Categoriae

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Categoriae
Boethius latine vertit a graeco, saeculo VI
saeculo IV a.Ch.n.
editio: incognita
fons: incognitus


[01][recensere]

Aequiuoca dicuntur quorum nomen solum commune est, secundum nomen uero substantiae ratio diuersa, ut animal homo et quod pingitur. Horum enim solum nomen commune est, secundum nomen uero substantiae ratio diuersa; si enim quis assignet quid est utrique eorum quo sint animalia, propriam assignabit utriusque rationem.

Uniuoca uero dicuntur quorum et nomen commune est et secundum nomen eadem substantiae ratio, ut animal homo atque bos. Communi enim nomine utrique animalia nuncupantur, et est ratio substantiae eadem; si quis enim assignet utriusque rationem, quid utrique sit quo sint animalia, eandem assignabit rationem.

Denominatiua uero dicuntur quaecumque ab aliquo, solo differentia casu, secundum nomen habent appellationem, ut a grammatica grammaticus et a fortitudine fortis.

[02][recensere]

Eorum quae dicuntur alia quidem secundum complexionem dicuntur, alia uero sine complexione. Et ea quae secundum complexionem dicuntur sunt ut homo currit, homo uincit; ea uero quae sine complexione, ut homo, bos, currit, uincit.

Eorum quae sunt alia de subiecto quodam dicuntur, in subiecto uero nullo sunt, ut homo de subiecto quidem dicitur aliquo homine, in subiecto uero nullo est; alia autem in subiecto quidem sunt, de subiecto uero nullo dicuntur (in subiecto autem esse dico quod, cum in aliquo sit non sicut quaedam pars, impossibile est esse sine eo in quo est), ut quaedam grammatica in subiecto quidem est in anima, de subiecto uero nullo dicitur, et quoddam album in subiecto est in corpore (omnis enim color in corpore est); alia uero et de subiecto dicuntur et in subiecto sunt, ut scientia in subiecto quidem est in anima, de subiecto uero dicitur de grammatica; alia uero neque in subiecto sunt neque de subiecto dicuntur, ut aliquis homo uel aliquis equus; nihil enim horum neque in subiecto est neque de subiecto dicitur. Simpliciter autem quae sunt indiuidua et numero singularia nullo de subiecto dicuntur, in subiecto autem nihil ea prohibet esse; quaedam enim grammatica in subiecto est.

[03][recensere]

Quando alterum de altero praedicatur ut de subiecto, quaecumque de eo quod praedicatur dicuntur, omnia etiam de subiecto dicentur, ut homo de quodam homine praedicatur, animal uero de homine, ergo et de quodam homine animal praedicabitur; quidam enim homo et homo est et animal.

Diuersorum generum et non subalternatim positorum diuersae secundum speciem et differentiae sunt, ut animalis et scientiae; animalis quidem differentiae sunt ut gressibile et uolatile et bipes, scientiae uero nulla harum est; neque enim scientia ab scientia differt in eo quod bipes est. Subalternorum uero generum nihil prohibet easdem esse differentias; superiora enim de subterioribus generibus praedicantur, quare quaecumque praedicati differentiae fuerint, eaedem erunt etiam subiecti.

[04][recensere]

Eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur singulum aut substantiam significat aut quantitatem aut qualitatem aut ad aliquid aut ubi aut quando aut situm aut habitum aut facere aut pati. Est autem substantia quidem ut figuratim dicatur ut homo, equus; quantitas ut bicubitum, tricubitum; qualitas ut album; ad aliquid ut duplum, maius; ubi uero ut in Lycio; quando autem ut heri; situs uero ut sedet, iacet; habere autem ut calciatus, armatus; facere uero ut secare, urere; pati uero ut secari, uri. Singula igitur eorum quae dicta sunt ipsa quidem secundum se in nulla affirmatione dicuntur, horum autem ad se inuicem complexione affirmatio fit. Videtur enim omnis affirmatio uel falsa esse uel uera; eorum autem quae secundum nullam complexionem dicuntur neque uerum quicquam neque falsum est, ut homo, album, currit.

[05] DE SUBSTANTIA[recensere]

Substantia autem est, quae proprie et principaliter et maxime dicitur, quae neque de subiecto praedicatur neque in subiecto est, ut aliqui homo uel aliqui equus. Secundae autem substantiae dicuntur, in quibus speciebus illae quae principaliter substantiae dicuntur insunt, hae et harum specierum genera; ut aliquis homo in specie quidem est in homine, genus uero speciei animal est; secundae ergo substantiae dicuntur, ut est homo atque animal. Manifestum est autem ex his quae dicta sunt quoniam eorum quae de subiecto dicuntur necesse est et nomen et rationem de subiecto praedicari, ut homo de subiecto dicitur aliquo homine, et praedicatur nomen; namque hominem de aliquo homine praedicabis. Ratio quoque hominis de aliquo homine praedicabitur; quidam enim homo et homo est. Quare et nomen et ratio praedicabitur de subiecto. Eorum uero quae sunt in subiecto, in pluribus quidem neque nomen de subiecto neque ratio praedicatur, in quibusdam uero nomen quidem nihil prohibet praedicari, rationem uero impossibile est; ut album, cum in subiecto sit corpore, praedicatur de subiecto (dicitur enim corpus album), ratio uero albi numquam de corpore praedicabitur. Caetera uero omnia aut de subiectis dicuntur primis substantiis aut in eisdem subiectis sunt. Hoc autem manifestum est ex his quae singulatim proferuntur; ut animal de homine praedicatur, quare et de aliquo homine praedicabitur; nam si de nullo aliquorum hominum diceretur, nec de ipso homine praedicaretur omnino. Rursus color in corpore est; ergo et in aliquo corpore; nam si in nullo esset corporum singulorum, nec in corpore esset omnino. Quocirca caetera omnia aut de subiectis primis substantiis dicuntur aut in subiectis ipsis sunt. Si ergo primae substantiae non sunt, impossibile est aliquid esse caeterorum. Omnia enim alia aut de ipsis subiectis dicuntur aut in subiectis ipsis sunt; quare, si primae substantiae non sunt, impossibile est aliquid esse caeterorum.

Secundarum uero substantiarum magis est species substantia quam genus; propinquior enim est primae substantiae. Si enim quis primam substantiam quid sit assignet, euidentius et conuenientius assignabit speciem proferens quam genus, ut de aliquo homine euidentius assignabit hominem proferens quam animal; illud enim magis est proprium alicuius hominis, hoc uero communius. Et aliquam arborem assignans, euidentius assignabit arborem nominans quam plantam. Amplius primae substantiae, propterea quod aliis omnibus subiacent et omnia caetera uel de ipsis praedicantur uel in ipsis sunt, idcirco maxime substantiae dicuntur. Quemadmodum autem primae substantiae ad omnia caetera se habent, ita sese species habet ad genus; subiacet enim species generi; etenim genera de speciebus praedicantur, species uero de generibus non conuertuntur. Quocirca etiam ex his species genere magis est substantia. Ipsarum uero specierum quae genera non sunt, nihilo plus alia ab alia substantia est; nihil enim conuenientius proferetur si quis de aliquo homine hominem reddat quam si de aliquo equo proferat equum. Similiter autem et in primis substantiis nihilo plus alia ab alia substantia est; nihil enim magis aliquis homo quam aliquis bos substantia est.

Recte autem post primas substantias solae omnium caeterorum species et genera dicuntur secundae esse substantiae; eorum enim quae praedicantur primas substantias solae significant. Aliquem enim hominem si quis assignet quid sit, si speciem quam genus protulerit, conuenienter proferet, et manifestum faciet hominem quam animal proferens; caeterorum uero quicquid protulerit, aliena erit illa prolatio, ut album uel currit uel quodlibet huiusmodi si reddat. Quare recte hae solae praeter caetera substantiae dicuntur. Amplius primae substantiae, propterea quod aliis omnibus subiacent, idcirco propriae substantiae dicuntur; quemadmodum autem primae substantiae ad omnia caetera sese habent, ita primarum substantiarum genera et species ad omnia reliqua sese habent; de istis enim omnibus caetera praedicantur: aliquem enim hominem dices grammaticum, ergo et hominem et animal grammaticum praedicabis; similiter autem et in aliis.

