Chartae (Eginhardus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chartae
Saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104


Chartae (Eginhardus), J. P. Migne

I. Charta qua Eginhardus, annuente Imma uxore sua, cellam Michelstadt cum appenditiis, retento ejusdem usufructu, monasterio Laureshamensi concedit. (Ann. 819, 12 Septembr.) (Helvich, Antiquitates Laureshamenses, p. 41.) Dominus ac Redemptor noster corporaliter in terris conversatus, homines, variis sordibus peccatorum inquinatos, admonere dignatus est, dicens: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis; et iterum: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, qui vos recipiant in aeterna tabernacula. Idcirco nos, in ipsius Dei omnipotentis et ista jubentis nomine, Eginhardus et Imma, simul de salute animarum nostrarum cogitantes, et de abolendis peccatis (0601B)nostris, beataeque ac perpetuae vitae praemiis consequendis pari devotione tractantes, hoc testamentum facere decrevimus. Per quod spontanea et integra voluntate donamus, quod ab hodierna die donatum esse volumus, id est, cellam nostri juris vocabulo Michlenstat, sitam in pago Plumgowe, in silva quae dicitur Odenewalt super fluvium Mimilingum, quam nobis gloriosissimus princeps domnus Hludowicus imperator largissima liberalitate concessit, et de jure suo in nostrum jus solemni donatione transtulit, ac praecepti sui auctoritate in proprietatem nobis confirmavit. Hanc, ut diximus, cellam sub integritate cum omnibus appendiciis et terminis suis, et cum omnibus ad se pertinentibus, id est, basilicis, domibus, caeterisque aedificiis, terris, pratis, silvis, campis, (0601C)pascuis, aquis, aquarumve decursibus, cultis locis et incultis, mobilibus rebus et immobilibus, ac seipsas moventibus, mancipiis diversi sexus et aetatis, numero centum, donamus et tradimus ad basilicam sive monasterium venerandi martyris Christi Nazarii, quod vocatur Lauresham, et est constructum in pago Rhenense, in ripa fluminis quod dicitur Wisgoz, ubi tempore praesenti vir venerabilis Adalungus abba Deo deservientis congregationis pastor et rector esse cognoscitur. Ea videlicet ratione memoratam donationem atque traditionem facientes, ut, quamdiu in hac mortalitate divina jussione vixerimus, habeamus praedictam cellam in nostra potestate, et sub nostra ordinatione, absque ullius personae (0601D)aut potestatis contradictione vel impedimento, tam simul, quam singillatim per successionem, si, uno superstite, alter e nobis ante decesserit. Filios quoque si nos habere contigerit, unus ex eis in eadem possessione nobis jure precario succedat. Post obitum vero nostrum, memorata cella cum omni integritate ad praenominatum venerabile monasterium absque ullius contradictione recipiatur, et in ejus potestate atque dominio perpetuo permaneat. (0602A)Et si aliquis contra hoc nostrae donationis testamentum resultare voluerit, aut illud convellere atque evacuare temptaverit, primitus Christum et sanctum martyrem ejus Nazarium nefandis ausibus suis contrarium sentiat, et insuper, fisco distringente, mulctam de rebus propriis parti praedicti venerabilis monasterii coactus exsolvat, auri videlicet libram unam, argenti pondo XII. Et hoc testamentum, atque haec donatio nostra firma et inviolata permaneat. Et si, quocunque tempore, a quolibet homine aliud instrumentum in nostro nomine prolatum fuerit, quod huic nostro testamento contrarium sit, indicium datorum anterius vel posterius habens, etiamsi manu nostra videatur vel dicatur esse firmatum, vacuum et inane remaneat, et nullum effectum (0602B)obtineat; sed, ut praediximus, haec donatio nostra perenni stabilitate firma et inviolabilis perseveret, stipulatione subnixa. Et ut hoc testamentum, juxta legis consuetudinem, integram firmitatem accipiat, propriae manus subscriptione illud firmare decrevimus, et idoneorum testium, qui ipsam donationem viderunt, signaculis roborari fecimus.--Facta donatio in Laureshamo monasterio, II Idus Septembris, anno VI regni domini nostri Hludowici gloriosissimi imperatoris in Dei nomine feliciter.

