17. DE SOMNIO EBRIOSI 30 R.
Phoebus me in somnis vetuit potare Lyaeum.
Pareo praeceptis: tunc bibo dum vigilo.
18. DE VVIS 31 R.
Vindicat ipsa suos, quos pertulit, uva labores;
quae pede dum premitur, subtrahit ipsa pedem.
19. DE LIBERO PATRE 32 R.
Orgia lassato quotiens solvuntur Iaccho,
sic deus uda mero ponere membra solet.
20. DE LVNA ET MVSIS 33 R.
Phoeba sedens gremio fert Endymiona reclinem,
languidulos pueri respiciens oculos.
Vos, Heliconiadae, lentum submittite carmen.
Carmine somnus abest, carmine somnus adest.
21. DE STATVA VENERIS 34 R.
In gremio Veneris quoddam genus herba virescit;
sensit dura filix † quo loco † exaestua<t> ignis.
22. DE VIPERA 35 R.
Accensa in venerem serpens genitalibus auris
sic coit ut perimat, sic parit ut pereat.
Hi sunt affectus, haec oscula digna venenis
coniugioque Venus semper amore nocens.
23. DE BALNEIS 36 R.
Exultent Apono Veneti, Campania Bais,
Graecia Thermoplis: his ego balneolis.
24. DE TITVLO LVXORII CVM VERSIBVS 37 R.
Priscos, Luxori, certum est te vincere vates;
carmen namque tuum duplex Victoria gestat.
25. DE FORTVITIS CASIBVS 38 R.
Omnia casus agit. Fatum consulta sequuntur.
Cedamus fatis: omnia casus agit.
26. DE NARCISSO 39 R.
Dum putat esse parem vitreis Narcissus in undis,
solus amore perit, dum putat esse parem.
27. DE IVDICIO PARIDIS 40 R.
Iudicium Paridis provexit coniuge Troiam;
delevit Troiam iudicium Paridis.
28. DE EQVIS DIOMEDIS 41 R.
Vim Diomedis equi monstrabant hospite caeso;
hospite freg<er>unt vim Diomedis equi.
29. DE POLIXENA 42 R.
...............................................................................
30. <DE DEIDAMIA> 43 R.
Credita virgo parem blande decepit Achilles,
inplevitque piam credita virgo parem.
31. DE ORESTE
ET CLYTAEMESTRA 44 R.
Pro pietate nefas matris purgavit Orestes;
incurrit magnum pro pietate nefas.
32. DE PENTHEO ET AGAVE 45 R.
Fer<t> miseranda caput domino quod monstret Agave;
solum quod doleat fer<t> miseranda caput.
33. DE TVRNO ET PALLANTE 46 R.
Turnus honore ruit fusi Pallantis in hostem;
Pallantis fusi Turnus honore ruit.
34. DE IASONE ET MEDEA 47 R.
Coniugis arte decus patriae reduxit Iason;
amisit patrium coniugis arte decus.
35. D<E H>ERO ET LEANDRO 48 R.
Fecit amore viam iuvenis crudele per aequor;
praedurae morti fecit amore viam.
36. DE EVRYALO 49 R.
Unicus Euryalus † meruit † solacia matris;
ereptus matri est unicus Euryalus.
37. DE HYACINTHO 50 R.
Sanguine flos genitus fraudem testatur Ulixis;
servat erile decus sanguine flos genitus.
38. DE PALLANTE 51 R.
Quae dedit, ipsa tulit virtus Pallanta dolendum;
prima dies, bello quae dedit, ipsa tulit.
39. DE CREON<TE> ET MEDEA 52 R.
Mens <t>ibi dira, Creon, vel cum Medea fugatur,
vel cum busta negas, mens tibi dira, Creon.
40. DE LAODAMIA 53 R.
Laodamia virum qua coepit nocte mereri,
perdidit <h>ac dulcem Laodamia virum.
41. DE THESEO 54 R.
Thesea magnanimum non cepit ianua Ditis;
decepit coniunx Thesea magnanimum.
42. DE IVNONE ET HERCVLE 55 R.
Viribus Herculeis dum noxia facta requirit,
Iuno dedit laudem viribus Herculeis.
43. DE VENERE 56 R.
Uritur igne suo fumantibus Aetna cavernis;
fervet amore Venus; uritur igne suo.
44. DE TRACTV <H>ECTORIS 57 R.
Funere turbat equos necdum satiatus Achilles,
<H>ector et exanimis funere turbat equos.