Commune est autem omni substantiae in subiecto non esse. Prima enim substantia nec de subiecto dicitur nec in subiecto est; secundae uero substantiae sic quoque manifestum est quoniam non sunt in subiecto. Etenim homo de subiecto quidem aliquo homine dicitur, in subiecto uero nullo est; neque enim in aliquo homine homo est. Similiter autem et animal de subiecto quidem dicitur de aliquo homine, non est autem animal in aliquo homine. Amplius eorum quae sunt in subiecto nomen quidem de subiecto aliquotiens nihil prohibet praedicari, rationem uero impossibile est. Secundarum uero substantiarum de subiectis ratio praedicatur et nomen; rationem enim hominis et animalis de aliquo homine praedicabis. Quare non erit eorum substantia quae sunt in subiecto. Non est autem proprium substantiae hoc; sed differentia eorum est quae in subiecto non sunt; bipes enim et gressibile de subiecto quidem de homine praedicatur, in subiecto uero nullo est; non enim in homine est bipes neque gressibile. Et ratio quoque differentiae de illo dicitur de quo ipsa differentia praedicatur, ut si gressibile de homine dicatur, et ratio gressibilis de homine praedicabitur; est enim homo gressibile. Non nos uero conturbent substantiarum partes quae ita sunt in toto quasi in subiecto sint, ne forte cogamur dicere non eas esse substantias; non enim sic dicebantur esse ea quae sunt in subiecto ut quasi partes essent.

Inest autem substantiis et differentiis ab his omnia uniuoce praedicari. Omnia enim quae ab his praedicamenta sunt aut de indiuiduis praedicantur aut de speciebus. Et a prima quidem substantia nulla est praedicatio (de nullo enim subiecto dicitur), secundarum uero sub st antiarum species quidem de in diuiduo praedicatur, genus autem et de specie et de indiuiduo; similiter autem et differentiae et de speciebus et de indiuiduis praedicantur. Rationem quoque suscipiunt primae substantiae specierum et generum, et species generis (quaecumque enim de praedicato dicuntur, eadem et de subiecto dicentur); similiter autem et differentiarum rationem suscipiunt species et indiuidua; uniuoca autem erant quorum et nomen commune est et ratio. Quare omnia a substantiis et differentiis uniuoce praedicantur.

Omnis autem substantia uidetur hoc aliquid significare. Et in primis quidem substantiis indubitabile et uerum est quoniam hoc aliquid significat; indiuiduum enim et unum numero est quod significatur. In secundis uero substantiis uidetur quidem similiter ad appellationis figuram hoc aliquid significare, quando quis dixerit hominem uel animal; non tamen uerum est sed quale aliquid significat (neque enim unum est quod subiectum est quemadmodum prima substantia sed de pluribus homo dicitur et animal); non autem simpliciter qualitatem significat, quemadmodum album (nihil enim aliud significat album quam qualitatem), genus autem et species circa substantiam qualitatem determinant (qualem enim quandam substantiam significant). Plus autem genere quam specie determinatio fit: dicens enim animal plus complectitur quam hominem.

Inest autem substantiis et nihil illis esse contrarium. Primae enim substantiae quid erit contrarium? Ut alicui homini; nihil enim est contrarium; at uero nec homini nec animali nihil est contrarium. Non est autem hoc substantiae proprium sed etiam multorum aliorum, ut quantitatis; bicubito enim nihil est contrarium, at uero nec decem nec alicui talium, nisi quis multa paucis dicat esse contraria uel magnum paruo; determinatorum uero nullum nulli est contrarium.

Videtur autem substantia non suscipere magis et minus; dico autem non quoniam substantia non est a substantia magis substantia (hoc enim dictum est quoniam est) sed quoniam unaquaeque substantia hoc ipsum quod est non dicitur magis et minus; ut, si est ipsa substantia homo, non erit magis et minus homo, nec ipse a se ipso nec ab altero. Neque enim est alter altero magis homo, quemadmodum album est alterum altero magis album, et bonum alterum altero magis bonum; et ipsum se ipso magis et minus dicitur, ut corpus, album cum sit, magis dicitur nunc quam primo, et calidum magis et minus dicitur; substantia uero non dicitur (neque homo magis dicitur nunc homo quam antea dicitur, nec caeterorum aliquid quae sunt substantia); quare non suscipiet substantia magis et minus.

Maxime autem proprium substantiae uidetur esse quod, cum sit idem et unum numero, contrariorum susceptibile est. Et in aliis quidem nullis hoc quisquam habeat proferre quae non sunt substantiae, quod unum numero contrariorum erit susceptibile; ut color, quod est unum et idem numero, non erit album et nigrum, nec eadem actio et una numero erit mala et bona; similiter autem et in aliis quaecumque substantiae non sunt. Ipsa uero substantia, cum sit una et eadem numero, contrariorum susceptibilis est; ut quidam homo, unus et idem cum sit, aliquando albus aliquando niger fit, et calidus et frigidus, et improbus et probus. In aliis uero nullis tale aliquid uidetur, nisi quis opponat orationem et opinionem dicens huiusmodi esse; eadem enim oratio et uera et falsa esse uidetur, ut, si uera oratio est aliquem sedere, cum ipse surrexerit eadem ipsa erit falsa; similiter autem et in opinione; si quis enim uere opinabitur sedere aliquem, cum ipse surrexerit false opinabitur, eandem de eo retinens opinionem. Quod si quis etiam hoc recipiat, at modo ipso differt; eadem enim quae sunt in substantiis ipsa permutata contrariorum sunt susceptibilia (frigidum enim ex calido factum permutatum est, et nigrum ex albo et probum ex improbo, similiter autem et in aliis singula ipsa permutationem suscipientia contrariorum susceptibilia sunt), oratio uero et opinio ipsa quidem immobilia omnino semperque permanent, re uero mota contrarietas circa ea fit; oratio enim permanet eadem sedere aliquem, re uero mota aliquotiens quidem uera fit aliquotiens falsa; similiter autem et in opinione. Quapropter hoc modo proprium erit substantiae ut secundum propriam permutationem susceptibilis contrariorum sit - si quis etiam hoc suscipiat, opinionem et orationem contrariorum esse susceptibiles; non est autem hoc uerum; etenim oratio et opinio non quod ea suscipiant aliquid contrariorum esse susceptibilia dicuntur sed quod circa alteram quandam passionem sint. - Eo enim quo res est uel non est, eo oratio uel uera uel falsa dicitur, non eo quod ipsa susceptibilis est contrarii. Simpliciter enim nihil neque oratio mouetur neque opinio, quare non erunt susceptiuae contrariorum nullo in eis facto. Substantia uero, quod ipsa suscipiat contraria, eo dicitur contrariorum susceptibilis. Aegritudinem enim et sanitatem suscipit, et albedinem et nigredinem; et unumquodque talium ipsa suscipiens contrariorum esse dicitur susceptibilis. Quare proprium erit substantiae, cum sit idem et unum numero, susceptibilem contrariorum esse. Et de substantia quidem haec dicta sint.

