Carminum fragmenta (Gaius Iulius Caesar)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Carminum fragmenta
I saeculo a.Ch.n.

editio: C. Julii Caesaris Fragmenta, ed. E. Th. Hohler, Viennae/Cremisae, 1822
fons: Bibliotheca Augustana

I[recensere]

Tu quoque, tu in summis, o dimidiate Menander,
Poneris, et merito puri sermonis amator,
Lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret vis
Comica, ut aequato virtus polleret honore
Cum Graecis, neque hac despectus parte iaceres.
Unum hoc maceror, ac doleo tibi deesse Terenti.

Suet., vita Terentii 7

II[recensere]

Corpusque suavi Telino unguimus.

Isidor. Orig. 4, 12