Jump to content

Catechismus minor

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Catechismus minor
1529

editio: Concordia, Lipsiae, 1584
fons: daten.digitale-sammlungen.de


ENCHIRIDION.

CATECHISMUS MINOR

D. Martini Lutheri, pro Parochis et Concionatoribus.

PRAEFATIO D. MARTINI LUTHERI.

[recensere]

Martinus Lutherus omnibus fidelibus piis Parochis et Concionatoribus, Gratiam, misericordiam et pacem in Christo Iesu Domino nostro Pr.

[1] Miserabilis illa facies, quam proxime, cum visitatorem agerem, vidi, me ad edendum hunc Catechismum, simplicissime et brevissime tractatum coëgit. [2] Deum immortalem, quantam calamitatem ibi vidi: vulgus, praesertim autem illud, quod in agris vivit, item plerique Parochi, adeo nullam Christianae doctrinae cognitionem habent, ut dicere etiam pudeat. [3] Et tamen omnes sancto illo Christi nomine appellantur, et nobiscum communibus utuntur Sacramentis, cum orationem Dominicam, Symbolum Apostolicum, et Decalogum non modo non intelligant, sed ne verba quidem referre possint. Quid multis moror? nihil omnino a bestiis differunt. Iam autem cum Evangelium passim doceatur, illi vel maxime Christianorum libertate fruuntur. [4] Quid hic Christo respondebitis Episcopi, quibus illa cura est divinitus demandata? Vos enim estis, quibus vel solis illa Christianae religionis calamitas debetur. Vos permisistis ita turpiter errare homines, vestra ea est culpa, qui nihil minus unquam fecistis, quam hoc, quod vestri officii erat facere. [5] Nolo hic quicquam mali vobis imprecari. Ea autem an non est summa impietas cum maxima impudentia coniuncta, quod unicam tantum speciem Sacramenti ac vestras traditiones urgetis? hoc prorsus contemnitis et negligitis, an illi, qui vestrae fidei et curae commendati sunt, orationem Dominicam, Symbolum Apostolicum aut Decalogum teneant, nec ne? Vae vae vobis. [6] Per Deum igitur omnes vos Parochos et Concionatores rogo atque obtestor, ut serio vestrum faciatis officium, et ut divinitus vobis commendatae plebis agatis curam, Quod tum rectissime feceritis, si una nobiscum hunc Catechismum vulgo, praesertim autem iunioribus, inculcetis. Quod si qui ex vobis adeo sunt indocti, ut omnino nullam harum rerum cognitionem habeant, illos non pudeat, suis auditoribus praelegere de verbo ad verbum, a nobis praescriptam hanc formam, In hunc modum:

[7] Primo omnium hoc cavebunt Concionatores, ne subinde alio atque alio modo vel Decalogum, vel Dominicam orationem, vel Symbolum Apostolicum, vel etiam Sacramenta, proponant, sed ut perpetuo eadem utantur forma, in his proponendis et explicandis vulgo. Ideo autem hoc do consilium, quod sciam, non posse feliciter doceri simpliciores homines, et qui natu minores sunt, quam una atque eadem forma saepius proposita ac repetita. Quod si iam isto, iam alio modo eadem proponas, facile perturbantur simpliciores animi, et fiet, ut pereat omnis opera, quam in docendo ponis.

[8] Atque hoc viderunt sancti Patres, qui voluerunt Decalogi, Symboli et Dominicae orationis unam eandemque certis verbis descriptam formam in Ecclesia esse. Illorum diligentiam nos imitari convenit, et danda opera est, ut simplicioribus et iunioribus sic illa proponamus, ut ne una quidem syllaba immutetur, quotiescunque tandem Catechismum doceas, et ut perpetuo sui similis sit tractatio. [9] Quamcunque igitur tibi delegeris praedicandi Catechismi formam, eam perpetuo retinebis, neque unquam ab ea discedes. Alia autem ratio est, si in turba doctorum hominum Evangelium doceas, ibi enim eruditionis tuae specimen edere potes, neque prohibeo, si apud illos tractationem varies, et subinde alium atque alium vultum dicendo fingas. Apud simpliciores autem perpetuo eadem certis verbis descripta forma uteris. [10] Et debet is primus esse labor, ut Decalogum, Symbolum, item orationem Dominicam, de verbo ad verbum nude et simplicissime doceas, ut eadem saepius audita, ipsi quoque auditores referre discant.

[11] Quod si qui adeo religionem contemnunt, ut discere haec nolint, illi monendi sunt, quod Christum negent, et quod nihil minus sint, quam Christiani. Atque illi neque admittendi sunt ad Sacramentum altaris, neque ad Catechistarum officium, qui pueris baptizandis adsunt, Et si Christianae libertatis iure uti velint, ubi eis est commodum, non est illud eis concedendum, sed potius ad Papam atque eos, quos vocant Officiales, et ad ipsum quoque Satanam sunt ablegandi. [12] Parentum autem et Patrumfamilias officium erit, negare talibus hominibus victum, et pulchre quoque fecerint, si efferatis illis hominibus indicent, eam Principis esse sententiam, ut in exilium aliquo delegentur, et eiiciantur e patria.

