Jump to content

Censura decretorum (Damasus I)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Censura decretorum
Auctor incertus
saeculo III

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13

AuInDaP.CenDec 13 Auctor incertus (Damasus papa?) Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

1. Quae in Romana synodo Damasus constituisse obtenditur. --In mox dicta Sarazanii collectione p. 21 exstat: Vita B. Damasi ex cod. ms. archivii canonicorum S. Petri exscripta, in qua de illo praedicatur:

« I. In diebus autem illis, convocatis episcopis de diversis mundi partibus, celebravit concilium, in quo condemnavit Macedonium Spiritum sanctum negantem, et Eunomium et Donatum Arianae blasphemiae sectatores; condemnavit etiam Apollinarem Laodiciae Syriae episcopum, contra quem decrevit, ut « Si quis Filium Dei, qui sicut vere Deus, ita vere homo fuit, vel humanitatis aliquid vel deitatis minus diceret habuisse, alienus ab Ecclesia judicaretur. » Quam sententiam confirmari praecepit etiam in sancta secunda synodo, quae praecepto et auctoritate ejus apud Constantinopolim celebrata est.

« II. Praecepit praeterea Damasus sacerdotibus, ut negarent sanctam communionem et ecclesiarum ingressum omnibus sacrilegis, qui bona ecclesiastica invaserunt, et ex eis maxime qui decimas non persolverent.

« III. Eos etiam censuit de domo Dei ejiciendos, qui fenori et usuris inserviunt, dicens inter raptorem et usurarium nullam esse distantiam.

« IV. Similiter et eos qui in ecclesiis commorantes, vaniloquis et otiosis sermonibus vacant: aiebat enim: Si domus orationis est, sicut Dominus ait, nulli in ea licet, nisi orare, psallere, peccata confiteri, et veniam implorare.

« V. Sed et illos anathematizandos censuit, qui divinae legis immemores, maleficiis et superstitionibus atque incantationibus vanis inserviunt . . . . . Ideo, inquit, praecipimus, ut quicumque divinationes, vel auguria, sive sortes quas mentiuntur esse sanctorum, observaverit, et magos vel incantatores audierit, inter Christianos nullatenus nominetur.

« VI. Eas quoque mulieres ab ecclesiis ejici volumus, quae daemonum illusionibus et phantasmatibus seductae, credunt se nocturno silentio cum Herodiade et innumera multitudine mulierum equitare, etc., » usque, « per devia quaeque deducit, » ut apud Gratianum 26, quaest. 5, c. 12, et apud Augustinum lib. de Spiritu et anima c. 28, paucis verbis mutatis.

« VII. Renovatum quoque fuit in eodem concilio, quod in Nicaeno fuerat constitutum, ut si quis die Dominico super horam tertiam ausus fuerit canere Missam, et aliis diebus a media quarta hora usque in horam nonam, anathematizetur.

« VIII. Tunc quoque constituit S. Damasus, ut psalmi die noctuque canerentur per omnes ecclesias. Qui et hoc praecepit, ut in fine uniuscujusque psalmi subjungeretur: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto: sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. »

Ea ipsa decreta Baronius ad annum 384, velut sincera probat ac laudat. Unde et acta, ex quibus excerpta sunt, videtur admittere. Sed ea, quae in his actis decreta illa vel antecedunt vel subsequuntur, immo et quae in ipsis enuntiantur decretis, omnem eis fidem abrogant.

2. Falsorum Damasi gestorum architectus imperitus. Meletium et Paulinum haeresiarchas facit. Et ex iis quidem, quae subsequuntur, id in medium proferre sufficiat: « In eisdem enim ( Orientis ) partibus, imperante Valente, de cujus tyrannide supra dictum est, haeresiarchae tres erant, Meletius, Vitalis et Paulinus, qui scissam in tres partes Ecclesiam ad se rapere festinabant. » Quis haec audiens, imperitiam ferat horum actorum artificis, Paulinum haeresiarcham insulse adeo appellantis; Paulinum, inquam, quem Damasus litteris suis tam modeste, tamque honorifice alloquitur (Dam. ep. 5), et de quo concilii Italiae patres ad Theodosium imp. anno 381 scribunt (Apud Sirm. app. cod. Th. pag. 103), « Hunc in communione nostra mansisse consortia, quae a majoribus inoffense ducta, testantur? » Quis vel patienter audiat Meletium eodem haeresiarchae nomine infamari, qui totius Orientis venerationem sibi conciliavit, qui et magnus et divinus ab orthodoxis scriptoribus appellari meruit, quem mox citati concilii Italiae patres fidei concinere se censere testificantur? Ne Vitalis quidem, Valente imperante, haeresiarcha: sed tantum post imperatoris hujus necem eum Apollinarii haeresiarchae discipulum esse patefactum est. Ex verbis autem Hieronymi in superiori epist. 11, n. 2: « In tres partes scissa ecclesia ad se rapere me festinat . . . Meletius, Vitalis atque Paulinus tibi haerere se dicunt, » perperam intellectis hujusmodi figmenta nata esse haud obscurum est. Exinde si eadem acta persequi placet, haud longius progrediendum erit, ut commenta similia deprehendantur. In primis aliquot offendere est fragmenta superiorum epistolarum 10 et 11, Hieronymi ad Damasum, iis depravata interpolationibus, quas in genuinis exemplaribus frustra quaesieris. Tum expositis petitionibus, quas Hieronymus in epistolis illis explicuit, subjicitur, « Beatus vero Damasus his petitionibus congrue satisfecit, » quod sane aliunde non novimus.

