Jump to content

Centones Virgiliani

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Centones Virgiliani
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 19

(PL 19 0803C) PARS PRIMA. DE VETERE TESTAMENTO.

Deprecatio ad Deum.
 O Pater, o hominum, rerumque aeterna potestas,
Da facilem cursum, atque animis illabere nostris:
Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
Nate Patris summi, vigor et coelestis origo:
Quem primum colimus, meritosque novamus honores,
Iam nova progenies, omnis quem credidit aetas.
Munera vera cano, satis est potuisse videri. (0803D)
Iampridem memini veterum monumenta virorum
Moseum ante omnes totum cecinisse per orbem
Quae sint, quae fuerint, et quae ventura trahantur
Omnia, ut ipse tener mundi concreverit orbis. (0804A)
Felix qui potuit rerum cognoscere causas,
Unde hominum, pecudumque genus, vitaeque volantum,
Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus,
Et si quid simul ignis habet, vel mobilis humor.
Haud aliter prima crescentis origine mundi
Illuxisse dies, aliumve habuisse tenorem
Crediderim; maior rerum mihi nascitur ordo,
Si qua fidem tanto est operi latura vetustas.
Namque (fatebor enim) levium spectacula rerum
Semper equos, atque arma virum, pugnasque canebam,
Et studio incassum volui exercere laborem;
Omnia tentanti potior sententia visa est
Pandere res alta terra et caligine mersas.
Inque dies aliquid iamdudum invadere magnum
Mens agitat mihi, nec placida contenta quiete est. (0804B)
Ore favete omnes, laetasque advertite mentes,
Matres, atque viri, pueri, innuptaeque puellae.
De creatione Mundi.
Principio coelum, ac terras, camposque liquentes
Lucentemque globum lunae, solisque labores
Ipse Pater statuit: vos, o clarissima mundi
Lumina, labentem coelo quae ducitis annum.
Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aether,
Sed nox atra polum bigis subvecta tenebat,
Et chaos in praeceps tantum tendebat ad umbras,
Quantus ad aetherem coeli suspectus Olympum.
De divisione lucis a tenebris.
 Tunc Pater omnipotens, rerum cui summa potestas,
Aera dimovit tenebrosum, et dispulit umbras,
Et medium luci atque umbris iam dividit orbem. (0804C)
Sidera cuncta notat, tacito labentia coelo,
Intentos volvens oculos, qua parte calores
Austrinos tulerit, quae terga obverterit axi,
Obliquus qua se signorum verterit ordo.
De quatuor temporibus anni.
 Postquam cuncta videt coelo constare sereno
Omnipotens, stellis numeros et nomina fecit,
Temporibusque parem diversis quattuor annum,
Aestusque, et pluvias, et agentes frigora ventos.
Atque haec ut certis possemus discere signis.
Vere tument terrae, et genitalia semina poscunt:
Ac medio tostas aestu terit area fruges,
Et varios ponit fetus autumnus, et atra
Venit hiems, teritur Sicyonia bacca trapetis,
Atque in se sua per vestigia volvitur annus. (0804D)
Tempore iam ex illo fecundis imbribus aether
Magnus alit magno commixtus corpore fetus. (0805A)
Dies primus.
 Et iam prima novo spargebat lumine terras,
Ducebatque diem stellis aurora fugatis.
Tunc durare solum, et discludere Nerea ponto
Incipit, et rerum paulatim sumere formas,
Et variae pelagi facies, immania cete
Aequora verrebant caudis, aestumque secabant,
Nec non et vasti circuibant aequora ponti.
Iam sole infuso, iam rebus luce retectis
Exsultans, roremque simul dispargit amarum.
Dies secundus.
 Postera iamque dies primo surgebat Eoo,
Fudit humus flores, et frondes explicat omnes,
Sanguineisque inculta rubent aviaria baccis,
Non rastris hominum, non ulli obnoxia curae. (0805B)
Dies tertius.
 Tertia lux gelidam coelo dimoverat umbram,
Avia tunc resonant avibus virgulta sonoris,
Et liquidas corvi presso dant gutture voces,
Nec gemere aeria cessabat turtur ab ulmo.
Dies quartus.
 Quarto terra die variarum monstra ferarum,
Omnigenumque pecus, nullo custode per herbam,
Educit silvis: subito (mirabile visu!)
Tunc demum movet arma leo, tunc pessima tigris
Squamosusque draco, et fulva cervice leaena
Saevire, ac formae magnorum ululare luporum.
Caetera pascuntur virides armenta per herbas,
Nec gregibus liquidi fontes nec gramina desunt. (0805C)
Dies quintus et sextus.