[13] Quanquam enim sic sentiam, ad fidem neminem vel posse vel debere cogi, hoc tamen omnino faciendum est, ut teneat vulgus, quid ius, quid item contra ius illorum sit, cum quibus vivit, et suum quaeritat victum. Hoc enim requiritur, ut quisque suae civitatis iura, quibus, ceu privilegio quodam, uti volet, norit et observet, sive credat vere, sive perditus aliquis sit nebulo.

[14] Secundum, Cum simpliciores illi iam Catechismi verba bene annumerare didicerint, tradenda post quoque est eis explicatio, ut ea etiam intelligant. Potes autem vel hac nostra forma, quam hic praescriptam vides, vel alia quadam uti. [15] Sicut autem, ut ante monui, Catechismus nudus iisdem semper verbis vulgo proponendus est, ita in expositione Catechismi, cuperem perpetuo eandem tractationem sequendam, ne quidem immutata unica syllaba. [16] Sumes autem ad eam rem satis temporis, neque enim necesse est omnia simul proposuisse, sed sunt faciendi ordines, et in tractando alterum alteri rite convenit subiicere. Ut si iam exacte tenuerint, quidnam primum praeceptum postulet, tum ad secundum est pergendum. Ut sic omnia doceantur certo ordine, alias enim fiet, ut nimia copia obrutae et perturbatae mentes, nihil prorsus retineant.

[17] Tertio, Postquam hanc brevem Catechismi expositionem absolvisti, tum illam longiorem tractationem ingredieris, ut plenius omnia auditores intelligant. Ibi singula praecepta, singulas Symboli et orationis Dominicae partes, suis illustrabis coloribus, varia enumerabis opera, varios fructus et commoda, quae inde enascuntur, Item pericula et damna quoque, in quae coniicimur, si minus ea praestemus. Invenies autem ista passim piorum hominum scriptis copiose explicata. [18] Porro maxime urgebis illa praecepta, in quae potissimum committere tui loci homines, vides. Et ut eius rei exempla subiiciam, Septimum praeceptum potissimum urgebis apud mercatores, et apud illos qui manuarias exercent operas. Commode quoque hoc praeceptum apud agricolas, servos et servas urgetur, illi enim pessima fide cum hominibus agunt et variis modis committuntur furta. Sic quartum praeceptum apud imperitum vulgus, et minores natu potissimum urgere convenit, ut sint quieti, bona fide omnia agant, pareant magistratibus et parentibus, publicam pacem non perturbent. Sunt autem haec, sacrarum literarum historiis, illustranda, ubi Deus, vel graves poenas a transgressoribus huius praecepti exegit, vel illorum, qui servarint, omnia coepta mirabiliter fortunavit.

[19] Hoc quoque inprimis eo loco ages, ut commoneas sui officii Magistratum et Parentes, ut summa diligentia publica munera obeant, et suos liberos ad literarum studia adhibeant. Sic autem commonendi sunt, ut sentiant se debere illa ex divino mandato, quae si minus faciant, gravissime a se esse peccatum. Quid enim illi faciunt aliud, quam ut simul et divinam et humanam administrationem tollant, non aliter atque infensissimi tum Dei tum hominum hostes?

[20] Atque hic ceu in tabula spectandum propones, quam gravia damna rebus publicis dent illi, qui suos liberos non adhibent ad literas, ut in Parochos, in ministros Verbi, item ad alia officia, quorum haec vita non sine magna calamitate carere potest, aliquando deligi possint. Hoc quoque addes, Deum gravissimas poenas pro illo peccato a parentibus expetiturum. Et sane haud scio, an sit alius locus, qui aeque merebatur tractari atque hic. Neque enim dici potest, quantum hac in parte a Magistratibus et Parentibus nostro seculo peccetur. Non autem dubium est, quin id a Satana fiat, eo consilio, ut in maximam calamitatem Germaniam coniiciat.

[21] Postremo, Quoniam Papae tyrannis imminuta et labefactata iam est, multos passim invenias, qui ad Sacramentum nunquam accedunt, sed contemnunt plane, ceu rem inutilem et non necessariam. Illi quoque impellendi et urgendi sunt, hac tamen ratione, Nolo ego quenquam neque ad fidem, neque ad Sacramenta cogi, et male faciunt illi, qui leges, certa tempora, aut certa loca, ad tales res, praescribunt.

[22] Sic tamen docere illi, qui in officio Verbi sunt, debent, ut sine nostris legibus, ultro sua voluntate coacti auditores ad nos veniant, et nos ministros Verbi cogant quasi ad porrigendum Sacramentum. Id quod tum fiet, si sic doceas, Periculum esse, ne ii contemnant Sacramentum, neque digni sint qui in Christianorum numero censeantur, qui non in anno quater ut minimum, sacramentum sumant. Quemadmodum neque illi in Christianorum numero censendi sunt, qui Evangelio vel non credunt, vel illud non audiunt. Neque enim Christus cum institueret Sacramentum, dixit, Hoc obmittite vel contemnite, sed, Hoc facite, quotiescunque biberitis, etc. Hoc certe vult, ut faciamus, non vult, ut aut prorsus intermittamus aut contemnamus, Sic enim ait, Hoc facite.