3. Plures ejus fabulae circa Ariminense concilium, Liberii exsilium, etc. Si vero ad ea, quae memoratis decretis praemittuntur, regrediamur, nec ibi minus aperte imperita impostoris fallacia se prodit. Nam Lucifer, Pancratius et Hilarius, quos a Liberio ad Constantium anno 354 missos, et anno 355 e concilio Mediolanensi relegatos esse constat, post concilium Ariminense, quod anno 359 habitum est, ad hunc imperatorem legati finguntur, ut eum super nequitiam in eodem concilio admissam commonerent. Deinde, secundum eadem acta, Constantius Liberium « extra civitatem, quasi in exsilium deportari praecepit: et habitavit extra, miliario tertio, in coemiterio quod dicitur Noella, via Salaria » et « dum in exsilium duceretur Damasum in urbe vicarium dereliquit. » Quo tempore « actum est, ut omnes episcopi, quos imperitia seu metus in Ariminensi concilio fecerat deviare, ad fidem catholicam ejus (Damasi) suasionibus remearent. » Et paucis interpositis subjicitur, « Eodem tempore, appropinquante solemnitate Paschali, qua in Christo renasci plurimi exoptabant, convocavit Liberius omnes catholicos ecclesiastici gradus, sedensque in coemiterio supradicto (Noella) sic loqui exorsus est, etc. » Quae omnia sincerae rerum veritati quantum repugnent, nemo non videt. Quippe Liberium Beroam in Thracia, ubi nulla ei clericos convocandi potestas erat, relegatum fuisse ex Theodoreto ac Sozomeno compertum est. Ibi Liberius ipse jam fractus, et ad Arianorum voluntatem inflexus, fidem sibi a Demophilo, qui Beroensis episcopus erat, expositam suscepisse se testatur (Liber. epist. 8, n. 6). Neque minus certum est, Liberium ante Ariminense concilium Romanae Ecclesiae non modo ereptum, sed et redditum fuisse. Unde Hilarius contra Constantium proxime post praedictum concilium scribens n. 11, hunc imperatorem sic alloquitur: « Vertisti deinde usque ad Romam bellum tuum: eripuisti illinc episcopum: et, o te miserum, qui nescio utrum majore impietate relegaveris, quam remiseris. » Mera igitur fabula est illa Damasi, dum Liberius exsularet, ad eos qui Arimini lapsi fuerant revocandos collata opera. Idem de vicarii munere, quo simul functus ponitur, ac caeteris ibi enuntiatis sentiendum.

4. In decretis multiplex falsi suspicio. Exstat et in caeteris gestis, quae ibi narrantur, similium farrago ineptiarum. Unde mirari satis nequimus quo pacto doctus Annalium parens tantam hujusmodi actis tribuerit auctoritatem, ut Romanam synodum aliunde ignotam, et quae in ea jactitantur fuisse decreta, pro veris susciperet, maxime cum nec in ipsis decretis ulla veri sit similitudo.

5. Donatus fingitur Arianae blasphemiae sectator. Primo quidem quis ille est Donatus Arianae blasphemiae sectator, qui priori in decreto una cum Macedonio, Eunomio et Apollinari condemnatus asseritur? Probabile est eum hic notari, qui nefandi in Africa schismatis auctor ac princeps fuit; eumque Arianae blasphemiae sectatorem ideo nuncupari, quia Ariani anno 347 Philippopoli congregati, epistolam synodicam Sardicensis concilii nomine inscriptam ad ipsum miserint. Sed ille nec ad Damasi tempora pervenit, nec ut Arianae blasphemiae sectator audiit. Tantum rumor percrebuerat, « Arianos, cum a communione catholica discrepassent, Donatistas in Africa sibi sociare tentasse, » ut Augustinus ab Alypio admonitus epist. olim 163, nunc 44, n. 6, scribit.

6. Fingitur Damasus praecepisse ut decreta ipsius synodus 2 firmaret. In cassum haec dicitur illius praecepto congregata. Deinde id quod adjicitur, « Quam sententiam confirmari praecepit etiam in sancta secunda synodo, » refellunt hujus secundae synodi gesta et decreta, in quibus nulla Donati, nulla ullius qui Damasi vices gerat, aut qui ejus nomine quidquam praecipiat, mentio habetur. Hoc unum de concilio illo Damasus epistolis 8 et 9 Acholio ac sociis praecipit, ut operam dent, quemadmodum in eo Constantinopoli episcopus inculpatus ordinetur. « Quia, » inquit, epist. 8, n. 3. « cognovi dispositum esse Constantinopoli concilium fieri debere, sinceritas vestra det operam, quemadmodum praedictae civitatis episcopus eligatur, qui nullam habeat reprehensionem. » Ubi et illud notandum quod ait, « Cognovi dispositum esse Constantinopoli concilium fieri debere, » nec dicit, « praecepi Constantinopoli congregandum concilium. » Ex quo confutatur et istud, quo sancta secunda synodus praecepto et auctoritate ejus apud Constantinopolim celebrata » obtenditur, confirmaturque sententia Ant. Pagii ad annum 381, n. 7, aliorumque, qui hanc synodum a Damaso indictam negant. 7. Decreta pleraque disciplinam sapiunt V ac VI saeculo usitatam. Caetera decreta eam ut plurimum sapiunt disciplinam, quae in quinto ac posterioribus saeculis viguit. Nec suspicio deest, ea ex scriptis seu patrum, seu conciliorum Gallicanorum fuisse expressa. Et secundum quidem consentaneum est Agathensis concilii canoni 4, quo constituitur ut qui possessiones Ecclesiae abstulerint, « quo usque reddant, ab ecclesiis excludantur. » Cum eodem aliisque conferendi sunt qui apud Augustinum in appendice tomi V exstant Caesarii Arelatensis Sermones 276 et 277, de reddendis decimis; 278, de auguriis; 283 et 286, de vitandis in ecclesia sermonibus otiosis. In hoc nominatim Caesarius num. 6 sic suos alloquitur auditores: « Venientes ad ecclesiam hoc solum quod fieri expedit agite, id est, aut orate, aut psallite, ut et orando peccatorum veniam accipere, et psallendo ad spiritalem possitis laetitiam pervenire. » Cui loco affine est illud superioris decreti 4: « Si domus orationis est, sicut Dominus ait, nulli in ea licet nisi orare, psallere, peccata confiteri et veniam implorare. »

