Jump to content

Carmina dubia et spuria (Auctor incertus) (Rabanus Maurus?)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina dubia et spuria
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Auctor incertus

Migne Patrologia Latina Tomus 112

dubia et spuria

Carmina dubia et spuria (Auctor incertus (Rabanus Maurus?)), J. P. Migne 112.1681

I.

Alexandri et Fabiani pontificum Romanorum elogium, quod eis Rabanus scripsit postquam illorum reliquias in monasterium et ecclesiam B. Dei Genitricis intulit apud Fuldam, in colle septentrionali, quem superioris saeculi injuria vastatum novis operibus jam exornat reverendissimus abbas Joannes Fridericus.

Pontifices summi, Roma huc quos misit habendos,
Rectores fuerunt sedis apostolicae.
Hos servos Christi Raban suscepit ovando,
Illorumque ossa hoc condidit et loculo.
Levitae ergo duo praedicta ex urbe secuti,
Venerunt istuc, digni et honore suo.
Quostidem famulus Domini mox obvius, astans
Supplex accepit, hicque simul posuit.
112.1676D| Martyr Alexander, martyr Favianus et ipse,
Huc venere simul, doctor uterque pius.
Discipuli Christi, papae dignique ministri,
Felicissimus hic Agapitusque manent.
Omnes hi pariter aulam hanc satis ossibus ornant,
Virgo Dei genitrix quam dicat et meritis.
Vos quoque qui intrastis templum, istos cum prece fusa,
Patronos vobis quaerite in auxilium.

II.
  Sanctorum Urbani et Quirini ac Venantii ossa in ecclesia montis S. Joannis Baptistae conduntur: et versus eorum honori erecto ciborio sequentes a Rabano inscripti sunt.
Praecursor Domini, Christum qui tinxerat undis
112.1677A| Hanc aulam inhabitat sanctificatque domum.
Quattuor hancque viri Christi magnalia scriptis
Qui tunc expresserunt, ecce colunt pariter.
Sed homines sancti valde et sacro ordine clari
Non minus exaltant nobilitantque locum.
Quos huc diversis duxit ex partibus orbis
Servorum Domini strenuus actus amor.
Quirinum [F., Urbanum] Roma, Quirinum Siscia misit,
Quos pie suscipiens continet iste locus.
Insignis praesul sanctus Venantius, atque
De Alimino veniens, hic simul ipse manet.
Hos quoque susceptos Rabanus sorte locavit.
Sarcophago hoc: digne condidit et titulum
Deposcens omnes templum qui gressibus intrent,
Ipsum ut commendent rite Deo precibus.

III.
  Epigraphe SS. Tiburtii, Valeriani et Caeciliae, lipsanothecis insculpta, quando eorum ossa veneranda in Rathesdorstiensi nunc collegiali ecclesia Fuldensis ditionis Rabanus deposuit.
Postquam Rex regum Christus super aethera celsa
Victor conscendit arbiter omnipotens,
Servorum turbam hic liquit plebemque fidelem,
Qui verbo et factis plurimas lucra darent.
Inter quos isti quorum hic membra quiescunt,
Virtutum titulis eximii fuerant.
Hi pompam mundi spernentes rite tenebant
Martyrii palmam virgineumque decus.
Germani ecce duo hic pausant, quos virgo beata
Lucrata est Christo dogmate Caecilia.
Valerianus adest unus, Tiburtius alter,
Nomine praeclarus clarior et meritis.
Has tres personas Romana ex arce meantes
Suscepit Raban, Christe, tuus famulus:
Patronosque sibi exoptans fieri arte magistra
Ornavit tumulum, condidit et titulum.

IV.
  Operi quadrilatero quod turris instar Fuldae Rabanus in basilica Salvatoris sanctorum honori molitus est, sequentia tetrasticha inscripsit. Primum in orbem excurrit, sequentia lateribus adhaesere.
Nomine quos noto locus hic et imagine signat
Praeclaros Christi ecce Dei famulos:
Qui corde impavido rubuerunt sanguine sacro
Pro Christo jam animas opposuere suas.

