Jump to content

Charta (Albertus Miciacensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Charta
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Charta (Albertus Miciacensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.AlbMic.Charta8, cc_idno: 9755

Charta

139.0585A| In nomine Christi, ego Albertus, abbas abbatiae sanctorum Stephani protomartyris et Christi confessoris Maximini, notum volo fieri cunctis curam gerentibus sanctae Dei Ecclesiae quia antequam ordinem suscepissem monasticum, erat mihi quidam alodus ex materna haereditate, non ex alicujus beneficio, quem sancto Petro in Gemmetico monasterio, ubi habitum suscepi, dedi pro remedio animae meae filiique mei Arnulfi Turonensis archiepiscopi, et parentum meorum, ut sanctus supradictus intercessor sit pro nobis apud Deum. Est autem ipse alodus in pago Bellemensi, quem vocant Domna-Maria, 139.0586A| quem sancto Petro dedi cum appendiciis suis. Jussi autem fieri hanc chartam, ne aliquis post me possit sancto Petro abstrahere. Quod si aliquis praesumpserit, cum Juda proditore, Anna et Caipha damnationem accipiat. Haec autem chartula ut firmior sit, eam subter firmavi, et parentibus meis corroborandam obtuli. S. Alberti abbatis. S. Radbodi Saïensis episcopi. S Arnulfi Turonensis archiepiscopi. S. Ribaldi. S. Gisleberti. S. Roberti regis. S. Willelmi Bellemensis. S. Richardi comitis Normannorum.