- I
Ad Eufronium episcopum Turonensem
DOMINO SANCTO ET MERITIS APOSTOLICO DOMNO ET DVLCI PATRI EVFRONIO PAPAE FORTVNATVS. Ante paucorum dierum volubilitatem transcursam, deferente praesentium portitore, venerabilis oris vestri salutare conloquium a me caelesti pro munere significo fuisse perceptum; quod ea aviditate, teste rerum creatore, conplexus sum, qua et vestrum piissimum animum circa meam humilitatem iugiter adprobavi profusum: et me supplicem multis repletum beneficiis agnosco devotum. qui quamvis in altera commorer civitate, novit deus quia [a] vobis absens sum tantummodo loco, non animo; et quocumque fuero, intra me vos clausos habebo.
(2) Vere dico, non est illud cor carneum ubi vestrae animae non recipitur miranda dulcedo, sed est marmore durior si tantae caritatis non amplectitur blandimentum. nam quis de te tam congrua praedicet quam mens vere sancta deposcit? aut quis suo sic satisfaciat animo, ut vestrum sicut condecet digne prodat affectum? qui in terra sic humilis es, ut habites erectus in caelis et inclinando ad infima te sublevari facias ad excelsa, ut iam agnoscaris, qui Christi humilitatem libenter amplecteris, de eius regni munere quid habebis. quoniam, sicut ipsius mandata sunt, qui se parvulum inter homines vult videri magnificum se elatus respiciet in supernis; unusquisque qualiter desiderat et expugnat.
(3) Ego vero gratulor in corde domni Eufronii dilectionem domni mei sensisse Martini: quapropter multiplici me prece apostolatui et sanctae caritati vestrae commendans, rogo per ipsum domnum Martinum, cuius frueris participato consortio, (50) ut apud eum memorari praecipias me famulum et devotum, quatenus quid apud eum meritis praevaletis in meae humilitatis protectione iugiter ostendatis. ora pro me, domine sancte et apostolice, peculiaris domne et pater.
- II
Ad eundem
DOMINO SANCTO MIHIQVE IN DEO PECVLIARI PATRONO EVFRONIO PAPAE FORTVNATVS.
Copiosam et superabundantem pectoris vestri dulcedinem, quam circa devotionem personae meae vestram beatitudinem, pater amantissime, fateor inpendisse, quis illam ut dignum est vel corde possit concipere vel sermone valeat explicare ? quae tanto me sibi vinculo admirandae caritatis adstrinxit, ut nec unius horae spatio ab illo mihi videar separari conspectu. quem et si praesentem non video, attamen intra pectoris habitaculum retineo conditum et reclausum.
(2) Quis enim tuae pietati peculiaris non redditur, in quo tantae bonitatis beneficia continentur? aut quem ad tuam dulcedinem non ducas invitum, cuius probavimus animum ineffabili caritate profusum? qua autem illud admiratione complectar, cum te sic video cunctos diligere, ac si unumquemque de proprio visus sis latere generasse?
(3) Quis vero filiorum superbus esse desideret, ubi te patrem et doctorem tantae humilitatis agnoscit? aut, quamvis summo nobilitatis descendat de culmine, cum te sic respicit supplicem, non se tuis vestigiis in terra provolutus extendit? vere dico: si tumidum superbia deicit, vos multum est laudabilis humilitas quod erigit. quis denique illic esse possit iracundus aut turbidus, ubi sacerdos et pontifex tam placidus es inventus? seit enim totus sine rapacitate grex vivere ubi vivendi tranquillitas discitur a pastore.
(4) Quid de rebus reliquis referam? in quibus te sic inpendis in singulis, ut lauderis in cunctis; quae tamen etsi imitari non possumus, vel vidisse quod imitari deceat congaudemus.
(5) Quapropter dominationi et sanctitati vestrae peculiariter me commendans rogo et
obtestor (sic ille domnus meus Martinus sua intercessione obtineat, ut cum ipso iuxta
merita vestra in luce perpetua vos conlocet divina misericordia) , ut pro me humili
filio et servo vestro ad eius beatum sepulcrum orare digneris et pro peccatorum
meorum remissione pius intercessor accedas.
(6) Eos vero qui vestri sunt omnes domnos et dulces meos reverenter saluto : domnum meum per omnia dulcissimum, filium (51) vestrum Aventium pro me multipliciter supplico salutari. domno meo Felici episcopo, si per vos venit, me benigno animo commendari deposco. ora pro me.
- III
Ad eundem
Quamvis pigra mihi iaceat sine fomite lingua
nec valeam dignis reddere digna viris,
attamen, alme pater, Christi venerande sacerdos
Eufroni, cupio solvere parva tibi.
debeo multa quidem, sed suscipe pauca libenter:
sit veniale precor quod tuus edit amor.
ecclesiae lampas sub te radiante coruscat,
lumine pontificis fulget ubique fides;
gratia praecellens sincero in pectore vernat,
quo nullus dolus est, Israhelita vires;
inmaculata tibi feliciter actio currit:
ut penetres caelos, haec via pandit iter.
dulcia conloquii sine fuco dicta refundis:
non sic mella mihi quam tua verba placent;
quidquid habet sensus, hoc lingua serena relaxat:
pectore sub vestro fraus loca nulla tenet,
qui sine felle manes in simplicitate columbae,
nec serpens in te dira venena fovet.
advena si veniat, patriam tu reddis amatam
et per te proprias hic habet exul opes;
si quis iniqua gemit, tristis hinc nemo recedit,
sed lacrimas removens laetificare facis.
Martinus meritis hac vos in sede locavit:
dignus eras heres qui sua iussa colis.
ille tenet caelum largo dans omnia voto:
iunctus eris Christo hunc imitando virum.
non perit hic vestrum qui grex ad ovile recurrit,
candida nec spinis vellera perdit ovis,
non lupus ore rapit praedam pastore vigente,
sed fugit exclusus non lacerando greges.
haec tibi lux maneat longos, venerande, per annos
atque futura dies lucidiora ferat.
- IV
(51) Ad Felicem episcopum Namneticum DOMINO SANCTO ET APOSTOLICA SEDE DIGNISSIMO DOMNO ET PATRI FELICI PAPAE FORTVNATVS.
