Jump to content

Charta de Oswadeslau (Edgarus Anglorum)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Charta de Oswadeslau
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138



Charta de Oswadeslau (Edgarus Anglorum), J. P. Migne cc_id: cps_2.EdgAng.ChDeOs, cc_idno: 9705

Charta de Oswadeslau ¶

138.0485D| Altitonantis Dei largiflua clementia, qui est Rex regum et Dominus dominantium, ego Edgarus Anglorum basileus, omniumque regum insularum Oceani quae Britanniam circumjacent, cunctarumque nationum quae infra eam includuntur, imperator et dominus, gratias ago ipsi Deo omnipotenti regi meo, qui meum imperium sic ampliavit et exaltavit super 138.0486D| regnum patrum meorum, qui licet monarchiam totius Angliae adepti sint, a tempore Aestelstani, qui primus regum Anglorum omnes nationes quae Britanniam incolunt sibi armis subegit, nullus tamen eorum ultra ejus fines imperium suum dilatare aggressus est. Mihi autem concessit propitia divinitas, cum Anglorum imperio omnia regna insularum Oceani 138.0487A| cum suis ferocissimis regibus usque Norvegiam, maximam partem Hiberniae, cum sua nobilissima civitate Dublina, Anglorum regno subjugare; quos etiam omnes meis imperiis colla subdere, Dei favente gratia, coegi.

Quapropter et ego Christi gloriam et laudem in regno meo exaltare, et ejus servitium amplificare, devotus disposui, et per meos fideles fautores, Dunstanum videlicet archiepiscopum, et Athelwoldum ac Oswaldum episcopos (quos mihi Patres spirituales et consiliatores elegi) magna ex parte, secundum quod disposui, perfeci, etc.

Si quidem temporibus antecessorum meorum regum Anglorum, monasteria, tam monachorum quam virginum, destructa, penitus rejecta in tota 138.0487B| Anglia erant, quae ego ad Dei laudem pro remedio animae meae reparare, et servorum et ancillarum Dei numerum multiplicare devovi. Et ipsis supradictis meis cooperatoribus strenue annitentibus, jam quadraginta et septem monasteria cum monachis et sanctimonialibus constitui: et si Christus vitam mihi tandiu concesserit, usque ad quinquagesimum remissionis numerum ( id est jubilaei), meae devotae Dei munificentiae oblationem protendere decrevi.

Unde nunc in praesenti monasterium, quod praedictus reverendus episcopus Oswaldus, in sede episcopali Wiogreceastere, in honore sanctae Dei genitricis Mariae amplificavit, et eliminatis clericorum naeniis et spurcis lasciviis, religiosis Dei servis monachis 138.0487C| meo consensu et favore confultus [ al., suffultus] locavit: ego ipsis monasticae religionis viris regali auctoritate confirmo, et consilio et astipulatione principum et optimatum meorum corroboro et consigno, 138.0488A| ita ut jam amplius non sit fas neque jus clericis reclamandi quidquam inde; quippe qui magis elegerunt, cum sui ordinis periculo et ecclesiastici beneficii dispendio, suis uxoribus adhaerere quam Deo caste et canonice servire. Et ideo cuncta quae illi de ecclesia possederunt, cum ipsa ecclesia, sive ecclesiastica, sive saecularia, tam mobilia quam immobilia, ipsis Dei servis monachis ab hac die perpetualiter regiae munificentiae jure deinceps possidenda trado et consigno, ita firmiter, ut nulli principum, nec etiam ulli episcopo succedenti, fas sit aut licitum quidquam inde subtrahere, aut pervadere, aut ab eorum potestate subripere, et in clericorum jus iterum traducere, quandiu fides Christiana in Anglia perduravit, etc.

  138.0488B| Facta sunt haec anno Dominicae incarnationis 964, indictione VIII, regni vero Edgari Anglorum regis sexto, in regia urbe quae ab incolis. . . . . nominatur; in natali Domini, festivitate sanctorum Innocentium, feria quarta.

  SUBSCRIPTIONES.

  Ego Eadgar, basileus Anglorum et imperator regum gentium, cum consensu et principum et archiepiscoporum meorum, hanc munificentiam signo crucis corroboro.

  Ego Aelfrith, regina consensi, et signo crucis confirmavi.

  Ego Dunstan, archiepiscopus Dorobernensis Ecclesiae Christi, consensi et subscripsi.

  Ego Oscitel, archiepiscopus Eboracensis Ecclesiae, 138.0488C| consensi et subscripsi.

  Ego Aferic, dux.

  Ego Bruthnod, dux.

  Ego Adrigari, dux.