 Iamque dies, alterque dies processit, et omne
Hoc virtutis opus divinae mentis et artis
Prospiciens Genitor, perfectis ordine rebus,
Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo
Terrarum, tractusque maris, coelumque profundum,
Alituum, pecudumque genus, secumque volutat
Qui mare, qui terras omni ditione tenerent,
Neu segnes iaceant terrae, iuvat usque morari.
De formatione primi hominis.
 Talia versanti subito sententia sedit,
Felicemque trahit limum fingitque premendo
Pingue solum primis extemplo a mensibus anni. (0805D)
Iamque improviso tantae pietatis imago
Processit, nova forma viri pulcherrima rerum,
Os humerosque Deo similis, cui mentem, animumque
Maior agit Deus, atque opera ad maiora remittit.
De formatione Evae.
 Quaeritur hinc alius, nec quisquam ex agmine tanto
Audet adire virum, sociusque in regna vocari.
Haud mora, continuo placidam per membra quietem
Dat iuveni, et dulci declinat lumina somno.
Atque illi medio in spatio iam noctis opacae
Omnipotens Genitor costas et viscera nudat. (0806A)
Harum unam iuveni, laterum compagibus actis,
Eripuit, subitoque oritur mirabile donum,
Argumentum ingens clara cum luce refulsit
Insignis facies, et pulchro pectore virgo
Iam matura viro, iam plenis nubilis annis.
Olli somnum ingens rupit pavor, ossaque et artus
Coniugium vocat, et stupefactus numine pressit,
Excepitque manu, dextramque amplexus adhaesit.
Deum protoplastum et Evam benedixisse.
 His demum exactis, torquet qui sidera mundi
Iussit: eo dicente premit placida aequora pontus,
Et tremefacta solo est tellus, silet arduus aether.
Vivite felices, interque virentia culta
Fortunatorum nemorum sedesque beatas.
Haec domus, haec patria est, requies ea certa laborum.
His ego nec metas rerum, nec tempora pono.
Imperium sine fine dedi, multosque per annos
Non rastrum patietur humus, nec vinea falcem. (0806B)
At genus immortale manet, nec tarda senectus
Debilitat vires animi, mutatque vigorem.
Quid prohibitum primis parentibus.
 Vos contra quae dicam animis advertite vestris;
In medio ramos, annosaque brachia tendens
Est in conspectu ramis felicibus arbor,
Quam neque fas igni cuiquam, nec sternere ferro,
Relligione sacra numquam concessa moveri.
Hac quicumque sacros decerpserit arbore fetus,
Morte luet merita: nec me sententia vertit:
Nec tibi iam prudens quisquam persuadeat auctor
Commaculare manus, liceat te voce moveri
Feminea, nec te ullius violentia vincat,
Si te digna manet divini gloria iuris. (0806C)
De deliciis Paradisi.
 Postquam cuncta pater, coeli cui sidera parent,
Composuit, legesque dedit, camposque nitentes
Desuper ostentat, tantarum gloria rerum:
Ecce autem primi sub limine solis et ortus
Devenere locos, ubi mollis amaracus illos
Floribus, et dulci aspirans complectitur umbra.
Hic ver purpureum, atque alienis mensibus aestas,
Hic liquidi fontes, hic coeli tempore certo
Dulcia mella premunt, hic candida populus antro
Imminet, et lentae texunt umbracula vites:
Invitant croceis balantes floribus horti
Inter odoratum lauri nemus, ipsaque tellus
Omnia liberius nullo poscente ferebat. (0806D)
Fortunati ambo, si mens non laeva fuisset
Coniugis infandae, docuit post exitus ingens.
Tentatio per Serpentem.
 Iamque dies infanda aderat per florea rura:
Ecce inimicus atrox immensis orbibus anguis
Septem ingens gyros, septena volumina versat,
Nec visu facilis, nec dictu affabilis ulli,
Obliqua invidia ramo frondente pependit,
Vipeream inspirans animam, cui tristia bella
Iraeque invidiaeque, et noxia crimina cordi. (0807A)
Odit et ipse pater, tot sese vertit in ora,
Arrectisque horret squamis, et ne quid inausum,
Aut intentatum scelerisve dolive relinquat,
Sic prior aggreditur dictis, seque obtulit ultro:
 Dic, ait, o virgo (lucis habitamus opacis,
Riparumque toros, et prata recentia rivis
Incolimus), quae tanta animis ignavia venit?
Strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma,
Pocula sunt liquidi fontes, coelestia dona.
Attrectare nefas, id rebus defuit unum.
Quis prohibet causas penitus tentare latentes?
Vana superstitio, rerum pars altera adempta est,
Conditio; mea si non irrita dicta putares,
Auctor ero audendi sacrata resolvere iura.
Tu coniunx, tibi fas animum tentare precando.
