Jump to content

Casina

E Wikisource
(Redirectum de Casina (Plautus))
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Casina
saeculo III a.Ch.n.
editio: incognita
fons: thelatinlibrary.com
ACTVS I - i
ACTVS II - iiiiiiivvviviiviii
ACTVS III - iiiiiiivvvi
ACTVS IV - iiiiiiiv
ACTVS V - iiiiiiiv


pagina mendis perfusa, quasi manu scripta

PERSONAE

[recensere]

OLYMPIO VILICVS
CHALINVS SERVOS
CLEOSTRATA MVLIER
PARDALISCA ANCILLA
MYRRHINA MVLIER
LYSIDAMVS SENEX
ALCESIMVS SENEX
COQVOS
TIBICEN

ARGUMENTVM

[recensere]

Conservam uxorem duo conservi expetunt.
Alium senex allegat, alium filius.
Senem adiuvat sors: verum decipitur dolis.
Ita ei subicitur pro puella servolus
Nequam, qui dominum mulcat atque vilicum. 5
Adulescens ducit civem Casinam cognitam.

PROLOGVS

[recensere]

Salvere iubeo spectatores optumos,
fidem qui facitis maxumi et vos Fides.
Si verum dixi, signum clarum date mihi,
ut vos mi esse aequos iam inde a principio sciam.
Qui utuntur vino vetere sapientis puto 5 5
et qui lubenter veteres spectant fabulas.
Antiqua opera et verba quom vobis placent,
aequomst placere ante alias veteres fabulas.
Nam nunc novae quae prodeunt comoediae
multo sunt nequiores quam nummi novi. 10 10
Nos postquam populi rumore intelleximus
studiose expetere vos Plautinas fabulas,
antiquam eius edimus comoediam,
quam vos probastis qui estis in senioribus:
nam iuniorum qui sunt, non norunt, scio, 15 15
verum ut cognoscant dabimus operam sedulo.
Haec quom primum actast, vicit omnis fabulas.
Ea tempestate flos poetarum fuit,
qui nunc abierunt hinc in communem locum:
sed tamen absentes prosunt pro praesentibus. 20 20
Vos omnes opere magno esse oratos volo,
benigne ut operam detis ad nostrum gregem.
Eicite ex animo curam atque alienum aes
nequis formidet flagitatorem suom:
ludi sunt, ludus datus est argentariis, 25 25
tranquillumst, Alcedonia sunt circum forum.
Ratione utuntur: ludis poscunt neminem
secundum ludos reddunt autem nemini.
Aures vocivae si sunt, animum advortite:
comoediai nomen dare vobis volo. 30 30
Clerumenoe vocatur haec comoedia
graece, latine Sortientes. Deiphilus
hanc graece scripsit, postid rursum denuo
latine Plautus cum latranti nomine.
Senex hic maritus habitat: eist filius: 35 35
is ima cum patre in illisce habitat aedibus.
Est ei quidam servos, qui in morbo cubat —
immo hercle vero in lecto, nequid mentiar —:
is servos, sed abhinc annos factumst sedecim,
quom conspicatust primulo crepusculo 40 40
puellam exponi. Adit extemplo ad mulierem,
quae illam exponebat: orat, ut eam det sibi.
Exorat, aufert, detulit recta domum:
dat erae suae: orat, ut eam curet educet.
Era fecit, educavit magna industria, 45 45
quasi si esset ex se nata, non multo secus.
Postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut viris
placere posset, eam puellam hic senex
amat efflictim et item contra filius.
Nunc sibi uterque contra legiones parat 50 50
paterque filiusque clam alter alterum.
Pater adlegavit vilicum, qui posceret
sibi istanc uxorem: is sperat, si ei sit data,
sibi fore paratas clam uxorem excubias foris.
Filius is autem armigerum adlegavit suom, 55 55
qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret,
futurum quod amat intra praesepis suas.
Senis uxor sensit virum amori operam dare:
propterea una consentit cum filio.
Ille autem postquam filium sensit suom 60 60
eandem illam amare et esse impedimento sibi,
hinc adulescentem peregre ablegavit pater.
Sciens ei mater dat operam absenti tamen.
Is—ne exspectetis—hodie in hac comoedia
in urbem non redibit: Plautus noluit: 65 65
pontem interrupit, qui erat ei in itinere.
Sunt hic, inter se quos nunc credo dicere:
'quaeso hercle, quid istuc est? Seruiles nuptiae?
Seruin uxorem ducent aut poscent sibi?
Novom attulerunt, quod fit nusquam gentium.' 70 70
at ego aio id fieri in Graecia et Carthagini
et hic in nostra terra, in Apulia:
maioreque opere ibi serviles nuptiae
quam liberales etiam curari solent.
Id ni fit, mecum pignus, siquis volt, dato 75 75
in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet
vel Graecus adeo vel mea causa Apulus.
Quid nunc? Nil agitis? Sentio, nemo sitit.
Revortar ad illam puellam expositiciam,
quam servi summa vi sibi uxorem expetunt. 80 80
Ea inuenietur et pudica et libera,
ingenua Atheniensis: neque quidquam stupri
faciet profecto in hac quidem comoedia.
Mox hercle vero post transactam fabulam
argentum siquis dederit, ut ego suspicor, 85 85
ultro ibit nuptum, non manebit auspices.
Tantumst. Valete, belle rem gerite et vincite
virtute vera, quod fecistis antidhac.

ACTVS I

[recensere]

[OLYMPIO CHALINVS]
OL. Non mihi licere meam rem me solum ut volo
loqui atque cogitare sine ted arbitro?{{l|90
Quid tu, malum, me sequere? CHA. Quia certumst mihi,
quasi umbra, quoquo tu ibis te semper sequi.
Quin edepol etiam, si in crucem vis pergere, 5
sequi decretumst: dehinc conicito ceterum:
possisne necne clam me sutelis tuis 95
praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas.
OL. Quid tibi negotist mecum? CHA. Quid ais, impudens?
Quid in urbe reptas, vilice haud magni preti? 10
OL. Lubet. CHA. Quin ruri es in praefectura tua?
Quin potius quod legatumst tibi negotium 100
id curas atque urbanis rebus te apstines?
Huc mihi venisti sponsam praereptum meam.
Abi rus, abi dierectus tuam in provinciam. 15
OL. Chaline, non sum oblitus officium meum:
praefeci ruri recte qui curet tamen. 105
Ego huc quod veni in urbem si impetravero,
uxorem ut istam ducam quam tu deperis,
bellam et tenellam Casinam, conservam tuam: 20
quando ego eam mecum rus uxorem abduxero,
rure incubabo usque in praefectura mea. 110
CHA. Tun illam ducas? Hercle me suspendio
quam tu eius potior fias satiust mortuom.
OL. Mea praedast illa: proin tu te in laqueum induas. 25
CHA. Ex sterculino effosse, tua illaec praeda sit?
OL. Scies hoc ita esse. Vae tibi: quot te modis, 115
si vivo, habebo in nuptiis miservm meis.
CHA. Quid tu mihi facies? OL. Egone quid faciam tibi?
Primum omnium huic lucebis novae nuptae facem: 30
(Postilla ut semper improbus nilique sis.)
Postid locorum quando ad villam veneris, 120
dabitur tibi amphora una et una semita,
fons unus, unum ahenum et octo dolia:
quae nisi erunt semper plena, ego te implebo flagris 35
ita te aggerunda curuom aqua faciam probe,
ut postilena possit ex te fieri. 125
Post autem ruri nisi tu taceruom ederis
aut quasi lumbricus terram, quod te postules
gustare quicquam: numquam edepol ieiunium 40
ieiunumst aeque atque ego te ruri reddibo.
Postid, quom lassus fueris et famelicus, 130
noctu ut condigne te cubes curabitur.
CHA. Quid facies? OL. Concludere in fenestramfirmiter,
unde auscultare possis, quom ego illam ausculer. 45
Quom mihi illa dicet: mi animule, mi Olympio,
mea vita, mea mellilla, mea festivitas: 135
sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea,
sine, amabo, ted amari, meus festus dies,
meus pullus passer, mea columba, mi lepus: 50
quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer,
quasi mus in medio pariete vorsabere. 140
[CHA.] Nunc ne tu te mihi respondere postules.
Abeo intro: taedet tui sermonis. CHA. Te sequor:
hic quidem pol certo nil ages sine med arbitro. 55

