Jump to content

Chartularium (Aymardus Cluniacensis)

Checked
E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chartularium
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137

documentacatholicaomnia

Chartularium

Chartularium (Aymardus Cluniacensis), J. P. Migne 137.0706C

I. Privilegium domni Agapeti papae domno Aymardo concessum.

137.0703B|

(Vide inter epistolas et privilegia Agapeti II, hujus nostrae Patrologiae tom. CXXXIII.)

II. Praeceptum Ludovici regis Francorum de sancto Joanne Matisconensi. (Anno 946.)

In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, LUDOVICUS divina ordinante providentia rex.

Si enim precibus servorum Dei, pro sanctae Dei Ecclesiae, et eorum utilitatibus assensum praebemus, regalem procul dubio exercemus dignitatem, et hoc 137.0703C| imposterum jure firmissimo mansurum esse volumus. Idcirco noverit omnium sanctae Dei Ecclesiae fidelium et nostrorum, praesentium scilicet ac futurorum industria, quia adierunt nostri principes, Hugo videlicet dux Francorum, et alter Hugo dux Burgundionum, necnon et Lctaldus comes, nostram regiam serenitatem deprecantes, quatenus Cluniaco monasterio in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, quasdam res concederemus per regale praeceptum, ecclesiam videlicet in honore sancti Joannis dedicatam in suburbio Matisconensi situatam, cum omnibus rebus ad eamdem ecclesiam pertinentibus, villam etiam ejus, Hosam, Malorem, Exboscum, et villam Senosanam cum terris, pratis, silvis, aquis majoribus, rivis minoribus, 137.0703D| vivariis, stagnis, fossis, et portu de supra jam dicta Hosa, et aliis portis, cum pascuis, exitibus, et regressibus, et omnibus adjacentis et universis piscariis, quaesitum et inquirendum, et cum Arnulfo et uxore sua et filiis et filiabus eorum, seu omnibus servis et ancillis vel infantibus ad supradictas res aspicientibus, seu alodiis eorum foris et intus ubicunque 137.0704B| dispersis, excepto tertio tractu de Hosa, quod pertinet ad S. Vicentium. Sit . . . . . . . . . . . . etiam de Davaiaco cum uxore sua, filiis et filiabus, cum universis alodiis et rebus suis, et omnia quae in dicto comitatu tenet: quod tam pro amore beatorum apostolorum Petri et Pauli, quam etiam pro statu regni nostri simul et Principum nostrorum, ac omnium fidelium Christianorum salute voluntarie fecimus, eorumque piae et devotae petitioni libenter annuimus. Praecipientes ergo jubemus, ut deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo praedicti Christi testes, beatus Petrus et Paulus, vel abbas eorum, seu monachi eisdem ipsis Christi apostolis servientes teneant atque possideant, et quidquid exinde facere vel judicare voluerint, libero 137.0704C| in omnibus perfruantur arbitrio faciendi quidquidi elegerint. Et ut haec nostra auctoritas firmior habeatur, et per futura tempora melius conservetur, de annulo nostro subter jussimus sigillari.

Signum Ludovici Regis.

Rorigus cancellarius ad vicem Acardi recognovit.

Actum Capriniaco villa Kal., Jul. anno XI regni Ludovici regis, quando etiam Franciam recuperavit.

III. Charta ejusdem regis, de Tusiaco. (Anno 946.)

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, LUDOVICUS 137.0704D| divina propitiante clementia rex.

Si enim precibus servorum Dei pro sanctae Dei Ecclesiae statu, necnon et eorum utilitatibus, assensum praebemus; regiam in omnibus conservamus dignitatem: et hoc imposterum jure firmissimo, et inviolabiliter fore permansurum decernimus. Idcirco sanctae Dei Ecclesiae fidelium, nostrorumque noverit industria, praesentium scilicet et futurorum, quoniam 137.0705A| illustrissimi principes regni nostri, Hugo videlicet dux Francorum, et alter Hugo dux Burgundionum, et Letaldus comes, nostrae Regiae serenitatis adierunt excellentiam, deprecantes quatenus Cluniaco monasterio in honore beatorum Petri et Pauli apostolorum consecrato, quandam villulam de ratione vicecomitatus Lugdunensis per regale concederemus praeceptum. Est vero ipsa villa sita in eodem pago Lugdunensi super Ararim fluvium, quam cum omnibus rebus ad eam pertinentibus donamus, vineis scilicet et campis, terris, pratis, silvis, aquis, aquarumque decursibus majoribus, et rivis minoribus, vivariis, stagnis, fossis, et portu, cum exitibus et regressibus, cum pascuis et omnibus adjacentiis, et universis piscatoribus et piscatoriis, ceu omnibus 137.0705B| servis et ancillis, vel colonis, cum infantibus suis, et omni agnatione eorum, quaesitum et inquirendum, totum et ad integrum cedo atque transfundo pro Dei amore, et beatorum apostolorum ejus, pro statu et stabilitate regni nostri, simul et principum nostrorum, atque omnium Christi fidelium, vivorum scilicet ac defunctorum salute. Praecipientes ergo jubemus, ut deinceps per hanc nostrae sublimitatis auctoritatem jure firmissimo, praedicti Dei judices, beati videlicet Petrus et Paulus, vel abbates et rectores praefati coenobii eorum, seu etiam monasterii ejusdem, Christi apostolis servientes, teneant atque possideant, et quidquid exinde facere vel judicare voluerint, liberum in omnibus potiantur arbitrium ordinandi et faciendi quidquid 137.0705C| elegerint. Et ut haec nostrae celsitudinis auctoritas firmior habeatur, et per ventura tempora melius conservetur, de annulo nostro subter sigillari duximus.