Ego Eginhardus peccator et donator recognovi et manu propria subscripsi. Ego Imma consensi et subscripsi. +Signum Rabangarii. +Signum Warbotonis. +Signum Wolfberti et aliorum.(0602C) Ego Hirmimarus diaconus et notarius imperialis, rogante Eginhardo, hoc testamentum scripsi et subscripsi.(0602C) II. Descriptio locorum terminorumque villae Michelstadt ab ipso Eginhardo facta. (Helvich, ibid.) Quoniam sunt quidam qui, fastu saeculari turgentes et semetipsos amantes, a Christi fidelibus sacris ecclesiis seu monasteriis contradita invadunt, aut ut sibi haereditario jure retineant, aut mundiali baltheo in beneficio dividant: ego Eginhardus, ne in his, quae de regia manu Hludowici imperatoris in loco Michlenstat contraxi, manus iniquorum praevaleat, advertat, obsecro, fidelium tam sequentium quam (0602D)praesentium memoria, qualiter in unum sint collecta, quibusve expressa vocabulis. Postquam eum locum praenominatum Laureshamensium dominationi subjugare disposui, adscitis quibus notum fuerat, terminum et vocabula locorum diligenter investigavi, et recenti memoria notarium meum Lutherum exprimere litteris jussi: ea videlicet circumspectione, quia multorum monasteriorum eis praedia conjunguntur, et diversorum dominorum beneficia circumquaque (0603A)terminantur. Haec igitur terminorum loca et locorum vocabula designantur hoc modo: Dum a monte Mamenhart incipiunt, et totum eundem montem usque ad plateam comprehendunt; a platea usque ad duplicem quercum; inde inter Ulenbuch et Rumpheshusen ad quercum; de quercu ad fluvium Bramaha; per hujus descensum in Willinebach, per hujus ascensum usque ad lapideum rivulum; inde ad Willineburch, per unam portam intro, per alteram foras. Inde in ripam Euterun, per hujus descensum ad Langenvirst, ubi Langenvirst scinditur. Super Langenvirst ad Breitensol; inde per Eichendal ad flumen Urtella. Per hujus ascensum in Vinsterbuch; inde ad Phaphenstein Eginhardi. A Phaphensteine supra Richgeressneitten; inde ad verticem Clophendales ad Clophenberck; inde in Cuningesbrunnen. (0603B)Per hujus descensum in Mimelingen; per hujus ascensum ad Manegoldescellam; ab hac in fluvium Mosaha. Per hujus ascensum in Geroldesbrunnen; inde ad Ellenbogen in flumen Branbach. Per ejus descensum in Mimelingen; ex qua ad quercum inter Grascapht et Munitat; inde iterum ad montem Mamenhart.(0603B) III. Charta Eginhardi, monasterii S. Servatii confessoris abbatis, qua Meginfridum ejusdem monasterii servum, ad sacros ordines electum, solemniter manumittit. (Ann. 819 vel 821.) (Dom. Bouquet, Recueil des Hist., tom. VI.)