ACTVS II

[recensere]

II.i

[recensere]

[CLEOSTRATA, PARDALISCA]
CLE. Obsignate cellas, referte anulum ad me:
ego huc transeo in proxumum ad meam vicinam. 145
Vir siquid volet me, facite hinc accersatis.
PAR. Prandium iusserat senex sibi parari.
CLE. St, tace atque abi: neque paro neque hodie coquetur: 149-150 5
quando is mi et filio advorsatur suo
animi amorisque causa sui, 152-154
flagitium illud hominis. Ego illum fame, ego illum siti, 155
maledictis malefactis amatorem ulciscar.
Ego pol illum probe incommodis dictis angam: 10
faciam, uti proinde ut est dignus vitam colat,
acheruntis pabulum,
flagiti persequentem, 160
stabulum nequitiae.
Nunc huc meas fortunas eo questum ad vicinam. 15
Sed foris concrepuit atque eapse eccam egreditur foras.
Non pol per tempus iter huc mihi incepi.

II.ii

[recensere]

[MYRRHINA, CLEOSTRATA]
MY. Sequimini, comites, in proxumum me huc. Heus vos, ecquis haec quae loquor audit? 165-166
Ego hic ero, vir si aut quispiam quaeret.
Nam ubi domi sola sum, sopor manus calvitur. 168-169
Iussin colum ferri mihi? CLE. Myrrhina, salve. 170-171
MY. salve mecastor: sed quid tus tristis, amabo? 5 172-173
CLE. ita solent omnes quae sunt male nuptae: 174-175
domi et foris aegre quod sit satis semper est. 176-177
Nam ego ibam ad te. MY. et pol ego istuc ad te.
Sed quid est, quod tuo nunc animo aegrest?
Nam quod tibist aegre, idem mihist dividiae. 10 180-181
CLE. credo ecastor: nam vicinam neminem amo merito magis quam te
nec qua in plura sint mihi quae ego velim.
MY. Amo te, atque istuc expeto scire quid sit.
CLE. vir Pessumis me modis despicatur domi. 185-186
MY. hem. CLE. quid est? MY. dic idem hoc—nam pol hau satis meo 15
corde accepi querellls tuas—opsecro.
CLE. vir me habet pessumis despicatam modis
nec mihi ius meum optinendi optiost. 190
MY. mira sunt, vera si praedicas: nam viri
ius suom ad mulieres optinere haud queunt. 20
CLE. quin mihi ancillulam ingratiis postulat,
quae meast, quae meo educta sumptu siet,
vilico se suo dare: 195
sed ipsus eam amat. MY. obsecro, 195a
tace. Nam hic nunc licet dicere. 25
Nos sumus. CLE. itast. MY. unde ea tibist? 197-198
Nam peculi probam nil habere addecet
clam virum et quae habet partum ei haud commodest, 200
quin viro aut subtrahat aut stupro invenerit.
Hoc viri censeo esse omne quicquid tuomst. 30
CLE. tu quidem advorsum tuam amicam omnia loqueris.
MY. Tace sis, stulta, et mi ausculta. Noli sis tu illi advorsari: 205
sine amet, sine quod lubet id faciat, quando tibi nil domi deliquomst. 206-207
CLE. Satin sanas? Nam tu quidem advorsus tuam istaec rem loquere. MY. insipiens, 208-209
semper tu huic verbo vitato abs tuo viro. CLE. quoi 35 210-211
verbo? MY. ei foras, mulier. CLE. st, tace.
MY. quid est? CLE. em. MY. quis est quem vides? CLE. vir
eccum it. Intro abi, adpropera [age], amabo. MY. impetras: abeo.
CLE. mox magis quom otium mihi et tibi erit, igitur 215
tecum loquar: nunc vale. MY. valeas. 40

II.iii

[recensere]

[LYSIDAMVS, CLEOSTRATA]
LY. Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis anteuenire,
nec potis quicquam commemorari, quod plus salis plusque leporis hodie
habeat. Cocos equidem nimis demiror, qui lituntur condimentis,
eos eo condimento uno non utier, omnibus quod praestat. 220
Nam ubi amor condimentum inerit, quoivis placituram credo, 5
neque salsum neque suave esse potest quicquam, ubi amor non admiscetur;
fel quod amarumst, id mel faciet: hominem ex tristi lepidum et lenem.
Hanc ego de me coniecturam domi facio magis quam ex auditis;
qui quam amo Casinam magis, inicio munditiis Munditiam antideo. 225
Myropolas omnis sollicito: ubiquomquest lepidum unguentum, unguor, 10
ut illi placeam: et placeo, ut videor. Sed uxor me excruciat, quia vivit.
Tristem astare aspicio: blande haec mihi mala res appellandast.
Vxor mea meaque amoenitas, quid tu agis? CLE. Manum abi atque abstine.
LY. Heia, mea Iuno, non decet esse te tam tristem tuo Iovi. 230
Quo nunc abis? CLE. Mitte me. LY. Mane. CLE. Non maneo. LY. At pol ego te sequar. 15
CLE. obsecro, sanun es? LY. Sanus. Quam ted amo.
CLE. Nolo ames. LY. Non potes impetrare. CLE. Enecas.
LY. Vera dicas velim. CLE. Credo ego istuc tibi.
LY. Respice, o mi lepos. CLE Nempe ita ut tu mihi's. 235
Unde hic, amabo, unguenta olent? LY. Oh perii. 20
Manufesto miser teneor. Cesso caput pallio detergere?
Ut te bonus Mercurius perdat, myropola, quia haec mihi dedisti.
CLE. Eho tu, nili, cana culex: vix teneor, quin quae decent te dicam.
Senecta aetate unguentatus per vias, ignave, incedis? 240
LY. Pol ego amico dedi quoidam operam, dum emit unguenta. CLE. Ut cito commentust. 25
Ecquid te pudet? LY. Omnia quae tu vis. CLE. Ubi in lustra iacuisti?
LY. Egon in lustra? CLE. Scio plus quam tu me arbitrare. LY. Quid id est? Quid [tu] seis?
CLE. Te sene omnium senem neminem esse ignaviorem.
Unde is, nili? Ubi fuisti? Ubi lustratus? Ubi bibisti? 245
Mades mecastor: vide palliolum ut rugat. LY. Di me et te infelicent, 30
si ego in os meum hodie vini guttam indidi.CLE. Immo age ut lubet
bibe, es, disperde rem. LY. Ohe, iam satis, uxor, Comprime te? Nimium tinnis.
Relinque aliquantum orationis, cras quod mecum litiges. 249-250
Sed quid ais? Iam domuisti animum, potius ut, quod vir velit
fieri, id facias, [potius] quam advorsere contra? CLE. Qua de re? LY. Rogas? 35
Super ancilla Casina: ut detur nuptum nostro vilico,
servo frugi? Atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida? Cibo, 255
vestimentis? Ubique educat pueros quos pariat
potius quam illi servo nequam des armigero [nisi] atque improbo,
quoi homini hodie peculi nummus non est plumbeus. 40
CLE. Mirum ecastor te senecta aetate officium tuom
non meminisse. LY. Quid iam? CLE. Quia, si facias recte aut commode, 260
me sinas curare ancillas: quae meast curatio.
LY. Cui, malum, homini scutigerulo dare lubet? CLE. Quia enim filio
nos oportet opitulari unico. LY. At quamquam unicust, 45
nilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater:
illum mi aequiust quam me illi quae volo concedere. 265
CLE. Tu ecastor tibi, homo, malam rem quaeris: subolet, selltio.
LY. Egone? CLE. Tu: nam quid friguttis? Quid istuc tam cupide cupis?
LY. Ut enim frugi servo detur potius quam servo improbo. 50
CLE. Quid si ego impetro atque exoro a vilico, causa mea
ut eam illi permittat? LY. Quid si ego autem ab armigero impetro, 270
ut eam illi permittat? Atque hoc credo impetrassere.
CLE. Conuenit. Vin tuis Chalinum huc evocem verbis foras?
Tu eum orato, ego autem orabo vilicum. LY. Sane volo. 55
CLE. Iam hic erit: nunc experiemur, nostrum uter sit blandior.
LY. Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere. 275
Ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriam
mi advorsatur. Subolet hoc iam uxori, quod ego machinor:
propter eam rem magis armigero dat operam de industria. 60

