Henricus Dei griatia rex Anglorum omnibus baronibus et fidelibus suis tam Francigenis quam Anglis salutem.
1. Sciatis me Dei misericordia et communi consilio baronum regni Anglie ejusdem regni regem coronatum esse. Et quia regnum oppressum erat injustis exactionibus, ego, respectu Dei et amore quem erga vos omnes habeo, sanctam Dei ecclesiam imprimis liberam facio: ita quod nec vendam nec ad firmam ponam nec, mortuo archiepiscopo sive episcopo sive abbate, aliquid accipiam de dominio ecclesie vel de hominibus ejus, donec successor in eam ingrediatur. Et omnes malas consuetudines, quibus regnum Anglie injuste opprimebatur, inde aufero; quas malas consuetudines ex parte hic pono.
2. Si quis baronum meorum, comitum, sive aliorum qui de me tenent, mortuus fuerit, heres suus non redimet terram suam sicut faciebat tempore fratris mei, sed legitima et justa relevatione relevabit eam. Similiter et homines baronum meorum legitima et justa relevatione relevabunt terras suas de dominis suis.
3. Et si quis baronum vel aliorum hominum meorum filiam suam nuptum tradere voluerit, sive sororem, sive neptim, sive cognatam, mecum inde loquatur. Sed neque ego aliquid de suo pro hac licentia accipiam, neque defendam ei quin eam det, excepto si eam vellet jungere inimico meo. Et si, mortuo barone vel alio homine meo, filia heres remanserit, illam dabo consilio baronum meorum cum terra sua. Et si, mortuo marito, uxor ejus remanserit et sine liberis fuerit, dotem suam et maritationem habebit; et eam non dabo marito, nisi secundum velle suum.
4. Si vero uxor cum liberis remanserit, dotem quidem et maritationem suam habebit, dum corpus suum legitime servaverit; et eam non dabo, nisi secundum velle suum. Et terre et liberum custos erit sive uxor sive alius propiquorum, qui justius esse debebit. Et praecipio ut barones mei similiter se contineant erga filios et filias vel uxores hominum suorum.
5. Monetaginum commune quod capiebatur per civitates et comitatus, quod non fuit tempore regis Eadwardi, hoc ne amodo sit, omnino defendo. Si quis captus fuerit, sive monetarius, sive alius, cum falsa moneta, justicia recta inde fiat.
6. Omnia placita et omnia debita que fratri meo debebantur condono exceptis rectis firmis meis et exceptis illis que pacta erant pro aliorum hereditatibus, vel pro eis rebus que justius aliis contingebant. Et si quis pro hereditate sua aliquid pepigerat, illud condono, et omnes relevationes que pro rectis hereditatibus pacte fuerant.
7. Et si quis baronum vel hominum meorum infirmabitur, sicut ipse dabit vel dare disponet pecuniam suam, ita datam esse concedo. Quodsi ipse, praeventus vel armis vel infirmitate, pecuniam suam non dederit nec dare disposuerit uxor sua sive liberi aut parentes aut legitimi homines ejus eam pro anima ejus dividant, sicut eis melius visum fuerit.
8. Si quis baronum vel hominum meorum forisfecerit, non dabit vadium in misercordia pecunie sue, sicut faciebat tempora patris mei vel fratris mei, sed secundum modum forisfacti, ita emendabit, sicut emendasset retro a tempore patris mei, in tempore aliorum antecessorum meorum. Quod si perfidie vel sceleris convictus fuerit, sicut justum fuerit, sic emendet.
9. Murdra etiam retro ab illa dic qua in regem coronatus fui omnia condono: et ea que amodo facta fuerint juste emendentur secundum lagam regis Eadwardi.
10. Forestas communi consensu baronum meorum in manu mea retinui, sicut pater meus eas habuit.
11. Militibus qui per loricas terras suas deserviunt terras dominicarum suarum quietas ab omnibus geldis et ab omni opere, proprio dono meo, concedo, ut, sicut tam magno gravamino alleviati sunt, ita equis et armis se bene instruant, ut apti et parati sint ad servitium meum et ad defensionem regni mei.
12. Pacem firmam in toto regno meo pono et teneri amodo precipio.
13. Lagam regis Eadwardi vobis reddo cum illis emendationibus quibus pater meus eam emendavit consilio baronum suorum.
14. Si quis aliquid de meo vel de rebus alicujus post obitum regis Willelmi, fratris mei, cepit, totum cito reddatur absque emendatione. Et si quis inde aliquid retinuerit, ille super quem inventum fuerit graviter michi emendabit.
15. Testibus Mauricio Lundonie episcopo, et Gundulfo episcopo, et Willelmo electo episcopo, et Henrico comite, et Simone comite, et Waltero Giffardo, et Rodberto de Monfort, et Rogero Bigoto, et Henrico de Portu, apud Westmonasterium, quando coronatus fui. Valete!