Jump to content

Chartularium (Folcuinus Laubiensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chartularium
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136


Chartularium

Chartularium (Folcuinus Laubiensis), J. P. Migne 136.1278B

INCIPIT LIBER PRIMUS.

136.1183A| In nomine sanctae et individuae Trinitatis. In hoc codice gesta abbatum Sithiensis coenobii depromere cupientes, vel possessionum traditiones, quae a fidelibus sub unius cujuscunque illorum tempore, sacro huic loco, cum cartarum inscriptione, sunt concessae, describere volentes, a primo ipsius loci structore, domno Bertino, abbate; operis hujus exordium sumamus Christo.

I. Prologus Folquini levitae et monachi.

Quod omnipotens Deus saepe suis fidelibus duo retributionis praemia dederit, unum in hujus vitae peregrinatione, alterum in perpetua supernorum tranquillitate, satis sancta paginula, sapienter anserini vomeris cultro sulcata, perscrutantibus patefecit. Nam hic quamplurimos apud homines, quandiu 136.1183B| vivunt, almifluis virtutum miraculis coruscando manifestat quos postea in aeterna quietudine, pro sui laboris sudore, quiescere perpetualiter praestat. Unde quoque fit, ut, eorum memoria laudando, semper magnificet in terris, quorum perpetuitatis nomina in coelestibus conscribuntur albis. Inter quos nobis prae caeteris unus, coram Deo praesentique saeculo, carior consistit patronus; qui visui nostrae mentis, cum alta supernae meditationis ascendit, gloriosus apparet veluti aureus Titan, cum novo mane, crocea relinquens cubilia septemplicia, praeclari luminis, per totum proclivi saeculi rotabilem orbem, fugatis tenebris, sua emittit spicula; quia in illius typo, per sancti pneumatis munera, ad amorem Dei electorum saepe sufficienter accenduntur corda. Quapropter in 136.1183C| primis Latinus sermo aethimologiam sui nominis licere sibi depromere diligenter petit, quem omnis plebs vulgari simplici vocabulo Bertinus consuete promit, quia ejus significationem, cum sit profunda, melius nuncupare non novit. B enim prima ipsius 136.1184A| vocabuli ponitur littera, eo quod ab ipsa semper bonus extiterat infantia. E R similiter syllaba sequitur, quae datur intelligi haereditarii significatio tota; mutataque ti in na, syllaba adhuc una, ab eo quod natus, ut ita conglomerati subinferatur ipse bonus haeres nobis natus, et a Domino Deo, suis feliciter exigentibus meritis, in saecula datus, unde pro nostris facinoribus intercessor quotidie consistit praecipuus. Nunc igitur non est necesse, nec hoc etiam nostrae opis est, ut tanti patroni miracula, quae per illum Dominus, ipso adhuc in corpore vivente, operare dignatus est quam plurima, hic nostrae soliditatis sermo in hujus brevitatis succinctione vel quid parum sua praesumat tangere audacia; nam omnia quae quandiu in hoc mundo felicem agebat vitam 136.1184B| vel in sui transitus novitate fuerant facta, valde perita manus scriptoris in sua legentibus patenter edidit vita; vos interim ad multiplicia ejus desudamenta, quae pro loci sui erectione laboratione sudavit assidua, optamus dicta reflectere, si ipse quoque dignetur adesse. Nam, cum, relicta, secundum Domini praeceptum, patria Sithiu cum duobus adisset loca, tunc temporis, ob nimiam multorum paludum putredinem vel nemorum densitatem, per omnia invenit deserta, nec ad usus hominum, nisi quod et adhuc incolis non deest pro capescendis squamigerorum generibus, quod unquam utilia. Quo in loco sanctus vir tantum in Dei nomine sudavit, ut primitus nobile templum, lapidibus rubrisque lateribus intermixtum, in altum erigeret; cujus ex vicino 136.1184C| columnae, quarum capitibus singulis imposita testudine, utramque parietem firmiter sustentant; nec minus interius oratorii pavimenta multicoloris petrarum junctura, quae pluribus in locis aurea infigunt lammina, decenter adornavit. Cujus templi 136.1185A| structuram qui forte velit, prae oculis inspicere poterit. Hunc tantummodo codicem de membranulis in unius libri cumulavimus corpus, ut, si forsan quis is ius loci, possessionum investigandarum fuerat avidus, ad hunc recurrat: ibi numerum et nomina invenire poterit quantocius sub praetitulatione amorum Dominicae nativitatis, vel tunc temporis cujuslibet regis, apte conjunctum, prout nostrae erat possibilitatis; sed non omnia, quoniam multa ab antecessoribus nostris neglecta sunt, partim librorum incensione, partim demolita vetustate.

