Carmina selecta

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Carmina selecta
saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus

CARMINA SELECTA

Enea Silvio Piccolomini (1405-1464, Pius II from 1458)

Carmina 1.4 In Cynthiam

Quid nimis elata es praestanti, Cynthia, forma?
Labitur occulto pulchra iuventa pede.
Non ita semper eris: variatur tempore vultus,
nec semper roseo splendet in ore nitor.
Mane, vides, primo candescunt lilia sole,
vespere succisa languidiora rosa.
Te quoque destituet fugientis forma iuventae,
inque suos veniet curva senecta dies.
Te miseram dices, rugis cum tempus arabit
et faciet crispas in tua damna genas.
Nunc tibi tempus adest, respondet lusibus aetas,
talia lascivus tempora quaerit amor.
Te moneat facies, moneant te frontis honores,
qui perit, o, miseri, sit tibi cura proci.
Aspice, deficio, morienti consule amanti:
si moriar magnum, Cynthia, crimen habes.
Tu me sola potes longos deducere in annos,
sola potes nostris addere, nympha, dies.
Si mihi tu faveas, si me spectabis amantem,
confiteor vitae spes eris una meae.
Sumne adeo informis? nullon' sum dignus amore?
Sumne ego pro gente degener ipse mea?
O utinam facilis quantum formosa fuisses!
Sic mihi tu semper, Cynthia, grata fores.
Dum faciem specto, digna es quam Phoebus amaret.
Maius an ipsa suo, Cynthia, lumen habes?
Et cui non placeas, cum sis placitura Tonanti,
cum dederis ventis post tua terga comas,
vel cum contextum crines nodantur in aurum
membraque purpurea cetera veste tegis?
Quicquid formosas decuisset habere puellas,
unum si demo, Cynthia dives habet.
Hoc unum est pietas, quam si modo, Cynthia, sumis,
usque adeo felix semper amator ero.
Ergo vale et nostro cura indulgere furori,
et socies mores cum pietate tuos.

Carmina 1.51 De Roma

Oblectat me, Roma, tuas spectare ruinas
ex cuius lapsu, gloria prisca patet.
Sed tuus hic populus, muris defossa vetustis
calcis in obsequium, marmora dura coquit.
Impia tercentum si sic gens egerit annos,
nullum hic inditium nobilitatis erit.

Carmina 1.66b Puella in Amatorem

Noctu me quaeris, sed habet me nocte maritus:
iura maritorum laedere, crede, nefas.
Ille diem patrio totam consumit in agro:
cur me nocte petis, tempora lucis habens?
Forsitan et totus nudusque viderier horres?
Mi tenebrosa potest nulla placere venus.
Quid prodest noctu formosas esse puellas?
Saepe fuit iuvenis credita turpis anus.
Ergo placere magis si vis mihi, luce venito:
nam mihi per tenebras gratia nulla tui est.