45. DE AEGYPTO ET DANAO 58 R.
Perfida nox Danai dirarum caede sororum;
mitis Hypermestre, perfida nox Danai.
46. DE CYGNO ET LEDA 59 R.
Carmine dulcis olor dum virginis otia mulcet,
texit furta Iovis carmine dulcis olor.
47. DE CALYPSO ET DIDONE 60 R.
Inputat aegra toris quae fert deserta Calypso;
vim Dido incensis inputat aegra toris.
48. DE ADONE ET VENERE 61 R.
Pingitur ora Venus ne vel contemnat Adonis;
ut roget Armipotens, pingitur ora Venus.
49. DE CASTORE ET POLLVCE 62 R.
Ordine mortis eunt alternae <in> munera vitae,
inque domum fratres ordine Mirtis eunt.
50. DE DOLON<E ET> ACHILLE 63 R.
Praemia magna Dolon currus dum poscit Achillis,
perdidit ipse cadens praemia magna Dolon.
51. DE PROGNE ET PHILOMELA 64 R.
Sanguine muta probat facinus Philomela sorori
vimque vicem linguae sanguine muta probat.
52. DE LEMNIADIBVS 65 R.
Funera Lemniadum nescit veneranda Thoantis;
sola tamen sensit funera Lemniadum.
53. DE LAOCONTE * R.
...............................................................................
54. <DE GLAVCO> 66 R.
Squameus anguis erat qui reddidit aethera <G>lauco;
qui tulit Archemoro, squameus anguis erat
55. DE PELOPE 67 R.
Fervidus axe Pelops contemnit iura tyranni;
pacta ligat soceri fervidus axe Pelope.
56. DE ADONE 68 R.
Vulnera saevus aper laesae spectanda Dianae;
flenda dedit Veneri vulnera saevus aper.
57. DE HYLA ET HERCVLE 69 R.
Raptus amatus Hylas: nympharum gaudia crescunt.
Herculis ira tumet: raptus amatus Hylas.
58. DE INCESTV PARTV 70 R.
Prodita prole parens partus enixa biformes;
facta paterna luit prodita prole parens.
59. DE CAPHAREO MONTE 71 R.
Reliquias Danaum dira premit arte Caphareus;
Albula Tuscus amat reliquias Danaum.
60. DE GANYMEDE 72 R.
Captus amante puer aquila moderante pependit;
infamavit aquas captus amante puer.
61. DE PYRAMO ET THISBE 73 R.
Pallia nota fovet lacrimas decepta Themisto;
Pyramus heu lacrimis pallia nota fovet.
62. DE IOCASTA ET IDIPO 74 R.
Dirum Iocasta nefas vel cum venit effera coniunx,
vel cum fit mater, dirum Iocasta nefas.
63. DE HIPPOLYTO
ET PHAEDRA 75 R.
Vincere falsa pudor poterat. Sed castus et insons
erubuit Phaedrae vincere falsa pudor.
64. DE TVMVLO ACHILLIS 76 R.
Iurgia conflat Amor, ut blandius urat amantes;
ad cumulum fidei iurgia conflat amor.
65. DE NYSO ET EVRYALO 77 R.
Nomen amicitiae magna pietate colendum est;
maxima pars vitae est nomen amicitiae.
66. ITEM VNDE S<VPRA> 78 R.
Mens, ubi amaris, ama: rarum est agnoscere amicos,
rarum servare <est>. Mens, ubi amaris, ama.
67. DE APOLLINE 79 R.
Gratia magna tibi, Paean, qui pectora conples;
lector, si faveas, gratia magna tibi.
68. EPITAPHION 80 R.
Nil mihi mors faciet: pro me monumenta relinquo.
tu modo vive, liber: nil mihi mors faciet.
100. DE PANTOMIMO 111 R.
Mascula femineo declinans pectora flexu
atque aptans lentum sexum ad utrumque latus
ingressus scenam populum saltator adorat,
sollerti spondens prodere verba manu.
5 Nam cum grata chorus diffudit cantica dulcis,
quae resonat cantor, motibus ipse probat.
Pugnat, ludit, amat, bacchatur, vertitur, adstat;
inlustrat verum, cuncta decore replet.
Tot linguae quot membra viro. Mirabilis ars est
10 quae facit articulos ore silente loqui.
101. DE FVNAMBVLO 112 R.
Stuppea suppositis tenduntur vincula lignis,
quae fido ascendit docta iuventa gradu;
qua super aërius protendit crura viator
vixque avibus facili tramite currit homo.