Oscitantem me prope finitima pelagi, blandimento naturalis torporis inlectum et litorali diutius in margine decubantem subito per undifragos vestri fluctus eloquii quasi scopulis incurrentibus elisa salis spargine me contigit inrorari; sed ad primos evigilandi stimulos infundi poteram, non tamen excitari: qui adhuc more solito graviter obdormitans tandem aliquando inter crepitantia verborum vestrorum tonitrua vix surrexi.
(2) Igitur cum considerarem dicta singula de more tubarum clangente sermone prolata et sidereo quodammodo splendore perfusa, velut coruscantium radiorum perspicabili lumine mea visi estis lumina perstrinxisse et soporantes oculos, quos mihi aperuistis tonitruo, clausistis corusco: tantus enim exercitati claritate conloquii vestrae linguae iubar effulsit, tanta se renidentis eloquentiae lux vibravit, ut converso ordine mihi videretur verbis radiantibus ab occidentali parte te loquente sol nasci.
(3) Credebam enim, quasi sofo Pindarico conpactus tetrastrophos pedestri glutine suggillatus et ac si enthymematum parturiens catenatum vinculum fecunda fluxisset oratio spiris intertexta, sofismate peregrino. denique quantum ad profunditatem vestrae dictionis adtinet, feceratis ignorantem per sermonum conpitos velut inter cautes Echinadas oberrare, nisi a vobis ipsis lampas praeviatrix itineris occurrisset.
(4) Quod vero vestris inseruistis epistulis vocem meam nec adclamatione laudum superatam in Ultimo orbis angulo personasse, haec ipsa dum relego, coepi me mirari vestro subito crevisse conloquio qui favorem proprio non mererer ornatu, gavisus usque adeo affectu fautoris erigi qui me recognoscerem ingenii qualitate substerni.
(5) O quantum caritas praevalet, cum illud lingua laudantis adicit quod laudati vena subducit! optandum est siquidem, ut de me humillimo tali credatur testi potius quam auctori. non enim Polydeucen suae commendasset venae salientis ubertas, nisi Smyrnaei fontis fatidico latice fuisset adtactus.
(6) Illud itaque quod dixistis, in ultimo orbis angulo quasi vestram habitare praesentiam, satis hoc fieri iustum est: ut de vobis mihi credatis qui de me (53) vobis credi blandius suadetis; quoniam loca, quamvis regione ultima, te cive sunt prima, nam si personae merito urbes sibi vindicant principatum, nulli per vos est ille locus inferior, ubi quidquid de laude requiritur Felix actibus pontifex est adsertor. denique non Cecaumene rabida nec ursae situs frigoribus intertextus respirat, sed per vos mutatis sedibus assiduo Favoni sibilo modulante vernatur.
(7) Hoc etiam, quod sanctitas vestra conqueritur, me invento Turonis parva prolixitate potitam se fuisse conloquiis (cum me e contra pudeat in brevi spatio prodidisse inscitiam, sed latere tanti gratiam pontificis adquisitam) : tamen, si nostri animi partes considerare velitis, quamvis protracto spatio aspectu vestro fruerer, incitari poteram, non expleri.
(8) Quis enim semel odore suavium rosarum adflatus vel satiatum quandoque se iudicet vel patiatur reddere fastidentem? cum, si diuturnius fuissemus incomminus, tanto magis dilectione succenderer quanto plus agnoscerem quem amarem.
(9) Quod enim intulistis: 'si Ligerem vobiscum ascendissem, secundis fluctibus Namnetas occurrissem', novi quidem, te mihi Canobo, Cherucis adcersientibus myoparonem praepetem, catus arte armoniaca tutus inter Symplegadas se mordentes exissem, et si res exigeret plausu creperegico Oetam Tirynthiacum Pindo respirante pulsassem.
(10) Qua vero aviditate illud me creditis perlegisse (quod vos intexere mera caritas imperavit) quod dixistis: 'nec si vulsci venissent in solacio, me vobis abripere valuissent'? credite, quantum meus animus inspicit, ipsa vix Roma tantum mihi dare ad auxilia poterat quantum praestitistis in verba; nec apud me plus aliquid est factis inpendere, quam vota voluntatis offerre : nam alloquii refluente dulcedine nihil opus est plus egere.
(11) Quod vero facetiis addidistis: 'nisi sollicitatus laudibus rusticus calamus non turnasset', licet talis cultor Christicola feracissima iugera saepius exaravit, attamen nuper illum, id est vos, confiteor ludos ithyfallicos Amphioneo barbito reboasse.
(12) Hoc quoque quod delectabiliter adiecistis me domnae meae Radegundae muro caritatis inclusum, scio quidem quia non ex meis meritis. sed, ex illius consuetudine, quam circa cunctos (54) novit inpendere, conlegistis et quantum in mea persona panegyricum poetice tangitis, tantum in eius laudis historiam retulistis. tamen in verbis vestris illud relegere merui quod in eius gratia iam percepi. sed qui de me parvo magna depingitis, quaeso de magnis maxima praedicetis.
(13) Quapropter dominationi et sanctitati vestrae me humili supplicatione commendans deprecor per dominum redemptorem animarum nostrarum, qui vos praedestinatos sua facturus est in luce consortes, ut me in sanctis orationibus pietatis intuitu dignemini memorare. magnum enim erit spei meae auxilium a vobis obtinere quod posco.
Si veniant linguae pariter Graeca atque Latina,
pro meritis nequeunt solvere cuncta tuis.
laudibus obsessus, votis venerandus haberis,
Felix, qui sensus luce perennis eris.
- V
Item ad Felicem episcopum ex nomine suo
Fida salus patriae, Felix spe nomine corde,
Ordo sacerdotum quo radiante micat,
Restituis terris quod publica iura petebant,
Temporibus nostris gaudia prisca ferens.
Vox procerum, lumen generis, defensio plebis
Naufragium prohibes hic ubi portus ades.
Actor apostolicus qui iura Britannica vincens,
Tutus in adversis, spe crucis arma fugas.
Vive decus patriae, fidei lux, auctor honoris,
Splendor pontificum, noster et orbis amor.