[06] DE QUANTITATE[recensere]

Quantitatis aliud est continuum, aliud disgregatum atque discretum; et aliud quidem ex habentibus positionem ad se inuicem suis partibus constat, aliud uero ex non habentibus positionem. Est autem discreta quantitas ut numerus et oratio, continua uero ut linea, superficies, corpus, praeter haec uero tempus et locus. Partium enim numeri nullus est communis terminus ad quem partes ipsius coniungantur; ut quinarius, si est pars denarii, ad nullum communem terminum coniunguntur quinque et quinque sed disiuncti sunt; et tres et septem ad nullum communem terminum coniunguntur; neque omnino aliquis habebit in numero sumere communem terminum partium sed semper discretae sunt; quare numerus discretorum est. Similiter est autem et oratio discretorum; (quoniam enim quantitas est et oratio manifestum est; mensuratur enim syllaba longa et breuis; dico uero illam quae fit cum uoce orationem); ad nullum enim communem terminum partes eius coniunguntur; neque enim est communis terminus ad quem syllabae coniunguntur sed unaquaeque discreta est secundum se ipsam. Linea uero continua est; namque est sumere communem terminum ad quem partes ipsius coniunguntur, hoc est autem punctum, et superficiei linea (superficiei enim partes ad quendam communem terminum coniunguntur). Similiter autem et in corpore habebit quis sumere communem terminum, uel lineam uel superficiem, ad quem partes corporis coniunguntur. Sunt autem talium et tempus et locus; praesens enim communis est terminus ad quem coniunguntur praeterita uel futura. Rursus locus continuorum est; locum enim quendam partes corporis retinent, quae ad quendam communem terminum coniunguntur; ergo et loci partes, quas tenent singulae partes corporis, ad eundem terminum coniunguntur ad quem et partes corporis iungebantur; quare continuum est et locus; ad unum enim communem terminum eius partes coniunguntur.

Amplius alia sunt quae ex habentibus ad se inuicem positionem suis partibus constant; ut lineae quidem partes habent ad se inuicem positionem (singulae enim iacent alicubi, et possis cognoscere et designare ubi singulae in superficie iaceant et ad quam caeterarum partium coniungantur); similiter autem et superficiei partes habent aliquam positionem (similiter enim designabuntur singulae ubi iacent, et quae ad se inuicem coniunguntur). Et soliditatis quoque et loci similiter. In numero uero nullus habet perspicere quemadmodum partes habeant ad se inuicem aliquam positionem uel ubi iaceant uel quae ad quam coniungantur; at uero nec temporis; nihil enim permanet ex partibus temporis, quod autem non est permanens, quomodo hoc habebit aliquem positionem? Sed magis ordinem quendam dices retinere idcirco quod temporis hoc quidem prius est, illud uero posterius. Et in numero quoque eo quod prius numeretur unus quam duo et duo quam tres; et sic habebunt aliquem ordinem, positionem uero non multum accipies. Et oratio similiter; nihil enim eius partium permanet sed dictum est et non est ultra hoc sumere, quare non erit ulla positio eius partium cuius permanet nihil. Igitur alia ex habentibus ad se inuicem partibus positionem constant, alia uero ex non habentibus positionem.

Proprie autem quantitates hae solae sunt quas diximus, alia uero omnia secundum accidens sunt; ad haec enim aspicientes et alias dicimus quantitates, ut multum dicitur album eo quod superficies multa sit, et actio longa eo quod tempus multum et longum sit, et motus multus; neque enim horum singulum per se quantitas dicitur; ut, si quis assignet quanta sit actio, tempore definiet, annuam uel sic aliquo modo assignans, et album quantum sit assignans superficie definiet (quanta enim fuerit superficies, tantum esse album dicet); quare solae proprie et secundum se ipsae quantitates dicuntur quae dictae sunt, aliorum uero nihil per se sed, si forte, per accidens.

Quantitatibus uero nihil est contrarium (in his enim quae definita sunt manifestum est quoniam nihil est contrarium, ut bicubito uel tricubito uel superficiei uel alicui talium -- nihil enim est contrarium), nisi multa paucis dicat quis esse contraria uel magnum minori. Horum autem nihil est quantitas sed ad aliquid; nihil enim per se ipsum magnum dicitur uel paruum sed ad aliud refertur; nam mons quidem paruus dicitur, milium uero magnum eo quod hoc quidem sui generis maius sit, illud uero sui generis minus; ergo ad aliud est eorum relatio; nam, si per se ipsum parurum uel magnum diceretur, numquam mons quidem aliquando paruus, milium uero magnum diceretur. Rursus in uico quidem plures homines esse dicimus, in ciuitate uero paucos cum sint eorum multiplices, et in domo quidem multos, in theatro uero paucos cum sint plures. Amplius bicubitum uel tricubitum et unumquodque talium quantitatem significat, magnum uero uel paruum non significat quantitatem sed magis ad aliquid; quoniam ad aliud spectatur magnum et paruum; quare manifestum est quoniam haec ad aliquid sunt. Amplius, siue aliquis ponat ea esse quantitates siue non ponat, nihil illis erit contrarium; quod enim non est sumere per se ipsum sed ad solam alterius relationem, quomodo huic aliquid erit contrarium? Amplius, si sunt magnum et paruum contraria, contingit idem simul contraria suscipere et ea ipsa sibi esse contraria. Contingit enim simul idem paruum esse et magnum (est enim ad hoc quidem paruum, ad aliud uero hoc idem ipsum magnum); quare idem paruum et magnum et eodem tempore esse contingit, quare simul contraria suscipiet; sed nihil est quod uideatur simul contraria posse suscipere; ut substantia, susceptibilis quidem contrariorum esse uidetur sed nullus simul sanus est et aeger, nec albus et niger simul; nihilque aliud simul contraria suscipit.

Et eadem sibi ipsis contingit esse contraria; nam si est magnum et paruum contrarium, ipsum autem idem simul est paruum et magnum, ipsum sibi erit contrarium; sed impossibile est ipsum sibi esse contrarium. Non est igitur magnum paruo contrarium nec multa paucis; quare si quis haec non relatiua esse dicat, quantitas tamen nihil contrarium habebit.

Maxime autem circa locum esse uidetur contrarietas quantitatis; sursum enim ei quod est deorsum contrarium ponunt, regionem mediam deorsum dicentes propterea quod multa distantia est medietatis ad mundi terminos. Videntur autem et aliorum contrariorum definitionem ab his proferre; quae enim multum a se inuicem distant in eodem genere contraria esse definiunt.

Non uidetur autem quantitas suscipere magis et minus, ut bicubitum (neque enim est aliud alio magis bicubitum); neque in numero, ut ternarius quinario (nihil enim magis tria dicentur, nec tria potius quam tria); nec tempus aliud alio magis tempus dicitur; nec in his quae dicta sunt omnino aliquid magis et minus dicitur. Quare quantitas non suscipit magis et minus.

Proprium autem maxime quantitatis est quod aequale et inaequale dicitur. Singulum enim earum quae dictae sunt quantitatum et aequale dicitur et inaequale, ut corpus aequale et inaequale, et numerus aequalis et inaequalis dicitur, et tempus aequale et inaequale; similiter autem et in aliis quae dicta sunt e singulis aequale et inaequale dicitur. In caeteris uero quae quantitatis non sunt, non multum uidebitur aequale et inaequale dici, namque dispositio aequalis et inaequalis non multum dicitur sed magis similis, et album aequale et inaequale non multum sed simile. Quare quantitatis proprium est aequale et inaequale nominari.

[07] DE RELATIVIS VEL AD ALIQUID[recensere]

Ad aliquid uero talia dicuntur quaecumque hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur, uel quomodolibet aliter ad aliud, ut maius hoc ipsum quod est ad aliud dicitur (aliquo enim maius dicitur), et duplex ad aliud dicitur hoc ipsum quod est (alicuius enim duplex dicitur); similiter autem et quaecumque alia talia sunt. At uero sunt etiam et haec ad aliquid, ut habitus, affectio, scientia, sensus, positio; haec enim omnia quae dicta sunt hoc ipsum quod sunt aliorum dicuntur et non aliter; habitus enim alicuius habitus est, et scientia alicuius scientia, et positio alicuius positio, et alia quidem similiter. Ad aliquid ergo sunt quaecumque id quod sunt aliorum dicuntur uel quomodolibet aliter ad aliud; ut mons magnus dicitur ad montem alium (magnum enim ad aliquid dicitur), et simile alicui simile dicitur, et omnia talia similiter ad aliquid dicuntur. Est autem et accubitus et statio et sessio positiones quaedam, positio uero ad aliquid est; iacere autem uel stare u el sedere ipsa quidem non sunt positiones, denominatiue uero ex his quae dictae sunt positionibus nominantur.

