem.
ergo memento preces et reddere vota, viator:
obtinet hic meritis quod petit alma fides.
condidit antistes Sidonius ista decenter,
proficiant animae quae nova templa suae.
- XIII
De oratorio Trasarici
Lucida perspicui nituerunt limina templi,
quo capit haud dubiam spem veneranda fides.
haec est aula Petri, caelos qui clave catenat,
substitit et pelagus quo gradiente lapis.
sedibus his Paulus habitat, tuba gentibus una,
et qui praedo prius, hic modo praeco manet.
Martini domus est, Christum qui vestit egentem,
regem tiro tegens et homo iure deum. (42)
ecce sacerdotis sacri micat aula Remedi
qui tenebras mundi liquit et astra tenet.
cultor opime dei templum, Trasarice, locasti:
has cui persolvis reddet amator opes.
- XIV
De sanctis Agaunensibus
Turbine sub mundi cum persequebantur iniqui
Christicolasque daret saeva procella neci,
frigore depulso succendens corda peregit
rupibus in gelidis fervida bella fides;
quo, pie Maurici, ductor legionis opimae
traxisti fortes subdere colla viros,
quos positis gladiis armasti dogmate Pauli
nomine pro Christi dulcius esse mori.
pectore belligero poterant qui vincere ferro
invitant iugulis vulnera cara suis;
hortantes se clade sua sic ire sub astra
alter in alterius caede natavit heros.
adiuvit rapidas Rhodani fons sanguinis undas.
tinxit et Alpinas ira cruenta nives.
tali fine polos felix exercitus intrans
iunctus apostolicis plaudit honore choris;
cingitur angelico virtus trabeata senatu :
mors fuit unde prius, lux fovet inde viros.
ecce, triumphantum ductor fortissime, tecum
quattuor hic procerum pignora sancta iacent;
sub luteo tumulo latitat caeleste talentum
divitiasque dei vilis arena tegit,
qui faciunt sacrum paradisi crescere censum
heredes domini luce perenne dati.
sidereo chorus iste throno cum carne locandus,
cum veniet iudex arbiter orbis, erit. (43)
sic pia turba simul, festinans cernere Christum,
ut caelos peteret, de nece fecit iter.
Fortunatus enim per fulgida dona tonantis,
ne tenebris crucier, quaeso feratis opem.
- XV
De S. Hilario
Si Hilarium quaeris qui sit cognoscere, lector,
Allobroges referunt Pictavios genitum.
cum populum regeret divina mente sacerdos,
servabat legis foedera sollicitus.
inprobus ut vidit plebes quod scinderet error,
Graecorum virus protulit in medium,
vipereo promunt semper qui ex corde venena,
filius ut dicant quia est creatura dei,
quis magis auxilium praestat sapientia mundi.
de ingenito genitum quae negat esse deum;
quam male conplexus, cupiens calcare prophetas,
Arrius infelix cum retinet crepuit.
egregius doctor, veterum monumenta secutus,
quem Stephanus vidit conprobat esse deum.
victus amore dei contempto principe mundi
intemerata fides pertulit exilium.
in patre, qui potens deus est, cognoscere natum
divinis tantum vocibus insinuat.
perpetuum lumen Christum dominumque deumque
bis senis populos edocet esse libris.
- XVI
(43)
De S. Medardo
Inter Christicolas quos actio vexit in astris
pars tibi pro meritis magna, Medarde, patet,
qui sic vixisti terrenis hospes in oris,
ut caelos patriam redderes esse tuam;
exilium tibi mundus erat caenosa caventi
et modo te gaudet cive manente polus.
exutus tenebris, vestitus tegmine lucis
post obitum frueris liberiore die,
de tellure satus factus possessor Olympi,
et matrem linquens cum patre laeta tenes;
humani victor vitii super astra triumphas
atque cremans carnem das animae requiem.
te inter mundanos vepres gradiente fatemur
calcatis spinis promeruisse rosas:
flore refectus ager suaves tibi fundit odores,
balsama, tura replent quae paradisus habet;
cauta per angustum figens vestigia callem,
sic dedit arta tibi semita lucis iter:
lata voluptatum via, quae submergit Averno,
dulcia carnis alens mortis amara parat;
hoc numquam sacros flexisti tramite gressus
nec potuere tuos prava tenere pedes.
durum iter ad laudes, gravior via ducit in altum:
quo labor est potior, gloria maior erit.
quae prius incipiam sacri miracula facti,
cum, quidquid facias, omnia prima micent?
dum fuit ad superos humano in corpore vita,
ex oculis fugiens lux tibi cordis erat.
si caecus venit, rapuit palpando salutem;
in mediis tenebris fulsit aperta dies. (45)
qui voluit furti causa penetrare latenter,
te religante sedet, te reserante fugit.
fur sine perfectu voto deceptus inani
omnia restituens crimina fraudis habet,
nam semel ut molles carpserunt palmitis uvas,
non valuere gradus inde referre foris,
nec potuit raptor pedibus subducere praedam,
raptori abduxit sed sua praeda pedes.
ergo suis laqueis coepit miser esse ligatus:
venerat ut caperet, captus at ipse fuit;
nec tetigit mustum, sed iniqua mente rotatur:
antea quam biberet, ebria turba iacet.
incepit servare magis quam ferre racemos
et datus est custos qui cupit esse rapax,
donec, sancte, tuis verbis iussisses abire;
ut furtum inpleret, doctus ab hoste redit.
quae manet haec animi pietas, sanctissime praesul,
laedentem auxilio qui facis ire tuo? –
Tintinnum rapit alter inops, magis inprobus ille,
qui iumentorum colla tenere solet,
absconditque sinu, feno praecludit hiatum
et tenet ipse manu, ne manifestet opus.