[23] Quod si quis Sacramentum contemnit, certum id est argumentum, quod neque is peccatum, neque carnem, neque Satanam, neque mundum, neque mortem, neque pericula, neque infernum habeat. Hoc est, quod prorsus nihil horum credat, quanquam totus immersus sit peccatis, et in Satanae regno gravissime teneatur captivus, Contra, non gratia, non vita, non Paradiso, non coelo, non Christo, non Deo, neque ullo alio bono, opus habeat. Nam si crederet, se peccatis obrutum, longissime a gratia abesse, sine dubio hoc Sacramentum non contemneret, in quo contra peccata remedium, et tanta omnium bonorum copia nobis exhibetur. Neque etiam huic ullis legibus opus esset, quibus ad Sacramentum sumendum cogeretur, ipse sua sponte accurreret, coactus peccatorum mole, et te potius cogeret, ad porrigendum sibi Sacramentum.

[24] Non igitur hic legibus agendum est, id quod Papa fecit, Hoc fac, ut oratione, quantum potes, huius Sacramenti commoda et incommoda, pericula et bona, item necessitatem cum summa utilitate coniunctam, exaggeres, Tum fiet, ut ultro accurrant, et ipsi se cogant. Quod si his nihil moveantur aliqui, sine eos suo vivere more, Hoc tantum eis dices, quod in Satanae sint regno, qui nihil, neque sua necessitate, neque Dei benignitate et gratia, quam eis in Sacramento exhibet, moveantur. [25] Qui vero hoc modo suos auditores non urgent, et legibus eos potius volunt cogere, illi occasionem contemnendi Sacramenti illis praebent. Cum enim ministri verbi adeo sint oscitantes, non est mirum, si auditores quoque sint negligentiores. [26] Hoc igitur probe considerent Parochi et Ministri verbi, longe iam aliud suum esse officium, quam olim in Papatu fuerit. Iam enim est ministerium salutis et gratiae, fit igitur quoque difficilius et laboriosius, Et cum gravissima pericula et tentationes in ministerio sint perferendae, tamen neque laborum praemium, neque gratias in mundo meretur. [27] Verum nihil nos illa mundi ingratitudo cum summa impietate coniuncta, moveat. Christus ipse nobis satis ampla praemia proposuit, si modo fideliter in eius vinea laboraverimus. Id autem ut commodius possimus, faxit Pater omnis gratiae, Cui sit laus et gloria in secula, per Christum Iesum Dominum nostrum, Amen.


DECEM PRAECEPTA

[recensere]

quomodo paterfamilias ea suae familiae simplicissime tradere debeat.

I. Praeceptum.

[recensere]

Non habebis Deos alienos.

Quae est huius praecepti sententia?

Debemus Deum supra omnia timere, diligere, et illi confidere.

II. Praeceptum.

[recensere]

Non assumes Nomen Domini Dei tui in vanum: Non enim habebit insontem Dominus eum, qui assumserit nomen eius in vanum.

Quae est huius praecepti sententia?

Responsio.

Debemus Deum timere et diligere, ne per nomen eius imprecemur, iuremus, incantemus, mentiamur aut dolis fallamus, Sed in omni necessitate illud invocemus, adoremus, et cum gratiarum actione laudemus.

III. Praeceptum.

[recensere]

Memento ut diem Sabbathi sanctifices.

Quae est huius praecepti sententia?

Responsio.

Debemus Deum timere et diligere, ne divinos sermones, et eius verbum contemnamus, Sed ut sanctum reputemus, libenter audiamus et discamus.

IV. Praeceptum.

[recensere]

Honora patrem et matrem, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram.

Quae est huius praecepti sententia?

Responsio.

Debemus Deum timere et diligere, ne Parentes et Dominos nostros contemnamus, neque ad iram commoveamus, Sed honore afficiamus, illis serviamus, morem geramus, amore eos prosequamur et magnifaciamus.

V. Praeceptum.

[recensere]

Non occides.

Quae est huius praecepti sententia?

Responsio.

Debemus Deum timere et diligere, ne vitae proximi nostri incommodemus, aut aegre faciamus, Sed illum adiuvemus, et promoveamus in omnibus vitae et corporis necessitatibus, et periculis.

VI. Praeceptum.

[recensere]

Non moechaberis.

Quae est huius praecepti sententia?

Responsio.

Debemus Deum timere et diligere, ut caste et pudice vivamus, in verbis ac operibus, et unusquisque suam coniugem amet ac honoret.

VII. Praeceptum.

[recensere]

Non furtum facies.

Quae est huius praecepti sententia?

Responsio.

Debemus Deum timere et diligere, ne proximo pecuniam, aut bona auferamus, neque falsis mercibus aut impostura ad nos pertrahamus, Sed demus operam, ut illius opes conserventur, et eius conditio melior reddatur.

VIII. Praeceptum.

[recensere]

Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

Quae est huius praecepti sententia?

Responsio.

Debemus Deum timere et diligere, ne proximum falsis mendaciis involvamus, prodamus, traducamus aut infamia aliqua afficiamus, Sed illum excusemus, bene de eo sentiamus et loquamur, et omnia in meliorem partem accipiamus et interpretemur.

IX. Praeceptum.

[recensere]

Non concupisces domum proximi tui.

Quae est huius praecepti sententia?

Responsio.

Debemus Deum timere et diligere, ne haereditatem vel domum proximi, dolo malo captemus, et sub specie iuris et recti, nostris facultatibus adiungamus, Sed potius eum iuvemus, ut suas fortunas retineat integras.