- VI
(54)
Item ad Felicem episcopum de dedicatione ecclesiae suae
Cum Salomon coleret generosi encaenia templi,
Israhel electos fecit adesse viros:
Levitas proceres pueros iuvenesque senesque
undique certatim regia pompa trahit.
mactantur vituli, tauri iugulantur ad aras
et populi in votis gaudia caedis erant.
nunc vero adsurgit ritu placitura beato
tempore decurso iustior ara deo:
prospera quae populis Felix modo festa ministrans
exsuperat rebus gesta priora novis.
convocat egregios sacra ad sollemnia patres,
quo stat vera salus et fugit umbra vetus;
docti clave Petri caelos aperire petenti
ac monitis Pauli noscere clausa poli.
ne lupus intret oves neu morbus inulceret agnos
hinc sunt custodes, inde medella gregis;
quorum vox refluens populo de fonte salutis,
ut bibat aure fidem, porrigit ore salem.
inter quos medios Martini sede sacerdos
Eufronius fulget metropolita sacer;
plaudens in sancta fratrum coeunte corona
et sua membra videns fortior exstat apex:
laetius inde caput, quia sunt sua viscera secum,
ecclesiae iuncto corpore crescit honor.
Domitianus, item Victorius, ambo columnae,
spes in utrisque manens pro regionis ope.
Domnulus hinc fulget meritis, Romacharius inde,
iure sacerdotii cultor uterque dei.
en spectata diu, data nunc memoranda per aevum,
votis plena piis fulget in urbe dies,
in qua promeruit sua gaudia cernere pastor
officioque sacro reddere vota deo; (56)
tempore qui longo adventu pendebat in isto
despiciens aliud (hoc erat omnis amor),
omnia tuta timens suspecto in tramite vitae,
ne prius iret iter quam daret ista deo;
saepius occultans suspiria lassa trahebat,
cederet ut dominus hoc properare decus;
anxius incerto curarum fasce laborans
dum votum spectat, pondera tempus erant.
sed iam festus adest, solvatur sarcina curae,
laetitiae cumulus triste repellat onus.
prospera dans populis et gaudia larga per urbem
Felix felici cum grege pastor age.
hinc te pontifices circumdant, inde ministri:
cingit te totum hinc honor, inde favor.
clericus ecce choris resonat, plebs inde choraulis:
quisque tuum votum qua valet arte canit.
tarda fuere tibi. quia fit mora semper amanti;
res sublimis enim tarda, sed ampla venit.
nunc domini laudes inter tua classica canta
et trinitatis opem machina trina sonet.
adde medullata in templis holocausta sacerdos,
quo diuturna mices hostia pura deo.
- VII
In honore eorum quorum ibi reliquiae continentur
Siderei montes, speciosa cacumina Sion,
a Libano gemini flore comante cedri,
caelorum portae, lati duo lumina mundi:
ore tonat Paulus, fulgorat arce Petrus,
inter apostolicas radianti luce coronas
doctior hic monitu, celsior ille gradu.
per hunc corda hominum reserantur et astra per illum:
quos docet iste stilo, suscipit ille polo.
pandit iter caeli hic dogmate, clavibus alter:
est via cui Paulus, ianua fida Petrus. (57)
hic petra firma manens, ille architectus habetur:
surgit in his templum, quo placet ara deo.
uno fonte pares medicata fluenta rigantes
restingunt avidam dulce liquore sitim.
fortia bella gerens quisquis cupit astra tenere,
rex dedit hos proceres militis esse duces.
Gallia, plaude libens, mittit tibi Roma salutem:
fulgor apostolicus visitat Allobrogas;
a facie hostili duo propugnacula praesunt,
quos fidei turres urbs caput orbis habet,
hi radiant oculi pretioso in corpore Christi,
lumine qui proprio cetera membra regunt.
munere Felicis caeli cape, Gallia, fruges
pontificisque tui vota beata cole.
cuius castus amor dedit hanc in honore superno
ecclesiae nuptae dote perenne domum.
vertice sublimi patet aulae forma triformis,
nomine apostolico sanctificata deo.
quantum inter sanctos meritum supereminet illis,
celsius haec tantum culmina culmen habent.
in medium turritus apex super ardua tendit,
quadratumque levans crista rotundat opus.
altius, ut stupeas, arce ascendente per arcus
instar montis agens aedis acumen habet,
illic expositas fucis animantibus artus
vivere picturas arte reflante putas.
sol vagus ut dederit per stagnea tecta colorem,
lactea lux resilit, cum rubor inde ferit.
ire redire vides radio crispante figuras
atque lacunar agit quod maris unda solet.
fulgorem astrorum meditantur tecta metallo,
et splendore suo culmina sidus habent.
luna coronato quotiens radiaverit ortu,
alter ab aede sacra surgit ad astra iubar.
si nocte inspiciat hanc praetereundo viator.
et terram stellas credit habere suas.
tota rapit radios, patulis oculata fenestris,
et quod mireris hic foris, intus habes.
tempore quo redeunt tenebrae, mihi dicere fas sit,
mundus habet noctem, detinet aula diem. (58)
dextera pars templi meritis praefulget Hilari,
compare Martino consociante gradum.
Gallia sic proprios dum fudit ubique patronos,
quos hic terra tegit, lumina mundus habet,
altera Ferreoli pars est, qui vulnere fern
munere martyrii gemma superba nitet.
obtulit haec Felix, ut sit magis ipse sacerdos,
Christe, tuum templum, qui tibi templa dedit.
