Jump to content

Carmina religiosa (Florus Lugdunensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Carmina religiosa
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 119



Carmina religiosa

Carmina religiosa (Florus Lugdunensis), J. P. Migne 119.0278C

MARTENII ADMONITIO DE CARMINIBUS PROXIME SEQUENTIBUS.

Quae hic damus carmina ex pervetusto codice Bigotiano eruimus, cujus character ad auctoris aetatem accedere videtur. Haec autem tametsi tanti non sint momenti, minime tamen sunt spernenda, praecipue autem epigramma in librum Homiliarum totius anni, 119.0259D| ex quo didicimus quam pauca tum sanctorum festa celebrarentur, aut proprium haberent officium. Nam praeter festa SS. Stephani, Joannis evangelistae, Innocentium, Joannis Baptistae, Petri et Pauli, Machabaeorum et Andreae, qui locum in Homiliarum libro habebant, si qua forte occurrebant, extra communium classem officium non habebant.

I. IN EVANGELIUM MATTHAEI.

Primus evangelici scripsit mysteria regni
Matthaeus ex telonio ad coeli lucra vocatus.
119.0260A| Haec canat almus amor, haec dulci voce resultet.
Nascitur in Bethleem sancta de Virgine Christus,
Advenere Magi coelesti sidere ducti.
Joseph cum puero Aegyptum migrare jubetur.
Caeduntur pueri regis livore cruenti.
Jesus ab Aegypto Nazareth revocatur in urbem.
Joannes populos tingit Jordanis in undis.
Suscipit et Christus humilis baptisma Joannis.
Inde quater denis jejunans ipse diebus.
Tentatus zabuli vincit molimina diri.
Piscantes Petrum, Andraeam, Jocobum atque Joannem
Evocat. Illi almis parent mox sedule jussis:
Retibus abjectis, et navi et patre relictis.
His ille assumptis Galilaeam circuit omnem,
119.0260B| Ac varios hominum languores curat ubique,
Discipulos mandata docet, dat jura beatis.
Sanguinis effusi vitandam admonet iram.
Munera grata Deo, fraternam reddere pacem,
Moechiam cordis fugiendam pectore casto.
Scandala si generent oculi qui more coluntur
Sive manus dextrae pulsi procul ire jubentur,
Semper nexa viro nisi constet adultera conjux.
uramenta vetat, quia sunt perjuria juxta:
Est et Non statuit veraci voce tenendum.
Altera caedenti detur maxilla libenter.
Et pius almus amor inimicos diligat ipsos,
Ut pietatis opus sine laeva dextera reddat,
Utque placere Patri cupiat oratio soli.
Ut mens munda Deo jejunia laeta frequentet,
119.0260C| Nec facie tristi laudem petat illa caducam,
Thesaurum coelo condendum fur ubi nullus.
Corporis est oculus operis intentio simplex.
Haec si pura viget, totos illuminat artus,
Nec tenebrosa fient, quae lucis amore geruntur.
Nullum posse aeque dominis servire duobus,
Nec mamonae atque Deo divisa mente placere;
Pellendas animo curas et vestis et escae.
Si volucres coeli pascit opulentia Patris,
Molliaque auleolo depingit lilia flore,
Quando suis unquam natis pia dona negabit?
Quapropter sua cuique satis sit cura dici,
Crastina non crucient, quia sunt incerta caducis.
Justitia est quaerenda Dei, reliqua ultro dabuntur.
Occulta alterius damnet se judice nemo,
119.0260D| Ex oculo fratris festucam educere quaerens,
Ipse prius proprio pellat de lumine tignum.
Ira vetusta trahit, levior festuca notatur.
Purget ab ira animum qui vult pietate mederi.
Nempe odio exstinctus nil rectum cernit ocellus.
Ne margaritam calcandam exponere porcis
Quis velit, aut sanctum canibus dare dilacerandum.
Mitibus et mundis prosunt mysteria pacis.
Postulet alma fides, ut possit sumere dona.
Quaerat amor sitiens, ut mox optata reportet,
119.0261A| Pulset opus studiumque plum, tum clausa patebunt.
Vitandi semper falsi exsecrandique prophetae,
Quos sub pelle ovium rabies agit atra luporum;
Sacramenta ferunt fidei, sed funere vivunt.
Aedificanda domus verae fundamine petrae:
Dum procul omnis humus fundo purgatur ab imo,
Ac pietate proba Christi mandata geruntur,
Vitandum prorsus fluxae fundamen arenae,
Ne leviter positam sub intus ruat impetus aedem,
Sic immota imbres, ventos, et flumina temnet.
Caligosi imbres errorum nube pluuntur,
Venti alternantes adversa et prospera mundi.
Repit humo ut fluvius carnis lutulenta voluptas.
Jesus item mundat descendens monte leprosum,
119.0261B| Si vis, ille inquit, potes et mihi ferre medelam.
Ille, volo, ut dixit, fugit illico lurida pestis.
Paralysi fessum, puerum quoque centurionis,
Et socrum Petri lethali febre jacentem,
Atque alios plures salvat virtute potenti.
Fallacem scribam reprobat, nec prorsus habere
Quo ponat recline caput sese asserit usquam.
Vulpibus hunc [f. hic] foveam dicens magis esse
Ast alium functi neglecto corpore patris [dolosis.
Se jubet ipse sequi, et morituris mortua linqui.
Imperitat ventis, jussu maris aequora sedat.
Daemonicam humano legionem corpore pellit,
Et maris hanc tetras cum porcis mergit in undas.
Paralysi ereptum mandat sibi ferre grabatum.
119.0261C| Matthaeum vocat, et mundi dat spernere lucra,
Ac propriae dignans publicanos jungere mensae,
Aegrotos medico potius testatur egere.
Jejunii veri commendans mystice culmen,
Discipulis sacri zelantibus ecce Joannis
Parabolam panni, vinique, utriumque reponit.
Fessa cruore diu mulier sine lege fluenti
Attactu sacrae vestis purgata recedit.
Redditur et vitae jam funere juncta puella.
Mox amissa diu redduntur lumina caecis.
Daemonium mutum surdumque expellit Jesus.
Lumen apostolicum populis jubet ire docendis.
Petrus et Andraeas, Jacobus simul, atque Joannes,
Bartholomaeus, Thomas, Matthaeus, pariterque Philippus,
119.0261D| Alfaei Jacobus, Thaddaeus, Simon et Iscariotes.
Hi sunt quos misit verbum reboare salutis,
Curare infirmos, et pellere daemones atros.
Et tamen ex ipsis periit, quia prodidit, unus.
Dirigit ad Christum Joannes carcere clausus,
Increpat ille urbes, quae tot miranda videntes,
Duritia immani non poenituere dolentes.
Exsultans Jesus Patris mysteria laudat,
Atque suum lene esse jugum clementius infit.
Discipuli spicas solventes sabbata vellunt.
Arentem dextram concesso robore sanat.
Daemonio ejecto, caecum mutumque resalvat.
Quod satanas nequeat satanam depellere monstrat.
Tentanti turbae signum promittit Ionae.
119.0262A| Esse sibi matres, vel fratres, atque sorores,
Hos tantum agnoscit, qui Patris jussa sequuntur.
Parabolas plures vario sermone profatur,
Secreta eructans absconsa ab origine mundi,
Vatis et antiqui complens sacro ordine dicta.
