Catalogus abbatum Lacensium

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Catalogus abbatum Lacensium

Ab abbate Johanne Augustino Machhausen anno 1554 ex antiquo catalogo reddito.


I. [deest]
II. Fulbertus, vir per omnia suo antecessori et magistro simillimus, clarus illustri[bu]s actibus, moribus ornatus, sapiens, atque industrius & auxit non minimum monasterii bibliothecam, ipse non minus, quam antecessor sacris et profanis litteris egregie institutus, uterque relictis ingenii aliquot monimentis commendatus. Praefuit annis 25 et vita excessit anno 1177.
III. Cunradus, vir prudens, cultusque divini amans, praesedit annis septemdecim, vita excessit anno 1194.
IV. Mauritius, praeclarum et ipse Antistitem agens, sex tantum annis praefuit, obiitque anno 1199.
V. Albertus, ab insigni sapientia, virtutum cultu, devotione et salertia, praefuit suis annis 19, et mortalitatem exuit an[no] 1217.
VI. Gregorius pro libertate Ecclesiae suae strenue se gessit, publica laude et honoris amplitudine florentissimus, et optime meritus decessit anno 1235, cum septemdecim annis Abbatem egisset.
VII. Theodoricus multa adversa passus, post duodecim annos resignans sponte, ad Minorem ordinem se contulit Andernacum.
VIII. Henricus Baro seu Comes Wirneburgius, illustri admodum stirpe editus, praefuit anno 1248.
IX. Anselmus, hic atque antecessor, quot annis praefuerint, non constat obiit Anselmus anno 1252.
X. Waltherus eodem quo creatus est Abbas anno, sese honore abdicavit.
XI. Theodoricus de Lemene magni nominis, ut et meriti Praesul, rem familiarem mira industria promovit et auxit, cui annis 42 praefuit, et sponte resignans anno 1295, multis deinceps annis privatus supervixit atque anno demum 1307 ex hac vita migravit.
XII. Chuno vir probus, eruditus, et sapiens monasterium annis 33 summa cum laude gubernavit, et anno 1328 carne solutus ad supera concessit.
XIII. Johannes Vinckel nobili familia de Nickerdich: praefuit annos quatuor, et sponte cessit 1352.
XIV. Joannes de Colonia et ipse quatuor annis praefuit, mortuus anno 1335.
XV. Wigandus de Pannaw vir nobilis, ex Priore Abbas, praefuit annis viginti quinque, obiit anno 1360.
XVI. Wilhelmus de Bodendorff, sedit ad clavum annis viginti, defunctus anno 1380.
XVII. Wigandus II de Pannaw, praesedit monasterio annis viginti duobus, suis substractus anno 1402.
XVIII. Wilhelmus II de Leudesdorff, diutius, annis nimirum quadraginta praefuit.
XIX. Rudolphus de Lemene, electus anno 1442: praefuit septemdecim non integris.
XX. Joannes Reuber electus anno 1458, reformationem Bursfeldensem generose introduxit, graves inde persecutiones constanti animo perpessus vita excessit pridie idus januarii 1469.
XXI. Joannes de Diedesheim, postulatus e monasterio Trevirensi ad Martijres vir per omnia egregius, zelator disciplinae ferventissimus, in divinis litteris eruditus, cultor Deiparae singularis, qui incredibili bonorum omnium luctu, non sine sanctitatis opinione, incarnationis Dominicae anno 1491, ipsis kalendis junii decessit. Ecce viro hujusmodi bene competit reformatio, quando communiter turbatur monasterium, et zelosus supperior patitur persecutiones.
XXII. Simon de Petra, postulatus ex monasterio Hornbach Metensis diaecesis, vir magnae pietatis, et ferventis in Deum amoris [a Joanne Piemontano (simile interpolatio est)] mire laudatus, obiit anno 1512.
XXIII. Thomas de Weda, vir religiosissimus, praefuit utilissime annis 17, et tandem ob senium anno 1529 resignans, sequenti anno excessit anno 1530.
XXIV. Petrus a Remagen ob insignem et virtutem et eruditionem, Unionis Bursfeldensis Praeses designatus, archiepiscopalis quoque senatus consiliarius electus, eximia pietatis et rei cum suae tum publicae feliciter administratae gloria celeber, ex hac vita migravit ultima januarii anno 1553.