8. Sortes sanctorum. Item decreto sequenti adversus eos, qui divinationes, auguria et sortes sanctorum observant, valde cognatum est quod Aurelianensis I concilii canone 30 praecipitur, « Si quis clericus, monachus, saecularis divinationem vel auguria crediderit observanda, vel sortes, quas mentiuntur esse sanctorum, quibuscumque putaverint intimandas, ab Ecclesiae communione pellantur. » Similia sanciunt et Veneticum can. 16, Agathense can. 42, et Antisiodorense can. 4. In hoc sortes sanctorum « de ligno aut de pane fieri, » in Venetico et Agathensi « quacumque Scripturarum inspectione, » indicatur. Quo spectat illud capitulum a Sirmondo to. II Concil. Gall. pag. 157, ad ann. 789, relatum: « Nullus in psalterio, vel in Evangelio, vel in aliis rebus sortiri praesumat, nec divinationes aliquas observare. » Inter statuta Bonifacii archiepiscopi Moguntini Spicil. to. IX, pag. 66, capitulum 33 sic exprimitur. « Si quis presbyter aut clericus auguria vel divinationes aut somnia, sive sortes seu phylacteria, id est Scripturas observaverit, sciat se canonum subjacere vindictis. » Ubi notatu dignum, quod sortes et phylacteria velut synonyma habeantur. Is autem mos, quo e Scripturarum inspectione futurorum praesagia capiebantur, quamvis a saeculo VI ineunte ac deinceps toties prohibitus, diu tamen postea perseveravit, et adhuc saeculo XII ineunte frequens erat. Hinc prognosticum illud, cujus Guibertus abbas Novig. lib. II de Vita sua et lib. 3, c. 4, necnon Guillelmus Malmesb. lib. I de Pont. Angl. fol. 121, meminere, quo videlicet, aperto codice sacro, futuros mores electi sive episcopi sive abbatis conjiciebant. Quem morem antiquissimum esse probat noster Edmundus Martene to. II de Antiq. Eccl. rit. pag. 331. 9. Mulieres daemonum illusionibus seductae. --Quod in decreto 6 de mulieribus daemonum illusionibus seductis legimus, habemus et in appendice to. VI Augustini, lib. de Spiritu et Anima c. 28, ac velut ex canone 1 Ancyrani concilii citatur a Burchardo lib. X, c. 1; Ivone p. 11, c. 30, et Gratiano 26, quaest. 5, c. 12. Cui adjudicandum sit, non facile definiatur. Ad praedictum de spiritu et anima librum quod attinet, cum is pene merus cento sit ex variis excerptis undequaque lectis conflatus, totus ille de seductis mulierculis locus aliunde adscitus merito censeatur. Sed neque inter Anquirensis seu Ancyrani concilii canones comparet. Restaret igitur ut illum praenominati canonum compilatores ex Romanae synodi gestis in vita Damasi laudatis sumpsisse judicarentur, nisi duo obstarent: primum, quod a nullo eorum aut Damaso aut Romanae synodo attribuatur; alterum, quod apud illos plenior et integrior, in vita autem Damasi magis jejunus ac manifeste decurtatus appareat: adeoque illic ex fonte purus, hic autem corruptus fluat. Brevius, sed huic omnino simile est decretum aliud, quod Burchardus lib. X, c. 29, et Ivo p. 11, c. 54, ex Agathensi concilio c. 4 citant, quamvis ab hoc concilio pariter absit: « Perquirendum est si aliqua femima sit, quae per quaedam maleficia et incantationes mentes hominum se immutare posse dicat, id est, ut de odio in amorem, aut de amore in odium convertat, aut bona hominum aut damnet aut subripiat: et si aliqua est, quae se dicat cum daemonum turba in similitudinem mulierum transformata certis noctibus equitare super quasdam bestias, et in eorum consortio annumeratam esse; haec talis omnimodis scopis correpta, ex parochia ejiciatur. »

10. De Missarum celebrandarum hora. --Decretum 7 de horis quibus Missas celebrare liceat, non minus videtur fictitium, quam Nicaenus canon, cujus renovatio in eo obtenditur. Inter ea, quae Isidorus Mercator primis pontificibus affinxit, exstat istud Telesphori papae nomine: « Reliquis temporibus (a nocte nativitatis Domini) Missarum celebrationes ante horam tertiam minime sunt celebrandae; » cujus falsitatem de ipso Telesphoro agentes pag. 59, probavimus.

11. An psalmorum alternis vicibus canendorum Damasus sit auctor. --Decretum 8, quo dicitur S. Damasus constituisse, « ut psalmi die noctuque canerentur per omnes ecclesias, » atque hoc, ut apud Anastasium additur, « presbyteris et episcopis vel monasteriis » praecepisse, intelligi dupliciter potest: vel nimirum ut simpliciter canerentur, vel ut alternis vicibus. At vero hunc morem ut per ecclesias psalmi simpliciter canerentur, non a Damaso coepisse, sed ab Ecclesiae initio semper obtinuisse antiquitatis periti sentiunt. Ut etiam hymni nonnulli alternis choris decantarentur, S. Ignatium Antiochenum episcopum in ecclesia sua instituisse, atque hunc unum ab Antiochena ecclesia ad caeteras permanasse Socrates lib. VI, c. 8, auctor est. Hoc etiam Plinius epist. 102, ad Trajanum sese a Christianis comperisse scribit, « quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi Deo dicere secum invicem. » Neque auctoritati huic detrahit quidquam, quod Tertullianus Apologet. cap. 2, istud invicem praetermittit, ac dicere satis habet, Plinium ad Trajanum scripsisse, « nihil aliud se de sacramentis eorum (Christianorum) comperisse, quam coetus antelucanos ad canendum Christo et Deo. » Ibi enim Tertulliano, Plinii non tam verba quam sententiam referenti, licita fuit hujusmodi praetermissio. Ex mutua autem verborum Plinii Tertullianique collatione prope certa videtur Lomberti conjectura, qua pro Christo et Deo, apud Tertullianum Christo ut Deo restituendum esse arbitratur. Quis enim non animadvertat, eum illud Plinii Christo quasi Deo exprimere voluisse, adeoque ut pro quasi, non et, debuisse scribere? Certe in veteribus libris et pro ut frequens legitur. Et id quidem hic observandum duxi, ut quod superius pag. 59 in eumdem Tertulliani locum ex relatione non satis accurata obiter annotatum fuerat, inde corrigatur. Verum ut ad id, unde digressi fueramus, regrediatur oratio, Plinius ibi, non secus atque Socrates supra, tantum hymnos quosdam, non generatim psalmos in Christianorum coetibus alternatim decantatos memorat. Plerique vero decretum allatum de psalmorum cantu alternis vicibus celebrando interpretantur, nec aliunde permoti Damasum usus hujus auctorem faciunt. Quod quidem ita persuasum habebat vetus scriptor a Mabillonio nostro praef. in II par. saec. IV, Act. Bened. n. 210 Laudatus, ut in Chronologia Lirinensi de S. Agricolo, qui ex Lirinensi coenobio ad Avenionensis ecclesiae cathedram raptus fuerat, eoque cantum alternum inducere voluerat, istud tradiderit his verbis: « Voluit etiam horas canonicas et divina officia deinceps in eadem ecclesia eodem modo, quo solerent in monasteriis, alternis videlicet cantibus recitari. Nondum enim in illis partibus invaluerat ille mos, quem aliquot ante annos Damasus pontifex maximus invexerat. »