II.iv

[recensere]

[LYSIDAMVS, CHALINVS]
LY. Qui Illum di omnes deaeque perdant. CHA. Te—uxor aiebat tua
me vocare. LY. Ego enim vocari iussi. CHA. Eloquere quid velis? 280
LY. Primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui:
stultitiast ei te esse tristem quoius potestas plus potest.
Probum et frugi hominem iam pridem esse arbitror. CHA. Intellego. 5
Quin, si ita arbitrare, emittis me manu? LY. Quin id volo: 284-285
sed nil est me cupere factum, nisi tu factis adiuvas.
CHA. Quid velis, modo id velim me scire. LY. Ausculta, ego eloquar.
Casinam ego uxorem promisi vilico nostro dare.
CHA. At tua uxor filiusque promiservnt mihi. LY. Scio: 10
sed utrum nunc tu caelibem ted esse mavis liberum 290
an maritum servom aetatem degere et gnatos tuos?
Optio haec tuast: utram harum vis condicionem accipe.
CHA. Liber si sim, meo periclo vivam: nunc vivo tuo.
De Casina certumst concedere homini nato nemini. 15
LY. Intro abi atque actutum uxorem huc evoca ante aedis cito: 295
et sitellam huc tecum efferto cum aqua et sortis. CHA. Satis placet.
LY. Ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero.
Nam si sic nil impetrare potero, saltem sortiar.
Ibi ego te et suffragatores tuos ulciscar. CHA. Attamen 20
mihi obtinget sors. LY. Ut quidem pol pereas cruciatu malo. 300
CHA. Mihi illa nubet: machinare quidlubet quovis modo.
LY. Abin hinc ab oculis? CHA. Inuitus me vides: vivam tamen.
LY. Sumne ego miser homo? Satin omnes res sunt advorsae mihi?
Iam metuo, ne Olympionem mea uxor exoraverit, 25
ne Casinam ducat. Si id factumst, ecce me nullum senem. 305
Si non impetravit, specula etiam in sortitust mihi.
Si sors autem decolassit, gladium faciam culcitam
eumque incumbam. Sed progreditur optume eccum Olympio.

II.v

[recensere]

[OLYMPIO, LYSIDAMVS]
OL. Una edepol opera in furnum calidum condito
atque ibi torreto me pro pane rubido, 310
era, qua istuc opera a me impetres quod postulas.
LY. Salvos sum: salva spes est, ut verba audio.
OL. Quid tu me vera libertate territas? 5
Quin si tu nolis filiusque etiam tuos,
vobis inuitis atque amborum ingratiis 315
una libella liber possum fieri.
LY. Quid istuc est? Quicum litigas, Olympio?
OL. Cum eadem qua tu semper. LY. Cum uxore mea? 10
OL. Quam tu mi uxorem? Quasi venator tu quidem es:
dies atque noctes cum cane aetatem exigis. 320
LY. Quid agit? Quid loquitur tecum? OL. Orat obsecrat
ne Casinam uxorem ducam. LY. Quid tu postea?
OL. Negavi enim ipsi me concessurum Iovi 15
si is mecum oraret. LY. Di te servassint mihi.
OL. Nunc in fermento totast: ita turget mihi. 325
LY. Ego edepol illam mediam diruptam velim.
OL. Credo edepol esse, siquidem tu frugi bonae's.
Verum edepol tua mihi odiosast amatio: 20
inimicast tua uxor mihi, inimicus filius,
inimici familiares. LY. Quid id refert tua? 330
Unus tibi hic dum propitius sit Iuppiter,
tu istos minutos cave deos flocci feceris.
OL. Nugae sunt istae magnae: quasi tu nescias, 25
repente ut emoriantur humani Ioves.
Sed tandem si tu Iuppiter sis [e]mortuos, 335
quom ad deos minoris redierit regnum tuom,
quis mihi subueniet tergo aut capiti aut cruribus?
LY. Opinione melius res tibi habet tua, 30
si hoc impetramus, ut ego cum Casina cubem.
OL. Non hercle opinor posse: ita uxor acriter 340
tua instat, ne mihi detur. LY. At ego sic agam:
coniciam sortis in sitellam et sortiar
tibi et Chalino. Ita rem natam intellego: 35
necessumst vorsis gladiis depugnarier.
OL. Quid si sors aliter quam voles euenerit? 345
LY. Benedice: dis sum fretus, deos sperabimus.
OL. Non ego istuc verbum empsim titivillicio:
nam omnes mortales deis sunt freti: sed tamen 40
vidi ego deis fretos saepe multos decipi.
LY. St, tace parumper. OL. Quid vis? LY. Eccum exit foras 350
chalinus intus cum sitella et sortibus:
nunc nos conlatis signis depugnabimus.

II.vi

[recensere]

