Jump to content

Carmina (Venantius Fortunatus)/IV

Checked
E Wikisource
Liber IV
Saeculo VI

- I


Epitaphium Eumeri episcopi civitatis Namneticae
Quamvis cuncta avido rapiantur ab orbe volatu,
attamen extendit vita beata diem,
nec damnum de fine capit cui, gloria, vivis,
aeternumque locum missus ad astra tenet.
hoc igitur tumulo requiescit Eumerius almo,
per quem pontificum surgit opimus honor.
stemmate deducit fulgens ab origine culmen,
et meritis priscos crescere fecit avos.
emicuit populis geminum memorabile donum:
inde gradu iudex, hinc pietate pater.
dulcis in eloquio, placidus moderamine sacro,
in cuius sensu perdidit ira locum,
alterius motus patienti pectore vicit:
ut levitas laesit, hoc gravitate tulit.
si ab externis properavit sedibus hospes,
mox apud hunc proprios sensit habere lares;
hic habitare volens patriis rudis exul ab oris
oblitus veterem huius amore patrem.
gaudet arrisit, probat is se cernere flentem:
alterius lacrimas mox facit esse suas. (80)
partitus cum ventre vices pietate magistra
unde tulit luctus, mox ibi vota dedit.
pauperibus dives censum transfudit egenis,
ante bonus tribuit quam peteretur opem.
semina iactavit centeno pinguia fructu,
cui modo de reditu messis adulta placet.
unica cura fuit, cunctos ut viseret aegros,
ipse quibus medicus vixit et ipse cibus.
extulit ecclesiae culmen; quod restitit unum
venit ad heredem, qui cumularet opus.
felix ille abiit, Felicem in sede reliquit,
heredis meritis vivit in orbe pater.


- II



Epitaphium domni Gregori episcopi civitatis Lingonicae
Postquam sidereus disrupit Tartara princeps, sub pedibus iusti, mors inimica, iaces.
hoc veneranda sacri testatur vita Gregori,
qui modo post tumulos intrat honore polos.
nobilis antiqua decurrens prole parentum,
nobilior gestis nunc super astra manet.
arbiter ante ferox, dehinc pius ipse sacerdos
quos domuit iudex fovit amore patris.
triginta et geminos pie rexit ovile per annos
et grege de Christi gaudia pastor habet,
si quaeras meritum, produnt miracula rerum,
per quem debilibus fertur amica salus.


- III


Epitaphium domni Tetrici episcopi civitatis Lingonicae
Palma sacerdoti, venerando Tetrice cultu,
te patriae sedes, nos peregrina tenent.
te custode pio numquam lupus abstulit agnum,
nec de fure timens pascua carpsit ovis; (81)
sex qui lustra gerens et per tres insuper annos
rexisti placido pastor amore gregem.
nam ut condirentur divino corda sapore,
fudisti dulcem iugiter ore salem.
summus amor regum, populi decus, arma parentum,
ecclesiae cultor, nobilitatis honor,
esca inopum, tutor viduarum, cura minorum:
omnibus officiis omnia, pastor, eras.
sed cui praebebat varie tua cura medellam,
funere rectoris plebs modo triste gemit.
hoc tamen, alme pater. speramus: dignus in astris
qualis honore nites, hic pietate probes.


- IV


Epitaphium domni Galli episcopi civitatis Arvernae
Hostis inique Adam, paradiso fraude repellis:
ecce deus famulos praestat adire polos.
invide, sic tua mors homini meliora paravit:
tu expellis terris, hic dat et astra suis.
testis et antestis Gallus probat ista beatus.
nobilis in terris, dives eundo polis.
qui Christi auxilio fultus nec adultus in annis,
se maiora petens, odit amore lares.
effugit amplexus patrios matremque relinquit:
qui monachum regeret, quaeritur abba parens.
illic tiro rudis generoso coepit ab aevo
militiae domini belliger arma pati.
Quintiano demum sancto erudiente magistro
pulchrius est auro corde probatus homo.
inde palatina regis translatus in aula.
Theuderice, tuo vixit amore pio.
mox ubi destituens terras petit astra magister,
cessit discipulo cura tuenda gregem.
pontificatus enim moderans ita rexit habenas,
pastor ut officiis esset, amore pater, (82)
mansuetus patiens bonus aequus amator amandus;
non erat offensae, sed locus hic veniae.
si qua supervenit, facta est iniuria virtus:
unde furor poterat, inde triumphus erat.
plebem voce fovens quasi natos ubere nutrix,
dulcia condito cum sale mella rigans,
hoc opus exercens praesciit dona futuri,
se pastore nihil posse perire gregi.
sic pater ecclesiam regit in quinquennia quinque,
bis terdena tamen lustra superstes agens.
hinc meliore via sanctum ad caelestia vectum
non premit urna rogi, sed tenet ulna dei.