Inest autem et contrarietas in relatione, ut uirtus malitiae contrarium est, cum sit utrumque ad aliquid, et scientia inscientiae. Non autem omnibus relatiuis inest contrarietas; duplici enim nihil est contrarium, neque uero triplici neque ulli talium. Videntur autem et magis et minus relatiua suscipere; simile enim magis et minus dicitur, et inaequale magis et minus dicitur, cum utrumque sit relatiuum (simile enim alicui simile dicitur et inaequale alicui intequale). Non autem omnia suscipiunt magis et minus; duplex enim non dicitur magis et minus duplex, nec aliquid talium.

Omnia autem relatiua ad conuertentia dicuntur, ut seruus domini seruus dicitur et dominus serui dominus, et duplum dimidii duplum et dimidium dupli dimidium, et maius minore maius et minus maiore minus; similiter autem et in aliis; sed casu aliquotiens differt secundum locutionem, ut scientia scibilis rei dicitur scientia et scibile scientia scibile, et sensus sensibilis sensus et sensibile sensu sensibile. At uero aliquotiens non uidebitur conuertere nisi conuenienter ad quod dicitur assignetur sed peccet is qui assignat; ut ala si assignetur auis, non conuertitur ut sit auis alae; neque enim conuenienter prius assignatum est ala auis; neque enim in eo quod auis, in eo eius ala dicitur sed in eo quod alata est (multorum enim et aliorum alae sunt, quae non sunt aues); quare si assignetur conuenienter, et conuertitur; ut ala alati ala, et alatum ala alatum. Aliquotiens autem forte et nomina fingere necesse erit, si non fuerit positum nomen ad quod conuenienter assignetur; ut remus nauis si assignetur, non erit conueniens assignatio (neque enim in eo quod est nauis, in eo eius remus dicitur; sunt enim naues quarum remi non sunt); quare non conuertitur; nauis enim non dicitur remi. Sed forte conuenientior assignatio erit si sic quodam modo assignetur, remus remitae remus, uel aliquo modo aliter dictum sit (nomen enim non est positum); conuertitur autem si conuenienter assignetur (remitum enim remo remitum est). Similiter autem et in aliis, ut caput conuenientius assignabitur capitati quam si animalis assignetur; neque enim in eo quod animal est caput habet (multa enim sunt animalium capita non habentia). Sic autem facilius fortasse sumetur quibus nomen non est positum, si ab his quae prima sunt et [ab] his ad quae conuertuntur nomina ponuntur, ut in his quae praedicta sunt ab ala alatum, a remo remitum. Omnia ergo quae ad aliquid dicuntur, si conuenienter assignentur, ad conuertentia dicuntur. Nam, si ad quodlibet aliud assignentur et non ad illud dicantur, non conuertuntur. Dico autem quoniam neque in his quae confesse conuersim dicuntur et in quibus nomen est positum, nihil conuertitur, si ad aliquid eorum quae sunt accidentia assignetur et non ad illud dicatur; ut seruus si non domini assignetur sed hominis uel bipedis uel alicuius talium, non conuertitur (non enim erit conueniens assignatio).

Amplius, si conuenienter assignetur ad id quod dicitur, omnibus aliis circumscriptis quaecumque accidentia sunt, relicto uero solo illo ad quod assignatum est, semper ad ipsum dicetur; ut si seruus ad dominum dicitur, circumscriptis omnibus quae sunt accidentia domino, ut esse bipedem uel scientiae susceptibilem uel hominem, relicto uero solo dominum esse, semper seruus ad illud dicetur; seruus enim domini seruus dicitur. Si autem non conuenienter reddatur ad id quod dicitur circumscriptis omnibus aliis, relicto uero solo ad quod redditum est, non dicetur ad illud; assignetur enim seruus hominis et ala auis, et circumscribatur ab homine esse dominum; non enim iam seruus ad hominem dicitur (cum enim dominus non sit, seruus non est); similiter autem et de aui, circumscribatur alatam esse; non enim iam erit ala ad aliquid (cum enim non sit alatum, nec ala erit alicuius). Quare oportet assignare ad id quod conuenienter dicitur; et si sit nomen positum, facilis erit assignatio; si autem non sit, fortasse erit necessarium nomen fingere. Quod si ita reddantur, manifestum est quoniam omnia relatiua conuersim dicuntur.

Videtur autem ad aliquid simul esse natura. Et in aliis quidem pluribus uerum est; simul enim est duplum et dimidium, et cum sit dimidium duplum est, et cum sit seruus dominus est; similiter autem his et alia. Simul autem haec auferunt sese inuicem; si enim non sit duplum non est dimidium, et si non sit dimidium duplum non est; similiter et in aliis quaecumque talia sunt. Non autem in omnibus relatiuis uerum uidetur esse simul naturaliter; scibile enim scientia prius esse uidebitur; namque in pluribus subsistentibus iam rebus scientias accipimus; in paucis enim uel in nullis hoc quisque perspiciet, simul cum scibili scientiam factam. Amplius scibile sublatum simul aufert scientiam, scientia uero non simul aufert scibile; nam, si scibile non sit, non est scientia, si scientia uero non sit, nihil prohibet esse scibile; ut circuli quadratura si est scibile, scientia quidem eius nondum est, illud uero scibile est. Amplius animali quidem sublato non est scientia, scibilium uero plurima esse contingit. Similiter autem his sese habent et quae in sensu sunt; sensibile enim prius sensu esse uidetur; sublatum enim sensibile simul aufert sensum, sensus uero sensibile non simul aufert. Sensus enim circa corpus et in corpore sunt; sensibili ergo sublato aufertur corpus (sensibilium enim et corpus est), cum autem corpus non sit sublatus est sensus; quare simul aufert sensibile sensum. Sensus uero sensibile non; sublato enim animali sublatus est sensus, sensibile autem permanet, ut corpus, calidum, dulce, amarum, et alia omnia quaecumque sunt sensibilia. Amplius sensus quidem simul cum sensato fit (simul enim animal fit et sensus), sensibile uero ante est quam esset sensus (ignis enim et aqua et alia huiusmodi, ex quibus ipsum animal constat, ante sunt quam animal sit omnino uel sensus); quare prius quam sensus sensibile esse uidebitur.

Habet autem dubitationem an ulla substantia ad aliquid dicatur, quemadmodum uidetur, an hoc quidem contingit secundum quasdam secundarum substantiarum. Nam in primis quidem substantiis uerum est; nam neque totae neque partes ad aliquid dicuntur; nam aliquis homo non dicitur alicuius aliquis homo, neque aliquis bos alicuius aliquis bos. Similiter autem et partes; quaedam enim manus non dicitur alicuius quaedam manus sed alicuius manus, et quoddam caput non dicitur alicuius quoddam caput sed alicuius caput. Similiter autem et in secundis substantiis, atque hoc quidem in pluribus; ut homo non dicitur alicuius homo, nec bos alicuius bos, nec lignum alicuius lignum sed alicuius possessio dicitur. Atque in huiusmodi quidem manifestum est quoniam non est ad aliquid; in aliquibus uero secundis substantiis habet aliquam dubitationem; ut caput alicuius caput dicitur et manus alicuius manus dicitur et singula huiusmodi; quare haec esse fortasse ad aliquid uidebuntur. Si igitur sufficienter eorum quae sunt ad aliquid definitio assignata est, aut nimis difficile aut impossibile est soluere quoniam nulla substantia eorum quae sunt ad aliquid dicitur; si autem non sufficienter sed sunt ad aliquid quibus hoc ipsum esse est ad aliquid quodam modo habere, fortasse aliquid contra ista dicetur. Prior uero definitio sequitur quidem omnia relatiua, non tamen hoc eis est quod sint ad aliquid quod ea ipsa quae sunt aliorum dicuntur. Ex his ergo manifestum est quod, si quis aliquid eorum quae sunt ad aliquid definite sciet, et illud ad quod dicitur definite sciturus est. Si manifestum quidem etiam ex ipso est; nam si quis nouit quoniam hoc eorum quae sunt ad aliquid est, relatiuis autem hoc est esse, ad aliquid quodammodo habere, et illud nouit ad quod hoc aliquo modo habet; nam si omnino nescit ad quod aliquo modo habet, nec si ad aliquid quodammodo habet sciturus est. Et in particularibus hoc manifestum est; ut, si hoc ad aliquid scit definite quoniam duplum est, et cuius duplum est definite nouit (nam si nullius definite nouit illud esse duplum, nec si omnino duplum est nouit); similiter autem et hoc [ad] aliquid si nouit quoniam melius est, et quo melius erit definite eum scire necesse est propter haec ipsa quae dicta sunt (non autem infinite quoniam hoc est peiore melius, opinio enim iam fit huiusmodi, non scientia; neque enim sciet integre quoniam est peiore melius; nam fortasse contingit nihil eo esse peius); quare manifestum est quoniam necesse est quod quis nouerit eorum quae sunt ad aliquid definite, etiam illud ad quod dicitur sciturum esse definite. Caput uero et manum et eorum singula quae substantiae sunt, hoc ipsum quidem quod sunt potest sciri definite, ad quod autem dicantur non necesse est; cuius enim hoc caput uel cuius haec manus non est dicere definite; quare haec non erunt eorum quae sunt ad aliquid; quod si non sunt eorum quae sunt ad aliquid, uerum erit nullam esse substantiam relatiuam. Fortasse autem difficile sit de huiusmodi rebus confidenter declarare nisi saepius pertractata sint; dubitare autem de singulis non erit inutile.

