(1) PRAEFATIO
DOMINO SANCTO ET DOTE MERITORVM SACRIS ALTARIBVS ADSCITO PARITER ET
EDVCTO GREGORIO PAPAE FORTVNATVS.
Acuminum suorum luculenta veteris aetatis ingenia qui natura fervidi, curatura fulgidi, usu triti, auso securi, ore freti, more festivi, praeclaris operibus celebrati posteris stupore laudanda reliquere vestigia, certe illi inventione providi, partitione serii, distributione librati, epilogiorum calce iucundi, colae fonte proflui, commate succiso venusti, tropis paradigmis perihodis epichirematibus coronati pariter et cothurnati tale sui canentes dederunt specimen, ut adhuc nostro tempore quasi sibi postumi vivere credantur etsi non carne, vel carmine.
(2) Quos licet sors fine tulerit. tamen, cum dicta permanent vivaci memoriae, de mortuis aliquid mors reliquit nec totum usquequaque sepelivit in tumulo cui restat liberum, ut vel lingua vivat in mundo: hoc nesciens avara mors auferre cum funere, quod per ora viventium defunctos videt currere si non pede, poemate. in hoc tamen melius superata mors invida, si se sermone senserit et mercede bis victam.
(3) Sed sicut hos quos clarae linguae iactitat lux inlustres, quorum fuerat aperte damnum pati dicta celari, qui pomposae facundiae florulenta germina nisi misissent in publicum, fecerant peculatum, merito famae radii per quaqua traxerunt, ut peragrantes omnia, quotquot magis carmina locis innotescerent, laus egerit, ita fit eis consultius si occulantur taciti, qui fastidiri poterunt revelati; nec tantum sit exprobrabile nesciri quod horreat, quam patesci quod urat; minorisque dispendii celata videatur inscitia quam prolata, quia illic obstat pudor ne prodatur notitia, hic audacia proditur ut ingerat notam.
(4) Vnde, vir apostolice praedicande papa Gregori, quia viritim flagitas, ut quaedam ex opusculis inperitiae meae tibi transferenda proferrem, nugarum (2) mearum admiror te amore seduci, quae cum prolatae fuerint nec mirari poterunt nec amari; praesertim quod ego impos de Ravenna progrediens Padum Atesim Brintam Plavem Liquentiam Teliamentumque tranans, per Alpem Iuliam pendulus montanis anfractibus, Drauum Norico, Oenum Breonis, Liccam Baiuaria, Danuvium Alamannia, Rhenum Germania transiens ac post Mosellam, Mosam, Axonam et Sequanam, Ligerem et Garonnam, Aquitaniae maxima fluenta, transmittens, Pyrenaeis occurrens Iulio mense nivosis paene aut equitando aut dormitando conscripserim; ubi inter barbaros longo tractu gradiens aut via fessus aut crapula, brumali sub frigore, Musa hortante nescio gelida magis an ebria novus Orpheus lyricus silvae voces dabam, silva reddebat.
(5) Quid inter haec extensa viatica consulte dici potuerit, censor ipse mensura, ubi me non urguebat vel metus ex iudice vel probabat usus ex lege nec invitabat favor ex comite nec emendabat lector ex arte, ubi mihi tantundem valebat raucum gemere quod cantare apud quos nihil disparat aut stridor anseris aut canor oloris, sola saepe bombicans barbaros leudos arpa relidens; ut inter illos egomet non musicus poeta, sed muricus deroso flore carminis poema non canerem, sed garrirem, quo residentes auditores inter acernea pocula salute bibentes insana Baccho iudice debaccharent. quid ibi fabre dictum sit ubi quis sanus vix creditur, nisi secum pariter insanitur, quo gratulari magis est si vivere licet post bibere, de quo convivani thyrsicum non fatidicum licet exire, sed fatuum? cum quantum ad mei sensus intellegentiam pertinet, quia se pigra non explicat, brutae animae ipsa ieiuna sunt ebria.
(6) Hinc est quod latens opusculum, etsi minus videtur esse famosum, plus liberum, quia de examinatione non habet quod tam trepidet privatum quam publicum : unde necessarie angusti sensus ingenium se mensuret censore, quod est mittendum sub iudice. sed quoniam [me] humilem inpulsum alacriter, acrius renitentem, sub testificatione divini mysterii et splendore virtutum beatissimi Martini coniurans hortaris sedulo, ut contra pudorem meum deducar in publicum, me meis frivulis arbitrem scabrosi operis ignorantiam confitente, quod aliis poscentibus patefacere distuli, oboediendo cedo virtuti, hanc saltim obtemperanti vicissitudinem repensus usi, ut quia haec favore magis delectantur quam iudice, aut tibi tantummodo innotescentia relegas aut intimorum auribus tecum amicaliter quaeso conlatura committas.