Jump to content

Carmina in historiam Testamenti Veteris et Novi

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina in historiam Testamenti Veteris et Novi
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 62

Eva a diabolo seducta.

[recensere]

Evae, viperea, vetitum decerpere pomum
Invidus, arte parat, tantae quae nescia fraudis
Credidit infelix socio peritura marito.(0543D)

Angeli ad Mariam adventus.

[recensere]

Angelus illaesum Mariae per somnia Joseph
Connubium servare monet : hic dote repleta
Spiritus hoc quod si flagrans, salvatur honore.

Adam et Eva de paradiso pelluntur.

[recensere]

Pellibus accincti, peccati signa ferentes,
Poenarum famuli linquunt felicia regna,(0544C)
Semper amica piis peccantes respuit aula.

Latro in paradisum introducitur.

[recensere]

Sacrati nemoris, Domino per amoena vireta
Felix latro, duce, hospitium vitale meretur,(0544D)
Fortificata fides vincit tot crimina vitae.

Noe arcae, praecepto Domini, includit omnia.

[recensere]

Hic volucres, armenta, viros, genus omne ferarum,
Ne quid diluvii perdat violentia, Noe
Colligit, atque unam, tot condita, condit in arcam.

Petro visio de coelo ostenditur.

[recensere]

Reptilium pecudumque genus, cunctasque volucres(0545A)
Discus habet, quae cuncta jubet pater edere Petrum,
Nil commune putans, quod mundum fecerat auctor.

Turris confusionis destruitur.

[recensere]

Exstruit immensis opibus vesania turrim,
Sed facit ora Deus, summus discordia rector.
Ne quid stulta manus supra sua jura pararet.

Petrus et apostoli variis loquuntur linguis.

[recensere]

Consona diversas fundit narratio linguas,
Barbara quaeque suam cognoscit natio vocem,
Quam sacer humano praefatur spiritus ore.

Joseph a fratribus venditur.

[recensere]

Hic conjurati germanum vendere fratres
Cogit livor edax, prosunt contraria justis,
Hoc opus est divinum, ut qui modo vendit, adoret.

Christus a Juda venditur.

[recensere]

(0545B)
Nummi dira fames compellit vendere Judam
In poenam regale caput, commercia tanti
Sanguinis, exiguo peragit mens improba lucro.

Abraham filium ad immolandum ducit.

[recensere]

Codis in expensas fert hostia propria lignum,
Nam carum genitor pignus mactare paratus
Ducit Abraham : fidei meritum est, nec parcere nato.

Christus ducitur crucifigendus.

[recensere]

Gestit honorandum cunctis manus inclyti lignum
Quo se sancta sinit suspendi victima mundi!
Tollitur, ut miseris reddat mors una salutem.

Coturnices et manna datur Judaeis.

[recensere]

Hic avidos carnis missa ortygometra refecit,
Immeritosque replet coelestis copia panis :
Nam dignis, quem quisque velit, dat manna saporem.

Septem panibus Christus quatuor millia hominum pascit.

[recensere]

Panibus hic septem populorum millia pascit
Quattuor et pauci saturant convivia pisces :
Nam bis sex sportas panis fragmenta replerunt.

Moses ascendit in montem.

[recensere]

Veridicae Moses pandit penetralia legis,(0546A)
Quae summus cunctis unus sit rector et idem,
Nec divisa regit mundum, sed sola potestas.

Christus in monte docet.

[recensere]

Montis valle sedens, grave et immutabile verbum
Et pia justitiae populis praecepta profatur,
Quaque it, qua pergit, sese sapientia monstrat.

Martha et Maria.

[recensere]

Arguit immeritis consortem Martha querelis,
Quod vacet officio, cui verax arbiter, inquit
Cura Dei, melior domus, et magis utilis illi.

Centurio ad Christum.

[recensere]

Heu mihi, salvator, salvari servus anhelat :
Non ego sum dignus, cujus tu tecta capessas,
Sed verbo sanare potes, nam sufficis absens.

Ex aqua Christus vinum facit.

[recensere]

(0546B)
Insipidi quondam latices elementa, saporem
Flagrantis sumpsere meri, nam providus auctor
Munera laetitiae, virtutum exordia fecit.

Mulier a Christo curatur.

[recensere]

Dat dextram miseris, miseransque attollit amice
Quam longinqua sui curvarant tormina morbi,
Surgit recta fides, credentis mundaque mens est.

Mulier a profluvio sanatur.

[recensere]

Haec mulier tactu vestis furata salutem est,
Siccavitque fides venas, fluviumque pudendum :
Pulchra fides, cui vis cogendi magna Tonantem.

Christus resuscitat viduae filium.

[recensere]

Moerebat genitrix ignara mente cadaver,
Cui mundique hominum salus, in limine portae
Obvia cum venit, luctus in gaudia vertit.(0546C)

Zachaeum Christus videt in arbore.

[recensere]

Dulcis honor Domini Zachaeo fulsit amico,
Majestate sonans : hodie mihi proficis hospes,
Ad majora dehinc ramis descende relictis.

Lazarus a morte revocatus.

[recensere]

Lazarus hic iterum projecta morte resurgit,
Et pariunt animas mutata lege sepulcra,
Qui vitam functis scit verbo reddere, vita est.