12. Moris hujus auctor Ambrosius in Occidente. Flavianus et Diodorus in Oriente. --Nihilo tamen minus Cardin. Bona de Div. psalmod. c. 16, n. 1, erroris eos notat, qui Damasum cantus alterni in Occidente auctorem asserunt, cum quotquot in latina ecclesia de sacris ritibus scribunt, inductae hujus consuetudinis gloriam Ambrosio tribuant, nitanturque testimonio Augustini, qui lib. IX Conf. c. 7 rem memoriae mandavit in hunc modum: « Non longe coeperat Mediolanensis ecclesia genus hoc consolationis et exhortationis celebrare, magno studio fratrum concinentium vocibus et cordibus. Nimirum annus erat, aut non multo amplius, cum Justina Valentiniani regis pueri mater hominem tuum Ambrosium persequeretur haeresis suae causa, qua fuerat seducta ab Arianis. Excubabat pia plebs in ecclesia, mori parata cum episcopo suo servo tuo . . . . Tunc hymni et psalmi ut canerentur secundum morem Orientalium partium, ne populus moeroris taedio contabesceret, institutum est, et ex illo in hodiernum retentum, multis jam ac pene omnibus gregibus tuis et per caetera orbis imitantibus. » In Oriente autem, Theodoreto lib. II Hist. eccl. c. 24 teste, Flavianus ac Diodorus, cum adhuc inter laicos versarentur, « primi psallentium choros duas in partes diviserunt, et Davidicos hymnos alternis canere docuerunt: quod quidem tunc primum Antiochiae fieri coeptum, inde ad reliquos pervasit, et ad ultimos usque terrarum fines perlatum est. »

13. Dici nequit eum a Damaso confirmatum esse.-- Pia ecclesiarum aemulatione propagatus fuit. --Sic vero laudatus Cardinalis pium hunc morem ab Ambrosio primum in Occidentem affirmat inductum, ut postea et a Damaso papa pontificali auctoritate confirmatum existimet, atque hinc historicorum nonnullorum, qui Damasum ejus auctorem credunt, errorem effluxisse opinetur. Verum nec errore vacat haec opinio. Si enim ab eo tantum tempore, quo Ambrosium Justina persequebatur, quod anno 386 contigit, coepit haec consuetudo; quomodo illam potuit confirmare Damasus, quem anno 384 obiisse ac Siricium ab initio saltem anni 385 successorem habuisse, ipsius Siricii ad Himerium epistola fidem facit. Et vero cum Augustinus morem illum brevi per totum pene orbem propagatum memoret, hanc tamen Damasi confirmationem prorsus silet. Ac longe probabilius est, singulas ecclesias sancta quadam aemulatione potius, quam ulla pontificali auctoritate, illum arripuisse. Certe in Avenionensi ecclesia cum S. Agricolus ejus administrationem suscepit, nondum obtinuerat, ut supra vidimus. Idem dicendum et de Arelatensi, cum ei praefectus est Caesarius; qui cum tandem impetrasset, ut et illa consuetudo admitteretur, gaudium suum continere non valens, illud singulari Sermone, qui nunc apud Augustinum 284 in appendice tomi V exstat, aperuit: « Plures enim erant anni, inquit, quod pro hac re aestuabat animus meus, et tota cordis intentione desiderabat, ut illam psallendi consuetudinem vobis pius Dominus inspiraret . . . . Cum enim vos ego ita psallere desiderarem, quomodo in aliis vicinis civitatibus psallebatur, taliter praeparavit Deus animum vestrum, ut hoc etiam melius, adjuvante Domino, compleatis. » Sane si summi pontificis praecessisset ea de re generale praeceptum, tam celebres ecclesiae, in Italiae confinio positae, ei parere tam diu non distulissent; nec praetermisisset Caesarius apostolicae sedis in Galliis vices gerens tam gravem commendare auctoritatem, ut quod tanto animi aestu exoptabat, citius consequeretur. Neque tamen ait, « Cum enim vos ego ita psallere desiderarem, » quomodo sedis apostolicae praecepto jubebatur; sed hoc tantum, « quomodo in aliis vicinis civitatibus psallebatur. » In superiore autem loco ex chronologia Lirinensi notandum, haec, « Nondum enim in illis partibus invaluerat ille mos, quem aliquot ante annos Damasus pontifex maximus invexerat, » minime S. Agricoli verba esse, sed chronographi.