X. Praeceptum.

[recensere]

Nec desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia, quae illius sunt.

Quae est huius praecepti sententia?

Responsio.

Debemus Deum timere et diligere, ne proximo uxorem, servos, ancillas, vel pecudes abalienemus, aut abstrahamus, Sed illos adhortemur, et urgeamus, ut maneant, et suum officium diligenter faciant.

Quid autem summatim dicit Deus de his praeceptis omnibus?

Responsio.

Sic dicit Exodi 20.

Ego Dominus Deus tuus, sum fortis zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem, eorum, qui oderunt me: et faciens misericordiam in millia, his, qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea.

Quae est horum verborum sententia?

Responsio.

Deus minatur poenam omnibus, qui ista praecepta transgrediuntur et violant. Debemus itaque expavescere, et timere iram Dei, et nihil contra huiusmodi praecepta facere: Rursus promittit etiam suam gratiam, et omnia bona omnibus, qui mandata illa observant. Merito igitur debemus Deum diligere, et illi confidere, et iuxta mandata eius omnem nostram vitam sedulo et diligenter instituere.


SYMBOLUM APOSTOLICUM

[recensere]

quomodo paterfamilias id suae familiae simplicissime tradere debeat.

Primus Articulus

[recensere]

De Creatione.

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem coeli et terrae.

Quae est huius articuli sententia?

Responsio.

Credo, quod Deus creaverit me, una cum omnibus creaturis: Quod corpus et animam, oculos, aures, et omnia membra, rationem et omnes sensus mihi dederit, et adhuc sustentet: Ad haec, quod vestes et calceos, cibum ac potum, domum, uxorem, liberos, agros, iumenta, et omnia bona, cum omnibus vitae necessariis, copiose et quotidie largiatur: Me contra omnia pericula protegat, et ab omnibus malis liberet et custodiat: Et haec omnia ex mera sua paterna ac divina bonitate et misericordia, sine ullis meis meritis, aut ulla dignitate: pro quibus omnibus, illi gratias agere, pleno ore laudem tribuere, inservire, obsequi, merito debeo. Hoc certissime verum est.

Secundus Articulus

[recensere]

De Redemtione.

Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum. Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine. Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Descendit ad inferna. Tertia die resurrexit a mortuis. Ascendit in coelos. Sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est, iudicare vivos et mortuos.

Quae est huius articuli sententia?

Responsio.

Credo quod Iesus Christus, verus Deus a Patre ante secula genitus, idemque verus homo, natus ex Maria virgine, sit meus Dominus: qui me perditum et damnatum hominem redemit, et ab omnibus peccatis, a morte, a potestate Satanae liberavit: non quidem auro et argento, sed suo sancto ac pretioso sanguine, suaque innocente passione ac morte, ut ego essem totus ipsius, et in regno eius sub ipso viverem, ac ei servirem, in perpetua iustitia, innocentia, et beatitudine, perinde ac ipse a morte surrexit, vivit et regnat in aeternum. Hoc certissime verum est.

Tertius Articulus

[recensere]

De Sanctificatione.

Credo in Spiritum sanctum: Sanctam Ecclesiam Catholicam: Sanctorum communionem: Remissionem peccatorum: Carnis resurrectionem, Et vitam aeternam, Amen.

Quae est huius articuli sententia?

Responsio.

Credo me propriis rationis meae viribus, Iesu Christo Domino meo fidere, aut ad eum accedere, et pervenire, nullo modo posse: Sed Spiritus sanctus per Evangelium me vocavit, suis donis illuminavit, in recta fide sanctificavit, et conservavit: Quemadmodum solet totam Ecclesiam in terra vocare, congregare, illuminare, sanctificare, et in Iesu Christo per veram ac unicam fidem conservare: In qua Ecclesia mihi et omnibus Christianis, omnia peccata quotidie benigne remittit, et nos omnes in extremo die a morte suscitabit, ac mihi et omnibus in Christum credentibus vitam aeternam dabit. Hoc certissime verum est.


ORATIO DOMINICA

[recensere]

quomodo paterfamilias eam suae familiae simplicissime tradere debeat.

Pater noster qui es in coelis.

[recensere]

Quae est horum verborum sententia?

Responsio.

Deus amanter nos hac praefatiuncula invitat, ut vere credamus, eum nostrum verum Patrem, nosque eius veros filios esse, ut eum confidentius pleni fiducia invocemus: quemadmodum videmus, liberos certa fiducia aliquid a parentibus suis petere.

I. Petitio. Sanctificetur nomen tuum.

[recensere]

Quae est huius petitionis sententia?

Responsio.

Nomen Dei per se quidem sanctum est, Verum nos oramus hac petitione, ut apud nos quoque sanctificetur.

Qua ratione fit istud?

Responsio.

Cum verbum Dei pure ac sincere docetur, et nos secundum illud, ut filios Dei decet, pie vivimus, quod ut fiat, dona nobis, mi pater, qui es in coelis. Qui vero aliter docet vel vivit, quam verbum Dei docet, ille nomen Dei inter nos prophanat. Ne autem hoc accidat, tu prohibe mi pater coelestis.

