Jump to content

Charta (Annemundus Lugdunensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Charta
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87

Charta (Annemundus Lugdunensis), J. P. Migne

BREQUIGNY MONITUM.

(0473A)Charta qua Annemundus, Lugdunensis praesul, Lugdunensi Sancti Petri parthenoni dona confert, vel collata confirmat, pugnat cum charta Girarti, quae nemini suspecta fuit. Ergo spurium censemus instrumentum quod Annemundo adscribitur. Sic censuerunt auctores Novae Galliae Christianae, t. IV, col. 283. In hoc autem praecipue pugnant ambo haec instrumenta, quod in charta Girarti monasterium Sancti Petri Lugdunensis ineunte sexto saeculo conditum (0474A)dicatur, et id testatur recepta in hac Ecclesia traditio; Annemundi vero charta dona memorat collata huic monasterio tribus ante saeculis, per Albertum nobilissimum virum, qui ibi duas filias Deo dicaverat. Inditus Annemundo archiepiscopi titulus supposititio instrumento mirifice congruit.

(Hanc chartam recudimus inter saeculorum VII et VIII ecclesiastica monumenta, tom. LXXXVIII, col. 1164.)