[CLEOSTRATA. CEALINVS. LYSIDAMVS. OLYMPIO]
CLE. Face, Chaline, certiorem me, quid meus vir me velit.
CHA. Ille edepol videre ardentem te extra portam mortuam.
CLE. Credo ecastor velle. CHA. At pol ego hau credo, sed certo scio. 355
LY. Plus artificumst mi quam rebar: hariolum hunc habeo domi.
Quid si propius attollamus signa eamusque obuiam? 5
Sequere. Quid vos agitis? CHA. Adsunt quae imperavisti omnia:
vxor, sortes, situla atque egomet. OL. Te uno adest plus quam ego volo.
CHA. Tibi quidem edepol ita videtur: stimulus ego nunc sum tibi: 360
fodico corculum: adsudascis iam ex metu, mastigia.
CLE. Tace, Chaline. OL. Comprime istum. CHA. Immo istunc qui didicit dare. 10
LY. Adpone hic sitellam, sortis cedo mihi: animum advortite.
Atqui ego censui aps te posse hoc me[cum] impetrare, uxor mea,
casina ut uxor mihi daretur, et nunc etiam censeo. 365
CLE. Tibi daretur illa? LY. Mihi enim — ah — non id volui dicere:
dum mihi volui, huic dixi atque adeo mihi dum cupio — perperam 15
iam dudum hercle fabulor. CLE. Pol tu quidem, atque etiam facis.
LY. Huic— immo hercle mlhi — vih, tandem redii vix veram in viam.
CLE. Per pol saepe peccas. LY. Ita fit, ubi quid tanto opere expetas. 370
Sed te uterque tuo pro iure ego atque hic oramus. CLE. Quid est?
LY. Dicam enim, mea mulsa: de istac Casina huic nostro vilico 20
gratiam facias. CLE. At pol ego nec facio neque censeo.
LY. Tum igitur ego sortis utrimque iam CLE. Quis votat?
LY. Optumum atque aequissumum istud esse iure iudico. 375
Postremo si illuc quod volumus eueniet, gaudebimus:
sin secus, patiemur animis aequis. Tene sortem tibi: 25
vide quid scriptumst. OL. Unum. CHA. Iniquomst, quia isti prius quam mihist.
LY. Accipe hanc sis. CHA. Cedo. Mane: unum venit in mentem modo.
Vide, nequa illic insit alia sortis sub aqua. LY. Verbero, 380
men te censes esse? CLE. Nullast: habe quietum animum modo.
OL. Quod bonum atque fortunatum [tuum] sit mihi. CHA. Magnum malum. 30
OL. Tibi quidem edepol, credo, eueniet: novi pietatem tuam.
Sed mane dum: num ista aut populna sors aut abiegnast tua?
CHA. Quid tu id curas? OL. Quia enim metuo, ne in aqua summa natet. 385
LY. Auge cave. Conicite sortis nunciam am[a]bo huc. Eccere:
vxor, aequa. OL. Noli uxori credere. LY. Habe animum bonum. 35
OL. Credo hercle, hodie devotabit sortis, si attigerit. LY. Tace.
OL. Taceo: deos quaeso— CHA. Ut quidem tu hodie canem et furcam feras.
OL. Mihi ut sortito eueniat,— CHA. Ut quidem hercle pedibus pendeas. 390
OL. At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos.
CHA. Quid times? Paratum oportet esse iam laqueum tibi. 40
OL. Periisti. LY. Animum advortite am[a]bo. OL. Taceo. LY. Nunc tu, Cleostrata,
ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices,
tibi permitto: tute sorti. OL. Perdis me. CHA. Lucrum facit. 395
CLE. Bene facis. CHA. Deos quaeso, ut tua sors ex sitella effugerit.
OL. Ain tu? Quia tute es fugitivos, omnis te imitari cupis? 45
CEA. Utinam tua quidem sicut Herculei praedicant
quondam prognatis ista in sortiendo sors deliquerit.
OL. Tu ut liquescas ipse, actutum virgis calefactabere. 400
LY. Hoc age sis, Olympio. OL. Si hic litteratus me sinat.
LY. Quod bonum atque fortunatum mihi sit. OL. Ita vero, et mihi. 50
CHA. Non. OL. Immo herCLE. CHA. Immo mihi hercle CLE. Hic vincet, tu vives miser.
LY. Percide os tu illi odio: age, ecquid fit? CLE. Cave obiexis manum.
OL. Compressan palma an porrecta ferio? LY. Age ut vis. OL. Em tibi. 405
CLE. Quid tibi istunc tactiost? OL. Quia Iuppiter iussit meus.
CLE. Feri malam ut ille rursum. OL. Perii: pugnis caedor, Iuppiter. 55
LY. Quid tibi tactio hunc fuit? CHA. Quia iussit haec Iuno mea.
LY. Patiundumst, siquidem me vivo mea uxor imperium exhibet.
CLE. Tam huic loqui [qui] licere oportet quam isti. OL. Cur omen mihi 410
vituperat? LY. Malo, Chaline, tibi cavendum censeo.
CHA. Temperi, postquam oppugnatumst os. LY. Age, uxor [mea], nunciam 60
sorti: vos advortite animum. Prae metu ubi sim nescio.
[OL.] Perii: cor lienosum, opinor, habeo: iam[iam] dudum salit.
De labore pectus tundit. CLE. Teneo sortem. LY. Ecfer foras. 415
CHA. Iamne mortuos? OL. Ostende: meast. CHA. Mala crucias quidem.
CLE. Victus es, Chaline. LY. Quom nos di iuvere, Olympio, 65
gaudeo. OL. Pietate factumst mea atque maiorum meum.
LY. Intro abi, uxor, atque adorna nuptias. CLE. Faciam ut iubes.
LY. Scin tu rus hinc esse ad villam longe quo ducat? CLE. Scio. 420
LY. Intro abi: et quamquam hoc tibi aegrest, tamen fac accures. CLE. Licet.
LY. Eamus nos quoque intro: hortemur, ut properent. OL. Numquid moror? 70
Nam praesente hoc plura verba fieri non desidero.

II.vii

[recensere]

[CHALINVS]
CHALINVSSi nunc me suspendam, meam operam luserim
et praeter operam restim sumpti fecerim 425
et meis inimicis voluptatem creaverim.
Quid opus est, qui sic mortuos tequidem tamen?
Sorti sum victus: Casina nubet vilico. 5
Atque id non tam aegrest iam, vicisse vilicum,
quam id expetivisse opere tam magno senem, 430
ne ea mihi daretur atque ut illi nuberet.
Ut ille trepidabat, ut festinabat miser,
ut subsultabat, postquam vicit vilicus. 10
Attat, concedam huc: audio aperiri fores.
Mei benevolentis atque ameici prodeunt. 435
Hinc ex insidiis hisce ego insidias dabo.

II.viii

[recensere]

[OLYMPIO. LYSIDAMVS. CHALINVS]
OL. Sine modo rus [e]ueniat: ego remittam ad te virum
cum furca in urbem tamquam carbonarium.
LY. Ita fieri oportet. OL. Factum et curatum dabo.
LY. Volui Chalinum, si domi esset, mittere 440
tecum obsonatum, ut etiam in maerore insuper 5
inimico nostro miseriam hanc adiungerem.
CHA. Recessim cedam ad parietem: imitabor nepam:
captandust horum clanculum sermo mihi.
Nam illorum me alter cruciat, alter macerat. 445
At candidatus cedit hic mastigia, 10
stimulorum loculi. Protollo mortem mihi:
certumst, hunc Acheruntem praemittam prius.
OL. Ut tibi ego inuentus sum obsequens. Quod maxume
cupiebas, eius copiam feci tibi: 450
erit hodie tecum quod amas clam uxorem. LY. Tace: 15
ita me di bene ament, ut ego vix reprimo labra,
ob istanc rem quin te deosculer, voluptas mea.
CHA. Quid, deosculere? Quae res? Quae voluptas tua?
Ecfodere hercle hic volt, credo, vesicam vilico. 455
OL. Ecquid amas nunc me? LY. Immo edepol me quam te minus. 20
Licetne amplecti te? CHA. Quid, amplecti? OL. Licet.
LY. Ut, quia te tango, mel mihi videor lingere.
OL. Vltro te, amator, apage te a dorso meo.
CHA. Illuc est, illuc, quod hic hunc fecit vilicum. 460
Et idem me pridem, quom ei advorsum veneram, 25
facere atriensem voluerat sub ianua.
OL. Ut tibi morigerus hodie, ut voluptati fui.
LY. Ut tibi, dum vivam, bene velim plus quam mihi.
CHA. Hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes: 465
solet hic barbatos sane sectari senex. 30
LY. Ut ego hodie Casillam deosculabor, ut mihi
bona multa faciam clam meam uxorem. CHA. Attatae.
Nunc pol ego demum in rectam redii semitam:
hic ipsus Casinam deperit. Habeo viros. 470
LY. Iam hercle amplexari, iam osculari gestio. 35
OL. Sine prius deduci. Quid, malum, properas? LY. Amo.
OL. At non, opinor, fieri hoc posse hodie. LY. Potest,
siquidem cras eenses te posse emitti manu.
CHA. Enim vero huc aures magis sunt adhibendae mihi: 475
iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos. 40
LY. Apud hunc sodalem meum atque vicinum mihi
locus est paratus: ei ego amorem omnem meum
concredui, is mihi se locum dixit dare.
OL. Quid eius uxor? Ubi erit? LY. Lepide repperi: 480
mea uxor vocabit huc eam ad se in nuptias, 45
ut hic sit secum, se adiuvet, secum cubet.
Ego iussi, et dixit se facturam uxor mea.
Illa hic cubabit, [si] vir ab[i]erit faxo domo.
Tu rus uxorem duces: id rus hic erit, 485
tantisper dum ego cum Casina faciam nuptias: 50
hinc tu ante lucem rus cras duces postea.
Satin astu[te]? OL. Docte. CHA. Age modo, fabricamini:
malo hercle vostro tam vorsuti vivitis.
LY. Scin quid nunc facias? OL. Loquere. LY. Tene marsuppium. 490
Abi atque obsona, propera: sed lepide volo, 55
molliculas escas, ut ipsa molliculast. OL. Licet.
LY. Emito sepiolas, lopadas, loligunculas,
hordeias, — CHA. Immo triticeias, si sapis.
LY. Soleas. CHA. Qui, quaeso, potius quam sculponeas, 495
quibus battuatur tibi os, senex nequissume? 60
OL. Vin lingulacas? LY. Quid opust, quando uxor domist?
Ea lingulacast nobis: nam numquam tacet.
OL. In re praesenti ex copia piscaria
consulere quid emam potero. LY. Aequom oras: abi[s]. 500
Argento parci nolo: obsonato ampliter. 65
Nam mihi vicino hoc etiam conuentost opus,
ut quod mandavi curet. OL. Iamne abeo? LY. Volo.
CHA. Tribus non conduci possum libertatibus,
quin ego illis hodie comparem magnum malum 505
quinque hanc omnem rem meae erae iam faciam palam. 70
Manufesto teneo in noxia inimicos meos.
Sed si nunc facere volt era officium suom,
nostra omnis lis est: pulcre praevortar viros.
Nostro omine it dies: iam victi vicimus. 510
Ibo intro, ut id quod alius condivit coquos 75
ego nuna vicissim ut alio pacto condiam:
quod id quod paratumst, ut paratum ne siet,
si[e]tque ei paratum quod paratum non erat.