Agricolam ponit triplici qui fruge redundans,
Tricenum ex cultis fructum percepit ab agris.
Sexageno etiam centenum accrescere gaudens.
De lolio mundae segeti quod sparserat hostis,
De grano minimi late crescente sinapis,
De fermento etiam quo vim trahit undique massa.
Discipulis lolii segetisque aenigmata solvit.
Parabolam subdit thesaurisare latentis,
Margaritae etiam pretiosa luce micantis.
Et missi in pelagus retis genus omne natantum
119.0262B| Quod trahit ad littus, ubi fit discretio solers,
Vasa bonos capiunt, diversos projicit usus.
Caeditur Herodis jussu Baptista Joannes,
Et caput in disco scelerata ad gaudia fertur.
Discipuli adveniunt, condunt pia membra sepulcro.
Millia quinque virum de panum quinque paratu
Piscibus et geminis, Christi virtute replentur.
Bis cofinos etiam cumularunt fragmina senos.
Jesus per fluctus graditur, maris aequora calent,
Mergentem Petrum placida dat sistere dextra.
Gennesar in populis multorum incommoda curat.
De manuum lavacro pharisaeus murmurat error.
Ille docet cordis verum interiusque lavacrum.
Obtinuit natae mulier Cananaea salutem.
Monte Galilaeae miserorum examina curat.
119.0262C| Quatuor ex septem mox millia panibus implet.
Fermentum, Pharisaee, tuum docet esse cavendum.
Clarificat Christum felix confessio Petri,
Accipit et claves regni coelestis ab ipso.
Praecipit ille crucem propriam cuique ille ferendam.
Testatur quosdam duram non cernere mortem,
Donec in proprio Christum fulgescere regno
Felici intuitu videant, coelique pavescant.
Discipulis in monte tribus se protinus ipse
Coelestis formae vestitum lumine monstrat:
Cui simul Heliam Moysenque assistere cernunt.
Confestim trepidos circumdat lucida nubes,
Et vox clara Patris testantis ab aethere venit:
Filius hic meus est, hujus praecepta tenete.
His etiam Heliam post haec in monte, revertens
119.0262D| Jam venisse canit, nec hunc tamen esse receptum,
His illi in verbis justum sensere Joannem.
Mox puerum curat, fugit hinc lunatica pestis.
Vivacem fidem similem vult esse sinapi.
Solvit caesaraeum piscis ex ore tributum.
Ad pueri formam humiles jubet esse fideles.
Scandalizantem oculum propria vult sede revelli.
Id pedis atque manus etiam discrimine monstrat.
Nec minimos unquam temnendos esse fideles,
Pro quibus angelicae invigilat custodia curae.
Nam saxo oppressus laedens mergitur abysso.
Ignoscendum omni clementi pectore fratri,
Ut Deus ignoscat, nec duris dura rependat.
Conjugii vinclum servandum jure fideli.
119.0263A| Heunuchos laudat, qui coeli regna requirunt,
Diligit innocuos pueros, benedicit eisdem,
Divitibus dure reserari limina vitae.
Centuplicem fructum capient qui cuncta relinquent.
Parabolam profert varie vineta colentum,
Qua docet extremos fieri plerumque priores.
Zebedei natis avidis ad culmen honoris
Ante calix tristis proponitur esse bibendus.
Praeteriens Dominus geminis dat lumina caecis.
Ducitur ad Jesum pullus cum matre sedendus,
Mercantes templo pellit, Patris expiat aulam.
Gaudentes pueri pie Christo Osanna resultant.
Frondosam ficum, fructu quia forte carebat,
Jussit, et extemplo damnata exaruit arbor:
119.0263B| Fructiferos quia Christus amat, sine fructibus odit.
Pontifices rogitant unde illi tanta potestas,
Sed confusi abeunt testantis voce Joannis,
Nec verum falsi nec vera audire merentes.
Parabolam subdit natorum forte duorum,
Qui patris imperiis diversa sorte resistunt.
Ac scribis praefert meretrices jure superbis.
Tradita ruricolis rursum vineta feruntur,
Qui ad sese missos crudeli morte necarunt,
Postremo et Domini perimentes impie natum.
Parabola invitans ad regis prandia plures,
Quos quia tempserunt, mox ultio digna secuta est.
Veste carens digna mersatur et ipse tenebris.
Ut divina Deo reddantur, regia regi,
Quod venturo aevo carnis connubia cessent,
119.0263C| Quod Christus David Dominus et Filius exstet.
In cathedra Moisi legis residere peritos,
Horum dicta sequi, vitari exempla jubentur.
Increpat hos Christus, quod perdant quique lucrantur.
Quod jusjurandum violent, quod maxime sanctum est.
Quod calicem excolent, studeant glutire camelum.
Sectantes minima, temnentes maxima legis.
Quod calicem et cyathum exterius mundare laborent,
Nec labem interius latitantem extergere curent,
Cum foris atque intus hominis sit conditor unus.
Ingemit hos similes albatis calce sepulcris,
Quae speciosa foris, horrenda intrinsecus exstant:
119.0263D| Sana nitent oculis, sunt omnia tetra latebris.
Splendida qui sanctis condunt monumenta prophetis.
Nihilque ex hoc aliud nisi sanguinis esse probentur
Haeredes vatum, in Dominum quia credere nollent.
Jerusalem plangit, templum se linquere dicit,
Omnia et in cineres subito lapsura minatur,
Hisque suos vultus post hac negat esse videndos.
Extremos quae signa dies praecurrere constet
Exsequitur, falsos meminit exsurgere Christos
Et falsos vates, erroribus omnia plena.
Adventus proprii terrorem et tempora pandit,
Decidere stellas, tota astra nigrescere coeli.
Exemplis vigilare monet, furemque cavendum.
119.0264A| Lumina virgineis ne sint macentia vasis.
Sed potius pingui semper foveantur olivo:
Sumpta talenta piis usuris crescere mandat.
Judicii in solio cum sederit ille tremendo,
A dextris stare infit oves, haedosque sinistris:
Hos ire in flammas, illos ad pascua vitae.
Pontifices Dominum quaerunt occidere Christum.
Unguento felix mulier perfundit Jesum.
Ut Christum prodat Judas dona irrita quaerit.
Hunc Dominus coenans designat voce gementi
Corporis ipse sui sanctis mysteria tradit.
Praedicit Petro quod se ter nocte negaret.
Orat ut instantis calicis pertranseat hora:
Sed magis ut Patris fiat praefixa voluntas.
Oscula dat Judas tradendi signa magistri.
119.0264B| Consilio insano falsos producere testes
In Christum placuit; mendax sibi lingua repugnat.
Damnatus probris illuditur undique Jesus.
Abnegat hunc Petrus, lacrymis mox plangit amaris
Vinctus Pilato perimendus traditur ipse.
Emerunt figuli pretio de sanguinis agrum.
Pilatus populo permittit perdere Christum;
Passio sacra pii completur in ordine Jesu.
Mox elementa tremunt, scindit sua pallia templum
Ille subit mortem; Procul, ait, tartare; victor
E tumulo surgit; clara virtute refulget.
Discipulis mandata dedit, baptisma sacravit.
Cui laus et virtus, cui gloria summa per aevum
Sit cum Patre Deo coelesti in sede beato,
Spiritui sancto consors, et sidera clament.