5 Brachia distendens gressum per inane gubernat,
ne lapsa gracili planta rudente cadat.
Daedalus adstruitur terras mutasse volatu
et medium pinnis persecuisse diem.
praesenti exemplo firmatur fabula mendax:
10 ecce hominis cursus funis et aura ferunt.
102. DE CITHAROEDO 113 R.
Musica contingens subtili stamina pulsu
ingreditur, vulgi auribus ut placeat.
Stat tactu cantuque potens, cui brachia linguae
concordant sensu conciliata pari.
5 Namque ita <ab> aequali ambo moderamine librat
atque ori socias temperat arte manus
ut dubium tibi sit gemma dulcedine capto
vox utrumque canat an lyra sola sonet.
103. ALITER 114 R.
Doctus Apollineo disponere carmina plectro
gaudet multifidam pectore ferre chelyn,
quam mox linguato decurrens pollice cogit
humanum ut possit chorda canora loqui.
5 Amphion cithara Thebarum moenia saepsit,
aurita ad muros currere saxa docens,
nec minus hac valuit reparator coniugis Orpheus,
impia cum flexit Tartara dulcis amor.
Ars laudanda nimis, cuius moderamine † sacro †
10 unum ex diversis vox digitique canunt!
104. DE PYRRHICA 115 R.
In spatio Veneris simulantur proelia Martis,
cum sese adversum sexus uterque venit.
Femineam maribus nam confert pyrrhica classem
et velut in morem militis arma movet,
5 quae tamen <h>aut ullo chalybis sunt tecta rigore,
sed solum reddunt buxea tela sonum.
Sic alterna petunt iaculis clipeisque teguntur,
ne<c> sibi congressu vir nocet aut mulier.
Lusus habet pugnam, sed dant certamina pacem;
10 nam remeare iubent organa blanda pares.
105. LAVS TEMPORVM QVATTVOR 116 R.
Carpit blanda suis ver almum dona rosetis.
Torrida collectis exultat frugibus aestas.
Indicat autumnum redimitus palmite vertex.
Frigore pallet hiems designans alite tempus.
106. LAVS OMNIVM MENSVVM 117 R.
Fulget honorifico indutus Ianus amictu,
signans Romuleis tempora consulibus.
Rustica Bacchigenis intentans arma novellis
hic meruit Februi nomen habere dei.
5 Martius in campis ludens simulacra duelli
ducit Cinyphii lactea dona gregis.
Sacra Dioneae referens sollemnia matris
lascivis crotalis plaudit Aprilis ovans.
Maïus Atlantis natae dicatus honori
10 † expoliat † pulchris florea serta rosis.
Sanguineis ornat aestiva prandia moris
Iunius; huic nomen fausta iuventa dedit.
Quintilis quondam, Cereali germine gaudens,
Iulius a magno Caesare nomen habet.
15 Augustum penitus torret Phaëthontius ardor,
quem recreant fessum gillo, flabella, melo.
Aequales Librae September digerit horas,
cum botruis captum rure ferens leporem.
Conterit October lascivis calcibus uvas
20 et spumant pleno dulcia musta lacu.
Arva November arans fecundo vomere vertit,
cum teretes sentit pinguis oliva molas.
Pigra suum cunctis commendat bruma Decembrem,
cum sollers famulis tessera iungit eros.
107. DE THETIDE 118 R.
Cauta quidem genetrix, noceant ne vulnera nato,
confirmat Stygio fonte puerperium.
Sed quia fas nulli est humanam vincere sortem
in membris tincti dant sibi fata locum.
...............................................................................
108. DE BALNEIS 119 R.
Aspice fulgentis rectis et gurgite baias,
dant quibus <h>aut parvum pictor et unda decus.
Namque gerunt pulchras splendentia culmina formas,
blandaque perspicuo fonte fluenta cadunt.
5 Gaudia qui gemino gestit decerpere fructu
et vita novit praetereunte frui
hic lavet; hic corpus reparans mentemqne relaxans,
lumina picturis, membra fo<ve>bit aquis.
109. ALITER 120 R.
Fausta novum domini condens Fortuna lavacrum
invitat fessos huc properare viae.
Laude operis fundi capiet sua gaudia praesul,
ospes dulciflua dum recreatur aqua.
5 Condentis monstra<n>t versus primordia nomen
auctoremque facit littera prima legi.