ACTVS III

[recensere]

III.i

[recensere]

[LYSIDAMVS, ALCESIMVS]
LY. Nunc amicine anne inimici sis imago, Alcesime, 515
mihi sciam: nunc specimen specitur, nunc certamen cernitur.
Cur amem me castigare, id ponito ad compendium:
'Cano capite, aetate aliena' eo addito ad compendium.
'Quoi sit uxor', id quoque illuc ponito ad compendium. 5
AL. Miseriorem ego ex amore quam te vidi neminem. 520
LY. Fac vicent aedes. AL. Quin edepol servos ancillas domo
certumst omnis mittere ad te. LY. Oh, nimium scite scitus es.
Sed facitodum merula per versus quod cantat colas:
'Cum cibo, cum quiqui facito ut; veniant, quasi eant Sutrium.' 10
AL. Meminero. LY. Em, nunc enim tu demum nullo scito scitus es. 525
[LY.] Cura, ego ad forum modo ibo: iam hic ero. AL. Bene ambula.
LY. Fac habeant linguam tuae aedes. AL. Quid ita? LY. Quom veniam, vocent.
AL. Attatae, caedundus tu homos: nimias delicias facis.
LY. Quid me amare refert, nisi sim doctus ac dicaculus? 15
Sed tu cave in quaesitione mihi sis. AL. Vsque adero domi. 530

III.ii

[recensere]

[CLEOSTRATA]
CLEOSTRATA Hoc erat ecastor [id], quod me vir tanto opere orabat meus,
ut properarem arcessere hanc ad me vicinam meam:
liberae aedes ut sibi essent, Casinam quo deducerent.
Nunc adeo nequaquam arcessam, ne illis ignavissumis
liberi loci potestas sit vetulis verbecibus. 5 535
Sed eccum egreditur senati columen, praesidium popli,
meus vicinus, meo viro qui liberum praehibet locum.
Non ecastor ullis emptust modius qui venit salis.
AL. Miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam,
quae iam dudum, si arcessatur, ornata exspectat domi. 10 540
Sed eccam: opino[r] arcessit. Salve Cleostrata. CLE. Et tu, Alcesime.
Ubi tua uxor? AL. Intus illa te, si se arcessas, manet:
nam tuos vir me oravit, ut eam isto ad te adiutum mitterem.
Vin vocem? CLE. Sine eam: te nolo, si occupatast. AL. Otiumst.
CLE. Nil moror: molesta ei esse nolo: post conuenero. 15 545
AL. Non ornatis isti apud vos nuptias? CLE. Orno et paro.
AL. Non ergo opus est adiutrice? CLE. Satis domist: ubi nuptiae
fuerint, tum istam conuenibo. Nunc vile atque istanc iube.
AL. Quid ego nunc faciam? Flagitium maxumum feci miser
propter operam illius irqui improbi edentuli, 20 550
qui hoc mihi contraxit. Operam uxoris polliceor foras
quasi catillatum. Flagitium hominis, qui dixit mihi
suam uxorem hanc arcessituram esse: ea se eam negat morarier.
Atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic vicinae meae.
Verum autem altrovorsum quom eam mecum rationem puto, 25 555
siquid eius esset, esset mecum postulatio.
[CLE.] Ibo intro, ut subducam navim rusum in puluinaria.
CLE. Iam hic est lepide ludificatus. Miseri ut festinant senes.
Nunc ego illum nili, decrepitum, meum virum veniat velim
ut eum ludificem vicissim, postquam hunc delusi alterum. 30 560
Nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos.
Sed eccum incedit: at quom aspicias tristem, frugi censeas.

III.iii

[recensere]

[LYSIDAMVS, CLEOSTRATA]
LY. Stultitia magnast mea quidem sententia
hominem amatorem ullum ad forum procedere
in eum diem, quo[i] quod amet in mundo siet: 565
sicut ego feci stultus. Contrivi diem,
dum asto advocatus quoidam cognato meo. 5
Quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo,
ne me nequiquam sibi hodie advocaverit.
Nam meo quidem animo, qui advocatos advocet, 570
rogitare oportet prius et percontarier,
adsitne ei animus necne ei adsit quem advocet. 10
Si neget adesse, exanimatum amittat domum.
Sed uxorem ante aedis eccam. Ei misero mihi:
metuo, ne non sit surda atque haec audiverit. 575
CLE. Audivi ecastor cum malo magno tuo.
LY. Accedam propius. Quid agis, mea festivitas? 15
CLE. Te ecastor praestolabar. LY. Iamne ornata re[s e]st?
Iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam
quae te adiutaret? CLE. Arcessivi ut iusseras: 580
verum hic sodalis tuos, amicus optumus,
nescioquid se sufflavit uxori suae: 20
negavit posse, quoniam arcesso, mittere.
LY. Vitium tibi istuc maxumumst: blandas parum.
CLE. Non matronarum offLciumst, sed meretricium, 585
viris alienis, mi vir, subblandirier.
I tu atque arcesse illam: ego intus quod factost opus 25
volo accurare, mi vir. LY. Propera ergo. CLE. Licet.
Iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum.
Miserrumum hodie ego hunc habebo amasium. 590

III.v

[recensere]

[ALCESIMVS, LYSIDAMVS]
AL. Viso huc, amator si a foro rediit domum,
qui me atque uxorem ludificatust larua.
Sed eccum ante aedis. Ad te hercle ibam commodum
LY. Et hercle ego ad te. Quid ais, vir minumi preti?
Quid tibi mandavi? Quid tecum oravi? AL. Quid est? 5 595
LY. Ut bene vocivas aedis fecisti mihi.
Ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam.
Satin propter te pereo ego atque occasio?
AL. Quin tu suspendis te? Nempe tute dixeras
tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam. 10 600
LY. Ergo arcessivisse ait sese et dixisse te
eam non missurum. AL. Quin eapse ultro mihi
negavit eius operam se morarier.
LY. Quin eapse me adlegavit qui istam arcesserem.
AL. Quin nili facio. LY. Quin me perdis. AL. Quin benest. 5 605
LY. Quin etiam diu morabor. AL. Quin cupio tibi—
LY. Quin — AL. aliquid aegre facere. LY. Quin faciam lubens.
Numquam tibi hodie quin erit plus quam mihi.
AL. Quin hercle di te perdant postremo quidem.
LY. Quid nunc? Missurun es ad me uxorem tuam? 20 610
AL. Ducas easque in maxumam malam crucem
cum hac, cum istac cumque amica etiam tua.
Abi et aliud cura: ego iam per hortum iussero
meam istuc transire uxorem ad uxorem tuam.
LY. Nunc tu mihi amicus es in germanum modum. 25 615
Qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum?
Aut quod ego umquam erga Venerem inique fecerim:
quoi sic amanti mi obuiam eueniunt morae?
Attat,
quid illuc clamoris, opsecro, in nostrast domo? 30 620

III.v

[recensere]