119.0264C| Amen.
II. GESTA CHRISTI DOMINI.

Innocui pueri, Christo benedicite Regi.
Sit Domini celsum benedictum in saecula nomen.
Solis ad occasum dulcis sonet hymnus ab ortu.
Cantemus Domino, magna est cui gloria Christo,
Qui solus virtute sua sessoris iniqui
Stravit equum, victosque simul submersit abysso.
Ecce Deus mira Salvator luce coruscat,
Ipse salus nobis, ipse est in saecula virtus.
Confidat devota fides, timor omnis abesto.
Libemus dulces Jesu de fontibus undas,
Gestaque magnifici reboemus in ordine Christi.
Haec polus, haec tellus, haec ponti personet aequor.
119.0264D| Quatuor haec uno cecinerunt ore beati.
Quatuor exsurgunt paradisi flumina fonte,
Quae cunctum largo fecundant gurgite mundum.
Hic igitur paradisus adest, hic arbore vitae
Aurea carpuntur florenti vertice mala.
Dirus abest anguis, exuberat alma voluptas.
Zachariae sancto sacris incensa ferenti
Angelus assistit, promittit gaudia nati,
Qui Domino Christo populorum corda pararet.
Mittitur ad Mariam Gabriel sacer ore corusco.
Nuntiat intacta venturum Virgine Christum,
Cui regnum aeternum, cui gloria fulget in aevum.
Zachariae uxorem Virgo veneranda salutat.
Protinus exsultat materno in ventre Joannes,
119.0265A| Et quem voce nequit, promit per gaudia Christum.
Mox etiam matrem complevit Spiritus almus.
Exclamat Domini praesentem assistere matrem.
Illa Dei laudes pudibundo concinit ore.
Joannes oritur, genitoris lingua profatur.
Ipse etiam in silvis vitam puer exigit almam,
Donec ad Israel certo se tempore monstret.
Nascitur in Bethleem sancta de Virgine Christus.
Pastores vigilant, affatur et angelus illos,
Ac regem natum coeli cecinere catervae.
Suscipit ipse humilis veteris mysteria legis,
Sanctificatque pium patrum pio tempore ritum,
Sic priscis finem statuit, nova surgere fecit.
Accipit hunc laetis Simeon sanctissimus ulnis,
Dumque Deo offertur, dum dat pia munera templo
119.0265B| Hunc Dominum lucis, hunc fert regem esse salutis.
Anna etiam devota Deo, viduata marito.
Jam longaeva annis, jam relligione vetusta,
Agnoscit, gratesque refert, populisque prophetat.
Ecce Magi adveniunt imis Orientis ab oris.
Se stellam vidisse ferunt, quae nuntia Regis
Clareat, et Christum jubeat venerarier ortum
Pergunt sidereo laeti radiante ducatu,
Inveniunt puerum, proni reverenter adorant,
Munera dant alacres, Christum hunc pietate fatentur.
Angelico monitu Aegyptum transfertur Iesus.
Caeduntur pueri regis livore cruenti.
Protinus hunc dirae sequitur sors debita mortis.
Rursus ab Aegypto Nazareth defertur Iesus,
Unde Nazaraei sumpsit cognomen in aevum,
119.0265C| Ut pridem veterem cecinit vox consona vatum.
Praevius hunc magno, reboans clamore Joannes,
Austerus victu, suetoso hirsutus amictu,
Gurgite Jordanis credentum membra lavabat.
Judaei proceres Christum hunc esse putantes,
Attoniti veniunt, quem se velit ille requirunt.
Praeconem Christi se supplice voce fatetur.
Agnum hunc esse Dei, hunc crimina tollere mundi
Clamitat, hunc prona cunctis pietate sequendum
Praedicat, et digito praesentem assistere monstrat.
Ipse etiam sacro dignatus flumine tingui
Jesus adest, humilemque viam sic dedicat altus.
Sanctificat latices, exemplum consecrat ingens.
Panduntur coeli, mox Spiritus ore columbae
Devolat, et placido mitis requiescit Iesus.
119.0265D| Ipse Pater carum conclamat ab aethere Natum.
Protinus hunc eremi rapit in secreta benignu
Spiritus, et zabuli tentandum afflatibus offert.
Vincit vincendum prece jejunisque tyrannum.
Ille superba monens, in panes vertere saxa
Suggerit, summo delapsum culmine Christum
Angelicas sperare manus, seu regna tenere.
Ille suis humilem monstrans insistere callem,
Praeceptis obedire Dei super omnia praefert
Sic victor zabuli angelicis dat jussa ministris.
Regressus mira in populis virtute coruscat.
Vertit aquas vino, pandit Deitatis honorem.
Discipuli credunt, Dominumque Deumque sequuntur.
Paschalis festi laetanter gaudia templo
119.0266A| Millia mercantum modico fugat ille flagello.
Mirantur populi, multorum pectora credunt.
Praedicit propriae carnis venerabile templum
Solvendum manibus suscepta in morte cruentis,
Seque illud trinis spondet reparare diebus.
Mystica Nicodemo baptismi munera pandit,
Credentum populos proprio baptismate tinguit.
Undique concurrunt, vitalia dona frequentant.
Exsultat Baptista sacer ac provocat omnes.
Nam Christum sponsum, se sponsi dicit amicum
Illum crescere, se minui debere fatetur.
Filius ille Dei est, inquit, qui credit in illum,
Possidet aeternam felix per saecula vitam.
Qui negat, ira Dei super ipsum regnat in aevum.
Interea Herodem connubia foeda petentem
119.0266B| Objurgat, mortemque pati quam vera silere
Eligit, hinc caeco damnatur carcere justus.
Tum Galilaeorum in partes secedit Iesus.
Absolvit reguli mortis de limine prolem,
Atque Capharnaeae versatur moenibus urbis.
Aequoreis undis piscantia lina ferentes
Andraeam Petrumque vocat, Jacobum atque Joannem.
Omnia mox linquunt, Domini pia jussa sequuntur.
III. IN EVANGELIUM JOANNIS.

Dulci Evangelium cantemus voce Joannis,
Et Domini clara moduletur in ordine gesta.
Sit nobis jucundus amor, sint gaudia sancta
119.0266C| Verbum Unigenitum semper cum Patre manebat.
Hic lux, hic virtus, hic est sapientia Patris,
Vita hominum, angelicis lucens super aethera turmis,
Per hunc ipse Pater et mundum et saecula fecit,
Omnia constituit quae sunt a vertice coeli
Usque sub extremum fundum nigrantis abyssi.
Clarior hic stellis, sole est speciosior ipso,
Omni luce prior, quam nox offuscat et umbra.
Hic tenebras vincit, mediisque refulget in umbris.
Venit homo eximius clara virtute Joannes,
Coelitus, ut testis fieret de lumine, missus.
Non lux ille fuit, sed lucis praeco refulsit.
Lux vera ille aderat, hominumque pectora lustrat.
Illa inde aversos animos mersosque tenebris
Sponte sua irradiat, dignata invisere mundum.
119.0266D| Ipse in mundo aderat, et mundum fecerat ipse:
Nec tamen hunc caeco cognovit pectore mundus.