(0603C) Auctoritas ecclesiastica patenter admonet; insuper et majestas regia canonicis decretis religione constantissima concordat, ut quemcunque sacros ad ordines, ex familia propria, promovendum ecclesia quaeque delegerit, hunc in praesentia sacerdotum, caeterorumque clericorum canonice degentium, simulque et nobilium laicorum, is, qui tunc temporis ejusdem ecclesiae rector fuerit, manumissione solemni a jugo servitutis absolvat, ejusque libertatem datam illi, coram testibus, ingenuitatis charta confirmet. Idcirco ego in Dei nomine Eginhardus abbas venerabilis monasterii sancti Servacii confessoris Christi, hunc famulum ecclesiae nostrae, nomine Meginfridum, ad sacrum ordinem ab unanimitate venerandae congregationis nostrae concorditer electum, (0603D)ad altaris cornu, in praesentia sacerdotum et nobilium (0604A)virorum, per ecclesiastici atque imperialis decreti, sicut superius conscriptum est, auctoritatem, civem romanum statuo; et per hujus paginae, quae ob confirmandam ejus ingenuitatem a me conscripta est, traditionem, a vinculo servitutis absolvo: ita ut ab hodierno die vel tempore bene ingenuus, atque ab omni servitutis vinculo securus permaneat, tanquam si ab ingenuis fuisset parentibus procreatus vel natus. Eam denique pergat partem, quam ei canonicae liberationis honor concesserit, habens ad hoc portas apertas, sicut caeteri cives romani. Ita ut deinceps neque nobis, neque successoribus nostris ullum debeat noxiae, vel servilis conditionis servitium, neque aliquod libertinitatis obsequium; sed omnibus diebus vitae suae sub certa plenissimaque ingenuitate, sicut alii cives romani, per hunc manumissionis (0604B)atque ingenuitatis titulum, semper bene ingenuus atque securus existat; et de peculiare quod habet, aut quod abhinc assequi potuerit, faciat secundum canonum auctoritatem libere quidquid voluerit. Et ut haec manumissionis et libertatis auctoritas inconvulsam atque inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria subter firmavi, sacerdotes quoque et clerum ecclesiae nostrae, necnon et laicos nobiles, qui huic absolutioni praesentes fuerunt, similiter subter firmare rogavi. Actum Trajecto citra Hrenum in monasterio sancti Servasii, anno, Christo propitio, imperii domni [ Hludowici ] VI, indictione XIIII.--Ego Eginhardus abbas, manu propria subscribendo firmavi.(0604C) IV Commutatio mancipiorum inter Eginhardum abbatem et Theodradam monasterii S. Mariae Argentogilensis abbatissam. (An. 824.)(Mabillon., de Re diplomatica.) Oppitulante Domino Jesu Christo, placuit atque convenit inter Theodredane nobilissima abbatissa de monasterio sanctae Mariae Argentogilense, nec non et inter venerabilem Eginhardum abbatem, una cum consensu et voluntate ancillas Dei ibidem consistentium, et bonis hominibus consentientes, ut mancipia inter se commutare vel excamiare deberent. Quod ita et fecerunt. Dedit igitur praecellentissima Theodrada abbatissa de ratione sanctae Mariae partibus Eginhardi abbatis, homine aliquo, (0604D)nomine Gulfoco presbytero. Similiter pro hujus (0605A)rei compensatione dedit econtra domnus Eginhardus venerabilis abbas partibus sanctae Mariae mancipia duo his nominibus, Imboldo et Vulframno, ita ut ab hodierna die quidquid de hoc quod unusquisque ex nobis accepit, pro oportunitate sua facere elegerit, liberum in omnibus perfruatur arbitrio. Et illud pro firmitatis studium inter nos successoribusque nostris inserere pactum, ut duas epistolas de hac re uno tenore conscriptas facere seu conscribere deberemus. Quod ita et fecimus. Nec nobis, neque successoribus nostris, contra pare suo de hoc quod accepit a pare suo ullo unquam tempore calumniam aliquam vel repetitione generare praesumat. Quod qui fecerit, rem quam accepit amittat, et insuper pari suo, cogente fisco, auri libra una, argenti pondua sex coactus (0605B)exsolvat, et repetitio sua nullum obtineat effectum, sed praesentes commutationes has firmas et stabiles valeant perdurare.--Actum Argentogelo ante basilica sanctae Mariae, anno undecimo regnante domino Hludowico piissimo imperatore.

+Signum Egishario vicedomino. +Signum Theotboldo. +Signum Derulfo. +Signum Berhario. +Signum Aneloni. +Signum Anseluco.(0605B)