- VIII
Item ad eundem in laude
Inluxit festiva dies, me gaudia cogunt,
ut quod plebs poterat, solus amore loquar.
ultima quamvis sit regio Armoricus in orbe,
Felicis merito cernitur esse prior.
miserunt similes Oriens et Gallia sortes:
illa micat radiis solis et ista tuis:
nam splendore novo sua munera quisque ministrat:
tu fers Oceano lumen et ille rubro;
denique si sensus clara pro lampade fulget,
ingenium vestrum luminis instar habet,
maxima progenies, titulis ornata vetustis,
cuius et a proavis gloria celsa tonat:
nam quicumque potens Aquitanica rura subegit,
extitit ille tuo sanguine luce parens.
germinis antiqui venerabile culmen in orbe,
laudibus in cuius militat omne decus,
flos generis, tutor patriae , correctio plebis,
eloquii flumen, fons salis, unda loquax,
semita doctrinae, ius causae, terminus irae,
cuius in ingenium hic nova Roma venit
(illic quod poterat per plures illa docere,
te contenta suo Gallia cive placet),
ornamenta geris gemino fulgentia dono,
et te concelebrant hinc opus, inde genus.
sed qui terrena de nobilitate nitebas,
ecclesiam nunc spe nobiliore regis.
cuius ad ornatum bone cultor iugiter instans.
ut iam multa deo splendida dona dares, (59)
nupsisti ecclesiae, felicia vota iugasti,
hanc qui matronam dote potente reples;
cuius in amplexu ducis sine crimine vitam,
altera nec mulier corde recepta fuit.
hanc oculis, animo retines et corde pudico:
unde tibi nupsit, castior inde manet.
illa tibi prolem peperit, sed corpore virgo.
et populum gremio fudit amata tuo.
ecce tuos natos divina ex coniuge sumptos,
et modo te gaudent quos patris umbra tegit.
proque salute gregis pastor per conpita curris,
exclusoque lupo tuta tenetur ovis.
insidiatores removes vigil arte Britannos:
nullius arma valent quod tua lingua facit.
tu quoque ieiunis cibus es, tu panis egenti:
quae sibi quisque cupit, hic sua vota videt.
divitias proprias in pauperis ore recondis,
largas mendici ventre reponis opes.
tempore quo veniet Christus, tunc omnia vobis
iudicis in facie sacculus iste refert.
sit tibi fixa salus numerosos ampla per annos,
perpetuo Felix nomine mente fide.
- IX
Ad Felicem episcopum de pascha
Tempora florigero rutilant distincta sereno
et maiore poli lumine porta patet,
altius ignivomum solem caeli orbita ducit,
qui vagus Oceanas exit et intrat aquas;
armatis radiis elementa liquentia lustrans
adhuc nocte brevi tendit in orbe diem.
splendida sincerum producunt aethera vultum
laetitiamque suam sidera clara probant. (60)
terra favens vario fundit munuscula fetu,
cum bene vernales reddidit annus opes:
mollia purpureum pingunt violaria campum,
prata virent herbis et micat herba comis.
paulatim subeunt stellantia lumina florum
arridentque oculis gramina tincta suis.
semine deposito lactans seges exilit arvis,
spondens agricolae vincere posse famem.
caudice desecto lacrimat sua gaudia palmes:
unde merum tribuat, dat modo vitis aquam.
cortice de matris tenera lanugine surgens
praeparat ad partum turgida gemma sinum.
tempore sub hiemis foliorum crine revulso
iam reparat viridans frondea tecta nemus:
myrta salix abies corylus siler ulmus acernus
plaudit quaeque suis arbor amoena comis.
construitura favos apes hinc alvearia linquens
floribus instrepitans poplite mella rapit.
ad cantus revocatur aves, quae carmine clauso
pigrior hiberno frigore muta fuit.
hinc filomela suis adtemperat organa cannis
fitque repercusso dulcior aura melo.
ecce renascentis testatur gratia mundi
omnia cum domino dona redisse suo.
namque triumphanti post tristia Tartara Christo
undique fronde nemus, gramina flore favent.
legibus inferni oppressis super astra meantem
laudant rite deum lux polus arva fretum;
qui crucifixus erat. deus ecce per omnia regnat,
dantque creatori cuncta creata precem.
salve, festa dies, toto venerabilis aevo,
qua deus infernum vicit et astra tenet,
nobilitas anni, mensum decus, arma dierum,
horarum splendor, scripula, puncta fovens.
hinc tibi silva comis plaudit, hinc campus aristis,
hinc grates tacito palmite vitis agit.
si tibi nunc avium resonant virgulta susurro,
has inter minimus passer amore cano. (61)
Christe, salus rerum, bone conditor atque redemptor,
unica progenies ex deitate patris,
inrecitabiliter manans de corde parentis,
verbum subsistens et penetrare potens,
aequalis concors socius, cum patre coaevus,
quo sumpsit mundus principe principium:
aethera suspendis, sola congeris, aequora fundis,
quaeque locis habitant quo moderante vigent,
qui genus humanum cernens mersisse profundo,
ut hominem eriperes es quoque factus homo;
nec voluisti etenim tantum te corpore nasci,
sed caro quae nasci, pertulit atque mori:
funeris exequias pateris vitae auctor et orbis,
intras mortis iter dando salutis opem.
tristia cesserunt infernae vincula legis
expavitque chaos luminis ore premi;
depereunt tenebrae Christi fulgore fugatae
et tetrae noctis pallia crassa cadunt.
pollicitam sed redde fidem, precor, alma potestas:
tertia lux rediit, surge, sepulte meus.
non decet, ut humili tumulo tua membra tegantur,
neu pretium mundi vilia saxa premant.
indignum est, cuius clauduntur cuncta pugillo,
ut tegat inclusum rupe vetante lapis.
lintea tolle, precor, sudaria linque sepulchro :
tu satis es nobis et sine te nihil est.
solve catenatas inferni carceris umbras
et revoca sursum quidquid ad ima ruit.
redde tuam faciem, videant ut saecula lumen,
redde diem qui nos te moriente fugit.
sed plane inplesti remeans, pie victor, ad orbem:
Tartara pressa iacent nec sua iura tenent;
inferus insaturabiliter cava guttura pandens,
qui rapuit semper, fit tua praeda, deus:
eripis innumerum populum de carcere mortis
et sequitur liber quo suus auctor adit;
evomit absorptam trepide fera belua plebem
et de fauce lupi subtrahit agnus oves.
hinc tumulum repetens, post Tartara carne resumpta,
belliger ad caelos ampla tropaea refers: (62)
quos habuit poenale chaos, iam reddidit in te,
et quos mors peteret, hos nova vita tenet.
rex sacer, ecce tui radiat pars magna triumphi,
cum puras animas sancta lavacra beant:
candidus egreditur nitidis exercitus undis
atque vetus vitium purgat in amne novo;
fulgentes animas vestis quoque candida signat
et grege de niveo gaudia pastor habet,
additur hac Felix consors mercede sacerdos,
qui dare vult domino dupla talenta suo.
ad meliora trahens gentili errore vagantes,
bestia ne raperet, munit ovile dei.
quos prius Evva nocens infecerat, hos modo reddit
ecclesiae pastos ubere , lacte, sinu.
mitibus alloquiis agrestia corda colendo:
munere Felicis de vepre nata seges.
aspera gens, saxo vivens quasi more ferino:
te medicante. sacer, belua reddit ovem.
centeno reditu tecum mansura per aevum
messis abundantis horrea fruge reples.
inmaculata tuis plebs haec vegetetur in ulnis,
atque deo purum pignus ad astra feras.
una corona tibi de te tribuatur ab alto.
altera de populo vernet adepta tuo.
