Migne Patrologia Latina Tomus 87
Charta (Landericus Parisiensis), J. P. Migne
Charta
(0299A)Divina largiente gratia, Landericus, Parisiorum Ecclesiae episcopus.
Quoniam quidem inter ea quae, Dei disponente providentia, cursu temporis agimus, si quid recte (0299B)actum est, ad illius, qui et dando praemonuit et posse contulit, gloriam et nostram prosperitatem non est dubium adtinere, decet etiam praesertim eos qui in sacris ordinibus eminere videntur, privatae et publicae rei ita curam agere, ut et sua peccamina annullare, et, si quid est virtutis, hoc semper ad altiora studeant provehere, et aliorum vel benefacta commendare, vel vitia invigilent corrigere. Debet etiam esse grata omnium Dei fidelium inter se familiaritas et in expectandis dandisque beneficiis adeo opportuna propinquitas, ut nulli prorsus digna petenti, non modo non abnuat, verum etiam ut amplius quod dignum est ab altero petere postuletur. Quapropter noverit omnium catholicae Ecclesiae cultorum generalis universitas quod domnus gloriosissimus Clodoveus, (0299C)Francorum rex, divino irradiatus lumine, religiosa petitione humilitatis nostrae extremitatem poposcit, ut et nos, et canonicorum nostrorum communis fraternitas, securitatis et incommutabilitatis privilegium ederemus, pro reverentia sancti Dionysii, sociorumque ejus Rustici et Eleutherii, qui cum eo laurea martyrii sunt redimiti, ad basilicam ipsorum, ubi ipsi corpore requiescunt, et in virtutum miraculis coruscant, et ubi Dagobertus, genitor suus, quondam rex, vel genitrix sua Nanthildis regina, sepulturas habere videntur; quanquam sancta Carthaginensis synodus, facta a domino bonae memoriae Bonifacio ejusque coepiscopis, non prohibeat monachos (0300A)sub privilegio proprio residere, vel sancti Augustini libri de ecclesiasticis gradibus doceant monachos sub quiete regulariter viventes sua singulari lege debere quiescere, et ab omni infestatione clericorum (0300B)intrepidos permanere, ne saecularis strepitus eos laedat quos districta regula servitutis Domini moderatur. Quod nos considerantes, dum et canonica institutio nos hac de re non praejudicat, vel ideo quia supradicti domni Clodovei regis petitio quasi nobis jussio est, cui difficillimum est resisti, vel pro reverentia tantorum martyrum, quorum patrocinio se ipse commisit, seu ut ipsis monachis secundum sanctum ordinem vivere liceat, et ut tam pro nobis quam pro omnibus nostrae Ecclesiae fratribus Deum orent, ipsum privilegium plena voluntate, una cum consensu fratrum meorum, ipsis concessisse visus sum. Per quod decerno, atque ob testificationem divini nominis interdico, ut nec ego deinceps, nec (0300C)ullus successorum meorum hoc audeat infringere, vel temerario ausu aliquatenus violare, videlicet, ut omnis presbyter vel clericus, ex his qui in ipso castro praefati beatissimi Dionysii martyris, vel extra, ex loco qui dicitur fons sancti Remigii, sicut via distinguit quae praebet iter juxta pratum quod dicitur Formosum, usque ad ecclesiam sancti Quintini martyris, et illinc per regalem stratam, donec veniatur ad vivarium in capite Tricini pontis, sicut prata fratrum distinguunt, usque ad praefatum locum fontis sancti Remigii, omnes illi qui in hoc circumscripto spatio ecclesiis serviunt, sint liberi et absoluti ab omni debito et redditione circadarum et synodorum. Tamen volumus, et pro reverentia sancti martyris (0301A)Dionysii concedimus ut, si necessitas eis fuerit, ex nostro vel successorum nostrorum episcopatu, sine precio crisma et oleum suscipiant. Et si quis eorum presbyterorum vel clericorum forte aut occisus (quod absit) aut vulneratus fuerit, aut ex eis omnibus alicujus injuriae acclamatio surrexerit, quicquid ex hiis omnibus nos adtinere videtur, hoc totum abbati qui in ipso sancto loco praefuerit, caeterisque fratribus, habendum et disponendum concedimus. Quod si aliquis calliditate aut cupiditate praeventus fuerit, et ea quae sunt superius comprehensa temerario spiritu violaverit, tribus annis poenitentiam agat a communione fratrum sequestratus, et nihilominus hoc privilegium, Christo protegente, qui et adjuvet illud conservantibus, et dissipet illud destruere (0301B)cupientibus, perpetuum maneat incorruptum. Quam diffinitionem constitutionis nostrae, ut nostris et futuris temporibus valitura sit, manus nostrae subscriptionibus roboravimus, et coepiscopis domnis et fratribus nostris rogando supplicamus, ut ipsam insuper firmare debeant. In Christi nomine Landericus, ac si peccator, episcopus urbis Parisiacae, hoc privilegium consensi et subscripsi. Munemundus episcopus consensi et subscripsi. Gonualdus episcopus (0302A)consensi et subscripsi. Vulfolenus episcopus consensi et subscripsi. Armentarius episcopus consensi et subscripsi. Runicus episcopus consensi et subscripsi. Malchardus episcopus consensi et subscripsi. Eligius episcopus consensi et subscripsi. Grator episcopus consensi et subscripsi. Joannes episcopus consensi et subscripsi. Burgundofart episcopus consensi et subscripsi. Richoaldus episcopus consensi et subscripsi. Baldomerus episcopus consensi et subscripsi. Audoenus episcopus consensi et subscripsi. Taurinus episcopus consensi et subscripsi. Eustogius episcopus consensi et subscripsi. Laridandus episcopus consensi et subscripsi. Bertefredus episcopus consensi et subscripsi. Audobertus episcopus consensi et subscripsi. Clarus episcopus consensi et subscripsi. (0302B)Lastardus episcopus cons. et subs. Litterius epis. cons. et subs. Palladius epis. cons. et subs. Aetherius e is. cons. et subs. Ingildus epis. cons. et subs. Audebertus epis. cons. et subs. Facto privilegio sub die Kalendarum Julii, in anno quinto decimo, regnante Clodoveo, gloriosissimo rege. Ego Austrolenus tutor, jubente domno Landerico, episcopo, hoc privilegium scripsi et subscripsi.