Centurio

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Centurio
1902
editio: incognita
fons: librum vide


C E N T U R I O.







CARMEN


JOHANNIS PASCOLI.


EX CASTRO SANCTI MAURI



IN CERTAMINE POETICO HOEUFFTIANO



PRAEMIO AUREO ORNATUM.










CENTURIO



,Dic, pater, imperium magnum frustraque rebellem
orbem terrarum. Sine te exoremus ut unos
in toto Moesos intactos orbe revincas.
Quae vox illa fuit? Quo tuti flumine, quales
arcubus adductis stabant in limine mortis?
Nonne illi vobis: — Quinam vos estis? At illis
vos: Rerum domini. Si nosmet frangitis, estis — ?[1]
Atqui fregistis: nos debellavimus ultro.’

Haec Ulubris pueri loculos tabulamque gerentes
in trivio clamant. Medios delapsus in hostes
emeritus circumfusos simul Aetrius audit
,Hoc, sodes’ garrire ,imo illud, amabimus, Aetri.’


Namque senex de more domum tum forte redibat,
iam satis in campis ultro citroque vagatus.
Volverat ille animo reptans stipendia secum
quadragena, duces, regiones, vulnera, torques,
et quae prima rudes tuba perstrinxisset in armis
aures tironi. Prospectu paverat idem
ruris inassuetos oculos animumque priorem,
hic segetes, illic silvam miratus et amnem,
mox in aquaque anates et supra tecta columbas.
Dein in quincuncem directas ordine vites,
ut si quas legio depugnatura cohortes
pandisset virides: at aves, non signa canebant:
dein late corvis nigrescere viderat arvum,

quippe ubi fumaret caedes et pugna sileret:
non oculos hominum, quaerebant semina corvi:
qui moniti vigilum subito clangore duorum
omnes vasa cito sua collegere volantes.
Post animi vagus e densa defringere saepe
haud veritus baculum sibi, se deprendit, ut olim
difficili saxis atque herbis vite minantem.
Denique contendit putrem subrepere vicum
iam vergente die, placidisque quiescere castris
centurio: caligis via vici dura sonabat:
atque illum a trivio pueri videre tribules
inque illum subito dextra laevaque coorti,
,dic aquilas, dic arma’ fremunt ,dic bella cruoremque’.


Expulerat ferula ludi paulo ante magister
germanos asinos: at pulli currere lusum.
Tum loculi fudere nuces, pila multa per auras
exsiluit, male quae tacita sub veste latebat:

tum variae voces: hic clamat, ,Rex erit’ ille
,Non erit’, ,Extremum scabies’ simul ,occupet’ omnes.
At circumvolitant Numidae per cuncta pusilli
et plausis minitantur equis: nihil hinnit arundo.
Ut vero caligae vetulum sonuere gregales,
en castella ruunt nucibus constructa quaternis,
rex regno cedit, puerique in arundine longa
hinc illinc equitant auditum funebre bellum.

 
,Centurio, pueri quo bello tela fuerunt?[2]
Quid vos infanti respersi sanguine vultum?
Num tendi tabes oculos et pila sinebat?
Nemon unus erat praefracta ex gente superstes?
Qui vos sollicitos docuistis rite propinquos?[3]
Hoc repetas. Galeas clypeosque et corpora pleno
nonne quidem fluvio longe portare dedistis?
Hinc populi fluit usque ferens fragmenta perempti
turbitus atque ciet ripas ululatibus amnis.

Aut placeat flavos potius memorare Sygambros.
Ut fugiens olim latuit sub sanguine nigro
Arminius? Quem nos non debellavimus esc quis?’



Haec una pueri: respondet miles: ,At haec est
vis: cuneum datis et ruitis testudine facta:
erumpam quandoque, nefas, obsessus....’ Et illi:
,Imo, age, quod nullo refluit mare litore, narra,[4]
narra mille novum perculsum navibus aequor.
Vidistin magnos humano corpore pisces?
Cur non das nobis hominem qua nocte marinum[5]
videris in transtris et qua sub luce sedentem?
Ut subito mare per tenebras aurescere coepit
et polus? Ille quidem secum quid triste canebat?
Nunc licuit nobis metam contingere rerum.
Terrarum nobis impervius angulus esc qui?’


Interea ad multo velatum flore sacellum

sederat in saxo, iam cum res esset in arto,
centurio, cepitque hostes herbosa crepido.
Ut cum passeribus sub noctem saepe cupressus
multis multa sonat, quam prospexere virentem
illi a mane vagi, dum semina condit arator:
deversoriolum sibi quisque laboribus? actis
nunc legit in foliis: avibus scatet arbor et umbra:
protinus exsultant et de cultore triumphant:
ac procul effusum necopinus credidit imbrem
rusticus, aut magno misceri turbine lucum:
cum si qui cauti sonitus pedis ingruit, aut si
decidit in terram gravis ipsa ex arbore baca,
conticuere: silet caelum, terramque tenet nox:
vix hic dicturus digitum bene sustulit, illi
ore favent. Circum velox auditur hirundo
ec coepit quandoque queri ranunculus.