- X
De domno Felice Namnetico, cum fluvium alibi detorqueret
Cedant antiqui quidquid meminere poetae:
vincuntur rebus facta vetusta novis.
includi fluvios si tunc spectasset Homerus,
inde suum potius dulce replesset opus:
cuncti Felicem legerent modo, nullus Achillem,
nomine sub cuius cresceret artis honor:
qui probus ingenio mutans meliore rotatu
currere prisca facis flumina lege nova.
aggere composito removens in gurgite lapsum
quo natura negat cogis habere viam.
erigis hic vallem, subdens ad concava montem,
et vice conversa haec tumet, ille iacet. (63)
altera in alterius migravit imagine forma:
mons in valle sedet, vallis ad alta subit.
quo fuit unda fugax, crevit pigro obice terra,
et quo prora prius, huc modo plaustra meant.
collibus adversis flexas super invehis undas
et fluvium docilem monte vetante trahis.
qua rapidus flueret, veniens celer amnis obhaesit
et subito nato colle retorsit iter.
quae prius in praeceps veluti sine fruge rigabant,
ad victum plebis nunc famulantur aquae.
altera de fluvio metitur seges orta virorum,
cum per te populo parturit unda cibum.
qualiter incertos hominum scis flectere motus
qui rapidos fontes ad tua frena regis?
stet sine labe tibi, Felix, pia vita per aevum,
cuius ad Imperium transtulit unda locum.
- XI
De Nicetio episcopo Treverensi
Splendor, apex fidei, venerabile mente Niceti,
totius orbis amor pontificumque caput,
summus apostolico praecellens pastor ovili
auxisti meritis quidquid honoris habes.
divino insistens operi terrena relinquis:
cui moritur mundus, non moriture manes.
vita brevis cunctis, sed non brevis illa beatis:
cum bona non pereant, iure perennis eris.
dum tibi restrictus maneas et largus egenis,
quod facis in minimis te dare crede deo.
captivus quicumque redit sua limina cernens,
ille lares patrios, tu capis inde polos.
hic habet exul opem, ieiunans invenit escas,
qui venit esuriens hinc satiatus abit.
tristibus inponis curas purgando querellas,
et sanat cunctos una medella viros. (64)
pauperis hinc lacrimas desiccas gaudia praestans:
qui prius ingemuit, vota salutis habet,
te pascente greges numquam lupus abripit agnos:
sunt bene securi quos tua caula tegit.
templa vetusta dei revocasti in culmine prisco
et floret senior te reparante domus.
hic populis longos tribuas pia vota per annos
et maneas pastor, ne lacerentur oves.
- XII
Item de castello eiusdem super Mosella
Mons in praecipiti suspensa mole tumescit
et levat excelsum saxea ripa caput:
rupibus expositis intonsa cacumina tollit,
tutus et elato vertice regnat apex.
proficiunt colli quae vallibus arva recedunt:
undique terra minor vergit et iste subit;
quem Mosella tumens, Rodanus quoque parvulus ambit.
certanturque suo pascere pisce locum.
diripiunt dulces alibi vaga flumina fruges:
haec tibi parturiunt, Mediolane, dapes.
quantum crescit aquis, pisces vicinius offert;
exhibet hinc epulas, unde rapina venit.
cernit frugiferos congaudens incola sulcos,
vota ferens segeti fertilitate gravi.
agricolae pascunt oculos de messe futura,
ante metit visu quam ferat annus opem.
ridet amoenus ager, tectus viridantibus herbis,
oblectant animos mollia prata vagos.
hoc vir apostolicus Nicetius ergo peragrans
condidit optatum pastor ovile gregi;
turribus incinxit ter denis undique collem,
praebuit hic fabricam, quo nemus ante fuit.
vertice de summo demittunt brachia murum,
dum Mosella suis terminus extet aquis. (65)
aula tamen nituit constructa cacumine rupis,
et monti inposito mons erit ipsa domus.
conplacuit latum muro concludere campum,
et prope castellum haec casa sola facit.
ardua marmoreis suspenditur aula columnis,
qua super aestivas cernit in amne rates.
ordinibus ternis extensaque machina crevit,
ut, postquam ascendas, iugera tecta putes.
turris ab adverso quae constitit ob via clivo,
sanctorum locus est, arma tenenda viris.
illic est etiam gemino ballista volatu,
quae post se mortem linquit et ipsa fugit.
ducitur inriguis sinuosa canalibus unda,
ex qua fert populo hic mola rapta cibum.
blandifluas stupidis induxit collibus uvas,
vinea culta viret quo fuit ante frutex.
insita pomorum passim plantaria surgunt
et pascunt vario floris odore locum.
haec tibi proficiunt quidquid laudamus in illis,
qui qui bona tot tribuis, pastor opime gregis.