Dux ego vester ero, tua si mihi certa voluntas,
Exstruimusque toros, dapibusque epulamur opimis.
Eva seducta seducit virum. (0807B)
 Sic ait, et dicto citius, quod lege tenetur
Subiiciunt epulis oculi venerabile lignum,
Instituuntque dapes, contactuque omnia foedant.
 Praecipue insistit pesti devota futurae,
Miraturque novas frondes, et non sua poma.
Causa mali tanti, summo tenus attigit ore,
Maius adorsa nefas, maioremque orsa furorem.
Heu misero coniunx aliena ex arbore germen
Obiicit, atque animum subita dulcedine movit.
Vident se nudos, et faciunt sibi perizomata.
 Continuo nova lux oculis effulsit; at illi
Terrentur visu subito, nec plura morati,
Corpora sub ramis obiectu frondis inumbrant,
Consertum tegmen, nec spes opis ulla dabatur.
At non haec nullis hominum Sator, atque deorum
Observans oculis, caedes et facta tyranni
Praesensit, notumque furens quid femina possit. (0807C)
Continuo invadit: Procul, o procul este, profani,
Conclamat, coelum ac terras qui numine firmat.
Adam abscondit se.
 Atque illi longe gradientem et dira frementem
Ut videre, metu versi retroque ruentes
Diffugiunt, silvasque et sicubi concava furtim
Saxa petunt, piget incepti, lucemque nec auras
Respiciunt, taedet coeli convexa tueri.
Increpat Adam Dominus.
 Nec longum in medio tempus, cum creber ad aures
Visus adesse pedum sonitus, Genitorque per umbram
Talibus affatur dictis, atque increpat ultro:
Infelix, quae tanta animum dementia cepit?
Quis furor ille novus? quo nunc, quo tenditis? inquit. (0807D)
Regnorum immemores, quae mentem insania mutat?
Dicite, quae lucis miseris tam dira cupido?
Maturate fugam, totoque absistite luco,
Nec revocare gradum, si quando adversa vocarint,
Est licitum: flammis ambit torrentibus amnis
Per medium stridens, torquetque sonantia saxa.
Attollitque globos flammarum, et sidera lambit.
Adam se excusat.
 Ille sub haec: Tua me, genitor, tua tristis imago
His posuere locis, merui, nec deprecor, inquit,
Omnipotens, sonitumque pedum, vocemque tremisco
Conscius audacis facti, monitique sinistri. (0808A)
Femina fert tristes succos, tardumque saporem;
Illa dolos dirumque nefas sub pectore versans,
Insontem infando indicio, moritura puella
Dum furit, incautum crudeli morte peremit.
Suasit enim, scis ipse, nec est te fallere cuiquam,
Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error,
Contigimusque manu quod non sua seminat arbos.
Maledictum Serpenti.
 Tunc Pater omnipotens solio sic infit ab alto:
Accipite ergo, animis atque haec mea figite dicta:
Tuque prior, scelere ante alios immanior omnes,
Quem nec longa dies, pietas nec mitigat ulla,
Hortator scelerum coluber, mala gramina pasces
Desidia, latamque trahens inglorius alvum.
Cede locis, nullis hominum cogentibus, ipse
Tenvis ubi argilla, et dumosis calculus arvis. (0808B)
Maledictum Adam.
 At tibi pro scelere (exclamat), pro talibus ausis,
Omne aevum ferro teritur, primusque per artem
(Heu, miserande puer!) terram insectabere rastris,
Et sonitu terrebis aves: horrebit in arvis
Carduus, et spinis surget paliurus acutis,
Lappaeque, tribulique, et fallax herba veneni;
At si triticeam in messem, robustaque farra
Exercebis humum, frustra exspectabis acervum,
Concussaque famem in silvis solabere quercu.
Insuper his subeunt morbi, tristisque senectus,
Et labor, et dirae rapit inclementia mortis.
Maledictam Evam. (0808C)
  Haec tibi semper erunt, tuque, o saevissima coniunx,
Non ignara mali, caput horum et causa malorum,
Magna lues commissa tibi: heu perdita nescis,
Nec quae circumstant te deinde pericula cernis.
Nunc morere, ut merita es, quod tota mente petisti.
Nec mea iam mutata loco sententia cedit.
Expulsos Adam et Evam e paradiso.
 At iuvenem primum saevus circumstetit horror,
Diriguere oculi, nec se celare tenebris
Amplius, aut notas audire et reddere voces.
Haud mora, festinant, rapidis iussique feruntur
Passibus, et pariter gressi per opaca viarum
Corripiunt spatium medium limenque relinquunt
Flentes, et paribus curis vestigia figunt. (0808D)
Tum victum in silvis baccas, lapidosaque corna
Dant rami, et vulsis pascunt radicibus herbae.