[PARDALISCA, LYSIDAMVS]
PAR. Nulla sum, nulla sum: tota, tota occidi.
Cor metu mortuomst, membra miserae tremunt:
nescio unde auxili praesidi perfugi
mi aut opum copiam comparem aut espetam.
Tanta factu modo mira miris modis 5 625
intus vidi, novam atque integram audaciam.
Cave tibi, Cleostrata, apscede ab ista, opsecro,
nequid in te mali faxit ira percita.
Eripite isti gladium, quae suist impos animi.
LY. Nam quid est, quod haec huc timida atque exanimata exslluit? 10 630
Pardalisca. PAR. Perii: unde meae usurpant aures sonitum?
LY. Respice modo ad me. PAR. O ere mi—LY. Quid tibist? Quid timidas? PAR. Perii.
LY. Quid, peristi? PAR. Perii: et tu peristi. LY. Ah, perii? Quid ita?
PAR. Vae tibi. LY. Immo vae tibi sit. PAR. Ne cadam, amabo, tene me.
LY. Quicquid est eloquere mihi cito. PAR. Contine pectus: 15 635-636
face ventum, amabo, pallio. LY. Timeo hoc negoti quid siet, 637-638
nisi haec meraco se uspiam percussit flore Liberi. 639-640
PAR. Optine auris, amabo. LY. in malam a me crucem.
Pectus auris caput teque di perduint.
Nam nisi ex te scio quicquid hoc est cito, hoc 20
iam tibi istuc cerebrum dispercutiam, excetra tu,
ludibrio, pessuma, adhuc quae me habuisti. 645
PAR. Ere mi. LY. Quid vis, mea tu ancilla? PAR. Nimium saevis. LY. Numero dicis. 646-647
Sed hoc quicquid est eloquere, in pauca confer:
quid intus tumulti fuit? PAR. Scibis, audi. 25
Malum pessumumque hic modo intus apud nos 650
tua ancilla hoc pacto exordiri coepit,
quod haud Atticam condecet disciplinam.
LY. Quid est id? PAR. Timor praepedit dicta linguae.
LY. Possum scire ego istuc ex te? Quid negotist? PAR. Dicam. 30
Tua ancilla, quam tu tuo vilico vis 655
dare uxorem, ea intus— LY. Quid intus? Quid est?
PAR. Imitatur malarum malam discipinam,
viro quae suo interminatur vitam.
LY. Quid ergo? PAR. Ah. LY. Quid est? PAR. Interemere ait velle vitam. 35
Gladium— LY. Hem. PAR. Gladium— LY. Quid eum gladium? 660
PAR. Habet. LY. Ei misero mihi. Cur eum habet?
Insectatur omnis domi per aedis
nec quemquam prope ad sese sinit adire:
ita omnis sub arcis, sub lectis latentes 40
metu mussitant. LY. Occidi atque interii. 665
Quid illic obiectumst mali tam repente?
PAR. Insanit. LY. Scelestissumum me esse credo.
PAR. Immo si scias dicta quae dixit hodie.
LY. lstuc expeto scire: quid dixit? PAR. Audi. 45
Per omnis deos et deas deieravit 670
occisurum eam hac nocte quicum cubaret.
LY. Men occidet? PAR. An quippiam ad te attinet? LY. Vah.
PAR. Quid cum ea negoti tibist? LY. Peccavi: Illuc
dicere vilicum volebam. 50
PAR. Sciens de via in semitam degredire. 675
LY. Num quid mihi minatur? PAR. Tibi infesta solist
plus quam quoiquam. LY. Quam ob rem? PAR. Quia se des uxorem Olympioni:
neque se tuam nec suam neque viri vitam sinere 678-680
in crastinum protolli: id huc missa sum tibi ut dicerem, 55
ab ea ut caveas tibi. LY. Perii hercle ego miser. PAR. Dignu's tu. 682-683
LY. Neque est neque fuit me senex quisquam amator
adaeque miser. PAR. Ludo ego hinc facete: 685
nam quae facta dixi, omnia huic falsa dixi.
Era atque haec dolum ex proxumo hunc protulerunt: 60
ego huc missa sum ludere. LY. Heus, Pardalisca.
PAR. Quid est? LY. Est— PAR. Quid? LY. Est, quod volo exquirere ex te.
PAR. Moram offers mihi. LY. At tu mihi offers maerorem. 690
Sed etiamne habet nunc Casina gladium?
PAR. Habet, sed duos. LY. Quid, duos? PAR. Altero te 65
occisurum ait, altero vilicum hodie.
LY. Occisissumus sum omnium qui vivont.
Loricam induam: mi optumum esse opinor. 695
Quid uxor mea? Non adiit atque ademit?
PAR. Nemo audet prope aceedere. LY. Exoret. PAR. Orat: 70
negat ponere alio modo filio profecto,
nisi se sciat vilico non datum iri.
LY. Atqui ingratiis quoi non volt nubet hodie: 700
nam cur non ego id perpetrem quod coepi,
ut nubat mihi —Illud quidem dicere volebam: 75
nostro vilico. PAR. Saepiuscule, peccas.
LY. Timor praepedit verba. Verum, obsecro te,
dic me uxorem orare, ut exoret illam: 705
gladium ut ponat et redire me intro ut liceat. PAR. Nuntiabo.
LY. Et tu orato. PAR. Et ego orabo. LY. At blande orato ut soles. Sed audin? 80
Si effexii hoc, soleas tibi
dabo et anulum in digito aureum et bona pluruma. 709-712
PAR. Operam dabo. LY. Face ut impetres.
PAR. Eo nunciam, nisi quippiam remorare me. LY. Abi et cura. 715
Redit eccum tandem opsonatu meus adiutor: pompam ducit. 85

III.vi

[recensere]

[OLYMPIO, LYSIDAMVS, CITRIO]
OL. Vide, fur, ut sentis sub signis ducas. CI. Qui vero hi sunt sentis? 720
OL. Quia quod tetigere, ilico rapiunt: si eas ereptum, ilico scindunt.
Ita quoquo adueniunt, ubi ubi sunt, duplici damno dominos multant.
CI. Heia. OL. Attat, cesso magnufice patriceque amicirier atque
ita ero meo ire advorsum?
LY. Bone vir, salve. OL. Fateor. LY. Quid fit? OL. Tu amas, ego essurio et sitio. 5 724-725
LY. Lepide excuratus [in]cessisti. OL. Aha, hodie * * * * * lus.
LY. Mane vero, quamquam fastidis. OL. Fy fy, foetet tuos mihi sermo.
LY. Quae res? OL. Haec res. LY. Etiamne adstas? OL. Enim vero πράγματά μοι παρέχεις.
LY. Dabo tibi μέγα κακόν,
ut ego opinor, nisi resistis. 10 730
OL. ὦ ... ζεῦ, potin a med abeas, nisi me vis vomere hodie?
LY. Mane. OL. Quid est? Quis hic est homo?
LY. Erus sum. OL. Quis erus? LY. Quoius tu servo's.
OL. Servos ego? LY. Atque meus. O L. Non sum ego liber? 734-736
Memento, memento. LY. Mane atque asta. OL. Omitte. 15
LY. Seruos sum tuos. OL. Optumest. LY. Opsecro te,
olympisce mi, mi pater, mi patrone. OL. Em,
sapis sane. LY. Tuos sum equidem. 740
OL. Quid mihi opust servo tam nequam?
LY. Quid nunc? Quam mox recreas me? OL. Cena modo si sit cocta. 20
LY. Eisce ergo abeant. OL. Propere, Citrio, intro ite et cito deproperate. 744-745
Ego iam intus ero: facite cenam mihi ut ebria sit. 746-747
Sed lepide nitideque volo: nil moror barbarico bliteo.
Stasne etiam? I sis. LY. Ego hic habeo.
OL. Numquid est ceterum quod morae siet? 25 750
LY. Gladium Casinam intus habere ait, qui me atque te interimat. 751-752
OL. Scio. Sic sine habere;
nugas agunt: novi
ego illas malas merces. 754a
Quin tu i modo mecum 30 755
domum. LY. At pol malum metuo. 755a
I tu modo: perspicito prior quid intus agatur.
OL. Tam mihi mea vita
quam tua tibi carast. 757a
[LY.] Verum i modo. LY. Si tu iubes, em, ibitur tecum. 35

ACTVS IV

[recensere]

IV.i

[recensere]

[PARDALISCA]
Nec pol ego Nemeae credo neque ego Olympiae
neque usquam ludos tam festivos fieri 760
quam hic intus fiunt ludi ludificabiles
seni nostro et nostro Olympioni vilico.
Omnes festinant intus totis aedibus, 5
senex in culina clamat, hortatar coquos:
'Quin agitis hodie? Quin datis, siquid datis? 765
Properate: cenam iam esse coctam oportuit.'
Vilicus is autem cum corona candide
vestitus lautus exornatusque ambulat. 10
Illae autem in cubiculo armigerum exornant duae,
quem dent pro Casina nuptum nostro vilico: 770
sed nimium lepide dissimulant, quasi mi sciant
fore huius quod futurumst. Digne autem coqui
nimis lepide ei rei dant operam, ne cenet senex: 15
aulas peruortunt, ignem restingunt aqua:
illarum oratu faciunt. Illae autem senem 775
cupiunt extrudere incenatum ex aedibus,
ut ipsae solae ventres distendant suos.
Novi ego illas ambestrices: corbitam cibi 20
comesse possunt. Sed aperitur ostium.

