Carmina Archipoetae/En habeo versus te precipiente reversus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
En habeo versus te precipiente reversus
XII saeculum p.Ch.n.

En habeo versus te precipiente reversus.
Sit tibi frons leta versus recitante poeta.
Laudibus eternum nullus negat esse Salernum;
Illuc pro morbis totus circumfluit orbis,
Nec debet sperni, fateor, doctrina Salerni,
Quamvis exosa mihi sit gens illa dolosa.
Quid sim passus ibi, nequit ex toto modo scribi;
Iam febre vexatus nimioque dolore gravatus
Hic infirmabar, quod vivere posse negabar,
Et michi dicebant medici, qui signa videbant:
"Ecce, poeta, peris, non vives, sed morieris."
Sed febrem tandem medicina fugavit eandem.
Nostri languoris testis tibi sit color oris.
In vultu pallor apparat adhuc, nisi fallor.
Dum sapiens fieri cupio medicusque videri,
Insipiens factus sum mendicare coactus.
Nunc mendicorum socius sum, non medicorum;
Nudus et incultus cunctis appareo stultus;
Pro vili panno sum vilis parque trutanno.
Nec me nudavit ludus neque fur spoliavit:
Pro solo victu sic sum spoliatus amictu,
Pro victu vestes consumpsi, dii mihi testes.

Dum redeo, didici populi totius ab ore
Quod tua distribuas solo pietatis amore;
Per mundum redoles tanto bonitatis odore,
Cesaris adiutor, speciali dignus honore.

Te pauper sequitur, te predicat omnis egenus,
Idcirco quod sis hilaris dator atque serenus;
Tu miseris pater es multa dulcedine plenus;
Nulla quidem virtus est, a qua sis alienus.

Cum de presulibus male quisque loquatur avaris,
Omnes extollunt te laudibus undique claris.
Tu cum trans Alpes famosus ut hic habearis,
Re famam superas, non a fama superaris.

Optime vir, cuius soror est et amica Minerva,
Qua bene cuncta regis quamvis in gente proterva,
Sic da pauperibus, sic in celis coacerva,
Ne totum dones aliis, vero michi serva.

Vir pie, qui numquam bursam pro paupere nodas,
Quantum sis largus, largo michi munere prodas.
Inde poeta tuus tibi scribam carmen et odas.
Sit finis verbi verbum laudabile do, das.