  In primo latere.
Martyribus Christi quorum hic ossa quiescunt
Rabanus humilis condidit hunc tumulum.
Horum tu, lector, si noscere nomina curas
Arca superposita pandit et ipsa tibi.

  In secundo.
Roma decus mundi, laus rerum, summa potestas:
Hos jam lectores pontificesque habuit,
Cum quibus hic pausant sumpti de partibus orbis,
112.1677D| Virtute clari, Christe, tui famuli.

  In tertio.
Felices nimium atque beati
Quos rex Christus ovans arce superna
Sanctis pro meritis collocat astris,
Vitam supremam reddit et illis.

  In quarto.
Qui templum Domini gressibus intrant,
Hos nunc admoneo corde benigno
Christum suppliciter ut prece poscant
Quo cum martyribus sidera praestet.

V.
  Ad Haistulphum, archiepiscopum Magontinum, cum illi de Institutione clericorum libros grati officii causa dedicaret.
Haec tibi, sancte Pater, devoto munera trado,
112.1678A| Quae tu dignanter qualiacunque cape.
Tu decus es nostrum, doctor summusque sacerdos,
Dux sacer, et princeps, lux, via, pastor, honor.
Nam quia tu templum dedicasti martyris almi
Per servum donum hoc martyr et ipse dedit
Nam est nonus et decimus octingentesimus annus,
Ex quo Salvator venit in arva pius.
Qui te praefectum tribuat faciatque beatum,
Inserat et laetum coetibus angelicis.
Abbas namque meus vesterque fidelis amicus,
Aegil haec voluit reddere dona tibi.
Se totum atque offert, suaque omnia sponte ministrat:
Quem tecum summus salvet in arce Deus.

VI.
  De iisdem libris ad Fuldenses monachos, cum paraenesi qua illos ad divinarum litterarum studia cohortatur.
Cernite quid voluit, fratres, sententia legis.
112.1678B| Quae mandat rite noscere verba Dei.
Aures quisquis habet hic audiat, inquit, apertas,
Quid dicat sanctus Spiritus Ecclesiis.
Cui Psalmista pari concordat grammate, plebem
In legem Domini cernere rite jubens.
Sic quoque nos semper oculis atque auribus est fas
Intentis, fratres, discere verba Dei.
Quid mandet dictis, quid factis indicet ipsis.
Quae codex geminus continet ille suus:
Quid celebrando piis signet charissima Christi
Sponsa sacramentis et studiis variis:
Namque poposcitis haec vobis reddere scriptis,
Exhibui parvis haec tribus ipse libris.
Quid cultura velit, gradibus quid nuntiet almis,
Quid prece, quid festis sancta Dei Ecclesia:
Dogmata quae cunctis pia discere, quaeve docere,
Condecet ordinibus mystica dicta Dei.
Sed licet haec tota non possum carpere scriptis.
Plurima complexus hic tamen arte dedi.
Haec ego peccator Rabanus dona Tonantis,
112.1678C| Vobiscum capiens, nunc pia participo.
Supplex vos posco, testans per sceptra Tonantis,
Me ut commendetis vos precibus Domino,
Quatenus ipse pius concedat dona salutis,
Vobiscum mihimet regna beata poli.
Christus dux vester, Christus rex, Christus amator,
Semper vos salvet, summus in arce Deus.