Evam peperisse duos filios.
 Interea magnum sol circumvolvitur annum,
Matri longa decem tulerant fastidia menses,
Unde homines nati, durum genus, inde per artem
Haud herbae campo apparent, haud arbore frondes,
Inque novos soles audent se gramina tuto
Credere, et in lentis uvam demittere ramis
Instituunt, udoque docent inolescere succo.
Abel a fratre occiditur. (0809A)
 Tunc gemini fratres adolent dum altaria taedis,
Alter et alterius praelato invidit honori,
(Horresco referens) consanguinitate propinquum
Excipit incautum, patriasque obtruncat ad aras
Sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignes.
Post occisum Abel Deus irascitur humano generi.
Tunc Genitor virus serpentibus addidit atris,
Mellaque decussit foliis, ignemque removit,
Praedarique lupos iussit, pontumque moveri.
Et passim rivis currentia vina repressit.
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos
Esset rubigo, et victum seges aegra negaret.
 Tunc laqueis captare feras, et fallere visco
Inventum, et duris urgens in rebus egestas
Movit agros, curis acuens mortalia corda.
Deterior donec paulatim decolor aetas,
Ferrea progenies durum caput extulit arvis,
Et belli rabies, et amor successit habendi. (0809B)
Iustitia excedens terris vestigia fecit.
Nec longum in medio tempus: furor iraque mentem
Praecipitant, gaudent perfusi sanguine fratrum.
Condit opes alius, defossoque incubat auro,
Nec doluit miserans inopem, dextramque tetendit.
De Diluvio.
 Tunc Pater omnipotens graviter commotus ab alto
Aethere se mittit, tellurem effundit in undas
Diluvio miscens, coelumque in tartara solvit.
Sternit agros, sternit sata laeta, boumque labores
Diluit, implentur fossae, et cava flumina crescunt.
Et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum.
Noe servatur.
 Tum pietate gravem, ac meritis, mirabile dictu! (0809C)
Qui fuit in terris et servantissimus aequi,
Eripuit letho, tantis surgentibus undis,
Ut genus unde novae stirpis revocaret, haberet.
Post diluvium Deus legem dat hominibus: Iudaei bello agitantur.
 Diluvio ex illo, patribus dat iura vocatis
Omnipotens, magnisque agitat sub legibus aevum.
Quid memorem infandas caedes? quid facta tyranni?
Nesciaque humanis precibus mansuescere corda?
Aegyptum, viresque Orientis, et ultima bella,
Magnanimosque duces, totasque ex ordine gentes,
Quo cursu deserta petiverit et tribus et gens
Magna virum meriti tanti non immemor umquam.
Quique sacerdotes adsint altaria iuxta,
Quique pii vates pro libertate ruebant. (0809D)
Qui bello exciti reges, quae littore Rubro
Complerint campos acies, quibus arserit armis
Rex genus egregium magno inflammante furore
Agmen agens equitum, et florentes aere catervas.
Caetera facta patrum, pugnataque in ordine bella
Praetereo, atque aliis post me memoranda relinquo.


(PL 19 0809D) PARS SECUNDA. DE NOVO TESTAMENTO.

Invocatio ad Deum.
Nunc ad te, et tua, magne Pater, consulta revertor. (0810A)
Maius opus moveo, vatum praedicta priorum
Aggredior, quamvis angusti terminus aevi
Accipiet, tentanda via est, qua me quoque possim
Tollere humo, et nomen fama tot ferre per annos,
Quod tua progenies coelo descendit ab alto,
Attulit et nobis aliquando optantibus aetas
Auxilium adventumque Dei: cum femina primum
Virginis os habitumque gerens, mirabile dictu!
Nec generis nostri puerum, nec sanguinis edit.
Sed quia terrifico cecinerunt omine vates
Adventare virum populis terrisque superbum
Semine ab aethereo, qui viribus occupet orbem,
Imperium Oceano, famam qui terminet astris.
De Nativitate Iesu Christi. (0810B)
 Iamque aderat promissa dies, quo tempore primum
Extulit os sacrum divinae stirpis origo
Missa sub imperio, venitque in corpore virtus
Mista Deo, subiit chari Genitoris imago.
De Stella et Magis.
 Haud mora, continuo coeli regione serena
Stella facem ducens magna cum luce refulsit.
Agnovere Deum proceres, cunctique repente
Muneribus cumulant, et sanctum sidus adorant.
Tum vero manifesta fides, clarumque paternae
Nomen virtutis, Christique agnoscere vultum
Flagrant, et quae det divini signa Decoris.
Metuisse Herodem nato Christo.