14. An Damasus constituerit, ut GLORIA PATRI, etc., psalmis subjungeretur. --An saltem admittenda decreti ultimi postrema pars, qua Damasus constituisse dicitur, ut in fine cujusque psalmi Gloria Patri, etc., adjungeretur? Cardinalis Bona de Div. psalm. cap. 16, n. 2, fatetur, multos scriptores alioquin fide dignissimos hanc doxologiae in fine psalmorum canendae legem ad Damasum referre, eamque ab hoc papa Hieronymi persuasu et inductu latam arbitrari. Verum hos deceptos esse monet adulterina epistola, quam scilicet Hieronymo Isidorus Mercator supposuit, in qua legere est: « Precatur ergo cliens tuus, ut vox ista psallentium in sede tua Romana diu noctuque canatur, et in fine psalmi cujuslibet sive matutinis sive vespertinis horis conjungi praecipiat apostolatus tui ordo Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto; sicut erat, etc. » Sane anno 529, ut ex Vasensis II concilii, quod hoc anno est celebratum, canone 5, colligitur, hic usus in Galliis nondum receptus erat, ut doxologiae Gloria Patri versus Sicut erat adjungeretur, quamvis aliis in regionibus jam obtinuisset. Sic enim loquitur concilium: « Quia non solum in sede apostolica, sed etiam per totum Orientem et totam Africam vel Italiam, propter haereticorum astutiam, qui Dei Filium non semper cum Patre fuisse, sed a tempore coepisse blasphemant, in omnibus clausulis, post Gloria, Sicut erat in principio dicitur, etiam et nos in universis ecclesiis nostris hoc ita dicendum esse decernimus. » Ibi quidem post verba in omnibus clausulis non exprimitur vox psalmorum, sed hanc tamen subaudiri liquet ex his Vigilii papae epist. I, ad Profuturum Bracarensem episcopum, num. 3: « Illud autem novelli esse judicamus erroris, quod cum in fine psalmorum ab omnibus Catholicis ex more dicatur Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, etc. » Si autem in accessione versus Sicut erat Oriente toto posterior fuit Gallia, eum certe in usu canendi Gloria Patri longe praecessit. Cassianus quippe in libro II de Instit. coenob., qui ante annum 416 adornatus creditur, cap. 8 scribit: « Illud etiam, quod in hac provincia (Gallicana) vidimus, ut uno cantante in clausula psalmi omnes stantes concinant cum clamore Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, nusquam per omnem Orientem audivimus. » Quae cum ita sint, fatendum doxologiae Gloria Patri cum accessione versus Sicut erat in fine cujusque psalmi canendae usum antiquum esse, cum haereseos Arianae compescendae gratia excogitatus sit, ac paulatim per totam Ecclesiam fuisse receptum: sed nihil est cur Damaso tribuatur.

15. Damasi decretum circa ritum cantandi in Urbe alleluia. --Praeter octo superiora decreta, quae Damaso ascribuntur velut in Romana synodo edita, aliud ei Gregorius I circa vocabuli Alleluia in Urbe cantandi ritum attribuit. Ex Sicilia nempe veniens nonnemo cum hoc papa expostularat, quod ecclesiae Constantinopolitanae seu Graecorum consuetudines per omnia sequeretur, nominatimque « quia alleluia dici ad Missas extra Pentecostes tempora fecisset. » Tum pius ac modestus pontifex etiam injuste expostulantem non sine idonea satisfactione repulit; sed, sicut ipse mense Octobri Indict. 2, ad Joannem episcopum Syracusanum scribit, « Ego, inquit, respondi, quia in nullo eorum (quae reprehendebat) aliam ecclesiam secuti sumus; » ac deinde subjicit: « Nam ut alleluia hic (veteres mss. Reg. et Colb. non) diceretur, de Jerosolymorum ecclesia ex beati Hieronymi traditione tempore beatae memoriae Damasi traditur tractum. Et ideo magis in hac re illam consuetudinem amputavimus. » Quo in loco quid sibi velit Gregorius, excutiendum: ut inde quid decreverit ipse, quidve a Damaso decretum dicat, percipiatur. 16. Verborum Gregorii prima interpretatio exponitur. --Illum Cardinalis Bona de div. psal. cap. 16 ita interpretatur, « ut cum tempore tantum Paschali alleluia cantaretur, tunc (Hieronymi hortatu a Damaso) sancitum sit, ut etiam extra illud frequentaretur. » Cardinalis hujus interpretationi etiam Tillemontius to. VIII, pag. 420, accedit. Ex quo duo illi clarissimi viri traditionem a Gregorio commendatam non admodum certam esse observant; cum, inquiunt, alleluia canendi mos Romae Damasi aevo tam frequens esset, ut etiam in exsequiis, Hieronymo teste in epitaphio Fabiolae, audiretur. Addit Tillemontius, nec illud certum, an Hieronymus ante Damasi obitum Jerosolymam adierit. Verum etiamsi admitteretur eorum interpretatio, et Hieronymum antequam ad Damasum se conferret, Jerosolymam non adiisse concederetur, ex rationibus allatis nihil adversus traditionem a Gregorio memoratam conficeretur. Primo enim ipsi de alleluia tantum intra Missas cantando, non de vocabulo eodem extra Missas et in exsequiis frequentando sermo est. Deinde post Damasi obitum, adeoque post invectum novum morem, exsequiae Fabiolae contigerunt. Denique cum Hieronymum, antequam Romam contenderet, in Syria degisse constet; eum etiam ibi Jerosolymorum consuetudines compertas habere potuisse indubitatum est.

17. Altera ei anteferenda. --Sed virorum laudatorum interpretationi Isidorus Mercator secutus est prorsus oppositam. Non enim ille, nisi ex citatorum Gregorii verborum occasione, Hieronymum induxit ad Damasum ita scribentem: « In Ecclesia autem (alleluia dicendi usus) a sancta Resurrectione usque ad sanctam Pentecosten finiatur inter dierum spatia quinquaginta. » Ex quo Gregorium sic ab eo intellectum esse evidens est, ut cum alleluia prius cantaretur extra Pentecosten, illud Damasus Hieronymi hortatu intra Pentecosten tantum dicendum esse decreverit. Et is quidem verborum Gregorii intellectus cum ipsius orationi, tum historicae veritati apprime congruit. Certum est enim Augustini aevo quasdam exstitisse ecclesias, in quibus alleluia Paschali tantum tempore cantabatur. Quocirca idem Doctor epist. olim 119, nunc 55, cap. 17, scribit: « Ut autem alleluia per illos solos dies quinquaginta in ecclesia cantetur, non usquequaque observatur; nam et aliis diebus varie cantatur alibi et alibi. » Porro ex iis ecclesiis, quae alleluia tantum intra tempus Paschale cantabant, unam fuisse Romanam ex Sozomeno haud temere colligitur (Soz. lib. VII, c. 19). Erravit ille quidem cum scripsit, « Romae quotannis semel canitur alleluia primo die Paschalis festivitatis, » et Nicephoro Callisti verba ejus exscribenti errandi auctor fuit (Niceph. lib. XII, c. 34): sed non alia videtur erroris illius causa, nisi quod cum apud scriptores latinos Pascha vel de toto tempore Paschali, vel de uno resurrectionis Domini die promiscue dicatur, alleluia Romae tantum in Pascha cantari audiens, de uno die interpretatus est, quod de toto tempore Paschali sibi dictum fuerat.