VII.
  Vetus Scriptum de sancta cruce, Rabano forte ascribendum. (Ex Hersfeldiensis abbatiae bibliotheca.)

  Ecce imago Salvatoris membrorum suorum positione consecrat nobis saluberrimam, dulcissimam ac amantissimam sanctae crucis formam: ut in ejus nomine credentes et ejus mandatis obedientes, per ejus passionem spem vitae aeternae habeamus; ut quotiescunque sanctam crucem aspiciamus, ipsius 112.1678D| recordemur, qui pro nobis in ea passus est, ut eriperet nos de potestate tenebrarum, deglutiens quidem mortem, ut vitae aeternae haeredes efficeremur. Profectus in coelum, subditis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus; utque recogitemus quod non corruptibili argento vel auro redempti sumus de vana nostra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine suo, quasi cruore agni incontaminati et immaculati Christi, ut simus et nos immaculati in conspectu ejus in charitate: ut per haec efficiamur divinae naturae consortes, fugientes ejus, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem. Sunt quippe et in ipsa depicta cruce nomina Redemptoris ejusdem Domini nostri, quaedam ex divinitatis ejus substantia, quaedam vero ex dispensatione susceptae humanitatis assumpta, ut ostenderetur quod idem mediator Dei et hominum et Patri esset in deitate consubstantialis atque coaequalis, et matri in humanitate suscepta connaturalis atque 112.1679A| consimilis, quia omnem naturam nostram ipse perfecte suscepit absque peccato humano.

  Qualitas autem eorum facile per rationem subternexam potest cognosci, utrum ad divinam vel ad humanam ejus pertineat naturam.

  CHRISTUS namque Graece chrismate est appellatus, hoc est, unctus. Sacerdotes ergo et reges apud Judaeos sacra unctione in Veteri Testamento ungebantur, et ideo Christus unctus Latine appellatur; vel unctio dicitur, quia rex et sacerdos est: qui non oleo materiali, sed oleo laetitiae, hoc est, Spiritu sancto unctus est prae omnibus participibus suis. Et apud Hebraicam linguam Christus Messias nominatur.

  JESUS Hebraice, Sother Graece, salutaris vel Salvator Latine interpretatur: pro eo quod cunctis gentibus salutifer advenit.

  IMMANUEL vel Emanuel ex Hebraeo in Latinum significat nobiscum sit Deus, scilicet quod per Virginem natus Deus hominibus in carne mortali apparuit.

  112.1679B| DEUS dicitur propter unitam cum Patre substantiam. DOMINUS, propter servitutem creaturarum. Deus autem et homo, quia Verbum simul et caro est.

  UNIGENITUS autem vocatur per divinitatis excellentiam, quia genitus sine fratribus. Primogenitus per susceptionem hominis, in qua per adoptionem gratiae habere fratres dignatus est, quibus esset primogenitus filius.

  HOMOUSION. Patri ab unitate substantiae appellatur. Substantia enim vel essentia Graece ousia dicitur. Omousium utrumque conjunctum sonat una substantia.

  PRINCIPIUM, eo quod ab ipso sunt omnia, et quia ante eum nihil est.

  FINIS, quia dignatus est in fine saeculorum humiliter in carne nasci et mori: vel quia quidquid agimus ad illum referimus, et ad eum cum pervenerimus, 112.1679C| ultra quod quaeramus non habemus.

  Os DEI est, quia Verbum est ejus. Nam sicut pro verbis, quae per linguam fiunt, saepe dicimus illa vel illa lingua; ita pro verbo Dei ponitur os, quia mos est ut ore verba formentur. VERBUM autem ideo dicitur, quia per eum omnia Pater condidit sive jussit.

  VERITAS etiam vocatur, quia non fallit, sed tribuit quod promittit.

  VITA est, nam omnia vivificat. IMAGO dicitur propter Patris parem similitudinem. FIGURA, quia suscipiens formam servi, per operum virtutumque similitudinem, Patris in se imaginem atque immensam magnitudinem designavit.

  MANUS DEI est, quod omnia per ipsum facta sunt. Hinc et DEXTERA, propter effectum operis totius creaturae, quae per ipsum formata sunt. BRACHIUM nuncupatur, quod ab ipso omnia continentur.

