Carmina (Catullus)/4

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fairytale left blue.png Carmen 3 Carmen 5 Fairytale right blue.png

Phasellus ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse navium celerrimus,
Neque ullius natantis impetum trabis
Nequisse praeterire, sive palmulis       5
Opus foret volare siue linteo.
Et hoc negat minacis Hadriatici
Negare litus insulasve Cycladas
Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
Propontida trucemve Ponticum sinum,       10
Ubi iste post phaselus antea fuit
Comata silva: nam Cytorio in iugo
Loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica et Cytore buxifer,
Tibi haec fuisse et esse cognitissima       15
Ait phaselus; ultima ex origine
Tuo stetisse dicit in cacumine,
Tuo imbuisse palmulas in aequore,
Et inde tot per impotentia freta
Erum tulisse, laeva sive dextera       20
Vocaret aura, sive utrumque Iuppiter
Simul secundus incidisset in pedem;
Neque ulla vota litoralibus diis
Sibi esse facta, cum veniret a mari
Novissimo hunc ad usque limpidum lacum.       25
Sed haec prius fuere: nunc recondita
Senet quiete seque dedicat tibi,
Gemelle Castor et gemelle Castoris.

Fairytale left blue.png Carmen 3 Carmen 5 Fairytale right blue.png