Jump to content

Carmina 2 (Alcuinus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina 2
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 101

Carmina (Auctor incertus (Alcuinus?)), J. P. Migne

545 MONITUM PRAEVIUM.

(1307D) « In carminibus etiam, » ait Mabillonius in Elog beati Alcuini, § XVI, n. 82, « quaedam notha et spuria sunt, ut carmen seu epigramma tertium de Bugga, quod scriptum est regnante Ina Westsaxonum rege, qui uno fere saeculo Alcuinum praecessit. Quadragesimum octavum de Ethildrita, quod es Bedae venerabilis. Centesimum septuagesimum septimum, quod est Angilberti Centulensis. Denique centesimum septuagesimum octavum, si est Alcuini, dicendum est, basilicam sancti Petri Romae spoliatam esse ante annum 840, quo id factum a Saracenis legitur. Et quidem, cum in eo carmine agatur de insultu paganorum in Britanniam insulam, facile (1308D)crediderim esse Alcuini, cujus tempore Dani insulam illam impetierant. Versus morales, quos ex Alcuino citat Lupus in epistola 20 est carmen 179. » Nos quidem carmen alias 178 genuinis accensuimus sub num. 280, credentes, cum eodem Mabillonio, basilicam sancti Petri Romae priori aliquo tempore spoliari potuisse; praeterquam quod ibi non certo asseratur, id contigisse, sed ita referri: Perfidiae manibus fertur vastata fuisse, etc. Versus illos morales, quos, inquit Servatus Lupus in cit. epist. ad Altuinum, Alcuinus dicitur edidisse, nemo alius eidem tribuit, sed creduntur magis esse sancti Columbani. Plura alia nos hisce supposititiis accenseri debere, credimus; nempe versus ad (1309A)Adrianum papam, quos ex Alcuini vena fluxisse existimat Fabricius loco in not. citando. Carmina 217 et 218 editionis prioris seu epitaphium ejusdem Adriani pontificis. Carmen 185, quod est Caroli ad Alcuinum. Carmen 186 Caroli ad Paulum tunc monachum Casinensem; cui addimus aliud ex Fabricio ejusdem ad eumdem. Carmen 177, quod est Angilberti abbatis Centulensis 546 ad SS. Richarium et Elegium. Carmen 116 de templo ab eodem Angilberto constructo. Carmen 117 de templo a Fardulfo abbate sancti Dionysii structo. Epitaphia Hildegardis et duarum filiarum Hildegardis et Adelheidis, quae Quercetanus reliquis Alcuini carminibus junxit pag. 1757. Carmen Acephalum ibidem. Denique carmen Rhabani Mauri, ibid., p. 1756. Porro exstant et alia carmina seu epigrammata, quae quispiam Alcuini esse existimare possit; sunt namque quidam viri eruditi, qui omnes versus sub Caroli Magni nomine alicubi repertos, aut illo aevo, suppresso auctoris nomine, scriptos, Alcuino nostro, tanquam celeberrimo illius temporis poetae, tribui (1309B)volunt; verum cum nullibi eos sub illius nomine editos reperiamus, et ratione, ut aiunt, positiva illos eidem asserendi destituamur, illis referendis merito supersedemus. Talis generis sunt illi versus de Carolo Magno, qui in ms. cod. eruditi viri Philippi Loyauté in suprema curia advocati dicuntur esse Domini magistri in aula, et editi exstant tom. II Hist. Franc. D. du Chesne, pag. 645. Illos quidem idem celeberrimus scriptor aut Pauli Diaconi, aut Alcuini esse censet; verum ob id ipsum nihil certi pro ipso Alcuino habemus.

CARMEN I. MONOSTICHON BEATI COLUMBANI.

Carmen hoc vide inter Opera sancti Columbani, Patrologiae tomo LXXX, col. 287.

548 CARMEN II. HYMNUS VEN. BEDAE DE EDILTHIDA REGINA VIRGINE.

Carmen hoc videsis inter opera Ven. Bedae, hujusce (1309C)Patrologiae tomo XCV, col. 204.

