Carmina I (Silvester II)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Carmina I
anno incognito

editio: Migne 1853
fons: incognitus

I. Epigramma Gerberti episcopi Ravennae, post pontificis Romanï, quod sic se habet inscriptum ad imaginem Boetii. [Baron. Annal. eccles. tom. VII, Append. pag. 5.]

(PL 139 0287A)
Roma potens dum iura suo declarat in orbe,
Tu Pater et patriae lumen, Severine Boeti
Consulis officio rerum disponis habenas,
Infundis lumen studiis, et cedere nescis.
Graecorum ingeniis; sed mens divina coerce.
Imperium mundi; gladio bacchante Gothorum,
Libertas Romana perit: tu consul et exsul,
Insignes titulos praeclara morte relinquis. (0287B)
Nunc decus imperii summas qui praegravat artes,
Tertius Otto sua dignum te iudicat aula,
Aeternumque tui statuit monumenta laboris,
Et bene promeritum meritis exornat honestis.


(PL 139 0287B) II. Epitaphium regis Francorum Lotharii. [Apud Duchesn. Script. rer. Franc., tom. II, inter epist. Gerberti.]

(0288A)
Cuius ad obsequium coiere duces, bonus omnis
Quem coluit, sate Caesaribus, monumenta doloris
Caesar Lothari praetendis luce secunda,
Terrifici Martis quod eras conspectus in astro.


(PL 139 0288A) III. Epitaphium ducis Friderici. [Ibid.


Francorum placito nomen tulit hic Friderici:
Quem proavi fudere duces a sanguine regum,
Officio meritisque parem sopor ultimus hausit.
Mercurii cum celsa domus tibi, Phoebe, pateret.


(PL 139 0288A) IV. Epitaphium Adalberti Scholastici. [Ibid.]

(0288B)
Edite nobilibus studium rationis adepte,
Dicit Adalbertum te Belgica flore iuventae,
Stare diu non passa, tulit fortuna recursus,
Bis senas Februi cum produxisset Apollo.


(PL 139 0288B) V. Epitaphium Ottonis imperatoris. [Ibid.]


Cuius ad imperium tremuere duces, tulit hostis
Quem dominum populique suum novere parentem,
Otto decus divum, Caesar charissime, nobis,
mmeritis rapuit te lux septena decembris.