- V



Epitaphium Ruriciorum episcoporum civitatis Limovecinae
Invida mors, rabido quamvis miniteris hiatu,
non tamen in sanctis iura tenere vales.
nam postquam remeans domuit fera Tartara Christus,
iustorum meritis sub pede victa iaces.
hic sacra pontificum toto radiantia mundo
membra sepulchra tegunt, spiritus astra colit.
Ruricii gemini flores, quibus Aniciorum
iuncta parentali culmine Roma fuit,
actu mente gradu spe nomine sanguine nexi
exultant pariter hinc avus, inde nepus.
tempore quisque suo fundans pia templa patroni
iste Augustini, condidit ille Petri.
hic probus, ille pius, hic serius, ille serenus,
certantes pariter quis cui maior erit,
plurima pauperibus tribuentes divite censu
misere ad caelos quas sequerentur opes. (83)
quos spargente manu redimentes crimina mundi
inter apostolicos credimus esse choros.
felices qui sic de nobilitate fugaci
mercati in caelis iura senatus habent!



- VI


Epitaphium Exoci episcopi civitatis Limovecinae
Quamvis pontificem premeret tremebunda senectus,
attamen haec voluit plebs superesse patrem;
aut si naturae mutari debita possent,
pro pastore suo grex properasset iter.
sed quia non licuit, populum spes consulat illa,
quod hunc pro meritis vexit ad astra fides.
inmaculata deo conservans membra pudore
Exocius meruit iam sine fine diem,
pectore sub cuius regnans patientia victrix
fluctibus in tantis anchora sensus erat.
felle carens animus, placida dulcedine pastus,.
nesciit offensis ira referre vices.
templorum cultor. recreans modulamine cives
vulneribus patriae fida medella fuit.
qui tria lustra gerens in pontificatus honore
pergit ad antiquos plebe gemente patres,
non decet hunc igitur vacuis deflere querellis,
post tenebras mundi quem tenet aula poli.

- VII


Epitaphium Chalacterici episcopi civitatis Carnotenae
Inlacrimant oculi, quatiuntur viscera fletu
nec tremuli digiti scribere dura valent,
dum modo, qui volui vivo, dabo verba sepulto,
carmine vel dulci cogor amara loqui. (84)
digne tuis meritis. Chalacterice sacerdos,
tarde note mihi, quam cito, care, fugis!
tu patriam repetis, nos triste sub orbe relinquis:
te tenet aula nitens, nos lacrimosa dies,
ecce sub hoc tumulo pietatis membra quiescunt
dulcior et melli lingua sepulta iacet:
forma venusta decens, animus sine fine benignus
vox suavis, legem promeditata dei,
spes cleri, tutor viduarum, panis egentum,
cura propinquorum, totus ad omne bonum;
organa psalterii cecinit modulamine dulci
et tetigit laudi plectra beata dei,
cautere eloquii bene purgans vulnera morbi,
quo pascente fuit fida medella gregi.
sex qui lustra gerens, octo bonus insuper annos,
ereptus terrae iustus ad astra redis.
ad paradisiacas epulas te cive reducto
unde gemit mundus gaudet honore polus.
et quia non dubito quanta est tibi gloria laudum,
nec debes fleri, talis amice dei.
haec qui, sancte pater, pro magnis parva susurro,
pro Fortunato, quaeso, precare tuo.



- VIII


Epitaphium Cronopi episcopi civitatis Petrocoricae
Si terrena, sacer, quondam tibi cura fuisset,
carmine plus lacrimas, quam modo verba darem.
sed quia tu mundus nec sunt tibi crimina mundi,
nos gaudere mones qui sine morte manes.
antistes pietate calens, venerande Cronopi,
membra sepulchra tegunt, spiritus astra tenet.
ordo sacerdotum cui fluxit utroque parente:
venit ad heredem pontificalis apex.
hunc tibi iure gradum successio sancta paravit,
ut quasi iam merito debitus esset honor.
nobilis antiquo veniens de germine patrum,
sed magis in Christo nobilior merito, (85)
sic vultu semper placidus ceu mente serenus,
pectore sincero frons sine nube fuit;
cuius ab eloquio nectar per verba fluebat,
vinceres ut dulces ore rigante favos.
nudorum tu vestis eras, algentis amictus:
qui ad tua tecta fugit. tectus et ipse redit.
divitias omnes inopum sub ventre locasti,
unde tibi semper viva talenta manent:
esuriens epulum, sitiens te sumere potum.
cernere te meruit tristis et exul opem.
implesti propriis viduatam civibus urbem
videruntque suos te redimente lares.
quam lupus ab stabulis tulerat frendente rapina,
te pastore gregis reddita plaudit ovis.
templa exusta celer revocasti in culmine prisco,
hinc tua sed caelis stat sine labe domus.
ipse bis octono vixisti in corpore lustro:
nunc tibi pro meritis est sine fine dies.