 Protinus ad regem magno clamore furentem
Fama volat, magnasque acuit rumoribus iras,
Incenditque animum, matrisque allabitur aures. (0810C)
Illa dolos, dirumque nefas haud inscia rerum
Praesensit, motusque excepit prima futuros
Praescia venturi, furtim mandavit alendum,
Dum curae ambiguae, dum mens exaestuat ira.
Herodes iubet occidi infantes.
 At rex sollicitus stirpem et genus omne futurum
Praecipitare iubet, subiectisque urere flammis,
Multa movens, mittitque viros qui certa reportent.
Haud secus ac iussi faciunt, rapidisque feruntur
Passibus, et magnis urbem terroribus implent.
Continuo auditae voces, vagitus et ingens,
Infantumque animae flentes, ante ora parentum
Corpora natorum sternuntur limine primo.
Fugit Virgo cum filio in Aegyptum. (0810D)
 At mater gemitu non frustra exterrita tanto,
Ipsa manu prae se portans, turbante tumultu,
Infantem, fugiens plena ad praesepia tendit.
Hic natum angusti subter fastigia tecti
Nutribat, teneris immulgens ubera labris.
Haec tibi prima, puer, fundent cunabula flores,
Mixtaque ridenti passim cum baccare tellus
Molli paulatim colocasia fundet acantho.
Christus disputat in templo in medio seniorum.
 Et iam finis erat, perfecto temporis orbe,
Ut primum cessit furor, et rabida ora quierunt,
Ante annos animum gestans coelestis origo.
Mirantur omnes Christum.
 Per medias urbes graditur, populosque propinquos. (0811A)
Illum omnis tectis, agrisque effusa iuventus
Attonitis inhians animis prospectat euntem,
Turbaque miratur matrum, quis spiritus illi,
Quis vultus, vocisve sonus, vel gressus eunti est.
Testimonium Ioannis de Christo.
 Continuo vates, namque hic certissimus auctor,
Ut procul a gelido secretum flumine vidit,
Tempus, ait, Deus, ecce Deus, cui maxima rerum
Verborumque fides: tu non eris alter ab illo,
Fortunate puer, coeli cui sidera parent.
Sic equidem ducebam animo, rebarque futurum,
Exspectate venis, spes et solatia nostri.
Christus baptizatur a Ioanne, et Spiritus sanctus descendit de coelo. (0811B)
  Haec ubi dicta dedit, fluvio mersare salubri
Accepit venientem, ac mollibus extulit undis,
Exsultantque vada, et subito commota columba
Devolat, atque super caput astitit, inde repente
Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas.
Multos baptizatos cum Christo.
 Huc omnis turba ad ripas effusa ruebat,
Certatim largos humeris infundere rores.
Vox de coelo audita est, hic est, etc.
 Tunc Genitor natum dictis compellat amicis:
Nate, meae vires, mea magna potentia solus,
Et praedulce decus magnum rediture parenti,
A te principium, tibi desinit. (0811C) Accipe, testor,
O mea progenies: qua sol utrumque recurrens
Aspicit Oceanum, perfecto laetus honore
Omnia sub pedibus vertique regique videbis.
Tu regere imperio populos, matresque virosque.
Iampridem resides animos, desuetaque corda,
Ignarosque viae mecum miseratus inertes
Aggredere, et votis iam nunc assuesce vocari.
Dixerat, ille patris magni parere parabat
Imperiis, instans operi, regnisque futuris.
Heu pietas, heu prisca fides, quas dicere grates
Incipiam? si parva licet componere magnis.
Nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi,
Nec spes libertatis erat, nec cura salutis.
Omnia rident, adveniente Domino. (0811D)
 Hic mihi responsum primus dedit ille petenti,
Concretam exemit labem, purumque reliquit
Aethereum sensum, meque in mea regna remisit.
Illum ego per flammas, agerem si syrtibus exsul,
Per varios casus, per mille sequentia tela,
Quo res cumque cadant, unum pro munere tanto
Exsequerer, strueremque suis altaria donis.
Huius in adventu tantarum munera laudum
Ipsi laetitia voces ad sidera iactant
Intonsi montes. Respondent omnia valles.
Tentatur Christus.
 Tempore non alio magnum et memorabile nomen
Serpentis furiale malum meminisse necesse est.
Ausus quin etiam, fama est obscurior annis,
Compellare virum, et veniendi poscere causas. (0812A)
Hunc ubi tendentem adversum per gramina vidit,
Substitit, infremuitque ferox, dictuque potentem
Saucius ac serpens affatur voce superba:
Verane te facies? verus mihi nuntius affers?
Qui genus? unde domo? qui nostra ad limina tendis?
Fare, age, quid venias, nam te dare iura loquuntur.