Lustrent pontivagi Cumani litoris antra;
indigenae placeant plus mihi deliciae.
110. ALITER 121 R.
Quisquis Cumani lustravit litoris antra
atque hospes calidis saepe natavit aquis,
hic lavet, insani vitans discrimina ponti;
Baiarum superant balnea nostra decus.
111. * 122 R.
Flammea perspicuis c<o>eunt hic lumina lymphis
dantque novum mixti Phoebus et unda diem.
Denique succedit nostris lux tanta lavacris
ut cernas nudos erubuisse sibi.
112. ALITER 123 R.
Infundit nostris Titan sua lumina bais
inclusumque tenet splendida cella iubar.
Subiectis caleant aliorum balnea flammis:
haec reddi poterunt, Phoebe, vapora tuis.
113. DE THERMIS 124 R.
Delectat variis infundere corpora lymphis
et mutare vagis saepe fluenta libet.
Nam ne consuetae pariant fastidia thermae,
hinc iuvat alterno tingere membra lacu.
114. ALITER 125 R.
* * * * * * * * * * * * * * * * * * *
115. <DE BIBLIOTHECA...> 126 R.
Tecta novem Phoebo nuper<que> dicata Camenis
nunc retinet Bacchus et sua templa vocat.
Namque ubi tot veterum manserunt scripta virorum,
his potat laeta dulcia vina Cypris.
5 Cognato semper lustrantur numine sedes:
quas coluit Phoebus, has colit en Bromius!
116. DE LENONE VXORIS SVAE 127 R.
Graecule, consueta lenandi callidus arte,
coepisti adductor coniugis esse tuae,
et, quem forte procax penitus conroserat uxor,
consueras propria praecipitare domo.
5 Sed praetensa catus derisit retia quidam,
conversa statuens sorte † manere domo †.
Nam semel admissus † derisit retia quidam †
teque tuis miserum depulit e laribus.
Solus vera probas iucundi verba poetae:
"Dum iugulas hircum, factus es ipse caper".
117. AD LENONEM COMITIACVM
128 R.
Militiae cultus et nigri tegmina panni
cur magis exoptes, dissere, leno, mihi.
Exiguone tibi crescebat cellula quaestu,
nec gravis adducta virgine saccus erat?
5 An nescis populi pastum sibi tollere paucos,
unde miser fisco paupere miles eget?
Effuge vitandos, si qua potes arte, labores.
Cur caleas tenso vivere, leno, pede?
Nam si formonsas redeas lenare puellas
10 et dederit quaestus cottidiana Venus,
non iam miles eris humilis, sed divite nummo
fies militiae mox utriusque comes
118. DE MARTE CINAEDO 129 R.
Quid prodest Martis nomen de nomine ductum.
pruriat infami cum tibi clune Venus?
Sors fuerat melior Cypridos si nomn haberes
nec natura daret Martia membra tibi.
5 Nunc utroque carens, ignoti fabula sexus,
femina cum non sis, vir tamen esse nequis.
119. DE CABALLINA MERETRICE
130 R.
Caballina furens, amanda nulli,
excussis modo calcibus fremebat;
quae quamvis facie micet rubenti
et vibret Parium nitens colorem
5 hirsutis tamen est petenda mulis,
qui possint pariles citare inuctas.
120. DE ARZVGITANO POETA 131 R.
Praecisae silicis cautibus edite,
silvestri iuvenis durior arbuto,
trunco cum stupeas horridior, cupis
formare propriis camina versibus
5 et metri variis ludere legibus.
Sed quis te docilem iudicet artium
quas natura dedit cordis acutior?
Solus ligna dolans fortibus asceis
haec duri resecans robora pectoris
10 vatem te poterat reddere ligneum,
qui vaccam trabibus lusit adulteris
vel qui struxit ecum fraudis Achaicae.
121. DE CAPONE PHASIANO 132 R.
Candida Phoebeo praefulgunt ora rubore
crista riget radiis, ignea barba micat.
Alae, colla, comae, pectus, femur, inguina, cauda
Paestanis lucent floridiora rosis.
5 Flammea sic rutilum distendit pinna colorem
ut vibrare putes plumea membra faces.
122. DE MALIS MATIANIS 133 R.
Haec poterant celeris plantas tardare puellae,
haec fuerant Veneri iudice danda Phryge.
Nam sic ingenuo flavescunt mala colore
ut superent auro vera metalla suo.