549 CARMEN III. AD TEMPLUM BUGGAE.

Hoc templum Buggae pulchro molimine structum
Nobilis Eutuuini erexit filia regis.
Qui primum imperium Saxonum rite regebat;
Dona et praesentis contemnens culmina regni,
Divitias mundi rerumque reliquit habenas,
Plurima basilicis impendens jura novellis.
Quam nunc ruricolae servant monasteria jura
Exin sacratam perrexit quaerere vitam,
(1310A)Dum proprium liquit Christi pro nomine regnum:
Qui tamen ante tribus gessit certamina pugnis,
Et ternis pariter confecit bella triumphis;
Seu rexit regnum plures feliciter annos,
Donec conversus cellam migravit in almam.
Inde petit superas meritis splendentibus arces,
Angelicis turmis ad coeli culmina ductus,
Coelicolis junctus laeta . . . sorte superna.
Post hunc successit bello famosus et armis
Rex Ceadualla potens regni possessor et haeres,
Sed mox imperium mundi sceptrumque relinquens,
Turgida cum ratibus sulcabat caerula curvis,
Et maris aequoreos lustrabat remige campos,
Algida ventosis crepitabant aequora flabris,
(1310B)Donec barca rudi pulsabat littora rostro.
Exin nimbosas transcendit passibus Alpes,
Aggeribus niveis et montis vertice septas.
Cujus in adventu gaudet clementia Romae,
Et simul Ecclesiae laetatur clerus in orbe,
Dum mergi meruit baptismi gurgite felix.
Post albas igitur morbo correptus egrescit
Donec mortalis clausit spiracula vitae,
Alta supernorum conquirens regna polorum,
Clarum stelligeri conscendens culmen Olympi.
Sed his principibus coelum penetrantibus altum,
(Quorum descripsi jam bina vocabula dudum)
Tertius accepit sceptrum regnator opimum,
Quem clamant In incerto cognomine gentes,
Qui nunc imperium Saxonum jure gubernat,
(1310C)Quo regnante novum praecelsa mole sacellum
Buggae construxit supplex vernacula Christi,
Qua fulgent arae bis seno nomine sacrae;
Insuper absidam consecrat Virginis ara.
Praesentem ergo diem cuncti celebremus ovantes,
Et reciproca Deo modulemur carmina Christo.
550 Menstrua volvuntur aeternis tempora festis,
Et vicibus certis annorum lustra rotabunt.
Dulcibus antiphonae pulsent concentibus aures,
Classibus et geminis psalmorum concrepet oda.
Hymnis et crebro vox articulata resultet,
(1311A)Et celsum quatiat clamoso carmine culmen.
Fratres cum laude laudemus voce Tonantem,
Cantibus et crebris conclamet turba Sororum,
Hymnos ac psalmos et responsoria festis
Congrua promamus subter testudine templi,
Psalterii melos fantes modulamine crebro:
Atque ex fidibus nitamur tendere lyram,
Ut Psalmista monet, bis quinis tendere fibris.
Unusquisque novum comat cum voce sacellum,
Et lector lectrixve volumina sacra resolvat.
Istam nempe diem, qua templi festa coruscant,
Nativitate sua sacravit virgo Maria,
Quam jugiter . . . Augusti tempora mensis
Dividitur medio dum torrens Sextilis orbe,
Qui nobis iterum restaurat gaudia mentis,
(1311B)Dum vicibus redeunt solemnia festa Mariae,
Et veneranda piis starent altaria donis.
Haec domus interius resplendet luce serena,
Quam sol per vitreas illustrat forte fenestras,
Limpida quadrato diffundens lumina templo.
Plurima basilicae sunt ornamenta recentis,
Aurea contortis flavescunt pallia fillis,
Quae sunt altaris sacri velamina pulchra,
Aureus atque calix gemmis fulgescit opertus,
Ut coelum rutilat stellis ardentibus aptum [ F., apertum]
Sic lata argento constat fabricata patena,
Quae divina gerunt nostrae medicamina vitae,
Corpore nam Christi sacroque cruore nutrimur.
Hic crucis ex auro splendescit lamina fulvo,
(1311C)Argentique simul gemmis ornata metalla.
Hic quoque thuribulum capitellis undique cinctum
Pendet de summo, fumosa foramina pandens;
De quibus ambrosia spirabunt thura Sabaea,
Quando sacerdotes missas offerre jubentur.
Nunc clara ingenito dicatur gloria Patri,
Nec minus et Genito promatur gloria Nato,
Spiritus atque sacer consorte laude fruatur.
CARMEN IV. AD ADRIANUM PAPAM VERSUS CAROLI REGIS.
Carmen hoc vide inter Opera Caroli Magni, Patrologiae tomo XCVIII, col. 1349.

CARMEN V. EPITAPHIUM ADRIANI PAPAE QUO CAROLUS MAGNUS SEPULCRUM IPSIUS DECORAVIT.
(1311D)
Vide tomo ut supra, col. 1350.