[08] DE QUALI ET QUALITATE[recensere]

Qualitatem uero dico secundum quam quales quidam dicimur.

Est autem qualitas eorum quae multipliciter dicuntur. Et una quidem species qualitatis habitus affectioque dicantur. Differt autem habitus affectione quod permanentior et diuturnior est; tales uero sunt scientiae uel uirtutes; scientia enim uidetur esse permanentium et eorum quae difficile moueantur, si quis uel mediocriter scientiam sumat, nisi forte grandis permutatio facta sit uel ab aegritudine uel ab aliquo huiusmodi; similiter autem et uirtus, et iustitia uel castitas et singula talium non uidentur facile posse moueri neque facile permutari. Affectiones uero dicuntur quae sunt facile mobiles et cito permutabiles, ut calor et infrictio et aegritudo et sanitas et alia huiusmodi; affectus est enim quodammodo circa eas homo, cito autem permutatur ut ex calido frigidus fiat et ex sanitate in aegritudinem; similiter autem et in aliis, nisi forte in his quoque contingit per temporis longitudinem in naturam cuiusque translata et insanabilis uel difficile mobilis, quam iam quilibet habitudinem uocet.

Manifestum est autem quoniam haec uolunt habitus nominari, quae sunt diuturniora et difficile mobilia; namque in disciplinis non multum retinentes sed facile mobiles dicunt habitum non habere, quamuis sint ad disciplinam peius meliusue dispositi. Quare differt habitus affectione, quod hoc quidem facile mobile est, illud uero diuturnius et difficile mobile.

Sunt autem habitus etiam affectiones, affectiones uero non necessario habitus; qui enim retinent habitum et quodammodo affecti sunt ad ea uel peius uel melius; qui autem affecti sunt, non omnino retinent habitum.

Aliud uero genus qualitatis est secundum quod pugillatores uel cursores uel salubres uel insalubres dicimus, et simpliciter quaecumque secundum potentiam naturalem uel impotentiam dicuntur. Non enim quoniam sunt affecti aliquo modo, unumquodque huiusmodi dicitur sed quod habeant potentiam naturalem uel facere quid facile uel nihil pati; ut pugillatores uel cursores dicuntur non quod sint affecti sed quod habeant potentiam hoc facile faciendi, salubres autem dicuntur eo quod habeant potentiam naturalem ut nihil a quibuslibet accidentibus patiantur, insalubres uero quod habeant impotentiam nihil patiendi. Similiter autem et durum et molle sese habent; durum enim dicitur quod habeat potentiam non citius secari, molle uero quod eiusdem ipsius habeat impotentiam.

Tertium uero genus qualitatis est passibiles qualitates et passiones. Sunt autem huiusmodi ut dulcedo uel amaritudo et omnia his cognata, amplius calor et frigus et albedo et nigredo. Et quoniam hae qualitates sunt, manifestum est; quaecumque enim ista susceperint qualia dicuntur secundum ea; ut mel, quoniam dulcedinem suscepit, dicitur dulce, et corpus album quod albedinem susceperit; similiter autem sese habet etiam in caeteris.

Passibiles uero qualitates dicuntur non quo ea quae illas susceperint qualitates aliquid patiantur; neque enim mel, quoniam aliquid passum sit, idcirco dicitur dulce, nec aliud aliquid huiusmodi; similiter autem his et calor et frigus passibiles dicuntur non quo ea quae eas suscipiunt qualitates aliquid patiantur sed quoniam singulum eorum quae dicta sunt secundum sensus qualitatum passionis perfectiua sunt, passibiles qualitates dicuntur; dulcedo enim passionem quandam secundum gustum efficit, et calor secundum tactum; similiter autem et alia.

Albedo autem et nigredo et alii colores non similiter his quae dicta sunt passibiles qualitates dicuntur sed hoc quod hae ipsae ab aliquibus passionibus innascuntur.

Quoniam ergo fiunt propter aliquam passionem multae colorum mutationes, manifestum est; erubescens enim aliquis rubicundus factus est et timens pallidus et unumquodque talium.

Quare uel si quis naturaliter aliquid talium passionum passus est, similem colorem eum habere oportet; quae enim affectio nunc ad uerecundiam circa corpus facta est, et secundum naturalem constitutionem eadem affectio fit, quare naturaliter color similis fit.

Quaecumque igitur talium casuum ab aliquibus passionibus difficile mobilibus et permanentibus principium ceperunt, qualitates dicuntur; siue enim [uel] secundum naturalem substantiam pallor aut nigredo facta est, qualitas dicitur (quales enim secundum eas dicimur), siue propter aegritudinem longam uel propter aestum contingit uel nigredo uel pallor, et non facile praeterit et in uita permanet, qualitates et ipsae dicuntur (similiter enim quales secundum eas dicimur).

Quaecumque uero ex his quae facile soluuntur et cito transeunt fiunt, passiones dicuntur; non enim dicimur secundum eas quales; neque enim qui propter uerecundiam rubicundus factus est rubicundus dicitur, nec cui pallor propter timorem uenit pallidus sed magis quod aliquid passus sit; quare passiones huiusmodi dicuntur, qualitates uero minime. Similiter autem his et secundum animam passibiles qualitates et passiones dicuntur. Quaecumque enim mox in nascendo ab aliquibus passionibus fiunt, qualitates dicuntur, ut dementia uel ira uel alia huiusmodi; quales enim secundum eas dicimur, id est iracundi et dementes. Similiter autem et quaecumque alienationes non naturaliter sed ab aliquibus aliis casibus factae sunt difficile praetereuntes et omnino immobiles, etiam huiusmodi qualitates sunt; quales enim secundum eas dicimur. Quaecumque enim ex his quae citius praetereunt fiunt, passiones dicuntur, ut si quis contristatus iracundior est; non enim dicitur iracundus qui in huiusmodi passione iracundior est sed magis aliquid passus; quare passiones quidem huiusmodi dicuntur, qualitates uero minime.

Quartum uero genus qualitatis est forma et circa aliquid constans figura; ad haec quoque rectitudo uel curuitas, et si quid his simile est; secundum enim unumquodque eorum quale quid dicitur; quod enim est triangulum uel quadratum quale quid dicitur, et quod est rectum uel curuum. Et secundum figuram uero unumquodque quale dicitur.

Rarum uero et spissum uel asperum uel lene putabitur quidem qualitatem significare, uidentur autem aliena esse huiusmodi a qualitatis diuisione; quandam enim quodammodo positionem uidetur partium utrumque monstrare; spissum quidem eo quod partes sibi ipsae propinquae sint, rarum uero quod distent a se inuicem; et lene quidem quod in rectum sibi partes iaceant, asperum uero cum haec quidem pars superet, illa uero sit inferior. Et fortasse alii quoque appareant qualitatis modi sed qui maxime dicuntur hi sunt.

Qualitates ergo sunt haec quae dicta sunt, qualia uero quae secundum haec denominatiue dicuntur, uel quomodolibet ab his.