II. De eo quod Adroaldus tradidit beato Bertino villam Sithiu.

In primordio igitur operis, auspice Christo, praeponimus traditionem Adroaldi tunc temporis illustrissimi, 136.1185B| qui, velut in gestis almi patris Bertini legitur, cum haereditarium possessionis suae non haberet, post decessum fragilitatis humanae, tractare coepit assidue qualiter Christo commendaret terrena, ut mercaretur superna. Igitur, adveniente domno Bertino in territorium Caruaninse, hortatu beati praesulis Audomari, tradidit Adroaldus supramemoratus almo Bertino villam sui juris, Sithiu nuncupatam, anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi 640 qui est annus XI regis Lodovei, filii Dagoberti, quatenus ibi coenobium in honore principis apostolorum construeret, et ad ordinem vitae monasticae plurimos accenderet exemplo conversationis propriae; cujus traditionis exemplar hic etiam scire 136.1185C| volentibus prae oculis inscribere curavimus.

III. Exemplar traditionis Adroaldi.

« Dominis sanctis Patribus Bertino, Mammolino, Ebertranno. Ego in Dei nomine Adroaldus, sana mente, sanoque consilio integrae deliberationis, prout mundana peccata mea illecebris abstergere Dominus dignetur, dono vobis omnem rem portionis haereditatis meae in pago Taroanense, quod domno Patri Audomaro, apostolico viro, ad senodichium suum aedificandum dare voluimus; sed ipse salubre ac melius consilium nobis donavit, ut ipsam rem vobis delegarem, ut ibi monasterium in honorem sancti Petri principis apostolorum construere debeatis, ad conversandum monachis, ubi beati pauperes spiritu et domestici fidei adunari debeant, 136.1185D| quorum voces quotidie ad aures Domini personare noscuntur, quorum petitiones Dominus audit et implet. Propterea vobis in Christo patribus dono, per hanc epistolam donationis, in pago Taroanense, villam proprietatis meae nuncupante Sithiu, supra fluvium Agniona, cum omni merito suo, vel adjacentiis, seu aspicientiis ipsius villae. Haec sunt: villa Magnigeleca, Wiciaco, Tatinga villa, Ammeio, 136.1186A| Masto, Fabricinio, Losantanas, et ad Fundenis seu Malros, Alciaco, Laudardiaca villa, Franciliaco, cum omni merito eorum; cum domibus, aedificiis, terris cultis et incultis; mansiones cum sylvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, seu farinariis, mancipiis, acculabus; greges cum pastoribus, mobilibus, immobilibus, vel quibuslibet beneficiis. Haec omnia vobis ad integrum trado atque transfirmo ut habeatis, teneatis atque possideatis, et quibus volueritis ad possidendum relinquatis. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego aut ullus de haeredibus meis, vel quislibet opposita persona contra hanc donationem venire conaverit, ullo unquam tempore, imprimitus iram Dei incurrat, et sancti Petri offensam; et insuper, fisco cogente, 136.1186B| auri libras XV, argenti pundo XXX coactus exsolvat, et quod repetit non valeat evindicare. Et ut haec donatio omnibus temporibus firmissima sit, manu nostra roboravimus, et qui signarent aut subscriberent ad praesens rogavimus. Facta donatio VIII idus Septembris anno XI regni Domini nostri Clodovei regis.

« Actum Ascio, villa dominica, publice, coram strenuis personis, quorum nomina, cum subscriptionibus vel signaculis, subter tenentur inserta.

« Ego Adroaldus hanc donationem, a me factam subscripsi. In Christi nomine, peccator Audomarus, nomine absque opere episcopus, pro testimonio subscripsi. Ego Agolfus, acsi indignus, presbyter, subscripsi. Ego Ingobertus, acsi indignus, presbyter, 136.1186C| subscripsi.

« + Signum Chuneberti grafionis. + Sign. Landeberti. Sign. Maurilionis. Sign. Baboni. Sign. Sacebaronis. Sign. Adalbaldi. Leudolenus abbas subscripsit. [Sign. Waldegisili, in Christi nomine Ragnulfus, jubente domno Audomaro episcopo, et rogante Adroaldo illustri viro, hanc donationem scripsi.