II. Petitio. Adveniat regnum tuum.

[recensere]

Quae est huius petitionis sententia?

Responsio.

Regnum Dei venit etiam per se, sine nostra oratione, Sed petimus hac precatione, ut ad nos quoque perveniat.

Qua ratione fit istud?

Responsio.

Cum Pater coelestis dat nobis suum sanctum Spiritum, qui efficit gratia sua, ut sancto eius verbo credamus, ac pie vivamus, cum in hoc tempore, tum postea in aeternum.

III. Petitio. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, sic et in terra.

[recensere]

Quae est huius petitionis sententia?

Responsio.

Bona ac misericors Dei voluntas, fit quoque sine nostra oratione, Sed rogamus hac petitione, ut etiam apud nos fiat.

Qua ratione fit istud?

Responsio.

Cum Deus frangit ac impedit omne malum consilium, voluntatem, et conatus, qui obstant, quo minus nomen Dei sanctificemus, regnumque eius ad nos pervenire possit, ut est diaboli, mundi, et carnis nostrae voluntas. Deinde, cum confortat et conservat nos firmiter in suo verbo ac fide, usque ad finem vitae nostrae. Haec est misericors ac bona ipsius voluntas.

IV. Petitio. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.

[recensere]

Quae est huius petitionis sententia?

Responsio.

Deus dat quidem omnibus panem quotidianum, quamvis non petamus, etiam malis hominibus. At nos precamur hac petitione, ut agnoscamus hoc beneficium, atque ita panem nostrum quotidianum cum gratiarum actione accipiamus.

Quid autem significat panis quotidianus?

Responsio.

Significat omne, quod ad vitae nostrae necessitatem ac sustentationem pertinet, videlicet cibum, potum, vestes, calceos, domum, aream, agros, pecudes, pecuniam, divitias, probam coniugem, probos liberos, probos servos, probum ac fidum magistratum, bonum Reipublicae statum, salubrem aërem, pacem, sanitatem, modestiam, honorem, bonos amicos, fidos vicinos, et id genus alia.

V. Petitio. Et remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris.

[recensere]

Quae est huius petitionis sententia?

Responsio.

Petimus hac precatione, ne Pater coelestis velit respicere et examinare peccata nostra, et propter ista nostram orationem repudiare: Quandoquidem nullis rebus, quas petimus, digni sumus, nec quicquam mereri possumus: Sed ut velit nobis sua gratia et bonitate donare omnia: Quia quotidie multifariam peccamus, et nihil nisi poenas meremur. Vicissim autem ex corde condonabimus, quidquid in nos peccaverint alii, et pro maleficio libenter reddemus beneficium.

VI. Petitio. Et ne nos inducas in tentationem.

[recensere]

Quae est huius petitionis sententia?

Responsio.

Deus quidem neminem tentat, Sed tamen petimus hac petitione, ut ipse nos custodiat et conservet, ne Satanas, mundus et caro nostra, nobis imponant, et nos a recta fide seducant, et in superstitionem, diffidentiam, desperationem, atque alia gravia scelera et flagitia coniiciant. Et ut maxime eiusmodi tentationibus solicitemur, ne succumbamus, sed ut tandem vincamus ac triumphemus.

VII. Petitio. Sed libera nos a malo.

[recensere]

Quae est huius petitionis sententia?

Responsio.

Oramus hac precatione tanquam in summa, ut Pater noster coelestis liberet nos ab omnibus malis ac periculis, corporis et animae, bonorum et honorum: Et ut tandem, cum hora mortis venerit, felicem vitae exitum nobis largiatur, nosque pro sua gratuita bonitate, ex hac miseriarum valle ad se in coelum recipiat.

Amen.

[recensere]

Quae est huius voculae significatio?

Amen significat idem, quod, certe, ut scilicet, ego sim certus, eiusmodi petitiones Patri nostro coelesti esse acceptas atque ab eo exauditas. Quia ipse nobis mandavit, ut ad hunc modum oraremus, promisitque se nos exauditurum esse. Amen, Amen, id est, vere, certe, haec ita fient.


SACRAMENTUM BAPTISMI

[recensere]

quomodo de eo paterfamilias suam familiam simplicissime docere debeat.

Primum.

[recensere]

Quid est baptismus?

Responsio.

Baptismus non est simpliciter aqua, sed est aqua divino mandato comprehensa, et verbo Dei obsignata.

Quod est illud verbum Dei?

Responsio.

Ubi Dominus noster Iesus Christus dicit, Matthaei ultimo: Euntes, docete omnes gentes, baptissantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Secundum.

[recensere]

Quid praestat aut confert Baptismus?

Responsio.

Operatur remissionem peccatorum, liberat a morte, et a Diabolo, et donat aeternam beatitudinem omnibus, et singulis, qui credunt hoc, quod verba et promissiones divinae pollicentur.

Quae sunt illa verba et promissiones divinae?

Responsio.

Ubi Dominus noster Iesus Christus dicit, Marci ultimo: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Qui vero non crediderit, condemnabitur.

Tertium.

[recensere]

Qui potest aqua tam magnas res efficere?

Responsio.