- XIII
Ad Vilicum episcopum Mettensem
Gurgite caeruleo pelagus Mosella relaxat
et movet ingentes molliter amnis aquas;
lambit odoriferas vernanti gramine ripas
et lavat herbarum leniter unda comas.
hinc dextra de parte fluit qui Salia fertur,
flumine sed fluctus pauperiore trahit;
hic ubi perspicuis Mosellam cursibus intrat,
alterius vires implet et ipse perit.
hoc Mettis fundata loco speciosa coruscans
piscibus obsessum gaudet utrumque latus.
deliciosus ager ridet vernantibus arvis;
hinc sata culta vides, cernis at inde rosas.
prospicis umbroso vestitos palmite colles,
certatur varia fertilitate locus. (66)
urbs munita nimis, quam cingit murus et amnis,
pontificis merito stas valitura magis:
Vilicus, aetheriis qui sic bene militat armis,
stratus humi genibus te levat ille suis.
unde humilis terris te proicis, alme sacerdos,
orando hinc patriae ducis ad astra caput;
fletibus adsiduis adquiris gaudia plebi:
pastoris lacrimis laetificantur oves.
ictibus invalidis quamvis minitetur iniquus,
tu quibus es murus, vulnera nulla timent,
et licet incluso lupus iusidietur ovili,
te custode gregis nil ibi praedo nocet.
oblectas populos vultu sine nube sereno
cunctorumque animos gratia blanda fovet;
si poscat novus hospes opem, tu porrigis escas.
invenit et proprios ad tua tecta lares.
dum satias querulum, magis obliviscitur illas
quas habet in patriis finibus exul opes.
qui sua damna refert, gemitus subducis ab ore,
gaudia restituens tristia cuncta fugas.
protegis hinc nudos, illinc tu pascis egentes;
nil tibi reddit inops, reddit amore deus.
horrea praemittis melius quam condita servans:
quas sic diffundis dat paradisus opes.
culmina templorum renovasti, Vilice cultor:
cum veniet dominus, stat labor ecce tuus.
commissum video non suffodisse talentum,
sed magis aptatum multiplicatur opus.
longius extensos peragas tam digna per annos
et maneat semper nomen, opime, tuum.
a Item ad eundem
Pastor opime gregis, cunctis tua pabula prosunt:
qui satias animas, quam bene membra foves!
sic avidos reddis convivas nectare lactis,
ut scutella levet quod cocleare solet. (67)
b Item ad eundem
Currit ovis repetens a te sua pascua, pastor:
qui cibus esse soles, da mihi panis opem.
c De pictura vitis in mensa eius dictum
Vitibus intextis ales sub palmite vernat
et leviter pictas carpit ab ore dapes.
multiplices epulas meruit conviva tenere:
aspicit hinc uvas, inde Falerna bibit.
d De piscibus in mensa eius
Retia vestra, pater, oneroso pisce redundant.
apparet Petri vos meruisse vices.
- XIV
De pontifice Carentino Coloniae
Carentine, decus fidei, deitatis amice,
nomine de proprio care, perennis amor,
pontificem pollens Agripina Colonia praefert,
frugiferis agris digne colone dei.
si videas aliquos quacumque ex gente creatos,
quamvis ignotos mox facis esse tuos.
quos semel adfectu adstringis pietate paterna
ulterius numquam dissociare potes;
nec subito veniens veluti fugitiva recedit,
sed concessa cito gratia fixa manet.
verba dei conplens sicut te diligis ipsum,
a te ita diligitur proximus omnis homo.
vocis apostolicae sectator dignus haberis,
quae caros animos praeposuit fidei.
tranquillus placidus mitis, sine nube serenus,
cui rabies mundi nil dominare potest, (68)
pectora cunctorum reficis dulcedine verbi,
laetificas vultu tristia corda tuo.
pauperibus cibus es, sed et esurientibus esca,
rite pater populi dando salutis opem.
aurea templa novas pretioso fulta decore;
tu nites, unde dei fulget honore domus.
maioris numeri quo templa capacia constent,
alter in excelso pendulus ordo datur.
sollicitat pia cura gregis te, pastor opime,
nil lupus ab stabulis quo vigilante rapit.
tempora longaevo teneas felicia tractu
et per te domini multiplicentur oves.
- XV
De Igidio episcopo Remorum
Actibus egregiis venerabile culmen, Igidi,
ex cuius meritis crevit honore gradus,
subtrahor ingenio, compellor amore parato
laudibus in vestris prodere pauca favens.
namque reus videor tantis existere causis,
si solus taceam quidquid ubique sonat.
sed quamvis nequeam digno sermone fateri,
da veniam voto me voluisse loqui.
exiit in mundo gestorum fama tuorum
et meritis propriis sidus in orbe micas.
clarior effulges quam Lucifer ore sereno:
ille suis radiis, tu pietate nites.
nil lupus insidiis cauto subducit ovili
te pastore sacro pervigilante gregem.
facundo eloquio caelestia dogmata fundis,
ecclesiae crevit te monitore domus.
pontificis studio correctio plebis haberis;
ne tenebrae noceant, semita lucis ades.
cunctorum recreas animos dulcedine verbi,
qui satias epulis, pascis et ore greges.
praecepta inplentur: non solo pane cibamur;
delicias capimus quas tua verba ferunt.
ut gaudet corpus cui mitior esca paratur,
sic animae gaudent si tua lingua sonet. (69)
haeresis ira cadit forti te milite Christi,
adquiris regi qui dedit arma tibi,
qui purgas spinis agros sermone colente,
et mundata deo surgit ubique seges.
qui venit huc exul tristis defessus egenus,
hic recipit patriam te refovente suam.
quae doluit tollis, gemitus in gaudia vertens,
exilium removes, reddis amore lares.
pauper habere cibum, meruit quoque nudus amictum,
invenit hic semper, quae bona quisque cupit.
consultum tribuis generaliter omnibus unum,
qui populi pater es, tot pia rite regis.
haec tibi vita diu domino tribuente supersit
atque futura micet lucidiore die.
- XVI
Ad Hilarium
Lux sincera animi, semper mihi dulcis Hilari,
quamvis absentem quem mea cura videt,
cuius honestus amor tantum mea corda replevit,
ut sine te numquam mente vacante loquar:
versibus exiguis mandamus vota salutis;
quae dedit affectus sint tibi cara, precor.
- XVII
De Bertechramno episcopo, cum elevaretur in currum
Curriculi genus est memorat quod Gallia raedam:
molliter incedens orbita sulcat humum ;
exiliens duplici biiugo volat axe citato
atque movet rapidas iuncta quadriga rotas.
huc ego dum famulans comitatu iungor eodem
et mea membra cito dum veherentur equo,
pontificisque sacri Bertechramni actus honore
conprendente manu raptus in axe levor. (70)
qualiter inplumes fetus pia mater hirundo
confovet et placide pinnula tensa tegit,
sic bonitate potens, affectu dives opimo
in proprium pastor molle sedile locat.
nec solum amplectens pia mens, sed diligit omnes,
unde magis populis unicus extat amor.