Aut quis te iuvenum, confidentissime, nostras
Iussit adire domos? pacique imponere morem?
Non equidem invideo, miror magis, accipe porro,
Quid dubitem, et quae nunc animo sententia surgat.
Est domus alia, voca zephyros, et labere pennis
Ardua tecta petens ausus te credere coelo,
Si modo, quem memoras, pater est, cui sidera parent.
Christus diabolum alloquitur. (0812B)
 Olli subridens sedato pectore fatur,
Haud vatum ignarus, venturique inscius aevi:
Dissimulare etiam sperasti, perfide serpens?
Nec dubites, nam vera vides: opta ardua pennis
Astra sequi, clausumque cava te condere terra.
Quo, periture, ruis? maioraque viribus audes?
Cede Deo, toto proiectus corpore terrae.
Diabolus fugit audito Christo.
 Nec plura his: ille admirans venerabile donum
Fronte premit terram, et spumas agit ore cruento,
Contentusque fuga caecis se condidit umbris.
Dominum elegisse discipulos, et statim secutos populos.
 Interea magnas volitans it fama per urbes,
Convenere viri, mens omnibus una sequendi
In quascumque velit pelago deducere terras. (0812C)
Multi praeterea, quos fama obscura recondit,
Concurrunt fremitu denso, stipantque frequentes,
Exsultantque animis: medium nam plurima turba
Hunc habet, atque humeris exstantem suscipit altis.
Quos ubi consertos audere in praelia vidit,
Incipit, et dictis divinum inspirat amorem:
Discite iustitiam moniti, et succurrite fessis
Pro se quisque, viri, quae cuique est copia, laeti,
Communemque vocate Deum, meliora sequamur,
Quoque vocat, vertamus iter, via prima salutis
Intemerata fides, et mens sibi conscia recti:
Vobis parta quies perfecto temporis orbe. (0812D)
Nam qui divitiis soli incubuere repertis,
Nec partem posuere suis, dum vita maneret,
Pulsatusve parens, et fraus innexa clienti,
Tunc cum frigida mors anima seduxerit artus,
Inclusi poenam exspectant, quae maxima turba est,
Infernisque ciet tenebris, veterumque malorum
Supplicia expendunt, aliis sub gurgite vasto
Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni.
Turbidus hic coeno, vastaque voragine gurges
Aestuat, atque omnem cocyto eructat arenam.
Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonare
Verbera, tum stridor ferri, tractaeque catenae
Semper, et obtenta densantur nocte tenebrae.
Praecipitur, ne colantur idola. (0813A)
 Praeterea quae dicam animis advertite vestris:
Non ego vos posthac caesis de more iuvencis
Relligione patrum, truncis et robore natas,
Mortalive manu effigies, nec templa deorum
Audire, et repetens iterumque iterumque monebo:
Sed periisse semel satis est, natumque patremque
Profuerit meminisse magis, si credere dignum est.
Sed fugit interea, fugit irrevocabile tempus,
Flammarumque dies, et vis inimica propinquat.
De Iudicio venturo.
 Attonitis haesere animis: nec plura moratus
Hic aliud maius miseris mortalibus aegris
Iudicium canit, et tristes denuntiat iras,
Venturum excidium, vasta convulsa ruina
Omnia tunc pariter rutilo miscerier igni,
Palantesque polo stellas, coelique ruinam.
Tunc vero tremefacta novus per pectora cunctis
Insinuat pavor, et taciti ventura videbant. (0813B)
Quid sibi faciendum foret, ut vitam aeternam possideret, petiit quidam a Domino.
 Haec super adventu cum dicta horrenda moneret,
Ora puer prima signans intonsa iuventa,
Dives opum, studiis florens ignobilis oti;
Quinque greges illi balantum, et bina redibant
Armenta et dapibus mensas onerabat opimis.
Continuo palmas alacres utrasque tetendit,
Et genua amplectens, sic ore affatus amico est:
O Deus, o famae merito pars maxima nostrae,
Ad te confugio, et supplex tua numina posco:
Omnia perfeci atque animo mecum ante peregi.
Eripe me his, invicte, malis; quid denique restat,
Quidve sequens tantos possim superare labores? (0813C)
Accipe daque fidem, mihi iussa capessere fas est.
Respondit ei Dominus.
 Atque huic responsum paucis ita reddidit heros:
O praestans animi iuvenis, absiste precando,
Nec te poeniteat, nihil o tibi, amice, relictum est.
Hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas,
Disce, puer, contemnere opes, et te quoque dignum
Finge Deo, et quae sit poteris cognoscere virtus.
Da dextram misero, et fratrem ne desere frater;
Si iungi hospitio properat, coniunge volentem,
Casta pudicitiam servet domus; en age segnes
Rumpe moras, rebusque veni non asper egenis.