Aqua certe tantas res non efficit, Sed verbum Dei, quod in et cum aqua est, et fides, quae verbo Dei aquae addito credit. Quia aqua sine verbo Dei est simpliciter aqua, et non est Baptismus. Sed addito Verbo Dei est Baptismus, hoc est, salutaris aqua gratiae et vitae, et lavacrum regenerationis in Spiritu sancto, sicut Paulus ait ad Tit. 3. Secundum suam misericordiam nos salvos fecit, per lavacrum regenerationis ac renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos opulenter, per Iesum Christum salvatorem nostrum, ut iustificati illius gratia, haeredes efficeremur iuxta spem vitae aeternae, Fidelis hic sermo est.

Quartum.

[recensere]

Quid autem significat ista in aquam immersio?

Responsio.

Significat, quod vetus Adam, qui adhuc in nobis est, subinde per quotidianam mortificationem ac poenitentiam in nobis submergi et extingui debeat, una cum omnibus peccatis et malis concupiscentiis, atque rursus quotidie emergere ac resurgere novus homo, qui in iustitia et puritate coram Deo vivat in aeternum.

Ubi hoc scriptum est?

Responsio.

Sanctus Paulus ad Roman. 6. dicit: Sepulti igitur sumus una cum Christo, per baptismum in mortem, ut quemadmodum excitatus est Christus ex mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.


DE CONFESSIONE

[recensere]

quomodo simpliciores de ea erudiendi sint.

Quid est Confessio?

Responsio.

Confessio duo comprehendit, unum est peccata confiteri, alterum est absolutionem sive remissionem a Confessionario sive praecone Evangelii accipere, tanquam ab ipso Deo, et non dubitare, sed firmiter credere, peccata per illam absolutionem coram Deo in coelo remissa esse.

Quae peccata sunt confitenda?

Responsio.

Coram Deo omnium peccatorum reos nos sistere debemus, etiam eorum, quae nobis sunt abscondita, sicut in oratione Dominica facimus. Coram ministro autem debemus tantum ea peccata confiteri, quae nobis cognita sunt, et quae in corde sentimus.

Quaenam sunt ista?

Responsio.

Hic unusquisque examinet vitae suae statum secundum decalogum, an pater, mater, filius, filia, dominus, hera, servus sis: an contumax, infidelis, negligens fueris: an aliquem laeseris, dictis, factis: an furtum commiseris, aut iniuria, ignavia et segnitie damnum alicui intuleris.

Brevis Forma Confessionis pro Rudioribus.

[recensere]

In hunc modum alloqui debes ministrum verbi:

Reverende et dilecte Domine, rogo te, ut confessionem meam audias, et mihi propter Deum remissionem annunties.

Miser ego peccator confiteor coram Deo, me omnium peccatorum reum esse, in primis confiteor coram te, me quidem servum, ancillam, etc. esse, sed infideliter servire domino meo: non enim feci, non facio, quae mihi iniungit, iritavi, et ad maledicendum commovi dominum vel dominam meam, multa neglexi, et damno causam praebui, etc. in verbis et factis petulantem me praebui, impatiens fui, obstrepui, etc. ideo doleo, gratiam imploro, emendationem promitto.

Herus aut hera sic dicant:

In primis confiteor coram te, me non diligentem fuisse in fideli educatione et institutione liberorum et familiae ad gloriam Dei: blasphemavi, nomine Dei abusus sum, malum exemplum prava loquens et faciens praebui, vicinos laesi, multis obtrectavi, pondera et mensuras violavi, decepi proximum vendendo merces, etc. Et si quid aliud contra praecepta Dei in cuiusque vocatione occurrit, etc.

Si vero quis non sentit se onerari talibus aut gravioribus peccatis, is non sit sollicitus, nec quaerat aut fingat peccata, nec ex Confessione carnificinam faciat, sed unum atque alterum peccatum sibi notum recitet, ut: in primis confiteor, me abusum esse nomine divino, verbis impudicis usum, hoc vel illud neglexisse, etc. Sic sane quiescat animus.

Si vero plane nullius tibi conscius es, (quod propemodum impossibile est) nullum etiam in specie recites, sed accipias remissionem facta generali confessione, quam coram Deo ad ministrum pronuntias.

Respondeat autem minister: Deus tibi sit propitius, et confirmet fidem tuam, Amen.

Interroget etiam confitentem: Num meam remissionem credis esse Dei remissionem? Affirmanti et credenti porro dicat: Fiat tibi sicut credis. Et ego ex mandato Domini nostri Iesu Christi, remitto tibi tua peccata in nomine Patris, Filii, et Spiritus Sancti, Amen. Vade in pace!

Qui vero conscientias habent afflictas, tentatas, moestas, eos minister pluribus sententiis scripturae facientibus ad fidei incrementum consolabitur.

Haec, quam commemoravimus, tantum est puerilis et communis forma Confessionis pro simplicioribus et rudioribus.


SACRAMENTUM ALTARIS

[recensere]

quomodo paterfamilias simplicissime suam familiam de eo docere debeat.

Quid est Sacramentum Altaris?

Responsio.

Sacramentum Altaris est verum corpus et verus sanguis Domini nostri Iesu Christi, sub pane et vino, nobis Christianis ad manducandum ac bibendum ab ipso Christo institutum.

Ubi hoc scriptum est?

Responsio.

