Carmina (Catullus)/5

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Fairytale left blue.png Carmen 4 Carmen 6 Fairytale right blue.png

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
Rumoresque senum severiorum
Omnes unius aestimemus assis!
Soles occidere et redire possunt:       5
Nobis, cum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dormienda.
Da mi basia mille, deinde centum,
Dein mille altera, dein secunda centum,
Deinde usque altera mille, deinde centum,       10
Dein, cum milia multa fecerimus,
Conturbabimus illa, ne sciamus,
Aut ne quis malus inuidere possit,
Cum tantum sciat esse basiorum.

Fairytale left blue.png Carmen 4 Carmen 6 Fairytale right blue.png