In pluribus quidem et paene in omnibus denominatiue dicuntur, ut ab albedine albus et a grammatica grammaticus et a iustitia iustus, similiter autem et in caeteris. In aliquibus uero propterea quod qualitatibus nomina non sunt posita impossibile est ab his denominatiue dici, ut cursor uel pugillator, si secundum potentiam naturalem dicitur, a nulla qualitate denominatiue dicitur; neque enim positum est nomen illis potestatibus: secundum quas isti quales dicuntur, quemadmodum etiam in disciplinis secundum quas uel pugillatores uel palaestrici secundum affectionem dicuntur (pugillatoria enim disciplina dicitur et palaestrica, quales uero ab his denominatiue qui ad eas sunt affecti dicuntur). Aliquando autem et posito nomine denominatiue non dicitur id quod secundum ipsam quale quid dicitur, ut a uirtute probus dicitur; hoc enim quod habet uirtutem probus dicitur sed non denominatiue a uirtute; non est autem hoc in multis. Qualia ergo dicuntur quaecumque ex his quae dictae sunt qualitatibus denominatiue dicuntur uel quolibet alio ab ipsis modo.

Inest autem et contrarietas secundum qualitatem, ut iustitia iniustitiae contrarium est et albedo nigredini et alia similiter; et secundum eas qualia quae dicuntur, ut iustum iniusto et album nigro. Non autem hoc in omnibus est; rubeo enim et pallido et huiusmodi coloribus nihil est contrarium cum qualitates sint.

Amplius: si ex contrariis unum fuerit quale, et reliquum erit quale. Hoc autem manifestum est omnia alia praedicamenta proferenti, ut si est iustitia iniustitiae contrarium, qualitas est autem iustitia, nihilo minus qualitas erit iniustitia; nullum enim aliud praedicamentum conuenit iniustitiae, nec quantitas nec relatio nec ubi nec omnino aliquid huiusmodi, nisi sola qualitas; similiter autem et in aliis secundum qualitatem contrariis.

Suscipit autem qualitas magis et minus; album et enim magis et minus alterum altero dicitur, et iustum alterum altero magis. Et idem ipsum sumit intentionem (album enim cum sit, contingit illud fieri albius); hoc autem in omnibus non est sed in pluribus; dubitabit enim quis an iustitia magis esse iustitia dicatur; similiter autem et in aliis affectionibus. Quidam uero in hoc dubitant; dicunt enim iustitiam iustitia non nimis magis uel minus dici, nec sanitatem sanitate; minus autem habere alterum altero sanitatem dicunt, et iustitiam minus alterum altero habere, similiter et grammaticam et alias disciplinas. Sed secundum eas qualia quae dicuntur indubitate suscipiunt magis et minus; magis enim grammaticus alter altero dicitur et iustior et sanior, et in aliis similiter.

Triangulum uero et quadratum non uidetur magis suscipere, nec aliquid aliarum formarum.

Quaecumque enim definitionem trianguli suscipiunt et circuli, omnia similiter triangula uel circuli sunt, de his autem quae non suscipiunt nihil magis alterum altero dicitur; nihil enim quadratum magis quam parte altera longior forma circulus est; nullum enim ipsorum suscipit circuli rationem. Simpliciter autem, si utraque non suscipiunt propositi rationem, non dicitur alterum altero magis. Non igitur omnia qualia suscipiunt magis et minus. Ex his ergo quae dicta sunt nihil est proprium qualitatis.

Simile autem et dissimile secundum solas dicuntur qualitates; simile enim alterum alteri non est secundum aliud nisi secundum hoc quod quale est. Quare proprium erit qualitatis secundum eam simile et dissimile dici.

At uero non decet conturbari ne quis nos dicat de qualitate propositionem facientes multa de relatiuis interposuisse; habitudines enim et affectiones eorum quae sunt ad aliquid esse diximus. Paene enim ea quae sunt in omnibus his generibus ad aliquid dicuntur, eorum uero quae sunt singulatim nihil; scientia enim, quae genus est, hoc ipsum quod est alterius dicitur (alicuius enim scientia dicitur), singulorum uero nihil hoc ipsum quod est alterius dicitur, ut grammatica non dicitur alicuius grammatica nec musica alicuius musica sed si forte secundum genus proprium et istae dicuntur alicuius; ut grammatica alicuius dicitur scientia, non alicuius grammatica, et musica alicuius scientia, non alicuius musica; quare singula non sunt relatiua.

Dicimur autem quales secundum singula; haec enim et habemus (scientes enim dicimur quod habemus singulas scientias); quare haec erunt etiam qualitates, quae singulatim sunt, secundum quas et quales dicimur; haec autem non sunt eorum quae sunt ad aliquid.

Amplius si contingat idem et quale esse et relatiuum, nihil est inconueniens in utrisque hoc generibus annumerare.

[9] DE FACERE ET PATI[recensere]

Suscipit autem et facere et pati contrarietatem et magis et minus; calefacere enim et frigidum facere contraria sunt, et calefieri et frigidum fieri, et delectari et contristari; quare suscipit contrarietatem facere et pati. Et magis autem et minus; est enim calefacere et magis et minus, et calefieri magis et minus, et contristari. Suscipiunt ergo et magis et minus facere et pati. Ac de his quidem haec dicta sunt.

Dictum est autem et de situ in relatiuis, quoniam denominatiue a positionibus dicitur. De reliquis uero, id est quando et ubi et habere, propterea quod manifesta sunt, nihil de his ultra dicitur quam quod in principio dictum est, quod habere significat calciatum esse uel armatum, ubi uero in Lycio, uel alia quaecumque de his dicta sunt.

Igitur de his generibus quae proposuimus sufficienter dictum est.

[10] DE OPPOSITIS[recensere]

Quotiens solent opponi, dicendum est. Dicitur autem alterum alteri opponi quadrupliciter, aut ut ad aliquid, aut ut contraria, aut ut habitus et priuatio, aut ut affirmatio et negatio. Opponitur autem unumquodque istorum, ut sit figuratim dicere, ut relatiua ut duplum medio, ut contraria ut bonum malo, ut secundum priuationem et habitum ut caecitas et uisus, ut affirmatio et negatio ut sedet -- non sedet.

Quaecumque igitur ut relatiua opponuntur, ea ipsa quae sunt oppositorum dicuntur, aut quomodolibet aliter ad ea; ut duplum medii, hoc ipsum quod est, dicitur duplum; et scientia scibilis rei scientia ut ad aliquid opponitur, et dicitur scientia, hoc ipsum quod est, scibilis; et scibile, hoc ipsum quod est, ad oppositum dicitur, scilicet scientiam (scibile enim aliqua scientia scibile dicitur).

Quaecumque ergo opponuntur ut ad aliquid, ea ipsa quae sunt oppositorum uel alio quolibet modo ad se inuicem dicuntur.

Illa uero quae ut contraria, ipsa quidem quae sunt nullo modo ad inuicem dicuntur, contraria uero sibi inuicem dicuntur; neque enim bonum mali dicitur bonum sed contrarium; nec album nigri album sed contrarium. Quare differunt istae oppositiones in�uicem.

Quaecumque uero contrariorum talia sunt ut in quibus nata sunt fieri et de quibus praedicantur, necessarium sit alterum ipsorum inesse, nihil eorum medium est (quorum autem non est necessarium alterum inesse, horum omnium est aliquid medium); ut aegritudo et sanitas in corpore animalis nata est fieri, et necesse est alterum ipsorum inesse animalis corpori, aut aegritudinem aut sanitatem; et par quidem et impar de numero praedicatur, et necesse est horum alterum numero inesse, uel par uel impar; et non est horum aliquid medium, neque aegritudinis neque sanitatis, neque imparis neque paris. Quorum autem nor est necessarium alterum inesse, horum est aliquid medium; ut album et nigrum in corpore natum est fieri, et non est necesse alterum eorum inesse corpori (non enim omne corpus uel album uel nigrum est); et probum et improbum dicitur quidem de homine et de aliis pluribus, non est autem necesse alterum inesse his de quibus praedicatur; non enim omnia aut proba sunt aut improba. Et est aliquid horum medium, ut albi et nigri uenetum uel pallidum uel quicumque alii colores sunt, foedi uero et pulchri quod neque pulchrum est neque foedum. In aliquibus quidem medietatibus posita sunt nomina, ut albi et nigri uenetum et pallidum; in aliquibus uero non est nomine assignare medietatem, utriusque uero negatione definitur, ut nec bonum nec malum, nec iustum nec iniustum.