In propria venit, proprii hunc sprevere superbi:
Quique autem illius credentes nomine sacro
Mente receperunt humili et pietate fideli,
Hos dedit esse Deo claros in saecula natos,
Quos non sanguinibus genitos, non carne creatos
Nec prorsus ulla illecebra generante virili
Divinam in prolem divinus Spiritus edit.
Verbum etiam Patris caro factum habitavit in illo,
Naturae nostrae mortali corpore clemens,
Ut nos ad vitam posset revocare perennem.
Hinc oculis mentis nova lux exorta refulsit:
Claruit hinc ejus sublimis gloria nobis,
119.0267A| Ut Patris unigenum possemus noscere natum.
Qui plenus veritate cluit, cui gratia summa est.
Nam verus cum Patre Deus mortalia nostra
Dignanter sumpsit, nec propria linquere novit.
Hunc testis verax clamat, dixitque Joannes:
Post me vir veniet, quem me majora docebunt,
Me prior ille fuit, mihi sit praelatus oportet.
Illius aeterno cuncti de fonte rigamur.
Per Moysen terrens praemissa est littera legis,
Per Christum indulgens aderit modo Gratia Jesum.
Nemo Dei faciem mortalis conspicit unquam.
Unicus hunc solus novit qui permanet alto
In gremio Patris. Hic dignis digna revelat.
In hunc sidereae vultu radiante columbae
Spiritus adveniens aeterna sede quievit:
119.0267B| Filius iste Dei est, hujus mihi gloria claret.
Talia dum populis loquitur, dum talia clamat,
Ecce sacerdotes Solymis venere rogantes,
An Christum sese credi velit ipse Joannes.
Protinus ille negans: Non sum quem creditis, inquit.
Vox ego clamantis, praesentem nuntio Christum,
Cujus ego non sum caligam contingere dignus.
Vidit item Christum coram transire Joannes,
Agnus, ait, ecce Dei qui tollit crimina mundi.
Discipuli astabant gemini, Jesumque sequuntur.
Ex his Andraeas frater Petri exstitit unus.
Repperit hic fratrem, Messiam invenimus, inquit.
Ad Christum veniunt, mox Christi dona reportant.
Eligit ipse viros dignos, vocat ipse Philippum,
119.0267C| Nuntiat ille pio mox gaudens Nathanaeli
Quem Lex et sacri Christum cecinere prophetae.
Nathanael properat, ille hunc ubi vidit adesse,
Israelita ecce verus huc advenit, inquit,
Cui nullus, sub corde dolus, cui pectora pura.
Hunc procul absentem ficus sub tegmine vidi,
Cum nuper positus frondosa staret in umbra.
Necdum illifidus dederat pia verba Philippus,
Ille admiratus celsi praesagia Christi:
Vere, ait, ecce Dei sublimis Filius hic est.
Iste Israelis Rex est per saecula verus.
Credenti Christus spondet majora videnda.
Cernetis, inquit, reserari culmina coeli,
Angelicos choros famulari in saecula Christo.
Cujusdam ad thalamos sancta cum matre vocatus,
119.0267D| In vinum subito naturam vertit aquarum.
Discipuli credunt, divina et facta pavescunt
Ejicit ex sacro mercantum millia templo.
Solvendam propriae carnis denuntiat aulam,
Coelesti signo in triduo quam suscitet ipse.
Mystica Nicodemo baptismi munera pandit,
Abluit ipse suo tinguens baptismate turbas.
Concurrunt alacres, capiunt pia dona salutis.
Haec ubi cognovit, sanctus Baptista Joannes,
Impleta declamat sua gaudia, provocat omnes:
Se minui gaudet, illum succrescere gessit.
Samariae ad puteum mulieri mystica fatur.
Pandit aquam vitae, Christum sese esse fatetur.
Agnoscunt cives mundi advenisse salutem.
119.0268A| In patria propria dicit sine honore prophetam,
Et reguli prolem mortis ex fauce reducit.
Sermone absentem vitae de funere reddens.
Paralysi antiqua jam pene in morte jacentem,
Bethsaidae in Solymis piscinae erexit ad undas.
Exsilit aeger ovans, proprium gerit ipse grabatum,
Judaeis loquitur mysteria plurima vitae:
Se simul et Patrem aeque facere omnia dicit.
Qui Moysi credunt, prorsus sibi credere firmat.
Millia quinque virum quinis de panibus ille
Piscibus et geminis mira virtute refecit.
Fragmina bis senos cophinos ablata replerunt.
Attoniti hinc populi quaerunt sibi ponere Regem:
Ille fugit, montem petiit, hic solus adorat.
Non capiunt Christum regni mortalis honores
119.0268B| Discipuli in pelago vento obsistente laborant:
Christus adest placidus gradiens in fluctibus atris,
Navicula optatum tenuit mox libera portum.
Alloquitur populos veteris de munere mannae
Se panem vivum coeli venisse fatetur,
Quem quicunque capit, mortem non sentit in aevum.
Discipuli plures ex hoc sermone recedunt.
Petrus cum sociis Christo gaudenter adhaeret,
E quibus ille unum zabuli sub nomine damnat.
Festa dies aderat qua sunt umbracula jussa.
Ille docet populos, promittit flumina vitae
Spiritus ille Dei, quem dat credentibus, haec sunt.
De Christo exoritur contentio magna superbis.
Nicodemum exagitant, urgent sine jure ministros.
Simplicibus turbis maledicunt ore protervo.
119.0268C| Ad Dominum mulier defertur adultera Christum.
Hanc ille in miseros larga pietate redundans,
Judicio mortis pariter et crimine solvit.
Hinc lucem mundi claro se praedicat ore:
Effugient mortis tenebras quicunque sequuntur:
Lux illis vitae totum fulgebit in aevum.
Principium Christus se praedicatori sereno,
Quod loquitur puris infulgens mentibus intus.
Omnis qui peccat, peccati servus habetur.
Mendacii tetrum zabulum docet esse parentem,
Hic necis humanae ferus exstitit auctor ab aevo,
Nec stetit infelix in vero lumine fallax.
Ante Abraham Christus semper sese esse fatetur.
Ille alacri Christum cupiebat cernere voto.
Vidit et exsultans, felici est mente gavisus.
119.0268D| Caeci nati oculos sputo limoque salubri
Illinit, et Siloe puris illuminat undis:
Caecum hominem irradiat, quoniam baptisma salutis.
Electis ovibus quod sit pia janua monstrat.
Per hunc intrantes pergunt ad pascua vitae.
Hujus sanguis oves aeterna a morte redemit.
Dum graditur templi speciosa per atria Jesus
Judaeis populis quis sit quaerentibus ipse,
Clara voce Patrem seseque unum esse fatetur.
Quarta dies Lazarum monumenti clauserat antro,
Astabant tristi plorantes voce sorores:
Turba ingens aderat solatia moesta ferentum.
Allevat ille oculos, Patri dat munera laudis,
Defunctum inclamat, prodit mox ille sepulcro:
119.0269A| Nexibus exuitur, et dulcia tecta revisit.
Unguento Jesum perfundit sacra Maria:
Jucundo impletur late domus omnis odore,
Ut redolet toto felix Ecclesia mundo.
Rex mitis placido Jesus consedit asello.
Palmigeris turbae manibus dant cantica laudum.
Sic Solymam ingreditur, adit et pia moenia templi:
Gentiles clarum quaerebant cernere Jesum.