IV.ii

[recensere]

[LYSIDAMVS, PARDALISCA]
LY. Si sapitis, uxor, vos tamen cenabitis, 780
cena ubi erit cocta: ego ruri cenavero.
Nam novom maritum et novam nuptam volo
rus prosequi—novi hominum mores maleficos—
nequis eam abripiat. Facite vostro animo volup. 5
Sed properate istum atque istam actutum emittere, 785
tandem ut veniamus luci: ego cras hic ero:
cras habuero, uxor, ego tamen conuivium.
PAR. Fit, quod futurum dixi: incenatum senem
foras extrudunt mulieres. LY. Quid tu hic agis? 10
PAR. Ego eo quo me ipsa misit. LY. Veron? PAR. Serio. 790
LY. Quid hic speculare? PAR. Nil equidem speculor. LY. Abi:
tu hi[n]c cunctas: intus alii festinant. PAR. Eo.
LY. Abi hinc sis ergo, pessumarum possuma.
Iamne abiit illaec? Dicere hic quiduis licet: 15
qui amat, tamen hercle si esurit, nullum esurit. 795
Sed eccem progreditur cum corona et lampade
meus socius compar, commaritus, vilicus.

IV.iii

[recensere]

[OLYMPIO. LYSIDAMVS]
OL. Age, tibicen, dum illam educunt huc novam nuptam foras,
suavi cantu concelebra omnem hanc plateam hymenaeo. Io,
hymen hymenaee, o hymen. 800
LY. Quid agis, mea salus? OL. Esurio hercle, atque adeo hau salubriter.
LY. At ego amo. OL. At ego hercle nili facio: tibi amor pro cibost: 5
mihi ieiunitate iam dudum intestina murmurant.
LY. Nam quid illaec nunc tam diu intus remorantur remeligines?
Quasi ob industriam, quanto ego plus propero, procedit minus. 805
OL. Quid si etiam si occentem hymenaeum, siqui citius prodeant?
LY. Censeo: et ego te adiuvabo in nuptiis communibus. 10
LY. OL. Hymen, hymenaee, o hymen.
LY. Perii hercle ego miser: dirrumpi cantando hymenaeum lieet
illo morbo, quo dirrumpi eupio, non est copiae. 810
OL. Edepol, ne tu si equos esses, esses indomabilis.
LY. Quo argumento? OL. Nimis tenax es. LY. Num me expertus uspiam? 15
OL. Di melius faciant. Sed crepuit ostium: exitur foras.
LY. Di hercle me cupiunt servatum. Iam oboluit Csinus procul.

IV.iv

[recensere]

[OLYMIPIO, LYSIDAMVS]
PAR. Sensim supera tolle limen pedes, mea nova nupta: 815-816
sospes iter incipe hoc, ut viro tuo
semper sis superstes,
tuaque ut potior pollentia sit, vincasque virum victrixque sies. 819-820
Tua vox superet tuomque imperium: vir te vestiat, tu virum despolies. 5 821-822
Noctuque et diu ut viro subdola sis,
opsecro memento.
OL. Malo maxumo suo hercle ilico, ubi tantillum peccassit— 825
LY. Tace. OL. Non taceo. LY. Quae res? OL. Malae male monstrant.
LY. Facies tu hanc rem mi ex parata imparatam: 10
id quaerunt volunt, haec ut infecta faciant.
CLE. Age, Olympio, quando vis uxorem,
accipe hanc ab nobis. 830
OL. Date ergo, daturae si umquam estis hodie uxorem.
LY. Abite intro. CLE. Amabo, integrae atque imperitae huic 15
impercito. OL. Futurumst.
Valete. LY. Ite iam, ite iam. CLE. Valete.
LY. Iamne abscessit uxor? OL. Domist: ne time. LY. Euax, 835
nunc pol demum ego sum liber.
Meum corculum, melculum, verculum. OL. Heus tu, 20
malo, si sapis, cavebis:
meast haec. LY. Scio: sed meus fructus est prior.
OL. Tene hanc lampadem. LY. fmmo ego hanc tenebo. 840
Venus multipotens, bona multa mihi
dedisti, huius quom copiam mihi dedisti. O, 25
corplisculum malacum.
OL. Mea uxorcula — quae res?
LY. Quid est? OL. institit planta 845
[LY.] Quasi luca bos. LY. Tace sis.
Nebula haud est mollis aeque atque huius est pectus. 30
[OL.] Edepol papillam bellulam. OL. Ei misero mihi.
LY. Quid est? OL. Pectus mi icit non cubito, verum ariete.
LY. Quid tu ergo hanc, quaeso, tractas tam dura manu? 850
At mihi, qui belle hanc tracto, non villum facit.
OL. Vah. LY. Quid negotist? OL. opsecro, ut valentulast: 35
paene exposivit cubito. LY. Cubitum ergo ire volt.
OL. Quin imus ergo? LY. I, belle belliatula.

ACTVS V

[recensere]

[CLEOSTRATA, MYRRHINA, PARDALISCA]
MY. Acceptae bene et commode eximus intus 855
ludos visere huc in viam nuptialis.
Numquam ecastor ullo die risi adaeque
neque hoc quod relicuomst plus risuram opinor.
PAR. Lubet Chalinum quid agat scire, novom nuptum cum novo marito. 5
MY. Nec fallaciam astutiorem ullus fecit 860
poeta atque ut haec est fabre facta ab nobis.
CLE. Optunso ore nunc peruelim progrediri
senem, quo senex: nequior nullus vivit.
Ne illum quidem 10
nequiorem arbitror esse, qui locum 865
praebet illi * * * te nunc praesidem
volo hic, Pardalisca, esse, qui huic exeat
eum ut ludibrio habeas.
PAR. Lubens Fecero et solens. 15
* * * spectato hinc omnia, intus quid agant. * * * 870-871

  • * * pone me amabo. MY. Et ibi audacius licet

quae velis libere proloqui. PAR. Tace,
vostra foris crepuit.