- IX


Epitaphium Leonti episcopi anterioris civitatis Burdegalensis
Vltima sors avido graviter properavit hiatu,
pastorem rapiens qui fuit arma gregis.
hoc recubant tumulo venerandi membra Leonti,
quo stetit eximium pontificale caput.
quem plebs cuncta gemens confusa voce requirit:
hinc puer, hinc iuvenis deflet, et inde senes.
defensoris opem hic omnis perdidit aetas,
et quantum coluit nunc lacrimando docet.
nemo valet siccis oculis memorare sepultum,
qui tamen in populo vivit amore pio.
egregius, nulli de nobilitate secundus,
moribus excellens, culmine primus erat.
hic pietate nova cunctis minor esse volebat:
sed magis his meritis et sibi maior erat.
quo praesente viro meruit discordia pacem,
expulsa rabie corda ligabat amor.
ecclesiae totum concessit in ordine censum
et tribuit Christo quod fuit ante suum; (86)
ad quem pauper opem, pretium captivus habebat,
hoc proprium reputans quod capiebat egens;
cuius de terris migravit ad astra facultas,
et plus iste deo quam sibi vixit homo,
cordis in amplexu retinens et pectore plebem.
diceret ut populum se generasse patrem.
namque suos cives placida sic voce monebat,
confitereris ut hunc ad sua membra loqui.
ingenio vigilans, dives quoque dogmate Christi,
et meruit studio multiplicare gradum.
largior in donis absens sibi iunxit amantes:
et quo non fuerat, munere notus erat.
principibus carus huiusque amor unicus urbis.
festinans animis omnibus esse parens.
lustra decem pollens, septem quoque vixit in annos;
mox urguente die raptus ab orbe fuit.
sed quis cuncta canat, cum tot bona solus habebat?
nunc uno in tumulo plurima vota iacent.
haec tibi parva nimis, cum tu merearis opima,
carmina Theudosius praebet amore tuus.



- X


Epitaphium Leonti episcopi sequentis civitatis Burdegalensis
Omne bonum velox fugitivaque gaudia mundi;
prosperitas hominum quam cito rapta volat!
malueram potius cui carmina ferre salutis.
perverso voto flere sepulchra vocor.
hoc recubant tumulo venerandi membra Leonti,
quem sua pontificem fama sub astra levat.
nobilitas altum ducens ab origine nomen.
quale genus Romae forte senatus habet;
et quamvis celso flueret de sanguine patrum,
hic propriis meritis crescere fecit avos:
regum summus amor, patriae caput, arma parentum,
tutor amicorum, plebis et urbis honor.
templorum cultor,. tacitus largitor egentum,
susceptor peregrum distribuendo cibum. (87)
longius extremo si quis properasset ab orbe,
advena mox vidit, hunc ait esse patrem;
ingenio vivax, animo probus, ore serenus,
et mihi qualis erat pectore flente loquor.
hunc habuit darum, qualem modo Gallia nullum;
nunc humili tumulo culmina celsa iacent.
placabat reges, recreans moderamine cives:
gaudia tot populis, heu, tulit una dies,
lustra decem felix et quattuor insuper annos
vixit, et a nostro lumine raptus obit.
funeris officium, magni solamen amoris,
dulcis adhuc cineri dat Placidina tibi.


- XI



Epitaphium Victoriani abbatis de monasterio Asanae
Quisquis ab occasu properas huc, quisquis ab ortu,
munus in hoc tumulo quod venereris habes.
respice ditatum caelesti dote talentum,
cuius semper habet pectoris arca deum.
religionis apex, vitae decus, arma salutis
eximius meritis Victorianus adest,
dignum opus exercens qui fructificante labore
cunctis, non soli vixit in orbe sibi.
plurima per patriam monachorum examina fundens
floribus aeternis mellificavit apes.
lingua potens, pietas praesens, oratio iugis :
sic fuit, ut iam tum totus ad astra foret.
plura salutiferis tribuens oracula rebus
saepe dedit signis vita beata fidem.
bis senis rexit patrio moderamine lustris
rite deo placitas pastor opimus oves.
calle sequens recto sacra per vestigia Christum,
nunc fruitur vultum quem cupiebat amor.