Frumenti granum dicit se protinus ille,
Quod terrae immoriens multa cum fruge resurgit.
Oranti vox clara Patris respondit ab astris:
Clarificavi, inquit, te, nate, et clarificabo.
Expavit populus divinae vocis honorem.
Multi e principibus magnalia tanta videntes,
Pectore credebant, metuebant ore fateri,
119.0269B| Non divina illos, sed mundi gloria traxit.
Abluit ille pedes veneranda in nocte suorum,
Pelvi infundit aquas, tergentia lintea gestat.
O quanta humilitas! quanta est clementia Christi.
Designat Judam buccella panis iniquum.
Ter sese a Petro praenuntiat esse negandum.
Discipulis propriis signum praescribit amoris.
Inde suos nosci voluit si pectora fratrum
Alterna charitate sibi connexa vigerent,
Quali nos primus dilexit coelitus ipse.
Se docet in Patre et Patrem venerarier in se.
Majestas una est, et gloria compar utrique.
Quidquid agit genitus, totum est operatio Patris.
Paraclitum spondet se mittere protinus illi
Cum mox e tumulo devicta morte resurgens,
119.0269C| Inclytus ascendens penetraverit ardua coeli.
Se vitem veram loquitur, propriosque fideles
Palmitibus similes in se monet ille manere,
Ne jaceant steriles, jugi tradantur et igni.
Discipulos clemens Patri commendat Iesus,
Traditur a Juda, Pilato addicitur insons.
Verberibus caesus populo datur ipse necandus.
Exiit ipse crucem sibimet mitissime portans.
Passio gustato Christi completur aceto.
Mandatur tumulo, destructa morte resurgit.
Ad tumulum Maria lacrymas fundebat amoris,
Sublatum insidiis corpus credebat Iesu.
Ille repente micat, dat huic mandata salutis.
E tumulo sacrae redeunt gaudendo sodales:
His cursu in medio fulgens occurrit Iesus:
119.0269D| Dat clementer Ave, pedibus illae oscula figunt.
Flebat amare nimis Christi Petrus ille negati
Crimen, huic clemens apparet protinus ille,
Solatur moestum, trepidantis pectora firmat.
Ibant forte duo castellum invisere quoddam:
His subito in habitu peregrini occurrit Iesus:
Tecta rogatus adit, pandit se in fragmine panis.
Discipuli clauso residebant forte timentes
Conclavi, his subito radians assistit Iesus.
Agnoscunt Dominum, clavorum signa recensent.
Thomas defuerat, cum se Deus ille magister
Monstrarat sociis, lateris pia vulnera pandens:
Christus adest iterum, Dominum ille Deumque fatetur.
119.0270A| Cum sociis Petrus piscans nil ceperat undis.
Littore stat Christus, jactari retia mandat,
Fit captura ingens, clarus convescitur illis.
Monte Galilaeae, sicut promiserat ipse,
Clarificum sancti Jesum reverenter adorant,
In coelo et terris dicit sibi subdita cuncta.
Ultima discipulis jungens convivia sacris,
Mandat Evangelium per hos toto orbe coruscet,
Credentesque omnes sancto baptismate tingui.
Montis Oliveti petiit mox ille cacumen,
Assistunt sancti, benedicit coelitus illis,
Sideream penetrans ipsis cernentibus aulam.
A dextris sedet ille Dei, virtutibus ipsis
Celsior angelicis, venturus et inde coruscus,
Judicet aeternis ut totum legibus orbem.
119.0270B| Hunc coelun et tellus, hunc tartarus ipse profundus,
Cunctorum Dominum, cum Patre in saecla potentem
Ac Spiritu sancto laudet, huic sidera clament.
Amen.
IV. ORATIO Cum commemoratione antiquorum miraculorum Christi Dei nostri.

O virtus aeterna Dei, quam machina mundi
Suscipit auctorem, cui servit terra polusque,
Principium rerum, per quam Pater omnia fecit.
Cum Flatu aeterno super aequora vasta cubante,
Tu pressus quondam tenebris horrentibus undas
Luce nova irradians, noctemque diemque creasti.
Ut varios hominum revelet lux blanda labores,
119.0270C| Et nocturna quies attritos recreet artus.
Tu geminas sedes discretis fluctibus aptans,
Hos agis in pelagus, illos super astra recondis.
Arida quo posset fructum producere tellus
Pastibus et gratis animantia cuncta foveret,
Tu lunae solisque globum, stellasque micantes,
In varias causas per culmina celsa locasti.
Tu terrae ex utero pecudes ac reptile cunctum
In lucem sola procedere voce dedisti.
Tu lymphis etiam spirantia corpora condens,
Alitibus ventos, ditasti piscibus aequor.
Tu torpentis humi corpus de corpore sumptum
Vivifico sacri spiraminis erigis haustu:
Idque hominem vocitans, totum regnare per orbem
Praecipis, et totius rationis legibus imples.
119.0270D| Quo genus in terris uno factore creatum
Ut genus in coelis uno rectore regatur.
O virtus aeterna Dei quam machina mundi.
Suscipit auctorem, cui servit terra polusque.
Tu primum non passa virum consistere solum
Conjugis egregiae solatia casta creasti,
Quam nec terra tulit, materna nec edidit alvus,
Sed tua de costa formavit dextra virili.
Tu scelus amborum punisti morte benigna,
Et serpentinam damnasti pulvere linguam,
Quae docuit miseros contemnere jussa Tonantis,
Numinis et summi summum sibi quaerere nomen.
O virtus aeterna Dei, quam machina mundi
Suscipit auctorem, cui servit terra polusque,
119.0271A| Tu justi interitum, quem fratris dextra peremit,
In poenam auctoris justa sub lege retorques.
Tu quemdam ex primis primi mortalibus aevi
Ignarum mortis vitae ad secreta tulisti.
Cum tamen interea vitiis ferventibus omnes
Polluerent pulchrum per mille piacula mundum.
Tu totum validis involvens fluctibus orbem,
Terrigenis terras viduasti, flumina ripis.
Tu justum quemdam propria cum prole domoque
Diluvii ex undis arca vectrice reservas,
Ut genus in terris uno de semine surgens
Una morte ruens, una de stirpe resurgat,
Atque homines mundos tellus mundata foveret,
Nec vita indigni fruerentur munere vitae
O virtus aeterna Dei, quam machina mundi
119.0271B| Suscipit auctorem, cui servit terra polusque,
Tu tibi sublimes quaerens conjungere amicos,
Ignibus ex mediis primum sine labe vocasti,
Qui patriae fines et tristia regna relinquens,
Crevit in ingentes peregrino in limite gentes.
Nam primogenitum serva quem matre creavit,
Bis senos generasse duces lex aurea canit,
Posterior natu genitrix quem libera fudit,
Suscepit geminos una de conjuge natos.
Alter Idumaeos misto de sanguine condit;
Hebraeos alter duodena ex stirpe propagat.
Hic habuit geminas prisco de more jugales,
Et totidem servas uxorum munere sumptas,
E quibus antiquam gentem populumque potentem
Protulit, et claris sua semina contulit astris.
119.0271C| Cum tamen infando rursus gens impia quemdam
Fluctibus ablutum macularet crimine mundum.
Quem delere parans, Sodomitica moenia flammis
Sulphureoque igni subvertis tecta Gomorrhae,
Quin et finitimas miseris cum civibus urbes,
In cinerem solvis, et gurgite deprimis alto.