V. Charta Eginhardi S. Blandinii Gandensis abbatis qua Nordberto praestarie concedit quasdam res ad monasterium Blandiniense ab eodem delegatas. (An. 830, 21 Jan.)(Teulet, Opp. Eginhardi.) Venerabile in Christo Eginhardus abbas. Dum non (0605C)est incognitum qualiter res tuas quod tu comparasti et ad monasterium nostrum tradidisti et ad opus fratrum nostrorum delegasti atque firmasti, sed postea tua fuit petitio, et nostra non denegavit voluntas, ut ipsam rem et illa terra, quod Thiodsumda habuit, per beneficium nostrum tibi Nordberto hoc prestitissemus. Quod ita et fecimus; et ad onorem tuum quando aliquantis temporibus ad monasterium nostrum venires, tibi provendam dare faciamus, et pro usu fructuario de ipsas res nobis censum levasti ut annis singulis, ad festivitatem sancti Martini, dare debeas denarios II, et ipsum censum debent fratres accipere. Et sic nobis conplacuit atque convenit ut ipsas res nec venderis, nec donaris, nec alienaris, (0605D)nec concambiaris, nec in ullo naufragio mittere licentiam non habeas; nisi tantum, dum diu advixeris, usitare et emeliorare facias. Et, post obitum tuum, quod tu comparasti et in beneficio nostro habuisti, et illa alode quod antea tradidisti, ab illo die has res fratres hoc habere debeant ad mensam et ad opus eorum. Et Odbertus liceat percensire hoc clero vel d. II, et ipsum censum debent fratres accipere, (0606A)qui infra monasterio sunt, in anniversaria tui pro anima tua. Facta prestaria in monasterio Blandinio publico sub die XII kal. Febr. anno XVI regnante domno nostro Hludowico gloriosissimo imperatore.

+Ego Eginhardus abbas recognovi et subscripsi.--Sign. Egeshario vicedomino.--Sign. Badurico custus ( sic ) presbytero.--Sign. Wincgario decano presbytero.--Sign. Fletuualdo presbytero.--Sign. Ermenlando presbytero.--Sign. Regenmundo presbytero.--Sign. Thegenlando presbytero.--Sign. Hrodgario diacono.--Sign. Johannus ( sic ) subdiacono.--Sign. Odric subdiacono.--Sign. Teutmundo clerico.--Sign. Folcuuinzo clerico.--Sign. Sigeberto clerico.--Sign. Brunhardo clerico.--Sign. Adalgario diacono.--Sign. Egelmundo presbytero. (0606B)--Sign. Erchenmaro presbytero.--Ego Rinhadus presbyt. scripsi.(0606B)

VI. Charta ejusdem argumenti pro Engelhardo. (Ann. 830 vel 839, 7 Sept.) Venerabile in Christo Eginhardo abbate de monasterio Blandinio, dilecto amico nostro Engelhardo. Dum non est incognitum, qualiter aliquam alodem tuum ad monasterium nostrum tradidisti atque firmasti, hoc est in pago Rodaninse in loco qui vocatur Facum, prope fluviola Absentia, id est ibidem casa cum curtile, tum aliis tectis et watriscapud, et de terra arabile et in Vacheria accrum et ad seminandum (0606C)mod. XV et ibi e pratello ad fenum colligendum carrad. IIII et in Wielingahem prato ad fenum collegendum carrad. XII. Hec omnia, quicquid ad ipsa casa aspicit, ad monasterium nostrum tradidisti atque firmasti; sed postea tua fuit petitio, et nostra non denegavit voluntas, ut ipsam alodem per beneficium nostrum tibi Engelhardum et uxorem tuam Heletradanem prestitissimus. Quod ita et fecimus et Heletradanem et filiis vestris laxavimus, securi [ que sitis abs ] que servitio et censum et econtra hereditatem tuam per beneficium nostrum illam rem, quam Engelramnus ad monasterium Blandinio donavit et firmavit, hoc est in ipso pago Rodininse, et in ipsa villa qui vocatur Facum prope fluviola Absencia, id est ibidem casa cum curtile, cum aliis tectis, (0606D)et in agro qui vocatur Facheria accrum, ubi potest mod. sem. XI, et pratello ad segandum fenum carrad. III et in Wielingahem ad fenum colligendum, carrad. XII. Haec omnia, quicquid ad ipsa casa aspicit, vobis Engelhardus et Heletradane praestamus ad husitandam et per ambas res censum levastis ut annis singulis ad festivitatem sancti Martini dare debetis denarios IIII; et qui pare suo supervixerit ambas res (0607A)licet habere et ipsum censum donare; et post obitos eorum, filii res licent hoc percensire cum denariis VI; et post obitum filiorum eorum, proximi eorum licent hoc percensire.--Facta praestaria sub die VII (0607A)Idibus Septembris, anno XXVII regnante domino nostro Hludowico gloriosissimo imper.

+Ego Eginhardus, abbas recognovi et subscripsi. . . . . . . hardus [ notarius ] vocatus [ scripsi ].