18. Neque minus apte cohaeret eadem interpretatio Gregorii orationi. Praemittit quippe secum quemdam conquestum esse, « quia alleluia dici ad Missas extra Pentecostes tempora fecisset. » Unde consequens est, ut antea nonnisi intra Pentecostes tempora diceretur. Tum expostulanti quod Graecorum consuetudines in Romanam ecclesiam invexisset, respondet, « In nullo eorum aliam ecclesiam secuti sumus. » Exindeque secundum mss. Regium et Colbertinum apposite subjicit: « Nam ut alleluia hic non diceretur ( supple extra Pentecostes tempora) de Jerosolymorum ecclesia ex beati Hieronymi traditione, tempore beatae memoriae Damasi papae, traditur tractum. Et ideo magis in hac re, » qua illud etiam extra Pentecostes tempora dici jussimus, « illam consuetudinem amputavimus, quae hic a Graecis fuerat tradita. » Sane in hac tota oratione sic explicata nihil est, quod Gregorii scopo non aptissime congruat. Contra si cum vulgata lectione, Nam ut alleluia hic diceretur, suppleatur pariter extra Pentecostes tempora, non tantum obscura et omni intellectu destituta, sed etiam absurda evadit ejusdem pontificis oratio.

19. Quo pacto stare queat a Gregorio prolata traditio. --His positis, quaerendum jam restat, an id saltem valeat stare, quod Gregorius velut ab Hieronymo « ex traditione tractum » scribit. Nonne hujusmodi traditioni adversatur, quod idem Doctor initio libri contra Vigilantium hujus haeretici dictum improbat, « numquam nisi in Pascha alleluia cantandum » affirmantis; aut quod in epitaphio Fabiolae, totius urbis ad ejus exsequias concursu memorato subjicit, « Sonabant psalmi, et aurata templorum reboans in sublime quatiebat alleluia? » Immo etiam non longe ante Gregorii tempora, saltem in Italiae ecclesiis, alleluia extra Pentecosten cantari ac frequentari consuevisse argumento est ipsa Gregorio nota atque familiaris Benedictina Regula, cujus capite 15 praecipitur: « Ut omni Dominica extra quadragesimam cantica Matutini, Prima, Tertia, Sexta, Nonaque cum alleluia dicantur; » caeteris autem diebus « a Pentecoste usque ad caput quadragesimae omnibus noctibus (alleluia) cum sex posterioribus psalmis tantum ad Nocturnos dicatur. » Cum his tamen componi potest memorata traditio, si quod superius a nobis est observatum, admittatur, eam scilicet de alleluia ad Missas dicendo intelligendam esse: adeo ut quod Regula Benedictina loco citato de responsoriis constituit, « Responsoria vero numquam dicantur cum alleluia, nisi a Pascha usque ad Pentecosten, » hoc etiam Romae ante Gregorii tempora in Missis obtineret, ut numquam cum alleluia nisi a Pascha usque ad Pentecosten dicerentur. Gregorius autem consuetudinem, quae ut ferebat fama, Romae a Damaso coeperat, abrogare, atque abrogatam ab hoc papa revocare sibi licere existimavit.

20. Quinque decreta Damaso attributa. In Crabbiana conciliorum editione ac deinde in caeteris alia quinque vulgata sunt Damasi nomine decreta e Gratiani et Ivonis compilationibus collecta, quorum primum a Gratiano 2, quaest. 3, cap. 2, ita effertur: « Calumniator, si in accusatione defecerit, talionem accipiat. » Excerptum est autem ex Isidoriana epistola ad Stephanum episcopum Damasi nomine conficta, cap. 7, cujus ipsamet verba ab eodem Gratiano IV, quaest. 3, c. 4, referuntur. Quod vero ibi praecipitur, consentaneum est Cod. Th. lib. IX, tit. I, legi 14, et tit. 10, legi 3.

21. Alterum ita referunt: « Si quis episcopum aut presbyterum, aut diaconum falsis criminibus impetierit vel accusaverit, et probare non potuerit, nec in fine dandam ei communionem censemus. » Verum hoc, quod a Gratiano II, quaest. 3, c. 4, ut Damasi, ab Ivone autem part. VI, c. 240, post Burchardum lib. II, c. 195, ut Carthaginensis concilii can. 5, citatur, neutrius est, sed e Liberitani concilii can. 75.

22. Tertium, quod Gratianus X, quaest. I, cap. 15, profert, est hujusmodi: « Hanc consuetudinem, quae contra sanctam Ecclesiam catholicam augeri videtur, omnino interdicimus, ut nullo modo umquam oblationes, quae intra sanctam ecclesiam offeruntur, sub dominio laicorum detineantur: sed tantummodo sacerdotibus, qui quotidie Domino servire videntur, liceat comedere et bibere: quia in veteri Testamento (Levit. II et XXIV) prohibuit Dominus panes sanctos comedere filiis Israel, nisi tantummodo Aaron et filiis ejus: qui panes longe erant ab istis panibus, qui nunc in sancta Ecclesia offeruntur; quia illi sub umbra Legis erant; qui vero modo, sub gratia sunt Spiritus sancti, toti mundo Evangelio coruscante, lucidiores esse videntur. Qua fronte aut qua conscientia oblationes vultis accipere, qui vix valetis pro vobis, nedum pro aliis, Deo preces offerre? Quia pravum est et contra Dominicum praeceptum, et detrimentum animae suae infert, qui illud agere conatur, quod ei nulla ratione conceditur. Quia omnibus sanctis patribus nostrisque prioribus placuit, hanc sanctionem fieri, et nos similiter in iisdem persistere volumus, ut nullus audeat irritum facere hoc, quod constitutum est, si in perpetua damnatione noluerit persistere. Si quis vero contra hanc regulam nostram, et contra regulam sanctorum CCCXVIII patrum, qui in Nicaeno concilio hoc constituerunt, temerarius praesumptor fuerit, et de caetero oblationes de sacris ecclesiis auferre molitus fuerit, sub anathematis vinculo sit colligatus et condemnatus. Responderunt omnes, fiat, fiat. »