Sic scribunt sancti Evangelistae, Matthaeus, Marcus, Lucas et sanctus Paulus:

Dominus noster Iesus Christus, in ea nocte, qua traditus est, accepit panem, et postquam gratias egisset, fregit et dedit discipulis suis, dicens: Accipite, comedite, Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur, Hoc facite in mei commemorationem.

Similiter et postquam coenavit, accepit calicem et cum gratias egisset, dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes, Hic calix novum Testamentum est in meo sanguine, qui pro vobis effunditur, in remissionem peccatorum: Hoc facite quotiescunque biberitis, in mei commemorationem.

Quid vero prodest sic comedisse et bibisse?

Responsio.

Id indicant nobis haec verba: Pro vobis datur et effunditur in remissionem peccatorum, Nempe, quod nobis per verba illa in Sacramento remissio peccatorum, vita, iustitia et salus donentur. Ubi enim remissio peccatorum est, ibi est et vita et salus.

Qui potest corporalis illa manducatio tantas res efficere?

Responsio.

Manducare et bibere ista certe non efficiunt, sed illa verba, quae hic ponuntur: Pro vobis datur et effunditur in remissionem peccatorum, quae verba sunt una cum corporali manducatione caput et summa huius Sacramenti. Et qui credit his verbis, ille habet quod dicunt, et sicut sonant, Nempe, remissionem peccatorum.

Quis utitur hoc Sacramento digne?

Responsio.

Ieiunare et corpus suum praeparare, est quidem bona et externa disciplina. At ille est vere dignus ac probe paratus, qui habet fidem in haec verba: Pro vobis datur et effunditur in remissionem peccatorum. Qui vero his verbis non credit, aut de illis dubitat, ille est indignus ac imparatus. Quia hoc verbum, PRO VOBIS, postulat omnino cor, quod Deo credat.


QUO PACTO PATRESFAMILIAS SUAM FAMILIAM Formas Benedictionis, unam mane, alteram vesperi dicendam, simplicissime docere debeant.

[recensere]

Mane cum surgis e lecto, signabis te signo sanctae crucis, dicens:

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Amen.

Deinde innitens genibus, vel stans, dicas Symbolum et Orationem Dominicam. His potes et hanc precatiunculam addere:

Gratias ago tibi mi Pater coelestis, per Iesum Christum Filium tuum dilectum, quod me hac nocte ab omnibus incommodis ac periculis conservatum custodieris. Et oro te, ut me hac die quoque conservare, et a peccato et omnibus malis custodire velis, ut tibi omnia mea facta, atque adeo tota vita bene placeant. Quia ego me, meumque corpus et animam, ac omnia in manus tuas commendo, Tuus sanctus Angelus sit mecum, ne diabolus quidquam in me possit, Amen.

Postea alacriter ad vocationis tuae operas accedendum est cantato Psalmo, Decalogo, vel alio carmine, quo excitetur cor tuum.

Similiter vesperi, cum confers te cubitum, signabis te signo sanctae crucis, dicens:

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, Amen.

Deinde flexis genibus, vel stans, dicas Symbolum et Orationem Dominicam. His potes et hanc precatiunculam addere:

Gratias ago tibi mi Pater coelestis, per Iesum Christum Filium tuum dilectum, quod me hac die gratuita misericordia et bonitate tua custodieris. Et oro te, ut mihi omnia peccata mea, quae perpetravi, et quibus offendi te, remittere, et me hac nocte tua gratia benigne conservare velis. Quia ego me, meumque corpus et animam, ac omnia in manus tuas commendo. Tuus sanctus Angelus sit mecum, ne diabolus quidquam in me possit, Amen.

Atque ita tandem placide et tranquille dormiendum est.

QUO PACTO PATRESFAMILIAS suam familiam Benedictionem Mensae, et gratiarum actionem simplicissime docere debeant.

[recensere]

Benedictio Mensae.

[recensere]

Pueri una cum familia debent complicatis manibus, modestiam prae se ferentes ad mensam accedere, et sic orare:

Oculi omnium in te sperant Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.

(Scholion. Benedictio hic significat largam distributionem Dei, qui omnibus animantibus tantum cibi suppeditat, ut inde hilariter et iucunde vivere possint. Hanc benedictionem et laetitiam, ac acquiescentiam impediunt solicitudo prohibita, cura, avaritia, tenacitas.)

Deinde addant Orationem Dominicam, cum oratione sequenti:

Domine Deus Pater coelestis, benedic nobis et his donis tuis, quae de tua largitate sumimus, per Iesum Christum Dominum nostrum, Amen.

Gratiarum Actio.

[recensere]

Sic quoque post cibum sumptum, ad eundem modum modeste complicatis manibus ad mensam assistant, et dicant:

Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius. Qui dat escam omni carni. Qui dat iumentis escam ipsorum, Et pullis corvorum invocantibus eum, Non in fortitudine equi voluntatem habebit, Neque in tibiis viri beneplacitum erit ei. Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis, qui sperant super misericordia eius.

Deinde addant Orationem Dominicam, cum oratione sequenti:

Gratias agimus tibi Domine Deus Pater, per Iesum Christum Dominum nostrum, pro universis beneficiis tuis, Qui vivis et regnas in secula seculorum, Amen.

TABULA OECONOMICA

[recensere]

in qua proponuntur elegantes quaedam ex sacra scriptura sententiae, pro omnibus sanctis ordinibus ac statibus, per quas illi tanquam propria quadam lectione sui officii et muneris admonentur.