- XII

Epitaphium Hilari presbyteri
Omnes una manet sors inreparabilis horae,
cum venit extremus lege trahente dies,
sic furit ira necis neque nos fugit orbita mortis;
pulvere facta caro est. non nisi pulvis erit.
haec tamen insignes animas spes non vacua pascit,
quod qui digna gerit de nece nulla timet.
hoc iacet in tumulo venerandus Hilarius actu,
corpore qui terras et tenet astra fide,
vir bonus. egregia de nobilitate refulgens,
inter honoratos germinis altus apex.
conubio iunctus simili. sed coniuge rapta,
stans in amore dei, non fuit alter amor.
utilis in propriis, doctus moderamine legis,
cuius iudicium pondere libra fuit,
iustitiam tribuens populis examine recto:
vendita res pretio non fuit ulla suo.
funeris officio lacrimans Euantia caro
contulit haec genero membra sepulchra suo.


- XIII


Epitaphium Servilionis presbyteri
Quamvis longa dies, brevis hic et hospita lux est;
sola tamen nescit vita beata mori.
hoc igitur tumulo Servilio clausus habetur,
nobilis et merito nobiliore potens.
ipse palatinam rexit moderatius aulam
commissaeque domus crescere fecit opes.
presbyter inde sacer mansit venerabilis urbi,
servitioque dei libera vita fuit. (89)
orfanus hic patrem, viduae solacia deflent,
unde magis caelis gaudia vera tenet.
pontificem genitum vidit dehinc munere Christi;
raptus ab orbe quidem laetus ad astra redit.


- XIV



Epitaphium domni Praesidi
Vita brevis hominum, sed non brevis illa piorum,
dum migrante die prosperiora tenent.
qui meruere magis de carcere carnis euntes
post tenebras mundi luce perenne frui.
ex quibus hic recubans meritis Praesidius almis
carne tenet tumulum , spiritus igne polum.
pectore de proprio Christi responsa rigando
multorum extinxit fonte fluente sitim.
invitans instanter oves ad pascua regis
distribuit dulcem fratribus ore salem.
nam quotiens monachus peccati est vulnere fixus
missus ad artificem, certa medella fuit.
ibat ad abbatem famulans sanctumque magistrum
discipulus humilis, qui fuit ante tumens.
talibus officiis intentus amore Tonantis
inter et angelicos fulget honore choros.


- XV


Epitaphium Boboleni diaconi
Innumeris hominum subiecta est vita periclis,
casibus et variis sors inimica premit.
nam recubando toro Bobolenus, honore diacon,
dum fruitur somno, mors rapit atra virum.
hostis in insidiis securo caede securis
percutiens cerebrum fecit obire dolo.
die, tibi quid prodest scelus hoc peragendo, nefande?
ille deo vivit, tu moriture peris.
martyris ille decus meruit, tu damna latronis;
hinc sibi palma placet. sed tibi poena manet.

- XVI


(89)
Epitaphium Attici
Quamvis longa seni ducatur in ordine vita,
cum venit extremum, nil valet esse diu.
sed quia nemo fugit, nisi terram terra recondat,
lege sub hac cunctos sors rapit una viros.
celsus in hoc humili tumulo iacet Atticus ille,
qui dabat eloquio dulcia mella suo,
inpendens placidam suavi modulamine linguam,
pacificusque suus sermo medella fuit.
cuius abundantem venerata est Gallia sensum
excoluitque senem semper honore patrem.
clarus ab antiquis, spes nobilitatis opimae,
sufficiens propriis nulla rapina fuit,
dogmata corde tenens plenus velut arca libellos?
quisquis quod voluit fonte fluente bibit,
consilio sapiens, animo pius, ore serenus,
omnibus ut populis esset amore parens.
sic venerabilibus templis, sic fudit egenis.
mitteret ut caelis quas sequeretur opes.


- XVII


Epitaphium Arcadi iuvenis
Omne bonum velox fugitivo tempore transit;
quae placitura videt, mors magis illa rapit.
hic puer Arcadius, veniens de prole senatus,
festinante die raptus ab orbe iacet.
parvula cuius adhuc freno se vinxerat aetas,
ut teneris annis surgeret ipse senes.
eloquio torrens, specie radiante venustus,
vincens artifices et puer arte rudis.
quo me, forma, rapis laudes memorare sepulti?
singula si memores, plus lacrimanda mones.
sed quoniam nulla maculatus sorde recessit,
nulli flendus erit quem paradisus habet.

- XVIII

- XIX

- XX

- XXI

- XXII

- XXIII

- XXIV

- XXV

- XXVI

- XXVII

- XXVIII