Judicio sunt poma locis quae nata sub hisdem
Pulchra foris vacuis intus sunt plena favillis.
Attamen ex ipsis quemdam tua dextera justum
Ereptum flammis scelerata eduxit ab urbe
Quem geminae natae misera cum matre sequuntur,
Et montana petunt, tanta ne in strage perirent:
Sed nimium infelix subito perculsa fragore
Respexit conjux, poenamque experta remansit,
Hic natae solo solae cum patre relictae
119.0271D| Mortales periisse ratae, sic fraudibus usae,
Vina seni miscent, bina et sub nocte vicissim
Succumbunt patri, et concepto semine surgunt;
Hinc duo gignuntur post saeva incendia fratres,
Et mortale genus Sodomis pereuntibus augent.
Alter Amon, alter vario cognomine Moab
Dicitur, et geminas condunt ab origine gentes.
O virtus aeterna Dei, quam machina mundi
Suscipit auctorem, cui servit terra polusque.
Tu justum quemdam distractum crimine fratrum
Memphycolis praefers, atque orbem pascis egentem.
Tu populum sanctum duro sub fasce gementem,
Ad patrias sedes mira virtute reducis.
Ob hunc Aegyptum quino bis verbere plectis
119.0272A| E coelo, e terris mittens portenta, vel undas
Scindis, purpureum lymphis durantibus aequor,
Callibus et siccis plebem deducis ovantem.
Cui noctu dux ignis erat, praeeunte columna;
Et mediis gratis nubes dabat aestibus umbras.
Pastum coelestis praebebat panis, et omni
Nocte fluens dulci complebat nectare campos.
Quas conviva dapes cuperet, quoscunque sapores
Appeteret, una laetus capiebat in esca.
Potum saxa dabant, virgae quae mollis ad ictus
Duritiam rumpunt, et flumina larga ministrant.
Carnifluis epulis servit numerosa coturnix,
Discit et exosis ultro se infundere mensis.
O virtus aeterna Dei, quam machina mundi
Suscipit auctorem, cui servit terra polusque,
119.0272B| Tu sanctum tristi texisti fulmine montem,
Et vocem horrendam sacra de nube dedisti.
Tu vati accito legis praecepta supernae
Tradis, et alloquio famulum dignaris amico.
Pontificem statuis, precibus placare Tonantem
Qui queat, et sancto cultus procedat amictu,
Intret et horrendos veli post claustra recessus
Et Patris aeterni solus secreta revisat.
Interea varium turbata per agmina murmur
Perstrepit, et densae resonant per castra querelae.
Detrahitur vati, contemnitur ipse sacerdos,
Ac nimis accenso lapidantur pene tumultu,
Aegyptum repedare parant, vana idola fingunt
Solemnemque diem ludis et carmine ducunt.
Ira etiam justo tandem commota furore,
119.0272C| Illicitos ausus tali sub jure coerces;
Hos perimis flammis, et toto coelitus igni
Illos sulfureas erebi demergis in undas,
Quos retinet tellus, coeli vis ignea punit;
Quos terra absorbet, viventes inferus haurit.
Sic natura tuos certatim devorat hostes,
Sic scelerum vindex totus tibi militat orbis,
Nec patitur quemquam vitales carpere flatus,
Quem tibi non toto credentem pectore cernit.
His tamen ex flammis tantoque ex funere bini
Servantur juvenes fidei virtute decori:
Quos nova progenies et nescia criminis aetas
Ad regnum comitata fide tua praemia sumpsit,
Nam septem gentes et regna potentia septem
His servire jubes, et terram tradis opimam;
119.0272D| Quae rivos lactis et mellis flumina fundit,
Pinguia quae sacris deludant balsama ramis,
Quam Pater ipse pio despectat lumine semper,
Mensibus et certis coelestibus irrigat undis.
O virtus aeterna Dei, quam machina mund
Suscipit auctorem, cui servit terra polusque.
Tu rapidos fluctus cohibes, et flumine sicco
Transducis sanctam tantis cum millibus arcam:
Tu magnam solis quondam clamoribus urbem
Solvit in aeternas populo pereunte ruinas;
Sed meretrix quaedam superat, quam vivere solam
Praestitit alma fides: proprio cum patre domoque,
Ac ne plura morer, tellus subjecta quiescit,
Et possessa Dei varia sub sorte tenetur.
119.0273A| Judicibus regitur duodenis, quos tuus implet
Spiritus, et miro virtutis robore firmat.
Viribus ut magnis saevos superare leones,
Et validos vincti possent disrumpere nexus,
Nunc urbe inclusi, et sub noctem milite multo
Vallati foribus raptis conscendere montes.
Nunc tristes cuneos, et castra minacia ferro
Sternere non gladio, sed malo vilis aselli,
Vomere quin etiam vastas fudere catervas,
Restitit et telis terris res apta colendis
Sic arcent hostes, sic sceptra potentia terrent,
Defenduntque suam fidei munimine gentem.
Ac patrias leges divinaque jura quietis
Exercent populis meritisque et honore verendi
Idem armis prompti, devoti legibus idem,
119.0273B| Idem odio externis, affectu civibus idem,
Fraus aberat fallax, languebat victa cupido,
Justitiae virtus ipsa inter bella vigebat.
O virtus aeterna Dei, quam machina mundi
Suscipit auctorem, cui servit terra polusque;
Tu puerum sanctum sacrato chrismate tinctum
Pastorum ex numero regem facis esse tremendum.
Iste gigantaeas pulsantes sidera moles
Nunc saxo, nunc ense potens sub tartara misit,
Et quos nulla prius poterant subvertere bella,
Unius hos pueri contrivit, te duce, dextra,
Conservansque tuos; alienosque undique perdens,
Abramidum miro rexit moderamine gentem.
O virtus aeterna Dei, quam machina mundi
Suscipit auctorem, cui servit terra polusque.
119.0273C| Tu pia coelesti perfundis pectora flatu,
Et ventura modis praedicis in ordine miris,
Virgineo partum ex utero, rerumque salutem
Spondes, et moestis uberrima gaudia terris.
Talia divinis arent oracula signis,
Praesentemque fidem rebus dant cuncta futuris.
Et nunc praerapido sol concitus axe volantes
Sistit equos, tenditque diem, noctemque moratur
Nunc currum occiduis retro convertit ab oris,
Deciduasque faces Eoos flectit ad ortus,
Aeneus hastili serpens suspensus in alto
Virus agit venis, et diros effugat angues.
Flammigero curru mortali in carne propheta
Tollitur in coelum, tantum nec laeditur igni
Caeditur excelso montis de vertice saxum,
119.0273D| Quatuor et species uno mox conterit ictu,
Aes, aurum, argentum, et testae cum fragmine ferrum
Solvitur, et stipulae raptatur in aera more.
Ast lapis ingenti succrescens vertice montem
Efficit, et vasta totum mole occupat orbem.
Aestibus horrifici flamma exundante camini
Tres jussu pueri regis traduntur iniqui.
Angelus almus adest medius fornacis, et aurae
Roscida flabra jacit, dirimitque incendia vento.
Illi magnificas gratanti pectore laudes
Astrorum et terrae referunt pelagique parenti
Persistunt hilares, ipsoque vocante tyranno,
Ex medio laetis procedunt vultibus igni.