23. Circa hoc decretum observo primum, nihil aliud videri nisi commentum ejus, qui epistolam composuit apud Hieronymum edit. nov. t. V, p. 420, ut Hieronymi ad Damasum de oblationibus altaris inscriptam, in qua is Doctor sic ad hunc papam scribere fingitur: « Noverit sancta auctoritas tua, papa venerande, quia de quaestione, quam clientulo tuo proposuisti, et congrua responsa per epistolam mandasti, hoc est de panibus a fidelibus in altari oblatis, quis illis jure uti debeat. Quantum a praecipuis Ecclesiae doctoribus investigare valui, in paucis tibi rescribere curavi. Testes autem idonei, quos ad hanc rem corroborandam concitavi (Leg. consultavi), hi sunt: Gregorius Nazianzenus mirabilis doctor, Cyrillus, Athanasius, Theophilus, Anatolius, Johannes Chrysostomus, Eustachius, Eusebius chronographus et noster Hilarius: qui omnes uno ore eodemque consensu, veluti vera sancti Spiritus organa, anathematis mucrone censent esse feriendos, qui in usus laicorum panes oblationum contulerint: quia omnino sacerdotibus solis debentur, nisi forte religionis gratia laici pro benedictione de manu sacerdotis accipiant. Non solum autem de panibus in ecclesia hoc sanxerunt patres nostri, sed de omnibus quae altari offeruntur, dicentes atque docentes magnum nefas esse, et per omnia diabolica temeritate hoc fieri ubicumque acciderit; et valde esse intolerabile sanctae Ecclesiae, ut sine vindicta sanctorum canonum remaneat. Unde Chrysostomus in commentariis super Matthaeum (Matth. XII, 1), ubi discipuli spicas vellebant sabbato, et Pharisaei reprehendebant, sic ait: Si non licuit David et viris ejus adhuc sub umbra legis comedere panes propositionis, quando ab Abimelech panes petiit fame stimulante; quomodo nunc Evangelio coruscante persuaderi debet laicis ut oblationem panum Deo oblatorum suis usibus rapiant? Dicit namque perinde Apostolus: « Qui altari serviunt, de altari participent (X, quaest. 1, c. 13). » Ergo quia sacerdotes pro omnibus orare solent quorum eleemosynas et oblationes accipiunt, qua fronte praesumunt laici oblationes, quas Christiani pro peccatis suis offerunt, vel comedere, vel aliis concedere, cum ipsi non debeant pro populis orare? Ob hoc, papa gloriose, mittere oportet illos praesumptores in excommunicationem perpetuam; ut caeteri metum habeant, et amplius haec in Ecclesia ne fiant. »

24. Utrumque opus impostoris esse. --Circa quam epistolam in Hieronymi novissima editione notatum est, ab ejus opifice « nomina congeri auctorum, e quibus tamen nihil adducit, quia nihil eorum legerat; Chrysostomi nominatim commentarios citari, cum divus Hieronymus Chrysostomum prorsus ignorarit. » Ignoravit certe commentarios ejus in Matthaeum, quamdiu Damasus vixit. Anno enim 384 vivere desiit hic papa. Chrysostomus autem tantum anno 386 presbyter ordinatus concionari coepit. Sed et verba velut ex commentariis ejus in Matth. XII, 1, hic citata, in illis frustra quaesivimus. Praeterea si epistolam istam cum praemisso decreto conferamus, unius ejusdemque artificis opus esse deprehendemus, modo consiliarii qui consulatur, modo judicis qui sententiam dicat, personam ferentis. Et ex eodem quidem fonte cum Gregorius presbyter nomine Polycarpi notus, tum Gratianus utrumque excerpserunt. Impostorem quoque multa alia produnt. Nam cum anno 502 sub Symmacho papa coram concilio lecta esset scriptura regis Herulorum, qua regibus in facultates ecclesiae quoddam jus attribuere tentabat, ut rei hactenus inauditae reclamavit universum concilium, ac nominatim Eulalius episcopus dixit (Symmach. ep. V, n. 11): « Laicis quamvis religiosis nulla de ecclesiasticis facultatibus aliqua disponendi legitur umquam attributa facultas. » Quapropter Damasi, ac longe magis Nicaenae synodi, temporibus nihil opus erat, ut ab ecclesiasticis oblationibus sibi vindicandis laici coercerentur. Ista prava consuetudo, quam in dies augeri et crescere impostor queritur, saeculi potius IX, initia sapit. Quocirca episcopi anno 836 in Aquisgranensi II concilio congregati, id quod antea « contra eos, qui nullum esse discrimen dicebant, si rebus Deo oblatis in suis necessitatibus uterentur, » ad Pippinum regem scripserant, tribus libris ad eumdem regem missis Scripturarum, patrum conciliorumque testimoniis confirmarunt.