V.ii

[recensere]

[PARDALISCA]
OL. Neque quo fugiam neque ubi lateam neque hoc dedecus quomodo celem 875
scio: tantum erus atque ego flagitio superavimus nuptiis nostris.
Ita nunc pudeo atque ita nunc paveo atque ita inridiculo sumus ambo.
Sed ego insipiens nova nunc facio: pudet quem prius non puditumst umquam.
Operam date, dum mea facta itero: est operae pretium auribus accipere, 5
ita ridicula auditu iteratu ea sunt, quae ego intus turbavi. 880
Ubi intro hanc novam nuptam deduxi, recta via in conclave abduxi.
Sed tam[en] tenebrae ibi erant [tam]quam in puteo: dum senex abest, decumbe inquam.
Conloco fulcio mollio blandior
ut prior quam senex nuptias perpetrem. 10
Tardus esse llico coepi, quoniam * * * 885
respecto identidem ne senex * * *
inlecebram stupri principio eam savium posco * *
reppulit mihi manum: neque enim dare sibi savium me sivit.
Enim iam magis iam adpropero, magis iam lubet in Casinam inruere * * * 15 889-890
cupio illam operam seni surripere, forem obdo, ne senex me opprimeret.
CLE. Age dum, tu adi hunc. PAR. Opsecro, ubi tua nova nuptast?
OL. Perii hercle ego, manufesta res est. PAR. Omnem in ordinem 893-895
fateri ergo aequomst. Quid intus agitur? Quid agit Casina?
Satin morigerast? 20
OL. Pudet dicere me. PAR. Memora ordine, ut occeperas. 897-898
OL. Pudet hercle. PAR. Age, audacter * * *
postquam decubuisti, inde volo memorare: quid est factum * * * 900
OL. * * * flagitiumst. PAR. Cavebunt qui audierint faciant * * *
* * * hoc magnus est. OL. Perdis. PAR. Quin tu pergis? OL. Ubi 25
* * * us suptus porro * * * 905
PAR. Quid? OL. Babae. PAR. Quid? OL. Papae.
PAR. * * * * est? OL. Oh, erat maxumum:

  • * * * haberet metui: id quaerere occepi * * *

dum gladium quaero ne habeat, * * * arripio * * * capulum. 30
Sed quom cogito, non habuit gladium: nam esset frigidus. 910
PAR. Eloquere. OL. At pullet. PAR. Num radix fuit?
OL. Non fuit. PAR. Num cucumis? 911a
OL. Profecto hercle * * * non fuit quicquam holerum:
nisi quicquid erat, calamitas profecto attigerat numquam:
ita quicquid erat, grande erat. 35
PAR. Quid fit denique, edisserta. OL. Ubi appello Casinam, inquit, 915-916
amabo, mea uxorcula, cur virum tuom sic me spernis? 917-918
Nimis tu quidem hercle immerito
meo mihi haec facis, quia mihi te expetivi. 920
Illa haud verbum facit et saepit veste id qui estis mulieres. 40
Ubi illum saltum video opsaeptum, rogo ut altero * * sin adire.
Volo, ut obuortam, cubitis im * * * * * * * *
ullum muttit e * * * * * * * * * * * * * * *
surgo, ut in eam in * * * * * * * * * * * * * 925
atque illam in * * * * * * * * * * * * * * 55
MY. Perlepide narrat * * * * * * * * * * * *
OL. Savium * * * * * * * * * * * * * * * *
ita quasi saetis labra mihi conpungit barba * * *
continuo in genua ut astiti, peetus mihi pedibus percutit. 930
Decido de lecto praecipes: subsilit, optundit os mihi. 50
Inde foras tacitus profugiens exeo hoc ornatu quo vides,
ut senex hoc eodem po0ulo quo ego bibi biberet. PAR. optumest.
Sed ubist palliolum tuom? OL. Hic intus reliqui.
PAR. Quid nunc? Satin lepide aditast vobis manus? OL. Merito. 935
Sed concrepuerunt fores. Num illa me nunc sequitur? 55

V.iii

[recensere]

[MYRRHINA, PARDALISCA]
:LY. Maxumo ego ardeo dagitio nec quid agam meis rebus scio,
nec meam ut uxorem aspiciam contra oculis: ita disperii. 940
Omnia palam sunt probra:
omnibus modis occidi miser.
* * * ita manufesto faucibus teneor. 5
* * * quibus modis purgem scio me meae uxori.
* * * que expalliatus sum miser: 945
* * * clandestinae nuptiae.
* * * censeo
* * * mi optumumst 10
* * * intro ad uxorem [m]eam
sufferamque ei meum tergum ob iniuriam. 959
Sed ecquis est, qul homo munus velit fungier
pro me? Quid nunc agam? Nescio, nisi ut improbos 952-953
famulos imiter ac domo fugiam 15
fugiam: nam nullast salus scapulis, si domum redeo. 955-956
Nugas istic dicere licet: vipulo hercle ego inuitus tamen,
etsi malum merui.
Hac dabo protinam et fugiam. CLE. Heus, sta ilico, amator. 959-960
LY. occidi, revocor. Quasi non audiam, abibo. 20 961-962


V.iv

[recensere]

[MYRRHINA, PARDALISCA, OLYMPIO]
CHA. Ubi tu's hic qui colere mores Massilienses postulas?
Nunc tu si veis subigitare me, probast occasio.
Redi sis in cubiculum. Periisti hercle: age, accede huc modo. 965
Nunc ego tecum aequom arbitrum extra considium captavero.
LY. Perii, fusti defloccabit iam illic homo lumbos meos. 5
Hac iter faeifindumst: nam illac lumbifragiumst obuiam.
CLE. Iubeo te salvere, amator. LY. Ecce autem uxor obuiamst.
Nunc ego inter sacrum saxumque sum nec quo fugiam scio: 970
hac lupi, hac eanes: lupina scaeua fusti rem gerit.
Hercle, opinor, permutavi ego illuc nunc verbum vetus. 10
Hac ibo: caninam scaeuam spero meliorem fore.
CLE. Quid agis, dismarite? Mi vir, unde hoe ornatu aduenis?
Quid fecisti scipione[m] aut quod habuisti pallium? 975
PAR. In adulterio, dum moechissat Casinam, credo perdidit
LY. Occidi. CHA. Etiamne imus cubitum? Casina sum. LY. in malam crucem. 15
CHA. Non amas me? CLE. Quin responde: tuo quid faetumst pallio?
LY. Baeehae hercle, uxor— CLE. Bacchae? LY. Bacchae hercle, uxor—MY. Nugatur seiens.
Nam ecastor nunc Bacchae nullae ludunt. LY. Oblitus fui. 980
Sed tamen Bacchae— CLE. Quid Bachae? LY. Sin id fieri non potest —
CLE. Times ecastor. LY. Egone? Mentire hercle. CLE. Nam palles male.  20
n * * * quid me * * * us * * * am me rogas?
* * * male r * * * mihi.
* * * gratulor. 985
* * * senex.
Ho * * * 25
* * * unc Casinust * * *
qui hic * * * lem frus * * * ram * * * dis 989-990
qui etiam me miservm famosum fecit flagitiis suis.
LY. Non taces? OL. Non hercle vero taceo: nam tu maxumo
me opsecravisti opere, Casinam ut poscerem uxorem mihi. 30
LY. Tui amoris calisa ego istuc feci. CLE. Immo Hector Ilius 994-995
te quidem oppressit. LY. Feci ego istaec tdicta quae vos dicitis?
CLE. Rogitas etiam? LY. Si quidem hercle feci, feci nequiter.
CLE. Redi modo huc intro: monebo, siqui meministi minus.
LY. Hercle opinor potius vobis credam quod vos dicitis. 35
Sed, uxor, da viro hanc veniam. Myrrhina, ora Cleostratam. 1000
Si umquam posthac aut amasso Casinam aut occepso modo,
ne ut eam amasso, si ego umquam adeo posthac tale admisero,
nulla causast, quin pendentem me, uxor, virgis verberes.
MY. Censeo ecastor veniam hanc dandam.CLE. Faciam, ut iubes. 40
Propter eam rem hanc tibi nunc veniam millus gravate prospero, 1005
hanc ex longa longiorem ne faciamus fabulam.
LY. Non iratas? CLE. Non sum irata. LY. Tuaen fidei credo? CLE. Meae.
LY. Lepidiorem uxorem nemo quisquam, quam ego habeo hanc, habet.
CLE. Age, tu redde huic scipionem et pallium. CHA. Tene, si lubet. 45
Mihi quidem edepol insignite factast magna iniuria: 1010
duobus nupsi, neuter fecit quod novae nuptae solet.
PAR. Spectatores, quod futurumst intus, id memorabimus.
Haec Casina huius reperietur filia esse ex proxumo
eaque nubet Euthynico nostro erili filio. 50
Nunc vos aequomst manibus meritis meritam mercedem dare. 1015
Qui faxit, clam uxorem ducet semper scortum quod volet:
verum qui non manibus clare quantum poterit plauserit,
ei pro scorto supponetur ircus unctus nautea.