- XVIII
Item ad eundem de opusculis suis
Ardua suscepi missis epigrammata chartis
atque cothurnato verba rotata sofo.
percurrens tumido spumantia carmina versu
credidi in undoso me dare vela freto:
plana procellosos ructavit pagina fluctus
et velut Oceanas fonte refudit aquas.
vix modo tam nitido pomposa poemata cultu
audit Traiano Roma verenda foro.
quid si tale decus recitasses in aure senatus?
stravissent plantis aurea fila tuis;
per loca, per populos, per compita cuncta videres
currere versiculos plebe favente tuos.
sed tamen in vestro quaedam sermone notavi
carmine de veteri furta novella loqui;
ex quibus in paucis superaddita syllaba fregit
et pede laesa suo musica cloda gemit.
nunc, venerande pater, prece voto voce saluto,
commendans animum supplice corde meum.
sit tua vita diu, cuius modulante Camena
cogimur optatis reddere verba iocis.
- XIX
Ad Agricolam episcopum
Praesul, honoris apex, generis fideique cacumen,
cultor agri pollens, pastor opime gregis,
cum mea terra manu meruit genitoris arari,
reddatur nati vomere culta sui. (71)
nam pater, affectu dulci memorabilis orbi,
me vobiscum uno fovit amore duos;
corde parens, pastu nutrix, bonus ore magister
dilexit coluit rexit, honesta dedit.
ille pio studio sulcata novalia sevit:
quod pater effudit hoc mihi semen ale.
- XX
Ad Felicem episcopum Biturigum, scriptum in turrem eius
Quam bene iuncta decent, sacrati ut corporis agni
margaritum ingens aurea dona ferant!
cedant chrysolitis Salomonia vasa metallis:
ista placere magis ars facit atque fides.
quae data, Christe, tibi Felicis munera sic sint,
qualia tunc tribuit de grege pastor Abel,
et cuius tu corda vides, pietate coaeques
siraptae merito quae dedit aera duo.
- XXI
Domino sancto atque apostolicis actibus praeconando, domno pio et peculiariter
dulci in Christo, patri Avito papae Fortunatus humilis
Officiis intente piis, pater urbis Avite,
gloria pontificum, noster et altus amor,
per quem plebs, regio, peregrinus et hospes aluntur,
in quo cuncta capit quae sibi quisque cupit:
ex opere inmeritus merui pia dona patroni.
ne minimam pascens inmemor esses ovem.
qui trahis ore greges aeterna ad pabula Christi,
qualiter hinc vivant est quoque cura tui.
semper et absentes praesens tua protegit ala:
quo pede non curris, munere totus ades. (72)
muneribus vestris Agnes aut Radegundis
multiplici orantes fomite vocis agunt.
ad caelos penetranda seras, pater alte, talenta,
quae centena suo tempore culta metas.
per dominum regemque bonum precor, aulice praesul,
ut Fortunati sis memor, alme, tui.
- XXII
Ad eundem
Paruimus iussis, sacer ac venerande sacerdos
et pater, imperiis, dulcis Avite, tuis.
garrulitate levi potius stridente cicuta
quam placeat liquido nostra camena melo;
sed tamen, ut veniam tribuas, pietatis amator
intende obsequium nec trutinato sophum.
munere pro magno modicus haec parvula solvo:
pensetur votis. est cui lingua rudis.
a Item ad eundem
Virtutum quid celsa fides mereatur honoris,
summe sacerdotum, dulcis Avite , probas ,
qui nectens animos cunctorum in amore beato
post te, care pater, pectora capta trahis.
sed tamen inter eos, tua quos dulcedo replevit,
promptus in affectu portio maior agor.
lumen dulce meum, patriae vigor, altor egentum.
spes peregrinorum, ductor honorque patrum,
si mea vox iugi resonaret acumine carmen,
laude minor loquerer, maior amore, pater;
maxima sed nostri datur haec occasio voti,
vel memorare tuum nomen, opime, sacrum.
commendantur item vestrae pietatis amori,
Agnes voce humili cum Radegunde pari,
larga salutiferos vigeat tibi vita per annos,
nam tua quae fuerit fit mea, care, salus.
- XXIII
(72)
De domno Agerico episcopo de Vereduno
Vrbs Vereduna, brevi quamvis claudaris in orbe,
pontificis meritis amplificata places:
maior in angusto praefulget gratia gyro,
Agerice, tuus quam magis auxit honor.
plurima magnarum fudisti semina laudum,
quae matura operis fertilitate metes.
tempore praesenti victum largiris egenis,
unde futura dies centuplicabit opes.
dogmatis arcani reseras penetralia pastor,
nec solum dapibus, pascis et ore greges.
templa vetusta novas pretiosius et nova condis,
cultior est domini te famulante domus.
egregios fontes sacri baptismatis exples :
tam pia divino fonte repletus agis.
candida sincero radiat haec aula sereno,
et si sol fugiat, hic manet arte dies,
ad nova templa avide concurrunt undique plebes
et tribuis populis plus in amore deum.
te solamen inops meruit, te nudus amictum,
et solus cunctis potus et esca manes.
felix qui meritis, aeternae lucis amator,
tempore tam modico non moritura paras.
a Item de Agerico episcopo de Vereduno
Phoebus ut elatum suspendit in aethera currum
purus et igniferum spargit ubique iubar,
effusis radiis totum sibi vindicat orbem,
montes, plana replens ima vel alta tenet.
sic, praesul, splendore animi cum sole coruscas:
ille suis radiis fulget et ipse tuis.