25. Isidoro Mercatori haud temere tribui utrumque posse. --Utrumque igitur scriptum apte in illud convenit tempus, quo Isidorus impostor vixit. Neutrum quidem exstat in ampla ejus collectione: sed nihil vetat quominus post ejus editionem ingenium mendaciis adeo fecundum nonnihil novi protulisse censeatur. Sane qui de versu Gloria Patri in fine cujusque psalmi adjungendo Hieronymi nomine ad Damasum scripsit, « Precatur ergo cliens tuus, » eodem nomine eumdem alloqui nunc videtur in hunc modum, « Quia de quaestione quam proposuisti clientulo tuo. » Qui utroque in scripto sanctionem recentem velut antiquam sanctorum patrum regulam audire vult, nonne dignoscitur ipse esse, qui placita sua tamquam majorum decreta venditare solet, ac vetustiores Romanos pontifices inducere consuevit eorum vindices decretorum, quae posteriores dumtaxat edixerunt? Ipsi demum peculiare est commenta sua Nicaeni consilii fictitia auctoritate commendare. Quod ut ei felicius cedat, ab ipso collectionis suae prooemio id summo studio enititur, ut Nicaeni concilii longe plures canones, quam qui habentur olim fuisse persuadeat. Unde et identidem, sed maxime in pseudo-Julii epistola, plurima huic concilio adscribere non timet decreta, quae ab eo prorsus aliena sunt. Cui igitur reddamus decretum contra eos, qui oblationes de sacris ecclesiis auferre moliuntur, quod nobis ut antiqua CCCXVIII patrum Nicaenorum regula mendacissime jactitatur, nisi notissimo mendaciorum hujusmodi parenti? 26. De violatoribus canonum. --In editionibus conciliorum quartum hoc refertur decretum: « Violatores canonum voluntarii graviter a sanctis patribus judicantur, et a sancto Spiritu, cujus instinctu ac dono dictati sunt, damnantur: quoniam blasphemare in Spiritum sanctum non incongrue videntur, etc. » Istud tamen ineditum non erat. A Gratiano enim 25, quaest. I, c. 5, descriptum est ex ea epistola, quam Isidorus Mercator Damaso ut ad Aurelium Carthaginensem episcopum rescribenti suppositam collectioni suae praeposuit, quamque apud Labbeum, tom. II Concil. pag. 863 et alibi vulgatam videre licet.

27. De metropolitanis, qui pallium expetere negligunt. --Postremum ita se habet: « Quoniam quidam metropolitanorum fidem suam, secundum priscam consuetudinem, sanctae sedi apostolicae exponere detrectantes, usum pallii neque expetunt, nec percipiunt; ac per hoc episcoporum consecratio viduatis ecclesiis non sine periculo protelatur: placuit ut quisquis metropolitanus infra tres menses consecrationis suae ad fidem suam exponendam, palliumque suscipiendum ad apostolicam sedem non miserit, commissa sibi careat dignitate; sitque licentia metropolitanis aliis, post secundam et tertiam commonitionem, viduatis ecclesiis, cum consilio Romani pontificis, ordinando episcopos subvenire ( Ans. viduatae ecclesiae . . . ordinando episcopum). Si vero consecrandi episcopi negligentia provenerit, ut ultra tres menses ecclesia viduata consistat; communione privetur quo usque aut loco cedat, aut se consecrandum praebere non differat. Quod si ultra quinque menses per suam negligentiam retinuerit viduatam ecclesiam; neque ibi, neque alibi consecrationis donum percipiat, immo metropolitani sui judicio cedat ( Ans. recedat). » Et istud quidem Damaso ab Anselmo lib. VI, c. 80; Burchardo lib. I, c. 25; Polycarpo lib. II, tit. 10, et Panormiae auctore lib. III, c. 11, ascribitur. At Ivo par. III, c. 136, ac Gratianus dist. 100, c. 1, quibus et concinit Innocentius III, lib. I epist. 117, ad Bituricensem archiepiscopum, cujus initium Ne si universi, illud Pelagio attribuunt. Idem Innocentius, extra de translat. episc. c. 2, § 1, relatus, velut ex Canone postrema ejus verba sic citat: « Neque illud, quod in Canone legitur de electo, ut si ultra sex ( nota ibi sex, non quinque legi ) menses per suam negligentiam retinuerit ecclesiam viduatam, nec ibi nec alibi donum consecrationis accipiat, immo metropolitani sui cedat judicio, etc. » 28. Verum neque Damaso, neque Pelagio I aut II congruit, utpote quo asseritur ac vindicatur disciplina octavo tantum saeculo inducta, uti colligere est ex concilio cui Bonifacius episcopus Moguntinus anno 742 praefuit, et de quo epist. 105 ipse scribit: « Decrevimus nostro synodali conventu, et confessi sumus fidem catholicam et unitatem et subjectionem Romanae ecclesiae fine tenus servare, sancto Petro et vicariis ejus velle subjici, metropolitanos pallia ab illa sede quaerere. » Unde planum est metropolitanis, saltem in Gallia, necdum anno 742 ullam impositam fuisse legem, qua pallia quaerere ab apostolica sede cogerentur. Immo Francos decreto praedicto non statim paruisse, ac metropolitanos, an ab apostolica sede pallia quaererent, etiam postea deliberasse, cum ex epistola 5 Zacchariae papae ad Bonifacium, tum ex ea quam Bonifacius huic rescripsit, comperimus. Si autem medio saeculo VIII nondum is plane obtinuerat mos, ut ab apostolica sede pallia metropolitani quaererent; quis non hac etiam aetate multo recentius censeat decretum, quod editum esse liquet, cum jam longo usu receptum erat, ut metropolitani non solum ab apostolica sede expeterent pallium, verum etiam quoad illud percepissent, officio suo fungi et episcopos ordinare non valerent? Monuerunt novissimi editores Gratiani, pro eo quod in fronte memorati decreti obtinet, Pelagius papa, in duobus codicibus Vaticanis haberi Joannes VIII ex concilio III apud Ravennam. Nec quisquam inficias ierit, illud apte in tempora convenire hujus papae, quem item Gratianus dist. 100, c. 4, laudat ut Wiliberto Agrippinensi episcopo sic scribentem: « Optatum tibi pallium nunc conferre nequivimus, quia fidei tuae paginam minus quam oporteat continere reperimus. » Hic in transcursu observo, etiamsi Zachariae papae aevo id moris nondum obtinuerat, ut omnes metropolitani pallium ab apostolicae sede quaerere tenerentur, eos tamen quibus tum concedebatur, prius apostolicae sedi fidem suam exponere consuevisse. Quocirca scribit idem papa epist. 4 ad Bonifacium: « Qualiter enim mos pallii sit, vel quomodo fidem suam exponere debeant hi qui pallio uti conceduntur, eis direximus. »