  VIRTUS, quod omnem Patris potestatem in semetipso habeat, et omnia potest.

  112.1679D| SAPIENTIA, Graeca vox, sophia, quod ipse revelet mysteria scientiae et arcana sapientiae. SPLENDOR, propter quod manifestat.

  LUMEN, quia mundum ex alto illuminat. LUX, quia ad virtutem contemplandum cordis oculos reserat. SOL, quia illustrator justitiae ac prudentiae.

  ORIENS, quia rerum coelestium fons, et luminis auctor, et quod oriri nos faciat ad vitam aeternam. FONS, quia omnium in natura rerum origo est, vel advocatus scientiarum, quod faciat homines vere scientes.

  PARACLETUS, id est, consolans, advocans et provocans, quia pro nobis intercedit apud Deum Patrem, et ad culpas nostras removendas curam gerit.

  SPONSUS, quia de coelo descendens adhaesit Ecclesiae, ut essent duo in carne una. ANGELUS dicitur propter annuntiationem paternae ac suae voluntatis; 112.1680A| unde et apud prophetam « magni consilii angelus » legitur, dum sit Deus atque Dominus angelorum.

  MISSUS dicitur, quia Verbum caro factum est. HOMO vero, quia incarnatus est

  MEDIATOR, quia de morte ad vitam nos perducit. PROPHETA, quod futura revelavit. SACERDOS, quod pro nobis hostiam se obtulit. PASTOR, quia custos est. MAGISTER et doctor Rabbi, quod ostensor.

  NAZARENUS vero a loco, Nazaraeus a merito, id est, sanctus sive mundus adjective, quia peccatum non fecit. Si quidem et aliis inferioribus rebus nominum species ad se trahit Christus, ut facilius intelligatur.

  PANIS autem dicitur, quia caro vivificans. VITIS, quia ex sanguine ipsius redempti sumus. FLOS, quia electus prae filiis hominum. VIA, quia per ipsum ad Deum Patrem imus. OSTIUM, quia per eumdem ad Deum ingredimur. MONS, postquam excelsus est et fortis.

  PETRA, quia maxima firmitas est pie credentium. 112.1680B| LAPIS angularis, quia duos parietes e diverso, id est de circumcisione et praeputio, in unam fabricam Ecclesiae jungit: vel quod pacem angelis et hominibus facit. LAPIS offensionis, quod veniens humilis, offenderunt in eum increduli, et factus est petra scandali. FUNDAMENTUM autem ideo vocatur, quia nostra fides in eo fundata est, vel quia supra eam catholica Ecclesia et apostolica, et doctrina divinitus constructa est.

  Α et Ω, quod Christus initium et finis est. AGNUS etiam dicitur propter innocentiam. OVIS ipse quoque vocitatur ob mansuetudinem seu patientiam. ARIES, propter principatum. HAEDUS, ob similitudinem carnis peccati. VITULUS, pro eo quod pro nobis est immolatus.

  LEO, pro regno et fortitudine. SERPENS, pro morte et sapientia. VERMIS idem, quia resurrexit. AQUILA, propter quod post resurrectionem ad astra laetus remeavit.

  112.1680C| Nec mirum si vilibus significationibus figuretur, qui dum sit Patri coaeternus ante saecula Filius, naturae nostrae vilitatem non spernens, natus est in tempore hominis filius. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis.

  SANCTA CRUX.

 
Dextra Dei summi, cuncta creavit Iesus,
Christus laxabit e sanguine debita mundo
In cruce sic positus, dissolvens vincla tyranni,
Aeternus Dominus deduxit ad astra beatos,
Atque salutiferam dederat Deus arce coronam.
Veste quidem parva hic tegitur qui continet astra:
Atque solum palmo claudit ubique suo.

  Iste est Rex Justitiae. Ordo justus Deo sacer. I. N. R. regum Dominus dominorum. A. M. ω, Principium, Medium, Finis.