Mirantur satrapae, mirantur barbara corda
119.0274A| Illaesos crines, illaesa sarabara crines.
Ac fidei flammis ignes cessisse minaces,
Terricreposque focos perculsis mentibus horrent
Undivagus vates caeto sorbente voratus,
Vitales alto flatus sub gurgite duxit,
Et tribus exactis triplici cum nocte diebus,
Integer ad superos imis processit ab undis.
O virtus aeterna Dei, quam machina mundi
Suscipit auctorem, cui servit terra polusque.
Tu gremio lati projecta cadavera campi
Arida quae nudis vestibant ossibus arva
Carnibus et nervis, et vivo tegmine pellis
Induis, et prisca refoves nova pectora vita.
Cerneris ignicomis coeli cum nubibus ire,
Et populos omnes, linguasque, tribusque tenere.
Sedibus hinc positis patefacta volumina cordis
119.0274B| Inspicis, et geminis mortalia dividis oris.
Hos morti exemptos et vitae luce coruscos
Coetibus angelicis coelestibus inseris aulis:
Illos praecipiti flammarum turbine raptos
Ignibus aeternis, atraeque immergis abysso
Illic laetitiae voces et cantica laudum:
Hic dolor et gemitus totum resonavit in aevum.
Hinc me, quaeso, reum peccati labe piatum
Eripe, Christe potens, clementi numine florum.
O virtus aeterna Dei, quam machina mundi
Suscipit auctorem, cui servit terra polusque,
Sit tibi summus honor, sit gloria, sitque triumphus,
Sit regnum sine fine manens, sit gratia perpes,
Mortalis te lingua canat, te coelica turba
119.0274C| Personet, et totus in laudem concrepet orbis.
Te pavidum pectus, te corda trementia, te vox,
Te pia mens recinat, te viscera tota resultent.
V. EPIGRAMMA LIBRI HOMILIARUM TOTIUS ANNI ex diversorum Patrum tractatibus ordinati.

O prudens lector, vitae cui cura perennis,
Perlege praesentem studioso pectore librum,
Ex veterum dictis collectus denique Patrum,
Quos probitas, quos recta fides ad sidera vexit,
Emicat ac totus doctrinae lampade fulget.
Pandit luciflui mysteria sancta diei,
Quo Patris aeterni genitum sine tempore Verbum
Non ex labe viri, sed de virtute Tonantis
Nostrae habitu formae, dictu mirabile! sumpto
119.0274D| Sponsus ut e thalamo sic Virginis editus alvo
Prodiit, et moesto nova gaudia detulit orbi.
Haeret huic martyr celeberrimus ore corusco,
Intendens coelum natumque ex Virgine Christum,
Ad Patris dextram stantem super aethera cernens,
Dum sancto plenus spiramine saxea corda.
Increpat, et lapidum quassatus mole precatur:
Accipe, quaeso, meam, Jesu, rex inclyte, mentem
Et genibus flexis pro queis tibi supplico, parce.
Ergo fide clarus doctrinae fulmine pollens,
Terribilis signis pretiosa morte sacratus,
Nominis ipse sui praecelsum munus adeptus,
Coelestem sumit parta pro laude coronam.
Martyrii florem sequitur flos virginitatis,
119.0275A| In gremio Christi recubans sacer ille Joannes.
Maximus aeterni praeco per saecula Verbi,
Quod cum Patre Deo semper Deus omnia fecit,
Coelum, tellurem, mare, tartara, sidera, ventos,
Et quaecunque poli gyrus complectitur ingens,
Et quidquid superos excedens incolit axos,
Proque ipso felix Pathmaei gurgitis exsul.
Unde repente poli celsa ad fastigia raptus,
Aurea perculsus vidit candelabra septem,
Inque horum medio dilectum incedere Christum,
Vestitum poderis sacris, cui zona mamillas
Aurea praecingens, candentia pectora comit,
Caesaris niveo floret veneranda capillo,
Horribiles oculi flammanti luce coruscant,
Et facies rutili praefulget solis ad instar,
119.0275B| Ignitique pedes auricalchi more rubescunt,
Quo rapida validus fornace examinat ignis,
Et septem stellis ornatur dextera fulgens,
Terribilique biceps ensis processit ab ore.
Corruit hoc viso ceu mortuus. Ille trementem.
Solatur blando alloquio, dextraque benigna
Erigit, et coeli sacrata per omnia ducit
Quae sacro descripta volumine non capit ullus,
Ni sacer internam reserat cui Spiritus aurem.
His liber hic laudes infantum ex ordine jungit
Qui primi ob Christum crudeli sorte perempti,
Perpetuo Christi nunc regno et pace fruuntur.
Edocet Octavae quid sectio mystica lucis
Innuat antiquae reserans aenigmata legis.
Transit ad egregii solemnia sacra diei
119.0275C| Quo regis nostri cunabula vilia Christi
Muneribus trinis pietas venerata Magorum,
Thure Deum docuit, Regem signavit in auro,
Mortalemque hominem myrrha depinxit amara,
Quem sibi sidereus monstrarat ab aethere fulgor,
His sociat clarum numeroso lumine festum,
Quo tener ad sacri devectus limina templi,
Turturibus geminis duplici seu prole columbae
Divinis placuit conspectibus, ac senis almi
Complexu astrictus, Judaeae gloria gentis
Et lux totius Christus promittitur orbis.
Inde quater deni nectit jejunia solis.
Quae Dominus juncto transegit tempore lunae,
Debellans rabidas antiqui daemonis iras,
Quem gemini vates totidem pugnando diebus
119.0275D| Impasti nullo poterant pervincere pacto.
Ter sese horrendis erexerat improbus armis,
Ter Christi valida confossus cuspide cessit.
Unde sacer totum floret mos ille per orbem,
Vicinis Paschae solemnibus, in quibus atri
Guttura saeva lupi mactatus perculit Agnus,
Ut jejuna pari celebrentur tempora voto,
Et castigato curentur corpora victu,
Christicolis quibus infesti furor imminet hostis.
Ista salutiferi sequitur laus inclyta ligni,
Quo veteris mire deleta est cautio culpae,
Dum genus humanum vetiti quod tactio ligni
Perpetuae mortis dura ditione gravarat,
Per lignum aeternae recipit nova gaudia vitae,
119.0276A| Cum Christus sacras expandens in cruce palmas,
Adae dira pio tersit delicta priore.
Eminet hinc veri festum mirabile Paschae,
Quo Christus tumulo devicta morte resurgens,
Ad jugem vitam moribundos transtulit artus,
Auctorem lethi domuit, lethumque peremit,
Eripuit priscos erebi de carcere justos,
Ac secum plures rediviva in carne reducens,
Ostendit saecli felicia dona futuri.
Post haec magnifici praeclara ascensio Christi,
Fulget ad aetherei remeantis culmina templi,
Quo nec magnus Enoch rapuit quem dextra Tonantis,
Nec sacer Elias curru flammante repente
Sublatus rapido potuit penetrare volatu;
119.0276B| Sed potuit Christus, coelo qui sponte supremo
Adveniens, ultro mortales induit artus,
Cum voluit propria in coelum virtute redire.
Qua patria dexter residet sublimis ab arce,
Inde sub extremo venturus tempore mundi,
Angelicis turmis atque ignis turbine septus;
Supplicium pravis sua praemia reddere justis.