Priuatio uero et habitus dicuntur quidem circa idem aliquid, ut uisio et caecitas circa oculum; uniuersaliter autem dicere est in quo nascitur habitus fieri, circa hoc dicitur utrumque eorum.

Priuari uero tunc dicimus unumquodque habitus susceptibilium, quando in quo natum est inesse uel quando natum est habere nullo modo habet.

Edentulum enim dicimus non qui non habet dentes, nec caecum qui non habet uisionem sed qui, quando contigit habere, non habet (multa enim ex natiuitate neque dentes habent neque uisionem sed non dicuntur edentula neque caeca).

Priuari uero et habere habitum non est habitus et priuatio; habitus enim est uisus, priuatio uero caecitas, habere autem uisum non est uisus, nec caecum esse caecitas (priuatio enim quaedam est caecitas, caecum uero esse priuari, non priuatio est).

Nam si idem esset caecitas et caecum esse, utraque de eodem praedicarentur; nunc uero minime sed caecus quidem dicitur homo, caecitas uero nullo modo dicitur.

Opponi quidem et ista uidentur, priuari scilicet et habere habitum, quemadmodum priuatio et habitus; idem enim modus est oppositionis; <...>.

Non est autem nec quod sub affirmatione uel negatione est negatio uel affirmatio; affirmatio enim oratio est affirmatiua et negatio oratio negatiua, eorum uero quae sunt sub affirmatione yel negatione nihil est oratio. Dicuntur autem et ista sibi opponi ut affirmatro et negatio; nam etiam in his modus oppositionis idem est; quemadmodum enim affirmatio ad negationem opponitur, ut sedet - non sedet, sic res quae sub utrisque est sibi opponitur sedere et non sedere.

Quoniam autem priuatio et habitus non sic opponuntur ut ad aliquid, manifestum est; neque enim dicitur hoc ipsum quod est oppositi; uisus enim non est caecitatis uisus, nec alio ullo modo ad ipsum dicitur; similiter autem nec caecitas dicitur caecitas uisus sed priuatio uisus caecitas dicitur <...>. Amplius omnia quaecumque ad aliquid dicuntur conuersim dicuntur, quare etiam caecitas, si esset eorum quae sunt ad aliquid, conuerteretur illud ad quod dicitur; sed non conuertuntur; neque enim dicitur uisus caecitatis.

Quoniam autem neque ut contraria opponuntur ea quae secundum priuationem et habitum dicuntur, ex his manifestum est. Quorum enim contrariorum nihil est medium, necesse est, in quibus nata sunt fieri aut de quibus praedicari, alterum ipsorum inesse semper; horum enim nihil erat medium, quorum necesse erat alterum inesse eorum susceptibili, ut in aegritudine et sanitate et impari atque pari. Quorum autem est aliquid medium nunquam necesse est omni inesse alterum; nam neque album aut nigrum necesse est omne esse eorum susceptibili, nec frigidum nec calidum (nihil enim prohibet aliquam ipsorum inesse medietatem); erat etiam istorum medietas, quorum non necesse esset alterum inesse eorum susceptibili, nisi forte aliquibus naturaliter contigerit unum ipsorum inesse, ut igni calidum esse et niui album (in his autem necesse est definite unum ipsorum inesse, et non hoc aut illud; neque enim potest ignis esse frigidus nec nix esse nigra); quare non necesse est omnibus eorum susceptibilibus alterum horum inesse sed solis his quibus naturaliter unum inest, et his definite unum, non autem hoc aut illud.

In priuatione uero et habitu neutrum uerum est eorum quae dicta sunt, neque enim semper eorum susceptibili necesse est alterum ipsorum inesse; quod enim nondum natum est habere uisum neque caecum neque uisum habere dicitur, <...> habens uisum dicitur; et horum non definite alterum sed aut hoc aut illud (neque enim necesse est aut caecum aut habentem uisum esse sed aut hoc aut illud); in contrariis uero, quorum est medietas, numquam necesse est omni alterum inesse sed aliquibus, et his definite unum. Quare manifestum est quoniam secundum neutrum modum quemadmodum contraria opponuntur [ita sibi sunt] ea quae sunt secundum priuationem et habitum opposita.

Amplius in contrariis, cum sit eorum susceptibile, potest fieri in alterna mutatio, nisi cui naturaliter unum insit, ut igni calido esse; quod enim sanum est potest aegrescere, et album nigrum fieri, et frigidum calidum, et ex probo improbum et ex improbo probum fieri potest (improbus enim in meliorem consuetudinem sermonemque perductus uel parum sese dabit in melius; sin uero uel semel paruam intentionem sumat, manifestum est quoniam aut perfectissime permutetur aut magnam sumat intentionem; semper enim mobilior ad uirtutem fit, si quamlibet a principio sumpserit intentionem, quare erit possibile maiorem illum intentionem sumere; et hoc saepius factum perfecte in contrariam habitudinem consistere, nisi tempore prohibeatur). In priuatione uero et habitu impossibile est ad inuicem fieri mutationem; ab habitu enim ad priuationem fit permutatio, a priuatione uero ad habitum impossibile est; neque enim factus aliquis caecus rursus uidit, nec caluus rursus crinitus factus est, nec edentulus dentes creauit.

Quaecumque uero ut affirmatio et negatio opponuntur, manifestum est quoniam secundum nullum modum eorum qui dict sunt opponuntur; in his enim solis necesse est hoc quidem esse uerum illud uero falsum. Nam neque in contrariis necesse est semper alterum esse uerum, alterum uero falsum, nec in relatiuis, neque in habitu et priuatione; ut sanitas et aegritudo contraria sunt sed neutrum ipsorum neque uerum neque falsum est; similiter autem et duplum et medium quae ut ad aliquid opponuntur, non est eorum alterum falsum alterum uerum; nec uero ea quae secundum habitum et priuationem sunt, ut uisus et caecitas. Omnino autem nihil eorum quae secundum nullam complexionem dicuntur aut uerum aut falsum est; omnia autem quae diximus sine complexione dicuntur.

At uero magis hoc uidetur contingere in his quae secundum complexionem dicuntur (sanum enim esse Socratem et aegrotare Socratem contraria sunt) sed nec in his quoque necesse est semper alterum uerum esse, alterum autem falsum; cum enim sit Socrates, est hoc quidem uerum illud uero falsum, cum autem non sit, utraque falsa sunt; nam neque aegrotare neque sanum esse uerum est cum ipse Socrates non sit omnino. In priuatione uero, cum non sit, neutrum uerum est, et cum sit, non semper alterum uerum est; uisum enim habere Socratem et caecum esse Socratem opponun�tur ut habitus et priuatio, et cum sit, non est necesse alterum uerum esse uel falsum (quando enim non est natus ut habeat, utraque falsa sunt), cum autem non sit omnino Socrates, sic quoque utraque falsa sunt, et habere eum uisum et eum esse caecum.

In affirmatione uero uel negatione semper, uel si sit uel si non sit, alterum ipsorum uerum, alterum falsum erit; aegrotare enim Socratem et non aegrotare Socratem, cum sit idem ipse, manifestum est quoniam alterum eorum uerum uel falsum est, cum non sit, similiter (namque aegrotum esse, cum non sit, falsum est, non aegrotare uero uerum est). Quare in solis his erit semper alterum ipsorum uerum esse uel falsum, quaecumque ut affirmatio et negatio opponuntur.