123. ALITER. LAVS 134 R.
His constat Veneri praelatae gratia formae,
haec moriente sacrum perdidit angue nemus.
124. ALITER. VITVPERATIO 135 R.
His contempta eum tenuit Discordia mensa,
† prodidit atque urbem his Briseida suam †
125. DE GILLONE 136 R.
Gillo vomit gelidum vastis singultibus amnem,
vis aliena cui frigoris addit opem.
Nam tepidum laticem curamus claudere testa,
ut mersa imbrigenis unda nivescat aquis.
126. DE † THEO † 137 R.
Inguine suspensam gestas * <l>agunam,
quae tibi fit turgens amphora flante Noto.
Vectigal potera figulorum reddere fisco,
quorum tam tereti ramice vincis opus.
127. ALITER 138 R.
Moles tanta tibi pendet sub ventre syringae
ut te non dubitem dicere bicipitem.
Nam te si addictum mittat sententia campo,
vispillo ignoret quod secet ense caput.
128. DE IOVE IN PLVTEO 139 R.
Flexilis obliquo sinuatur circulus orbe
inclusumque gerit machina sacra Iovem.
Vana sub aspectum duxit mendacia fictor:
orbis rectorem quis probat orbe tegi?
129. ALITER 140 R.
* * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * *
130. <DE IOVE ET LEDA> 141 R.
Cygneas Genitor gestans post fulmina pinnas
dulcia diffundit carmina virginibus,
quem retinens Leda, prenso cum gaudet olore,
amissa agnovit virginitate Iovem.
131. DE OVO LEDAE 142 R.
Ledaei partus ovo monstrantur aperto,
in cygnum verso a Iove quod genuit.
Una tribus genetrix, sed sors diversa creatis:
sidera pars faciet, pars fera bella Phrygum.
132. DE EVROPA 143 R.
Terga bovis credens Europa ascendit alumni
inseditque Iovi non reditura patri.
Fraude suos Genitor celat vel conplet amores:
nam deus in tauri corpore praedo latet.
133. ALITER 144 R.
Mentitus taurum Europam Iuppiter aufert,
virgineos ardens pandere fraude sinus.
Humano tandem veniam donemus amori,
si tibi, summe deum, dulcia furta placent.
134. DE NARCISSO 145 R.
Invenit proprios mediis in fontibus ignes
et sua deceptum urit imago virum.
135. ALITER 146 R.
Ardet amore sui flagrans Narcis<sus> in undis,
cum modo perspicua se speculatur aqua.
136. ALITER 147 R.
Suspirat propriae Narcissus gaudia formae,
quem scrutata suis vultibus unda domat.
137. DE EQVA PHILAGRI... 148 R.
Causidicus pauper media sub nocte lucubrans
cornipedis voluit terga fricare suae.
sed cum corpus equae dextra famulante titillat,
invasit iuvenem prodigiosa Venus.
5 Nam qua longa solet dispendia carpere sessor,
subducens durae pendula crura viae,
hanc fovet amplexu molli cunnumque caballae
adterit adsiduo pene fututor hebes.
Concubitus Cressa legitur quaesisse iuvenci,
10 quam gravis ira deae iussit amare pecus.
Par crimen flamma nostris fors intulit annis:
Pasiphäe tauro, Philager arsit equa.
138. ALITER 149 R.
Defensor probe tristium reorum,
cuius voce sacrum tona tribunal
et palmas capiunt lares Vitenses,
cur post athla fori togaeque pompam
5 gaudens monstrifero calere luxu,
vectricis propriae furens in usus
fessae cornipedis fricas meatum,
verso et munere dignitatis optas
admissarius esse quam patronus?
10 Expellas animo nimis, rogamus,
mores inlicite libidinantes.
Horrendum vitium est in advocato
orando solito movere caulas
subantis pecudis timere gambas.
139. DE TABVLA PICTA 150 R.
Hunc quem nigra gerit tabella vultum,
clarum linea quem brevis notavit,
mox pictor varios domans colores
callenti nimium peritus arte
5 formavit similem, probante vero
ludentis propriis fidem figuris,
ut, quoscumque manu repingat artus,
credas corporeos habere sensus.
Carmina Anthologiae Latinae
Appearance
Sine Nomine
Carmina Anthologiae Latinae
anno incognito
editio: Anthologia veterum latinorum epigrammatum et poematum, editio Burmannia, Henricus Meyerus digessit et auxit, tomus II, Lipsia, 1853
fons: Internet Archive