His adnexa nitent clarissima festa superni
Muneris a Christo promissi ab aethere missi,
Cum sacer e coelo violenti turbinis instar
Spiritus exsiliens, credentia corda petivit,
Discipulisque Dei supra caput igneus astans,
Multifidis visus flagrare in vertice linguis,
Accendit tepidos, infirmos robore fulsit,
Ignaros, docuit, linguarum munera fudit.
119.0276C| Haec super adduntur Patrum pia dicta sacrorum
Sanctorum, o lector, claris accommoda festis,
Ut capiti semper haereant sua membra superno.
Ac primum eximius residet Baptista Joannes,
Ex senio fessis mire genitoribus ortus,
Vaticinansque prius conceptum Virgine Christum,
Visceribus matris quam vitae exiret in auras,
Quo nullus major mulieris natus habetur,
Quique Dei mundo monstravit sedulus agnum,
Et pravum recto commutans limite callem,
Ostendit cunctis quo tramite celsa polorum
Regna petant veteris maculis erroris ademptis.
Inde Petri et Pauli festum praenobile fulget,
Quos Romae infausti rabies vesana Neronis
Ecclesiae claros fidei pietate magistros.
119.0276D| Doctrina insignes, signorum luce coruscos,
Virtute invictos diversa sorte peremit.
Nam crux ad coelum versi vestigia Petri
Direxit, Christoque suo revocavit ovantem.
At cervix Pauli gladio desecta nefando
Doctorem nitidum vestivit sanguinis ostro,
Purpureumque polo post praelia mille remisit.
Machabaea dehinc certamina laudibus almis
Prosequitur stylus, et pulchro sermone perornat,
Qui septem fratres una genitrice creati
Antiochi saevas vicerunt fortiter iras,
Ac post multimodos poenae bacchantis agones,
Coelestes cum matre pia meruere coronas,
Matre piam quae tunc septeno pignore foetam,
119.0277A| Septenoque simul natorum funere torta,
Supplicium prolis obitu comitata beato,
Hebdomadem priscam Ogdoadae dedit esse novellae,
Participem regemque ferum pietate subegit,
Nunc praeclara suo amplectens diademate Christum,
Septenis rutilat natorum cincta coronis.
Exin martyribus communes dulcis honores
Pagina depromit, Christi quos lota cruore
Palmigeris claros manibus stola candida comit.
His confessorum pulcherrimus ordo cohaeret
Quos ardens fidei provexit ad aethera virtus.
Mox et virgineae resonant ex ordine laudes
Prudentesque chori virtutum lampade clari,
Nec minus interno locupletes semper olivo,
Sidereos intrant thalamos, Christoque jugantur:
119.0277B| Cujus eos dextra, aeterno constringit amore.
Hinc etiam sacri quotiens fundamina templi
Consurgunt, aedesque Deo nova conditur alto,
Tinguitur et tactu divini chrismatis altar,
Quae relegenda pius pro tempore postulat usus
Ex veterum dictis vatum collecta sequuntur.
Tum sacer Andraeas miri cum laude triumphi
Concinitur Christoque suo jam proximus haeret
Optata cui morte crucis, cui mente fideli
Haeserat, et toto cordis flagraverat aestu.
Non illum fustes, non diri carceris horror,
Non centum fregere minae, non vincula laeva.
Binos ille dies sacri de vertice ligni
Intonuit, verbo aetherio mortalia corda
Terrificans, lustransque simul non ipse tyrannus,
119.0277C| Non hunc carnificum fera brachia turbaque praesens
Amplexu chari potuit divellere ligni,
Donec splendiflua circumdatus undique nube.
Nulli conspicuus mortalis exuit artus,
Fulgidus ad Christum fulgenti tramite pergens.
Adventus Christi praeconia fine sub ipso
Terribili sermone tonat quo concitus anni
Circulus almifico Christi deductus ab ortu.
Almificum Christi concurrat semper in ortum.
Nempe hic principium, cunctorum hic finis habetur.
A prior cunctis, Ω cunctis ultimusexstat.
Haec igitur veneranda Patrum dicta, optime lector,
Perlege sollicitus memori sub corde reconde,
119.0277D| Actibus exerce, fido sermone profare,
Non hic mortifero metuas lita tela veneno,
Nec levibus linguis paleas non pabula fusas,
Totus catholico resplendet flore libellus.
Totus habet gravium certissima dicta virorum.
Hic tibi recta fides claro sermone patebit.
Hic spes certa tuam sustollet ad aethera mentem
Et sincera pium terget dilectio pectus.
Quo ducente fide, locuples spe, purus amore
Conscendas rapido coelestia regna volatu,
119.0278A| Coetibus angelicis ubi saecla per omnia junctus,
Perpetuos laetis decantes faucibus hymnos,
Invictamque ferens Christi de munere palmam,
Aeterna rutiles ipso tribuente corona.
VI. AD MODOINUM AUGUSTODUNENSEM EPISCOPUM.

Salve, sancte parens, Christi venerande sacerdos,
Augusti montis, pastor in arce potens.
Quem sacer illustrat meritis splendentibus ordo
Doctrinae et studium tollit ad alta pie
Quo generis clari lumen torrensque loquendi
Vincitur, et magno sidera sole latent.
Accepi niveam vestro de munere vestem
Tergendoque ori lintea clara satis.
Ac pariter manibus praedulcis epistola nostris
119.0278B| Tradita rore suo pectora nostra rigat.
Quantus ibi flagret sinceri fervor amoris,
Et pia mens quanta luce corusca micet.
Quae tuba, quaeve lyra flatu fidibusque canora
Explicit, et digna laude ciere queat?
Non mihi tam fervens vegetat praecordia sanguis.
Nec tam larga meo flumina ab ore fluunt,
Ut tibi, sancte parens, pie vates, clare sacerdos,
Condigne valeam solvere laudis opus.
Ille pius coelique parens terraeque repertor
Agminis angelici rex, hominumque sator,
Cujus clara pio sequeris vestigia corde,
Dum celsus humilem respicis, atque foves.
Ille tuis, inquam, meritis condigna referre
Praevalet. ac frugem centuplicare tuam:
119.0278C| Ut quod nunc largo dispergis semine terris,
Largius Elisia tunc regione metas.
Interea sit vita tibi, sint larga salutis
Gaudia, longa dies, altus honoris apex.
Divinae sit legis amor, tuba clara docendi,
Egregii mores, cor probitate nitens.
Grex tibi commissus vigeat, torvique leonis
Saeva fide fortis guttura calce terat.
Ut cum coelesti vallatus milite summus
Pastor ab excelsi fulserit axe poli,
Tum bene servatis ad dextram te locet agnis,
Restituens studiis praemia digna tuis.
Tunc velut electus aries in nube corusca
Velleris aurati stemmate clarus eas.
119.0278D| Quem niveae comitentur oves agnique nitentes,
Sumpturi vitae pascua perpetuae
VII TITULUS IN ABSIDE MEMORIAE SANCTI JUSTI.

Christi sancta domus, praepollens aula piorum
Hospita sanctorum, virtutum sedula mater,
Haec est quam cernis semper, ubi rite precanti,
Gratia larga patet per tot cumulata patronos.
Quos propriis titulis distinguit gloria consors.
Convexo varia rutilant ceu sidera coelo.