Signum Ludovici regis.

Rogerius cancellarius ad vicem Acardi recognovit.

Actum Capriniaco villa, Kal. Julii, anno XI regni Ludovici regis, quando etiam Franciam recuperavit.

IV. Praeceptum ejusdem regis de Cariloco, et Regniaco, et Ecclesia beati Martini Turonensi pertinente, in suburbio Matisconensi sita. (Anno 946.)

137.0705D| In nomine sanctae et individuae Trinitatis, LUDOVICUS divina propitiante clementia Francorum rex.

Si enim precibus servorum Dei pro sanctae Dei Ecclesiae statu, necnon et eorum utilitatibus assensum praebemus, regiam procul dubio conservamus dignitatem, et hoc in posterum jure firmissimo et inviolabili mansurum fore decernimus. Igitur omnium universalis sanctae Dei Ecclesiae, nostrorum que fidelium noverit industria, praesentium scilicet ac futurorum, quoniam inclytissimi principes regni nostri, Hugo videlicet dux Francorum, et alter Hugo, dux Burgundionum, necnon et Leucaldus [Letaldus] comes nostrae regiae serenitatis adierunt excellentiam, deprecantes quatenus Cluniaco monasterio, 137.0706A| in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, quoddam monasterium in honore S. Stephani consecratum, quod cognominatur Carilocus, et cellam sibi pertinentem Regniacum in veneratione S. Martini dedicatam per regale concederemus praeceptum: ecclesiam etiam de ratione beati Martini Turonensis pertinentem in suburbio Matisconensi sitam. Haec vero loca superius denominata in pago Matisconensi sita cum omnibus rebus sibi pertinentibus, ecclesiis videlicet, villis, mancipiis utriusque sexus, vineis, campis, pratis, silvis, aquis, aquarumve decursibus cum omni integritate concedimus. Quod tam pro divino amore, et beatorum apostolorum, vel pro nobis, quam etiam pro statu regni nostri, similiter et principum nostrorum, 137.0706B| atque pro omnium Christi fidelium, voluntarie fecimus, eorumque piae et devotae petitioni libenter annuimus. Praecipientes ergo jubemus, ut deinceps praefatas res per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo, praedicti testes Christi, Petrus et Paulus, vel abbas eorum, seu monachi eisdem Christi apostolis servientes, teneant atque possideant; et quidquid exinde facere vel judicare voluerint, libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi quidquid elegerint. Ut autem haec nostrae sublimitatis auctoritas firmior habeatur, et per futura tempora melius conservetur, de annulo nostro subter jussimus sigillari.

Signum Ludovici regis

Rorigus cancellarius ad vicem Acardi recognovit.

137.0706C| Actum Capriniaco villa Kal. Julii, anno XI regni Ludovici regis, quando etiam Franciam recuperavit.

V. Praeceptum ejusdem regis de confirmatione Affredi. (Anno 950.)

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, LUDOVICUS divina propitiante misericordia Francorum rex.

Si divinis cultibus operam dantes, Ecclesiam Dei ad summum sacrae religionis statum sustollere conamur, regio more, ac progenitorum nostrorum privilegiis innitimur. Quocirca omnium sanctae Dei Ecclesiae tam praesentium, quam futurorum fidelium noverit solertia, quoniam nostram adiens praesentiam Stephanus Arvernorum venerabilis episcopus, 137.0706D| reverenter expetiit, quatenus quasdam res, quas Acfredus quondam comes ex suae proprietatis jure in pago Arvernensi, ob animae suae remedium, ac parentum suorum, Deo et sanctis ejus contulerat, pro regula sancti Benedicti inibi construenda, Cluniacensi monasterio ac abbati ipsius, nostrae regalitatis praecepto easdem res confirmare dignaremur, quod et fecimus. Unde hoc nostrae altitudinis decretum fieri, ac Aymardo abbati praedicti monasterii dare praecepimus, id est, per quod praefatas res cum omni integritate, quemadmodum in charta praelibati comitis Acfredi continetur, isdem abbas, atque successores ejus, perpetualiter, nemine inquietante, possideant. Et ut hoc nostrae auctoritatis emolumentum 137.0707A| per succedentia temporum curricula inviolabiliter conservetur, manu propria eum subtus firmantes, annuli impressione nostri insigniri jussimus.

Signum Domini Ludovici gloriosissimi regis.

137.0708A| Odylo notarius ad vicem Altaldi archiepiscopi relegit et subnotavit.

Actum Polliaco villa super Ligerim, III Nonas Febr. indict. VI, anno autem XV regnante Ludovico rege glorioso.