Migne Patrologia Latina Tomus 13
I.
[recensere](0413D)
Omnia, quaeque vides, proprio quaesita labore,
Cum mihi gentilis jamdudum vita maneret,
Institui, cultum cupiens cognoscere mundi.
Judicio post multa Dei meliora sequutus,
Contemptis opibus, malui cognoscere XPM:
Haec mihi cura fuit, nudos vestire petentes,
Fundere pauperibus, quidquid concesserat annus;
Psallere et in populis volui modulante Propheta:
Sic merui plebem XPI retinere Sacerdos.
II.
[recensere]Tempore, quo gladius secuit pia viscera matris,
Sexaginta duo capti feritate Tyranni,
Extemplo ducibus missis sua colla dedere
(0414D)Confessi XPM, superato Principe mundi
Aetheriam petiere domum, regnumque piorum.
III.
[recensere]Discite, quod meriti praestet pro rege feriri,
Foemina non timuit gladium, cum natus obivit;
Confessa XMP meruit per saecula nomen.
IV.
[recensere]Stringe, dolor, lacrymas; quaeris, plebs sancta, redemptum
Levitam, subito rapuit sibi Regia coeli.
Dulcia nectareo promebat mella canore,
Prophetam celebrans sacro modulamine senem;
Haec fuit insontis vita laudata juventus:
Invidia infelix tandem compressa quiescit;
Nunc Paradisus habet, sumpsit qui ex hoste tropaea.
V. Theodora, quae vixit annos XXI. menses VII. dies XXIV. in pace.
[recensere](Ex Spon. Itiner. tom I. pag. 317.)
(0415A)
Amplificam sequitur vitam dum casta Aphrodite
Fecit ad astra viam, XPI modo gaudet in aula:
Restitit haec mundo semper, coelestia quaerens,
Optima servatrix legis, fideique magistra;
(0416A)Dedit egregiam sanctis per saecula mentem
Inter eximios paradisi regnat odores,
Tempore continuo vernant ubi gramina quaevis:
Expectatque Deum, superas quo surgat ad auras.
Hoc posuit corpus tumulo, mortalia linquens,
Fundavitque locum conjux Eva. . . . A. N. S.
DEP. DIE . . . . ANTONIO ET SUAGRIO CONS.