Caroli Pingui Diplomata - Chiricheim, XVI Iunius 887

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Caroli Pingui Diplomata
Chiricheim, XVI Iunius
887

In nomine domini dei aeterni et salvatoris nostri Iesu Christi. Karolus ordinante divina clementia imperator augustus. Si petitionibus servorum dei pro quacunque ecclesiastica necessitate aures nostras pulsantium devote succurrimus et ad divinae potentiae in locis deo mancipatis oportunum auxilium, prout decet, tribuimus, id nobis procul dubio et ad instantem vitam facilius deducendam et ad futuram felicius obtinendam commodum provenire confidimus. Igitur notum ese volumus omnibus sanctae dei ecclesiae fidelibus et nostris partibus Italiae atque Romaniae nec non Franciae ac Galliae constitutis, qualiter adiit imperatoriam serenitatem nostrae maiestatis praestantissimus vir Odo religiosus abbas basilicae eximii confessoris Christi beati Martini in suburbio Turonicae civitatis sitae reverenter poscens, ut res in Italia sitas, quas olim orthodoxus Karolus magnus imperator cortem Solarium ac Lianam atque vallem Caumoniam cum omnibus rebus ad easdem pertinentibus vel aspicientibus ab amorem dei et sancti Martini reverentiam fratribus ad eorum necessitates sufficiendas dederat quasque idem venerabilis abbas Odo prona voluntate fratribus eiusdem congregationis ad eorum confugam et necessaria subministranda pro remedio animae suae suique genitoris Rotberti eiusdem loci quondam abbatis nec non pro remedio animae suae genetricis reddidit imperatorio more pro communi mercede omnium praedictorum perpetuo mansuras absque minoratione vel subtracione aliqua corroboraremus nostraeque auctoritas imperialis emolumentis et immunitatibus secundum praedecessorum meorum imperatorum statutis et edictis stabiles sub eorundem canonicorum potestate adesse concederemus; quod si etiam monasterium in praedictis rebus vel alicubi pro infestatione paganorum vel malignorum hominum construere eisdem fratribus libuerit aut necesse extiterit, imperiali auctoritate permitteremus absque inquietudine more solito permanendum nec cuiquam fidelium nostrorum in mansionibus eorundem canonicorum absque eorum voluntate manendi licentiam concedamus, etiamsi nostra affuerit praesentia. Cuius petitioni nobis valde saluberrimae ac profuturae ob amorem dei et reverentiam praelibati peculiaris patroni nostri domini Martini libenter assensum praebere nobis usquequaque libuit. Quapropter volumus atque decernimus, ut iam dictae villae Solarium atque Liana et Vallis Caumonia cum omnibus earum appendiciis quacumque occasione ad easdem aspicientibus pro communi nostra mercede ad supplementum seu confugium fratrum collatae - sub nostrae defensionis munimine modis omnibus consistant. Praecipientes ergo iubemus atque edicimus, ut nullus iudex publicus aut quilibet superioris aut inferioris ordinis rei publicae procurator in praedictis rebus ad causas iudiciario more audiendas in ecclesias aut villas seu reliquas possessiones - ingredi praesumat nec freda aut tributa aut mansiones aut paratas aut teloneum ex ullis negotiis, sicut in praeceptis caeterorum - imperatorum et regum continetur, exigere aut fideiussores tollere aut homines tam ingenuos quam servos super terram ipsius patroni nostri domni Martini commanentes destringere nec ullas publicas functiones aut redibitiones vel illicitas occasiones requirere quibus nostris futurisque temporibus quisquam tam temerarius existat, ut faciendi illicitam sibi potestatem attribuere audeat. Quicquid ergo de praedictis rebus congregationibus sancti Martini fratribus devete a venerabili abbate Odone redditis et ad ipsas pertinentibus in ius fisci cedendum fuit et a magno Karolo imperatore comperimus collatum, nostrae auctoritatis munere libenter volumus esse per infinutum eidem sancto Martino suisque servientibus canonicis concessum. - Si quis autem in tantam prorumpere ausus fuerit audaciam et huius praecepti nostri violator extiterit, - non solum in offensam nostram lapsurum, verum etiam sexcentorum solidorum auri ad purum excocti se noverit poena multandum, ex qua duas partes rectores sancti Martini per tepiditatem et negligentiam abbatum aut ministrorum seu praesumptionem iudicium cupiditatemve malorum hominium iniuste abstractum est, ide per - nostram auctoritatem prorsus restaurandum praecipimus corroborantes denuo praeceptum istud super eisdem rebus -. Et ut haec auctoritas inviolabilem - teneat effectum et a fidelibus sanctae dei ecclesiae et nostris verius credatur ac diligentius conservatur, manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione signari iussimus.

Signum domini Karoli (M) serenissimi imperatoris augusti.

Amalbertus cancellarius advicem Liutberti archcancellarii recognovi et subscripsi.

Data XVI kal iuliii anno incarnatione domuni DCCCLXXXVII, indictione V, anno imperii imperatoris Karoli in Italia VI, in Francia V, in Gallia II; actum in Chiricheim; in dei nomine feliciter amen.



Vide etiam
Fons
  • Monumenta Germaniae Historica, Tomus II, Karoli III Diplomata, pg 260