551 CARMEN VI. VERSUS CAROLI REGIS AD ALCUINUM.
Carmen hoc vide tomo ut supra, col. 1351.

CARMEN VII. VERSUS CAROLI AD PAULUM TUNC MONACHUM CASSINENSEM.
(1312A)
Vide tom. ut supra, col. 1352.

CARMEN VIII. ALCUINI AD EUMDEM.

Ecce tibi, Paule, Deus ter quinas augeat horas,
Addidit Ezechiae qui tria lustra pio.
Ut mihi ter quinos, optas, superaugeat annos
Post metas vitae, carmine Pierio.
Quid modo miles agis, cultro qui colla secare
Hostibus a nostris, Paule, paratus eras?
Nunc tibi dextra senex elanguit effeta belli,
Leva caput supra, aut scuta levare nequit.
Quid modo quod facias sis proletarius urbe,
(1312B)Laurea qui belli castra videre times.
Tardus in annoso tabescit corpore sanguis,
Cor tibi frigidius laudis amore caret.
CARMEN IX. CAROLUS AD EUMDEM PAULUM.
Carmen hoc vide inter Opera B. Caroli Magni, Patrologiae tomo XCVIII, col. 1352.

CARMEN X. ANGILBERTI ABBATIS AD SS. RICHARIUM ET ELEGIUM.
Vide inter Opera S. Angilberti, Patrologiae tomo XCIX, col. 849.

552 CARMEN XI. AD TEMPLUM AB ANGILBERTO STRUCTUM.

Omnia quae cernis summo renovata [ Ed., renata] decore
(1312C)Interius templum exteriusve sacrum,
Angilbertus ovans jam fecit amore paterno
Sanctorum pariter, perpetuique Dei;
Non parcens opibus propriis. Nam quidquid habebat
Ecclesiae larga jam pietate dedit.
Et tu serve Dei veniens . . . inde [ F., aliunde] viator
Haec loca percurre pulchra monasterii:
Ecclesiasque Dei devoto pectore Christi
Cerne, decus varium per pietatis opus.
Semper in ore tuo Christo dic maxime laudes,
Talia qui voluit posse tuum famulum.
Dicque: tuo servo requiem da, Christe, supernam,
(1312D)Nomine qui fecit haec speciosa tuo.
Vosque Dei famuli pro illo intercedite semper,
Ut famulum Christus servet ubique suum.
Det veniam scelerum, aeternam tribuatque salutem.
CARMEN XII. AD TEMPLUM A FARDULFO ABBATE STRUCTUM.

Hoc opus egregium Fardulfus fecerat abbas
(1313A)Da cui perpetuam mercedem, Christe, precamur.
Haec est alma domus, veniae, locus, alma salutis:
Hic Deus inhabitat, tribuens pia vota petenti
Sanctorum meritis, quorum hic sacra corpora pausant,
Hoc quoque ciborium Fardulfus fecerat abbas.
CARMEN XIII. EPITAPHIUM HILDEGARDIS REGINAE CAROLI MAGNI UXORIS.
Vide hujusce Patrologiae tomo XCVI, col. 1601.

CARMEN XIV. EPITAPHIUM HILDEGARDIS CAROLI ET HILDEGARDIS FILIAE.
Vide ibid.

554 CARMEN XV. EPITAPHIUM ALTERIUS FILIAE ADELHEIDIS.
Vide ibid., col. 1603.

CARMEN XVI. ACEPHALUM.
(1314A)
. . . . . . . . . . . . . . .
Albinus precibus postulet ipse suis.
Ut felix vivas instantis turbine mundi
Haec tua deposcit vernula turba Deum.
Tempora post saecli paradisi in sede locatus
Praemia percipias, quae sine fine manent.
Huic conjuncta viro Ermengardis amabilis uxor
Sis regina valens tempus in omne bene.
Cum quo permultos vivas feliciter annos,
Deque tua sobolem cernere prole queas.
Tu decus o! regni, imperii fidissima spesque,
Sat bene, Lothari, pulcher ephebe vale.
Teque tuos Christi nectat dilectio fratres,
(1314B)Ut nosmet nullus hostis adire queat.
Sic mundi regnum mundi teneatis in arvis,
Ut vos post mortem regna superna habeant.
CARMEN XVII. INTERCESSIO PRO MAURO.
Vide inter Opera Rabani Mauri, infra.

(no ap