Agerice sacer, cuius sermone colente
ecclesiae segetes fertilitate placent,
terrenis sterilis rebus, fecunde supernis,
humana spernens, dives iture polis, (74)
inlecebris mundi mundus, lasciva repellens,
nil cui subripuit carnis amarus amor.
lubrica culpa perit, neque mors de crimine gaudet,
cum tua delictis liber a membra vides.
in templis habitando piis sic purus haberis,
ut tua corda, pater, sint pia templa dei.
eligit in tali Christus se vase recondi:
quam sibi purgavit possidet ipse domum.
non dolus in labiis, nec sunt fera nubila mentis:
sinceris animis vernat in ore dies,
doctilocum flumen salienti fonte refundis
et sensus steriles voce rigante foves.
ardua caelorum pandis mysteria terris,
per quem plebs dominum seit timet orat amat.
dogmate divino, praesul facunde, triumphas,
dans pastor monitis, ne premat error oves.
deliciis reficis quas caelum arva unda ministrat,
et satiat populos hinc cibus, inde fides.
sumit pauper opem, tristis spem, nudus amictum,
omnia quidquid habes omnibus esse facis.
hic tibi longa salus maneat, licet inde futura,
atque diu, pastor, pro grege vota feras.
- XXIV
Ad virum venerabilem Anfionem presbyterum
Vir pietate calens, blanda dulcedine vernans,
cuius in aspectu mens pretiosa micat,
quem prius ut merui cognoscere lumine vultus,
conspexi sensus lumen inesse tibi,
Anfion, mihi care pater, venerande sacerdos
atque meo semper corde tenendus amor;
qui quemcumque novum videas facis esse propinquum,
si genus ignores, fit tibi mente parens.
provocat alloquio cunctos iucunda voluntas,
cogis et unianimes iugiter esse tuos.
ingenio vivax, sensus moderamine firmus,
pondere consilii fixus ubique manes, (75)
qui bene cauta regis maturae frena senectae,
cui quem praestat honor scis moderare gradum.
promptus ad omne decus larga bonitate redundas,
cui se coniungit quisquis in urbe venit.
profluus humane frugem venientibus öfters
et tua fit populis omnibus una domus;
verbis quippe suis quem papa Leontius effert:
iudicio tanti credimus ista viri.
- XXV
Ad Paternum abbatem de codice emendato
Paruimus tandem iussis, venerande sacerdos,
nominis officium iure, Paterne, regens,
qui propriis meritis ornans altaria Christi
tam prece quam voto das placitura deo.
supplico, cede tamen, si quid me forte fefellit:
nam solet iste meas error habere manus.
obtineat supplex modo pagina missa salutis,
haec quoque cum relegis me memorare velis.
- XXVI
Ad Rucconem diaconum, modo presbyterum
Altaris domini pollens , bone Rucco, minister,
hinc tibi festinus mando salutis opus.
nos maris Oceani tumidum circumfluit aequor,
te quoque Parisius, care sodalis, habet;
Sequana te retinet, nos unda Britannica cingit:
divisos terris alligat unus amor.
non furor hic pelagi vultum mihi subtrahit illum
nec boreas aufert nomen, amice, tuum.
pectore sub nostro tam saepe recurris amator,
tempore sub hiemis quam solet unda maris.
ut quatitur pelagus quotiens proflaverit eurus,
stat neque sic animus te sine, care, meus.
blanda serenato tempestas pectore fervet
atque ad te varia mobilitate trahit. (76)
sed memor esto mei votumque repende petenti,
ut pariter paribus det sua dona deus,
humanam mentem Christi quo gratia ditet
ac domino nostro sensus et ora vacent.
- XXVII
Ad archidiaconum de Meldis
Si mihi vel vestros licuisset cernere vultus,
munere pro tanto plurima verba darem.
direxit nobis mustum tua cara voluntas,
et dulces animos dulcia dona probant.
quem non vidisti promptus satiare parasti:
quid facias illi qui tibi notus adest?
det tibi larga deus, qui curam mente fideli
de grege pontificis, magne minister, habes.
- XXVIII
Ad Iohannem diaconum
Pignus amicitiae semper memorabile nostrae
versibus exiguis, care Iohannis , habe ,
ut, cum me rapiunt loca nunc incognita forsan,
non animo videar, dulcis, abesse tuo.
Anthemium patrem per te, venerande, saluto,
cuius in affectu consolidatus agor.
Hilarium pariter nobis in amore tenacem
insero carminibus, quem mea corda colunt.
perpetuo maneas meritis felicibus aevo:
haec quoque cum relegis me memorare velis.
- XXIX
Ad Anthimium diaconum
Suscipe versiculos, Anthimi, pignus amantis ,
quos tibi sincero pectore fudit amor. (77)
cum tua blanditus retineret lumina somnus
lassaque fecisset membra iacere toro,
dum dubito, pecco nolens vexare quietum:
sic mea culpa tui causa soporis erit.
discedo tacitus, veluti fur, indice nullo,
nec dixi amplectens: frater amate, vale.
non licuit mandata animo committere caro
nec tenuit verbis hora vel una tuis.
testificor dominum mihi fortiter esse molestum,
quod sic abscedo nec tua dicta fero.
sed cui plura volens poteram tunc dicere praesens,
nunc faciat paucis pagina missa loqui.
haec tamen ante deum rogo te mihi munera praestes:
omnibus ut semper, carus ubique mices;
nemo mihi vestem, denaria nemo ministret :
quod dulcedo monet, hoc mihi nemo neget.
- XXX
Ad Sindulfum diaconum
Frater amore dei, digno memorabilis actu,
pectore fixe meo frater amore dei:
carpe libenter iter quod ducit ad aetheris aulam:
altius ut surgas, carpe libenter iter.
fer patienter onus neque te pia sarcina lasset:
unde manet requies, fer patienter onus.
subdere colla decet, quia sunt iuga dulcia Christi:
quo mereamur opem, subdere colla decet.
qui sua rura colit solet horrea plena tenere,
nec ieiunus erit qui sua rura colit.
per mare nauta volat quo multa pecunia crescat:
mercibus ut placeat per mare nauta volat;
non timet ille necem rabie turbante procellae:
ut lucretur opes non timet ille necem.
miles ad arma venit quaerens per vulnera palmam:
ut redeat victor, miles ad arma venit.
proelia sume libens mihi tu quoque, care sodalis:
unde triumphus erit, proelia sume libens. (78)
quisquis amore venit nescit se ferre laborem:
nemo labore iacet quisquis amore venit.
carmina parva ferens tibi debita reddo salutis:
des meliora, precor, carmina parva ferens.