Jump to content

Charta Malmesburiensis (Edgarus Anglorum)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Charta Malmesburiensis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138

Charta Malmesburiensis (Edgarus Anglorum), J. P. Migne cc_id: cps_2.EdgAng.ChaMal, cc_idno: 9703


Charta Malmesburiensis ¶

138.0519C| Ego Edgarus, totius Albionis basileus, necnon maritimorum seu insulanorum regum circumhabitantium, adeo ut nullius progenitorum meorum subjectione, largiflua Dei gratia suppetente, sublimatus, quid imperii mei potissimum Regi regum dono darem, tanti memor honoris, solertius saepe tractavi. Piae igitur fautrix devotionis pervigili meae studiositati superna subito insinuavit pietas, quaeque in regno meo sancta restaurare monasteria, quae velut muscivis scindulis, cariosisque tabulis, tigno tenus visibiliter diruta, sic (quod majus est) intus a servitio Dei ferme vacue fuerant neglecta. Idiotis nempe clericis ejectis, nullis regularis religionis disciplinae subjectis, plurimis in locis sanctioris seriei, scilicet monachici habitus, praefeci pastores, ad 138.0519D| ruinosa quaeque templorum redintegranda opulentos eis fiscalium munerum exhibens sumptus. Quorum unum, nomine Eluricum, virum in omnibus ecclesiasticum, famosissimi constitui custodem coenobii, quod Angli bifario vocitant onomate Maldemelsburh. Cui pro commoditate animae meae, ob Salvatoris nostri, ejusque Θεότοκου semper virginis Mariae, necnon apostolorum Petri et Pauli, Aldelmique almi praesulis, honorem, particulam terrae, et nominatim terram cum pratis et silvis, munifica liberalitate restitui. Haec a praedictis accommodata clericis a contentioso 138.0520C| injuste possessa est Edolnoto [ al. Edelnodo]: sed superstitiosa subtilique ejus disceptatione a sapientibus meis audita, et conflictatione illius mendosa ab eisdem me praesente convicta, monasteriali a me reddita est usui, anno Dominicae incarnationis nongentesimo septuagesimo quarto, regno vero mei decimo quarto, regiae conversationis primo. Haec Malmesburiensis.

SUBSCRIPTIONES.

  Ego Edgarus, totius Albionis finitimorumque regum basileus, cum signo sanctae crucis istud chirographum confirmavi.

  Ego Dunstanus, Dorobernensis archiepiscopus, istud donum regium hagiae crucis trophaeo corroboravi.

  138.0520D| Ego Oswaldus, Eboracensis archiepiscopus, subscripsi.

  Ego Athelwoldus, episcopus Wintoniensis, consignavi.

  Ego Lefwinus, Dorcacistrensis episcopus, consensi.

  Ego Alstanus, episcopus Londoniensis, annui.

  Ego Turketulus, abbas Croylandiae, subnotavi.

  Ego Athelgarus, abbas novi monasterii Wintoniae, approbavi.

  Ego Adulphus, abbas Burgensis, collaudavi.

  138.0521A| Ego Alferus dux adfui.

  Ego Athelwinus dux astiti.

  138.0522A| Ego Britholdus dux aspexi.

  Et alii.

Quotation analysis