te veniente. sacer, causas patefecit opertas
tinnitu incipiens iam quasi furta loqui.
nil valet abscondi, nil claudi nilve teneri:
facundo strepitu prodidit omne malum.
pandebat propriam veluti sub iudice causam,
nil de fure timens liberiore sono.
indicat accusat convincit damnat acerbat:
te praesente tamen non licet esse reum;
absolvis furem solitae pietatis amore,
addens et monitus, cautus ut intret iter,
praecipiens querulam secum portare rapinam,
ne vacua tristis spe remearet inops. –
Hinc tamen, ut potero, cum raptus ab orbe fuisses,
quae dederis populis signa verenda loquar. (46)
cum pia composito veherentur membra feretro,
substratus meruit caecus habere diem:
anxius ille sacra lumen suscepit ab umbra,
et tua mors illi lucis origo fuit;
dumque sepulchra darent, oculi rediere sepulti
et sopor ille tuus hunc vigilare facit;
cum fugis a mundo, datur illi lumine mundus,
te linquente die hunc fugiunt tenebrae.
antiqui vultus lucem stupuere modernam
et veteri fabricae prima fenestra venit. –
Compedibus validis alter manicisque ligatus
mox tetigit templum, ferrea vincla cadunt.
tam grave fragmentum (dolor est vel cernere poenam) .
pondera tot miseros sustinuisse pedes!
si conexa forent, elephantum solvere possent
nec poterat rigidos ipse movere gradus;
non minus est illi quae subvertente procella
litoribus Libycis anchora fracta iacet.
poena quidem gravior cecidit crescente triumpho:
vincere rem saevam gloria maior erat:
non habuit tot vincla pati miser ille ligatus,
sed tua quo virtus plus mereretur opus.
cum solidarentur non sic strepuere catenae,
ceu tinniverunt, cum crepuere ferae.
quae fuit illa prius nimiis male vincta catenis,
iam tibi, qui solvis, libera dextra favet. –
Lignea vincla gerens alter confugit ad aulam,
quae simili merito scissa repente cadunt.
nec mora, vix tetigit sacrati limina templi,
fit tonitrus caelis, arma ferendo tibi.
grandia divisi ceciderunt pondera ligni,
et qui gessit onus conruit ipse simul:
expavit subito de libertate recepta
atque magis timuit quando solutus erat.
quae ratio fuerit. cecidit cur pronus in arvis?
gaudia magna quidem saepe timere solent. (47)
dum stupet unde salus laceris est reddita plantis,
admirante animo membra soluta fluunt. –
Inde vetus mulier, pariter nascente periclo,
vulnere naturae mortua membra tulit:
inclusos digitos morbo numerante tenebat
nec poterat ducto pollice fila dare;
secum nata quidem, sed non sua, dextra pependit,
corpore iuncta suo res aliena fuit.
tempore sed tardo est. cum iam spes fracta iaceret,
ante tuos tumulos vivificata manus.
sic inopinatum commendat gratia votum :
desperata salus dulcior esse solet.
mobilis ergo venit digitis torpentibus umor
et dispensatus fluxit in ungue vigor.
arida nervorum sese iunctura tetendit
agnovitque suum vena soluta locum.
apta ministeriis incepit palma moveri,
servitium discens libera dextra fuit.
nec tantum profugos pietas tua reddidit artus,
reddidit et victum pensa trahente manu. –
Eripuisti aliam simili de peste puellam
membraque restituens plus animae tribuis.
desponsata viro mortali lege iacebat:
nunc thalamis Christi virgo dicata micat;
sponsa quidem radiat cum virginitate modesta,
spe meliore fruens, nupta tenenda polis.
nec fructus uteri steriles deperdit onusti:
flore pudicitiae mater habenda placet;
adquirit cunctos natum quae non habet unum
progeniemque sibi gignit amore dei. –
Inde pari morbo deflenda infantia parvae
in lucem veniens membra necata trahit;
mors et origo simul misero processit ab alvo,
extinctam generans mater anhela manum.
commendata tuo rediit medicata sepulchro:
quod de matre perit, de tumulo recipit. – (48)
Dum iacet alter inops, visu caligine clauso,
caecus, nec misero lumine lumen erat,
longa nocte oculos quarto iam mense premebat,
in lucem obscurus, vivus imago necis:
vocibus hunc medicis monuisti tempore somni.
tenderet ut velox ad tua templa gradum.
mox veniente die, sed non sibi forfice pressa,
enituit Christi vertice tonsus ovis.
detrahit hic crines, nitidos ut haberet ocellos
et mercante coma munera lucis emat.
qui titubante gradu tractus pervenit ad aulam,
per biduum recubans ante sepulchra fuit;
tertia lux rediens nocturnas solverat umbras,
et caeco occurrit sic revocata dies,
undique limitae cecidere a fronte tenebrae,
sanguinis unda rigat, luminis atra lavat.
sicca lucerna novo flagrante refulsit olivo
obtinuitque suum lux peregrina locum. –
Quid referam mutis qui verbo verba dedisti?
quod gravat eiciens quod iuvat omne locas.
cuncta nec enumero, tua me praeconia vincunt:
etsi non potui, velle fuisse vide.
en tua templa colit nimio Sigebercthus amore.
insistens operi promptus amore tui.
culmina custodi qui templum in culmine duxit,
protege pro meritis qui tibi tecta dedit.
haec, pie, pauca ferens ego Fortunatus amore
auxilium posco: da mihi vota, precor.