VIII. IN HERSFELDIENSIS AD FULDAM AMNEM INCLYTI MONASTERII BASILICA LEGEBANTUR HI VERSUS
  In fronte chori inferioris, quem laicorum appellabant, ad laevam.
Ut guttae roris delentur caumate solis,
Ut flos aut folium solvitur in nihilum:
Sic decus omne perit quod oberrans hic homo quaerit,
Quo breviter fruitur, post breve qui moritur.
Nil fert sincerum vel constans machina rerum,
Dam qui heri stabat, cras hodieve labat
Sed quae sunt sursum non norunt gaudia cursum,
Lector, ad haec propera, justa sequens opera.
Lux, laus solemnis, ibi cunctis paxque perennis,
Nec decor ullus abest, Rex ubique summus adest.
Desine vana sequi, pro munere judicis aequi
Ob bona facta tibi vivere detur ibi.
112.1681A| Eia quam laetus, concors, sacer atque quietus.
Omnis ibi coetus: non dolus, ira, metus.

  Ad dextram saxis insculpti.
Sicut agri flores, sic mundi constat honores
Tempore stare brevi, conditione levi.
Mundus transibit, sed non omnino peribit,
Ejus mutatus in meliora status.
Porro divina cura sunt condita bina,
Angelus ac anima, foedere finitima.
Utraque fine carent, sed fini caetera parent,
Quae maris unda tegit, terra vel aura vehit.
Hinc, homo, discerne quid sis, pacisque supernae
Tendens ad patriam, quaere teneque viam.
Corpore casurus, anima nunquam moriturus,
Juncta spe fidei, dilige dona Dei.

  Epitaphium vetus in coemeterio.
Sta, lege, pertracta, quid sis, quae sint tua facta,
Per breve, per dubium vivitur hic spatium.
Ut flos ecce cades, cinis ad cinerem cito vades.
112.1681B| Summa vel ima petens, dignaque lucra metens.
112.1682A| Nunc age, dum vivis, summae patriae fore civis,
Mors sit spesque tibi fixa frequenter ibi:
Qua perpes vita, qua gaudia sint stabilita,
Absque labore quies et sine nocte dies.
Qui legis haec, ora pro me pro teque labora,
Pro te meque reo da tua vota Deo.
Posce mei miseri miseratorem misereri,
Meque boni veri participem fieri.

  In vestibulo chori superioris circum Apostolos, a dextris
Quaerunt scituri quae praemia sint habituri
Cuncta relinquentes mundi Christumque sequentes,
Quos consessuros sibi censoresque futuros
Promittit, mundo cum venerit ille secundo.

  In eodem vestibulo, a sinistris.
Patres bisseni, divino Pneumate pleni,
Ortum nascentis clauso de ventre Parentis
Cernunt, effantur, praesignant, testificantur,
112.1682B| Pectore, sermone, factis scriptis, ratione.

  Versus deorsum legendi, juxta sepulcrum Albini. 112.1681|

Angelus
Intactus
Verbum
Nova
Per tria dona
Jussa Dei
Venter
Caro
Stella magos
Deus infans
Fert;
Impraegnatur;
Fit;
Ducit;
Magnificatur
Christus
Rex mortis
Mors
Clausi
Planta vetusta
Ad mortem
Captus
Moriens
Tenebris
Paradisi
Traditur;
Arctatur;
Perit;
Exsiliunt;
Renovatur;
Christus
Districtus
Cunctum
Sua praemia
Nostrum
Exsurgens
Judex
Cor eum
Quivis
Opus omne
Ascendit;
Rediet;
Metuit;
Capiet;
Patefiet;
Sanctum Pneuma
Novae
Fidei
Baptisma
Supernis
Discipulos
Linguae
Virtus
Hominum scelus
Ima
Inflammat.
Dantur.
Crescit.
Tollit.
Sociantur.
  Laus Deo et Virgini Matri.