Carmina Archipoetae/Fama tuba dante sonum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fama tuba dante sonum
XII saeculum p.Ch.n.

Fama tuba dante sonum
excitata vox preconum
clamat viris regionum
advenire virum bonum,
patrem pacis et patronum,
cui Vienna parat tronum.
multitudo marchionum;
turba strepens istrionum
iam conformat tono tonum.
genus omen balatronum
intrat ante diem nonum;
quisque sperat grande donum.
ego caput fero pronum,
tanquam frater sim latronum,
reus inops racionum,
sensus egens et sermonum.

Nomen vatis vel personam
manifeste non exponam;
sed quem fuga fecit Ionam,
per figuram satis bonam
Ione nomen ei ponam.

Lacrimarum fluit rivus
quas effundo fugitivus
intra cetum semivivus,
tuus quondam adoptivus;
sed pluralis genitivus
nequam nimis et lascivus
mihi factus est nocivus.

Voluptate volens frui
conparabar brute sui
nec cum sancto sanctus fui.
unde timens iram tui
sicut Ionas dei sui
fugam petens fuga rui.

Ionam deprehensum sorte
reum tempestatis orte,
condempnatum a cohorte
mox absorbent ceti porte.
sic et ego dignus morte
prave vivens et distorte
cuius carnes sunt absorte
(sed cor manet adhuc forte)
reus tibi vereor te
miserturum mihi forte.

Ecce Ionas tuus plorat,
culpam suam non ignorat,
pro qua cetus eum vorat:
veniam vult et implorat,
ut a peste qua laborat
solvas eum quem honorat
tremit colit et adorat.

Si remittas hunc reatum
et si ceto des mandatum,
cetus cuius os est latum
more suo dans hiatum
vomet vatem decalvatum
et ad portum destinatum
feret fame tenuatum,
ut sit rursus vates vatum
scribens opus tibi gratum.
te divine mentis fatum
ad hoc iussit esse natum,
ut decore probitatum
et exemplis largitatum
reparares mundi statum.

Hunc reatum si remittas,
inter enses et sagittas
tutus ibo quo me mittas,
hederarum ferens vittas.

Non timebo Ninivitas
neque gentes infronitas;
vincam vita patrum vitas
vitans ea que tu vitas.
poetrias inauditas
scribam tibi, si me ditas.

Ut iam loquar manifeste:
paupertatis premor peste
stultus ego qui penes te
nummis equis victu veste
dies omnes duxi feste;
nunc insanus plus Oreste,
male vivens et moleste,
trutannizans inhoneste
omne festum duco meste;
res non eget ista teste.

Pacis auctor, ultor litis,
esto vati tuo mitis
neque credas imperitis;
genitivis iam sopitis
sanctior cum heremetis:
quicquid in me malum scitis
amputabo, si velitis.
ne nos apprehendat sitis,
ero palmes et tu vitis.