Carmina Archipoetae/Estuans intrinsecus ira vehementi

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Estuans intrinsecus ira vehementi
XII saeculum p.Ch.n.


Estuans intrinsecus ira vehementi
in amaritudine loquar mee menti:
factus de materia levis elementi
folio sum similis de quo ludunt venti.

Cum sit enim proprium viro sapienti
supra petram ponere sedem fundamenti,
stultus ego comparor fluvio labenti
sub eodem aere nunquam permanenti.

Feror ego veluti sine nauta navis,
ut per vias aeris vaga fertur avis.
non me tenent vincula, non me tenet clavis,
quero mei similes et adiungor pravis.

Mihi cordis gravitas res videtur gravis,
iocus est amabilis dulciorque favis;
quicquid Venus imperat, labor est suavis;
que nunquam in cordibus habitat ignavis.

Via lata gradior more iuventutis,
inplico me viciis immemor virtutis,
voluptatis avidus magis quam salutis,
mortuus in anima curam gero cutis.

Presul discretissime, veniam te precor:
morte bona morior, dulci nece necor;
meum pectus sauciat puellarum decor,
et quas tactu nequeo, saltem corde mechor.

Res est arduissima vincere naturam,
in aspectu virginis mentem esse puram;
iuvenes non possumus legem sequi duram
leviumque corporum non habere curam.

Quis in igne positus igne non uratur?
quis Papie demorans castus habeatur,
ubi Venus digito iuvenes venatur,
oculis illaqueat, facie predatur?

Si ponas Ypolitum hodie Papie,
non erit Ypolitus in sequenti die:
Veneris in thalamos ducunt omnes vie;
non est in tot turribus turris Alethie.

Secundo redarguor etiam de ludo,
sed cum ludus corpore me dimittit nudo,
frigidus exterius mentis estu sudo;
tunc versus et carmina meliora cudo.

Tercio capitulo memoro tabernam.
illam nullo tempore sprevi neque spernam,
donec sanctos angelos venientes cernam
cantantes pro mortuis "Requiem eternam".

Meum est propositum in taberna mori,
ut sint vina proxima morientis ori.
tunc cantabunt letius angelorum chori:
"sit deus propitius huic potatori".

Poculis accenditur animi lucerna;
cor inbutum nectare volat ad superna.
mihi sapit dulcius vinum de taberna
quam quod aqua miscuit presulis pincerna.

Loca vitant publica quidam poetarum
et secretas eligunt sedes latebrarum,
student instant vigilant nec laborant parum
et vix tandem reddere possunt opus clarum.

Ieiunant et abstinent poetarum chori,
vitant rixas publicas et tumultus fori
et, ut opus faciant quod non possint mori,
moriuntur studio subditi labori.

Unicuique proprium dat Natura munus:
ego nunquam potui scribere ieiunus;
me ieiunum vincere posset puer unus.
sitim et ieiunium odi tamquam funus.

Unicuique proprium dat Natura donum:
ego versus faciens bibo vinum bonum
et quod habent purius dolia cauponum;
tale vinum generat copiam sermonum.

Tales versus facio, quale vinum bibo;
nihil possum facere nisi sumpto cibo;
nihil valent penitus que ieiunus scribo;
Nasonem post calicem carmine preibo.

Mihi nunquam spiritus poetrie datur,
nisi prius fuerit venter bene satur;
dum in arce cerebri Bachus dominatur,
in me Phebus irruit et miranda fatur.

Ecce mee proditor pravitatis fui,
de qua me redarguunt servientes tui.
sed eorum nullus est accusator sui,
quamvis velint ludere seculoque frui.

Jam nunc in presentia presulis beati
secundum dominici regulam mandati
mittat in me lapidem neque parcat vati,
cuius non est animus conscius peccati.

Sum locutus contra me quicquid de me novi
et virus evomui quod tam diu fovi.
vita vetus displicet, mores placent novi;
homo videt faciem, sed cor patet Iovi.

Iam virtutes diligo, viciis irascor,
renovatus animo spiritu renascor;
quasi modo genitus novo lacte pascor,
ne sit meum amplius vanitatis vas cor.

Electe Colonie, parce penitenti,
fac misericordiam veniam petenti
et da penitenciam culpam confitenti:
feram quicquid iusseris animo libenti.

Parcit enim subditis leo ex ferarum
et est erga subditos immemor irarum,
et vos idem facite, principes terrarum:
quod caret dulcedine, nimis est amarum.