[11][recensere]

Contrarium autem est bono quidem ex necessitate malum (hoc autem manifestum est ex unaqunque inductione, ut sanitati aegritudo et iustitiae iniustitia et fortitudini timiditas, similiter autem et in aliis), malo uero aliquotiens bonum contrarium est, aliquotiens malum (diminutioni enim, quae mala est, superfluitas quae et ipsa mala est contrarium est). In paucis autem hoc aliquis uidebit, in pluribus autem semper malo bonum contrarium est.

Amplius in contrariis non est necesse, si alterum fuerit, et reliquum esse; sanis enim omnibus, sanitas quidem erit, aegritudo uero minime; similiter et albis omnibus albedo quidem erit, nigredo uero non erit. Amplius, si Socratem sanum esse et Socratem aegrotare contrarium est, et non contingit simul eidem utraque inesse, numquam continget, cum alterum contrariorum sit, reliquum esse; nam cum sit sanum esse Socratem, non erit aegrotare Socratem.

Manifestum est autem quoniam circa idem uel specie uel genere nata sunt fieri contraria; aegritudo namque et sanitas circa corpus animalis, albedo uero et nigredo simpliciter circa corpus, et iustitia et iniustitia in anima.

Necesse est autem omnia contraria aut in eodem genere esse aut in contrariis generibus, uel ipsa esse genera; album quidem et nigrum in eodem genere (color enim ipsorum genus est), iustitia uero et iniustitia in contrariis generibus (huius enim uirtus, huius uitium genus est); bonum uero et malum non sunt in aliquo genere sed ipsa sunt genera.


[12] DE PRIORE[recensere]

Prius alterum altero dicitur quadrupliciter. Primo quidem et proprie secundum tempus, secundum quod scilicet antiquius alterum altero et senius dicimus (eo enim quod plus est temporis longaeuius et antiquius dicitur).

Secundo quod non conuertitur secundum subsistendi consequentiam, ut unus duobus prius est (cum enim duo sint, consequitur mox unum esse, cum uero sit unum non est necesse duo esse; quare non conuertitur ab uno consequentia alterius subsistentiae); prius autem uidetur esse illud a quo non conuertitur subsistentiae consequentia.

Tertio uero secundum quendam ordinem prius dicitur, quemadmodum et in disciplinis et in orationibus; in demonstratiuis enim disciplinis inest prius et posterius secundum ordinem (elementa enim priora sunt descriptionibus secundum ordinem, et in grammatica elementa priora sunt syllabis), et in orationibus similiter (exordium enim narratione prius est ordine).

Amplius praeter haec omnia, quod melius et honorabilius est, prius natura esse uidetur; solent autem plures honoratiores [magis] et quos ipsi maxime uenerantur priores esse dicere; est autem hic modus paene alienissimus.

Atque hi quidem qui dicuntur modi prioris isti sunt.

Videtur autem praeter eos qui dicti sunt alter esse prioris modus; eorum enim quae conuertuntur secundum essentiae consequentiam, quod alterius quomodolibet causa est digne prius natura dicitur. Quoniam autem sunt quaedam talia, manifestum est; nam esse hominem conuertitur secundum subsistentiae consequentiam ad uerum de eo sermonem; nam, si est homo, uerus sermo est quo dicimus quoniam est homo, et conuertitur (nam, si uerus est: sermo quo dicimus quoniam est homo, hominem esse necesse est); est autem uerus sermo nullo modo causa subsistendi rem, res autem uidetur quodammodo causa esse ut sermo uerus sit; nam, quoniam est res uel non est, uerus sermo uel falsus dicitur. Quare secundum quinque modos prius alterum altero dicitur.


[13] DE HIS QUAE SIMUL SUNT[recensere]

Simul autem dicuntur simpliciter et proprie quorum generatio in eodem tempore est; neutrum enim neutro prius est aut posterius; simul autem secundum tempus ista dicuntur.

Naturaliter autem simul sunt quaecumque conuertuntur quidem secundum subsistendi consequentiam, si nullo modo alterum alteri subsistendi causa sit, ut duplum et medium; conuertuntur enim ista (nam cum sit duplum est medium, et cum sit medium est duplum), neutrum uero neutri subsistendi causa est.

Et ea quae ex eodem genere in contrarium diuiduntur simul natura esse dicuntur. In contrarium uero diuidi dicuntur secundum eandem diuisionem, ut uolatile, gressibile et aquatile; haec enim in contrarium diuiduntur, cum ex eodem genere sint; animal enim diuiditur in uolatile, gressibile et aquatile, et nullum horum prius est uel posterius sed simul haec uidentur esse natura.

Diuiditur autem et unumquodque eorum in species iterum secundum eandem diuisionem, ut gressibile animal et uolatile et aquatile. Erunt igitur et illa simul natura, quaecumque ex eodem ipso genere secundum eandem subdiuisionem sunt, genera autem semper priora sunt; non enim conuertuntur secundum substantiae consequentiam, ut aquatile quidem cum sit est animal, animal uero cum sit, non necesse est esse aquatile. Simul ergo natura esse dicuntur quaecumque conuertuntur quidem secundum essentiae consequentiam, nullo autem modo alterum alteri subsistendi causa est, et ex eodem genere quae in contrarium sibi diuiduntur; simpliciter autem simul sunt quorum generatio in eodem tempore est.


[14] DE MOTU[recensere]

Motus uero sunt species sex: generatio, corruptio, crementum, diminutio, commutatio, secundum locum translatio. Alii quidem motus manifestum est quoniam a se inuicem diuersi sunt; neque enim est generatio corruptio, nec crementum diminutio nec secundum locum translatio; similiter autem et caeterae.

In commutatione uero est aliqua dubitatio, ne forte necesse sit quod commutatur secundum aliquem reliquorum motuum commutari. Hoc autem non est uerum; paene enim secundum omnes passiones uel multas commutari nobis contingit nullo aliorum motuum communicante; nam neque crescere necesse est quod secundum passionem mouetur nec diminui, similiter autem et in aliis: quare diuersus erit motus ab aliis commutationibus (nam si idem esset, oporteret omne quod commutatur mox aut crescere aut minui aut aliquem aliorum motuum consequi; sed non est necesse). Similiter autem et quod crescit uel secundum quemlibet alterum motum mutatur.

Sed sunt quaedam quae crescunt et non commutantur, ut quadratum circumposito gnomone creuit quidem sed commutatum non est; similiter autem et in aliis huiusmodi. Quare a se inuicem motus isti diuersi sunt.

Simpliciter autem motus quieti contrarius est; singulis uero motibus, generationi quidem corruptio, diminutio uero cremento, secundum locum translationi secundum locum quies. Maxime autem uidetur opponi in contrarium locum permutatio, ut de eo quod est deorsum ad id quod est sursum et de eo quod est sursum ad id quod est deorsum.

Reliquo uero de his qui assignati sunt motui non est facile assignare quid sit contrarium, uidetur autem neque esse aliquid ei contrarium, nisi quis opponat secundum qualitatem quietem secundum qualitatem translationi quae in contrarium, quemadmodum etiam in ea quae est secundum locum translatione secundum locum quietem uel in contrarium locum translationem (est enim commutatio translatio secundum qualitatem).

Quare opponitur ei secundum qualitatem quies uel in contrarium qualitatis translatio, ut album fieri quod est nigrum; commutatur enim, in contrarium qualitatis facta translatione.


[15] DE HABERE[recensere]

Habere secundum plures modos dicitur aut enim ut habitum uel affectionem uel aliam aliquam qualitatem (dicimur enim scientiam habere et uirtutem); aut ut quantitatem, ut quam quisque habet magnitudinem (dicitur enim bicubitam uel tricubitam habere magnitudinem); aut circa corpus uestitum aut tunicam; aut in parte (ut in manu anulum); aut partem (ut manum uel pedem); aut in uase (ut modius triticum uel dolium uinum; uinum enim dolium habere dicitur, et modius triticum; haec igitur habere dicuntur ut in uase); uel ut possessionem (habere enim domum uel agrum dicimur). Dicimur uero et habere uxorem et uxor uirum; uidetur autem alienissimus esse habendi modus qui nunc dictus est; nihil enim aliud habere uxorem significat quam cohabitare. Fortasse autem et alii habendi modi uidebuntur; qui autem solent dici paene omnes sunt annumerati.