Carmina Archipoetae/Archicancellarie, viris maior ceteris

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Archicancellarie, viris maior ceteris
XII saeculum p.Ch.n.


Archicancellarie,
splendore prudentie,
iubar es ecclesie,

Laudes tibi canimus,
illustratur animus
quod libenter facimus,

Pollens bonis moribus
in humanis artibus
cum sis maior omnibus,

Vir fortis et sapiens
in adversis paciens,
cuncta bene faciens

Ulixe facundior
columba simplicior
serpente callidior

Alexandro forcior
David mansuetior
Martinoque largior

In regni negocio
qui sine consilio
viget tanto socio

Adhuc starent menia
nec Caesar per prelia
nisi dei gracia

Electum Colonie
pre multa pauperie
conqueror hoc hodie

Dum sanctorum omnium
singuli colentium
archicancellarium

Poeta conposuit
†atyrus inposuit
unde bene meruit

viris maior ceteris,
qua prudentes preteris,
sicut sol est etheris.

cuius luce iubaris
Friderici Cesaris,
cum sis dator hilaris.

et nitore generis,
et divinis litteris,
nullo minor crederis.

Fortunam non sequeris
modestus in prosperis;
recta via graderis.

Tulliane loqueris,
nulli fraudes ingeris,
a nullo deciperis.

inimicos conteris,
a cunctis diligeris,
das quod iuste peteris.

fit quodcumque precipis,
nichil prorsus incipis;
mens Romani principis.

Mediolanensium
victor esset hostium,
te dedisset socium.

claris dignum laudibus
nudis laudo pedibus;
coram sanctis omnibus.

colitur celebritas,
gerunt vestes inclitas,
vatis pulset nuditas.

racionem rithmicam,
melodiam musicam,
mantellum et tunicam.