,Olim
Semper ego ut mea bella crepem? Concurritur, io,

res geritur pilis et digladiamur honeste:
bellatur belle. Sed et est quod torqueat ora
et quod corniculum merita de casside ferme
excutiat, pupi. Nam primuspilus — Adesdum —
inquit — coge manum, pete collem nomine.... nomen
fugit.... eum grumum qui corvos pascit ad urbem:
convivabuntur, nobis de more coquis: i —
Heu pudet hastatum cum torquibus atque catellis
carnifici servare cruces, assistere morti,
ut vos saepe planis, aut si funambulus anceps
detineat: sicut memini, cum prorsus in aure
non homini soli nisi quid garriret hirundo....
barbara sed lingua est, et non intelligitur....’ ,Quid?
Non intelligimus’ canit una voce corona.
,Recte corripitis: paulo altius ordiar.
Olim,
illic unde parant homines opobalsama lauti,
dum vagor, ecce lacus ad ripam visus amoeni

stans in navicula, medius caelique marisque,[6]
quidam.... quem dicam? Stantem pro licore turbam
ingentem, tamquam pueros pater ipse, docebat.
Vox ripam leni plangebat flamine pulsa
alterni velut unda maris. Faciebat in aura
pendens verba velut de caeruleo suggestu.
Ipse videbatur blanda terram, mare, caelum
atque animos hominum tranquillavisse loquela.
Adstabant inopes omnes curisve remorsi
et querulae matres et servi torva tuentes:
laetitiam vultus illo dicente trahebant
,Quid dicebat?’ ,Eram, nobis ut par erat, illo
in sermone rudis: iactacum saepe sed unum
edidici verbum.’ ,Quod, sodes?’ ,Eloquar.
Olim
deprendi mediis, sedeo ut nunc ipse, sedentem[7]
in pueris. Matres teneros hinc inde ferebant
infantes, quos ille quidem contingeret: ultro

aequales annis currebant undique vestris.
Ille manu mulcens amplexabatur ad unum
omnes. At comites simul obiurgare, minari,
matribus irasci: tumidos pacare magister,
sive quis ille fuit. Mox me subeunte, velut si
sese in conspectum tacito pede larva dedisset,
fit fuga. Sed pueri galeam gladiumque paventes
in gremium cari se reiecere magistri.
Quid? num cernebant veteris vestigia caedis?
Restiteram. Tum triste quidem sed dulce sonans vox
illa meas, unam quam noram, venit ad aures....’
,Quid vero vox illa sonat?’ ,Nil milite dignum
profecto, pueri.’ ,Quid, sodes?’ ,Eloquar.
Olim,
huius cum gencis sacra versarer in urbe,
perculit insolitus plebis concursus et aestus.
Omnibus e vicis effundebantur eodem
gestantes manibus ramos pallentis olivae:

tum vestimentis homines ec frondibus artas
sternebant et flore via, laudesque canebant
nescioquas, ut equis ubi currus ducitur albis.
Dum quae sic dubito vis illa aut qui furor, ecce
in tarda, pueri, vectum demiror asella
hunc hominem. Turbae veniens adridet ovanti.
Conclamant. Sequitur subsultim pullus asellam.
Interdum veritus ne in turba deerret alumnus,
respicit ille, manu pavidum demulcet et haeret.
Dum sic adsisto, me ultro cognovit, et illo
me praetergrediens afflavit murmure vocis.'
,Quae vox illa fuit?’ ,Jam sum dicturus.
Ad arcem
illam non longo primus post tempore pilus
miserat et silva derasam prorsus et herbis,
sed qua cum staret nullis radicibus arbos.
Scilicet adstabam crucibus. Quid quaeque teneret,
susque id deque fuit. Collis clamore sonabat

et probris. Veniente tamen iam vespere clamor
et tumor hinc et faex omnis concesserat urbis.
Iam non sole tholus templi fulgebat et auro.
Multa, ut nunc, pueri, circum volitabat hirundo,
et roseas memini fluitare per aera nubes.
Ad patrias Ulubras mihi tum remeasse videbar
et matris, velut in somnis, audire querelam.
Nescioqui caput attollo. Quemne in cruce tandem
adfixum clavis tum me vidisse putatis?
Illum qui parvos ad se miserosque sinebat,
Hic de infelici vepallidus arbore, iamque
ipsa in morte, mihi sceleris letique ministro
demisit vocem....’ ,Quae vox, pater, illa fuit?’ ,Pax.
Nec plura his. Luteus matres acceperat omnes
nidulus: at pulli tepidis mussare sub alis.
Mittunt longinquae ranae quandoque querelas.
Atque hic centurio similis meditantis, ,Homo’ inquit
,Vere Iustus Erat. Mortis cruce causa pependit:

Hic rex. Mirabar: sed mox fregisse sepulcrum
rumor erat. Vivumne ausim nunc credere? Dicunt
audiri vocem, caedes ubi facta, monentis:
Pax.’ Pueri circumspiciunt. Iam nocte silebant
omnia. Tempus erat cubitum discedere. Sed non
filius Albini satis exactoris habebat.
,Dic etiam: nobis terrarum impervius ullus
angulus est, Aetri? quem nos non vicimus, est quis?’

  1. Flor. IV. 12.
  2. Flor. IV. 12.
  3. Flor. IV. 12.
  4. Tacit, Ann. II. 23.
  5. Plin. Hist. Nat. IX. 4. 2, Tacit. Ann. II. 24.
  6. Matth. XIII. 2.
  7. Marc. X. 13.