Dixerat haec, ille in verbo vestigia torsit
Tristior, ora modis attollens pallida miris,
Multa gemens, seseque oculis avertit, et aufert. (0813D)
Christus insedit asello.
 Tunc etiam tardi costis agitatus aselli
Insedit nimbo effulgens; tum plurima circum
Matres atque viri, pueri velamina nota
Subiiciunt, funemque manu contingere gaudent.
Iamque propinquabat portis, templumque vetustis
Antiqua ex cedro centum sublime columnis
Ingreditur, magna medius comitante caterva.
Christum ementes et vendentes flagello e templo expulisse.
 Horrendum silvis, hoc illis curia templum,
Hae sacrae sedes, miro quod honore colebant. (0814A)
Namque sub ingenti lustrat dum singula templo,
Horrescit visu subito: insonuitque flagello,
Significatque manu, et magno simul intonat ore:
Quae scelerum facies, quaeve aera micantia cerno,
Caesaris et nomen? quae mentem insania mutat?
Hae nobis propriae sedes, hic tempore certo
Perpetuis soliti patrum considere mensis.
Obstupuere animis, gelidusque per ima cucurrit
Ossa tremor, mensasque metu liquere priores.
Discipuli periclitantur in mari.
 Inde ubi prima fides pelago, tranquilla per alta
Deducunt socii naves, atque arte magistra,
Hic alius funda latum transverberat amnem
Alta petens, pelagoque alius trahit humida lina. (0814B)
Postquam altum tenuere rates, nec iam amplius ullae
Occurrunt terrae, crebris micat ignibus aether,
Eripiunt subito nubes coelumque diemque:
Consurgunt venti, et fluctus ad sidera tollunt.
At sociis subita gelidus formidine sanguis
Diriguit, cecidere animi, cunctique repente
Portum aspectabant flentes, vox omnibus una,
Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant,
Sive extrema pati, lethi discrimine parvo,
Qualia multa mari nautae patiuntur in alto.
Christum ambulasse super aquas.
 Ecce Deus magno misceri murmure pontum,
Emissamque hiemem sensit, cui summa potestas
Par levibus ventis, et fluminis ocior undis.
Prona petit maria, et pelago decurrit aperto,
Nec longo distat cursu praeeunte carina. (0814C)
Agnoscunt longe regem, dextramque potentem
Nudati socii, et magno clamore salutant
Postquam altos tetigit fluctus, et ad aequora venit,
Hic vero horrendum, ac visu mirabile, forte
Subsidunt undae, remo ut luctamen abesset,
Collectasque fugat nubes, graditurque per aequor
Iam medium, nec dum fluctus latera ardua tingit.
At media socios incedens nave per ipsos,
Ecce gubernaclo rector subit ipse magister,
Intremuit malus, gemuit sub pondere cymba.
Vela cadunt, puppique Deus consedit in alta,
Et tandem laeti notae advertuntur arenae.
De Coena Domini.
 Devexo interea propior fit vesper olympo. (0814D)
Tunc victu revocant vires, fusique per herbam
Et dapibus mensas onerant, et pocula ponunt.
Docet Sacramentum.
 Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae,
Ipse inter primos genitori instaurat honores
Suspiciens coelum, tunc facta silentia linguis.
Dat manibus fruges, dulcesque a fontibus undas;
Implevitque mero pateram, ritusque sacrorum
Edocet, immiscetque preces, ac talia fatur:

Praedicit ab uno se traditum iri. (0815A)
 Audite, o proceres, ait, et spes discite vestras:
Nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit,
Promissisque patris, vestra, inquit, munera vobis
Certa manent, pueri, et palmam movet ordine nemo:
Et lux cum primum terris se crastina reddet,
Unus erit tantum in meque, exitiumque meorum,
Dum medium paci se offert de corpore nostro.
Namque dies (ni fallor) adest, secludite curas:
Mecum erit iste labor, nec me sententia fallit,
Unum pro multis dabitur caput. Haec ita fatus,
Conticuit, seramque dedit per membra quietem.
Apostolos fugisse.
 Diffugiunt comites, et nocte teguntur opaca;
Multaque dura suo tristi cum corde volutant.
Quid faciant? haerent infixi pectore vultus,
Verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.
Conquestio Petri ad condiscipulos. (0815B)
 Tunc senior tales referebat pectore voces,
Multa putans: ubi nunc nobis Deus ille magister?
Quem sequimur? quove ire iubes? ubi ponere sedem?
O dolor, atque decus tantarum gloria rerum!
Iamiam nulla mora est, et nos rape in omnia tecum,
Oramus, teque aspectu ne subtrahe nostro.
Sacerdotes cum populo contra Christum.