Episcopis, Parochis et Concionatoribus.

[recensere]

Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris maritum, vigilantem, sobrium, modestum, hospitalem, aptum ad docendum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, sed aequum, alienum a pugnis, alienum ab avaritia, qui suae domui bene praesit, qui liberos habeat in subiectione, cum omni reverentia, non novitium, tenacem fidelis sermonis, qui secundum doctrinam est, ut potens sit exhortari doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere, etc. 1. ad Timoth. 3. et ad Titum primo.

Quid Debeant Auditores Episcopis Suis.

[recensere]

Dominus ordinavit his, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere, 1. Corinth. 9. Communicet Doctori in omnibus bonis, is, qui docetur verbo, Galat. 6. Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in Verbo et doctrina. Dicit enim scriptura: Non obligabis os bovi trituranti. Et: dignus est operarius mercede sua. Obedite praepositis vestris, et cedite eis. Ipsi enim vigilant, quasi rationem pro animamabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes, hoc enim non expedit vobis.

De Magistratibus.

[recensere]

Omnis anima potestatibus supereminentibus subdita sit. Non enim est potestas, nisi a Deo. Quae vero sunt potestates, a Deo ordinatae sunt. Itaque quisquis resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem restiterint, sibi ipsis iudicium accipient. Non enim frustra gladium gestat, Nam Dei minister est, Ultor ad iram ei, qui quod malum est, fecerit, Rom. 13.

Quid Subditi Magistratibus Debeant.

[recensere]

Reddite quae sunt Caesaris, Caesari, Matth. 22. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, etc. Ideoque necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Ideo enim et tributa praestatis. Ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Reddite ergo omnibus debita, cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem, Rom. 13. Adhortor primum omnium fieri obsecrationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus, cum omni pietate et gravitate, 1. Timoth. 2. Admone illos, Principibus et potestatibus subditos esse, etc. Tit. 3. Subditi estote omni humanae creaturae, propter Dominum, sive Regi, tanquam praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis, etc. 1. Pet. 2.

Maritis.

[recensere]

Viri cohabitent cum uxoribus secundum scientiam, veluti infirmiori vasi muliebri, impertientes honorem, tanquam etiam cohaeredibus gratiae vitae, ne interrumpantur preces vestrae, 1. Pet. 3. Viri diligite uxores, et ne sitis amarulenti adversus illas, Coloss. 3.

Uxoribus.

[recensere]

Similiter uxores, subditae sitis vestris viris tanquam Domino, quemadmodum Sara obedivit Abrahae, Dominum illum appellans, cuius factae estis filiae, dum benefacitis, et non terremini ullo pavore, 1. Pet. 3. Ephes. 5.

Parentibus.

[recensere]

Parentes ne provocetis ad iram liberos vestros, Sed educetis eos per eruditionem et correptionem Domini, Ephes. 6.

Liberis.

[recensere]

Filii, obedite parentibus vestris in Domino, nam id est iustum: Honora patrem tuum et matrem tuam, Quod est praeceptum primum in promissione, Ut bene tibi sit, et sis longaevus in terra, Ephes. 6.

Servis, Ancillis, Mercenariis, et Caeteris ad Laborem Conductis.

[recensere]

Servi, obedite iis, qui Domini sunt secundum carnem, cum timore ac tremore, cum simplicitate cordis vestri, tanquam Christo, Non ad oculum servientes, veluti hominibus placere studentes, sed tanquam servi Christi, facientes, quae vult Deus, ex animo, cum benevolentia, servientes Domino, et non hominibus, illud scientes, quod unusquisque, quod fecerit bonum, hoc reportaturus sit a Deo, sive servus fuerit, sive liber, Ephes. 6. et Colos. 3.

Patribusfamilias et Matribusfamilias.

[recensere]

Et vos, Domini, eadem facite erga illos, remittentes minas: scientes, quod et vester ipsorum Dominus sit in coelis, nec personae respectus sit apud illum. Eph. 7. Colos. 4.

Communi Iuventuti.

[recensere]

Similiter iuniores subditi estote senioribus. Sic, ut omnes alius alii vicissim subiiciamini. Humilitatem animi vobis infixam habete. Propterea quia Deus superbis resistit, Humilibus autem dat gratiam. Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet tempore opportuno, 1. Petri 5.

Viduis.

[recensere]

Quae vere vidua est ac desolata, speret in Deo, et perseveret in obsecrationibus ac precationibus noctu dieque. Quae vero in delitiis vivit, ea vivens mortua est, 1. Tim. 5.

Omnibus in Commune.

[recensere]

Dilige proximum tuum, sicut teipsum. In hoc sermone omnia praecepta summatim comprehenduntur, Rom. 13. Et ante omnia fiant deprecationes, obsecrationes, interpellationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, etc. 1. Timoth. 2.

Cuique sit inprimis magnae sua lectio curae,
Ut domus officiis stet decorata suis.

Ein jeder lern sein Lection,
So wird es wol im Hause ston.

Πᾶς ἰδίην ἀνάγνωσιν ἑῇς πραπίδεσσιν ἀθρήσας,
Οἰκον ἔχει πυκινῶν εὐπορέοντα καλῶν.