Carmina Minora/1

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

2 Fairytale right blue.png


Solitās galeā fulgēre comās,
Stilichō, mollī necte corōnā.
cessent lituī saevumque procul
Mārtem fēlīx taeda relēget.       5
tractus ab aulā rūrsus in aulam
redeat sanguis. Patris officiīs
iunge potentī pīgnora dextrā.
gener Augustī prīdem fuerās,
nunc rūrsus eris socer Augustī.       10
quae iam rabiēs līvōris erit?
vel quis dabitur color invidiae?
Stilichō socer est, pater est Stilichō.



2 Fairytale right blue.png