 Oceanum interea surgens aurora reliquit,
Iamque sacerdotes late loca questibus implent,
Cum populo et patribus, ferturque per agmina murmur:
Quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara morem
Permittit patria? poenas cum sanguine poscunt
Undique collecti, et magno clamore sequuntur
Insontem, saevitque animis ignobile vulgus.
Christus hora sexta deducitur, ut crucifigatur. (0815C)
 Sol medium coeli conscenderat igneus orbem,
Tunc subito hunc acciri omnes populusque patresque
Exposcunt, farique iubent, quo sanguine cretus,
Quidve petat, quidve ipse ferat: praedamque tuentes
Facta viri, mistus dolor et stupor urget inertes.
Nescia mens hominum! certant illudere capto.
Tum vero captis concurrunt undique telis:
Tollitur in coelum clamor, cunctique repente
Corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis
Ingentem quercum decisis undique ramis
Constituunt, spinisque ligant ingentibus illum.
Tendebatque manus, pedibus per mutua nexis,
Triste ministerium! sequitur quos caetera pubes,
Ausi omnes immane nefas, ausoque potiti. (0815D)
Ille autem impavidus, Quo vincula nectitis? inquit.
Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?
Post mihi non simili poena commissa luetis.
Talia perstabat memorans, fixusque manebat.
Fit terraemotus, et sol obscuratur.
 Interea magno misceri murmure coelum
Incipit, et rebus nox abstulit atra colorem,
Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.
Terra tremit, fugere ferae, et mortalia corda
Per gentes humilis stravit pavor: inde repente
Dat tellus gemitum, et coelum tonat omne fragore.
Christum descendisse ad inferos. (0816A)
 Extemplo comites Erebi de sedibus imis
Umbrae ibant tenues: tellus quoque et aequora ponti
Signa dabant, sistunt amnes, terraeque debiscunt.
Quin ipsae stupuere domus, atque intima lethi
Tartara, et umbrosae penitus patuere cavernae.
Sol quoque et exoriens (cuncti se scire fatentur)
Tunc caput obscura nitidum ferrugine texit.
Christum tertia die resurrexisse.
 Hosque inter motus, media inter talia verba
Tertia lux gelidam coelo dimoverat umbram.
Iamque pedem referens superas veniebat ad auras,
Cum subito ante oculos ingenti mole sepulcrum,
Corpus ubi exanimum positum, nec claustra, nec ipsi
Custodes sufferre valent, avulsaque saxis
Saxa vident, laxis laterum compagibus arctis. (0816B)
Fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus,
Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent.
Foribus clausis apparuisse Christum discipulis.
Ecce autem primi volucrum sub culmine cantus:
Ingreditur, linquens antrum, spoliisque superbus
Ibat ovans, pulsuque pedum tremit excita tellus,
Vulneraque illa gerens foribus sese ingerit arctis.
Atque hic ingentem comitum affluxisse novorum
Invenit admirans numerum, cunctisque repente
Improvisus ait: Coram quem quaeritis adsum:
Vicit iter durum pietas, et vivida virtus.
Praecipites vigilate, viri, timor omnis abesto.
Instruit apostolos. (0816C)
 Hi nostri reditus, exspectatique triumphi,
Haec mea magna fides; o terque quaterque beati,
Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis
Praemia posse reor solvi? quae dona parari?
Accipite ergo animis: quae vos a stirpe parentum
Prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto
Accipiet, revocate animum moestumque timorem
Mittite, iam vosmet rebus servate secundis.
Christum apostolis pacem reliquisse.
 Quod superest, laeti bene gestis ordine rebus,
Pacem optate manu, pacem laudate sedentes
Magnanimi: pacis solum inviolabile pignus. (0816D)
Et simul his dictis faciem ostendebat et ora,
Ora manusque ambas, populataque pectora ferro:
Immiscentque manus manibus, gaudentque tuentes,
Nec vidisse semel satis est, iuvat usque morari,
Et conferre gradum, et dextrae coniungere dextram.
De Ascensione Christi.
 His demum exactis, spirantes dimovet auras
Aera per tenerum, coeloque invectus aperto
Mortales visus medio in sermone reliquit.
Infert se septus nebula, mirabile dictu!
Ast illum solio stellantis gloria coeli
Accipit, aeternumque tenet per saecula nomen.
Ex illo celebratus honos, laetique minores
Servavere diem, tot iam labentibus annis.
I, decus, i, nostrum, tantarum gloria rerum,
Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt. (0817A)
Et nos et tua, dexter, adi pede sacra secundo,
Annua quae differre nefas: celebrate faventes
Hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto,
O dulcis coniux: et si pietate merentur,
Hac casti maneant in relligione nepotes.