« Testes hujus traditionis:

« Sign. Babbani. Sign. Seoguini. + Sign. Crodmari. + Sign. Ermemberti. + Sign. Maurini. + Sign. Adalcharii. + Sign. Rigoberti. + Sign. Chrodobaldi. + Sign. Vumegeri. + Danoaldus presbyter A. Sign. Ormari. + Sign. Ineufi. + Sign. Bertolandi. Sign. 136.1186D| Tadobaldi. + Sign. Astronvaldi. + Sign. Gaiberti. + Sign. Bainus A. Sign. Madalgisi. + Sign. Burgasti. + Sign. Madalaulfi. + Sign. Aldeberti. Sign. Traswaldi. + Sign. Macrini. + Sign. Gislebertus A. Sign. Badoni. + Sign. Radbaldi sacerdotis. + Sign. Vualdmari. + Sign. Anchaldi sacerdotis in Christi nomine, ut supra A. Sign. Charrici. + Sign. Isberti sacerdotis. + Sign. Amalgarii.] »

IV. Exemplar commutationis Villamni beati Bertini et Mummoleni episcopi.

136.1187A| Sub Francorum quoque principe (Chlotario) praedicti regis Hlodovei filio, anno ipsius VI, Verbique incarnati 660 placuit, venerabili viro Mummoleno Noviomensi episcopo, domnoque Bertino abbati de Sitdiu monasterio inter se aliqua commutare locella: deditque venerabilis Mummolenus episcopus domno Bertino abbati villam nuncupatam Vallis, quam de parte dederat viro reverentissimo Ebertramno abbate de sancti Quintini coenobio, pro alia villa cognomento Tunninio, seu et Inbrago et Inglindono, vel in Selerciaco. Haec quinque locella domno concessit Bertino. Et e contrario vir venerandus Bertinus dedit Mummolino episcopo portionem 136.1187B| suam de villa nuncupante Vausune, in pago Constantino, et locum aliud nomine Lauvardiaca villa ad integrum, quam commutationem regia auctoritate confirmare petierunt: quod et factum est. Exemplar autem regiae confirmationis proponere placuit.

V. Exemplar ejusdem.

[ Chlotacharius rex Francorum vir inluster.] Dum et nos Dominus in solio parentum nostrorum fecit sedere, oportet nobis salubriter peragere, ut ea in Dei nomine debeamus propensare, ut id quae ad profectum ecclesiarum vel res sanctorum salvandum pertinet, libenti animo debeamus praestare, qualiter hoc in Dei nomine inlibata debeat permanere, et apud aeternum retributorem nobis ex hoc 136.1187C| ad mercedem possit pertinere, et congregatio Deo canentes, pro nobis Domini misericordiam studeant deprecare. Igitur apostolicus vir Mummolenus Noviomensis urbis episcopus, necnon et venerabilis vir Bertinus abba de monasterio Sitdiu, qui ponitur in pago Tervuanense, a quorum amborum opere visi fuerunt aedificare, et est in honore sanctae Mariae genitricis Domini nostri Jesu Christi, necnon et sancti Petri et Pauli apostolorum, vel caeterorum domnorum sanctorum constructus, ad praesentiam nostram venientes, clementiae regni nostri detulerunt notitia, ut aliqua locella eorum congrua et oportuna, tam in pago Constantino, quam in Noviomaginse, vel Cambracinse, seu Vermandinse, ubicunque congruum locum advertirent, inter se commutare 136.1187D| deberent. Ideo petierunt nobis unanimiter ante dictus domnus Mummolenus episcopus, seu venerandus vir Bertinus abba, ut eis licentiam tribuere deberemus, tam de parte domno Mummolino episcopo, vel civitate Noviomense ipsius pontificato, 136.1188A| quam et de parte ipsius Bertino abbate, monasterii sui Sitdiu, quandoquidem eis complacuerunt, et locum invenirent, licentiam nostram habeant faciendum. Invenerunt inter se ambo locella aliqua his nominibus: Vallis, quem de parte venerabili viro Ebertramno abbate de basilica sancti Quintini pro alia villa cognominanti Tumninio, seu et Imbrago et Inglindono, vel in Selerciaco, in ista loca quinta denominata dedit Mummolinus episcopus jam dicto Bertino abbate. Similiter dedit Bertinus abba memorato domno Mummolino abbati vel episcopo portione sua de villa nuncupante Vausune, in pago Constantino ad integrum, quem de illustri vero Agulfo pro alia villa Tranciliaco in concambio accepit, et alio locello qui vocatur Laudardiaca villa, 136.1188B| in pago . . . . . ad integrum. Ista omnia denominata quod nos pro reverentia ipsius sancti loci, vel Bertino, seu monasterii sui Sithiu, ut hoc in eismetipsis Mummolino episcopo et Bertino abbate, sicut superius diximus, integra nostra auctoritas plenius confirmare deberet. Cujus petitioni ita praestitisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes enim ut sicut constat de ipsas res superius, quidquid dictum est, in ipsa loca cum omnia et ex omnibus totum et ad integrum, id est cum terris, domibus, mancipiis, farinariis, vineis, vel quidquid inter se commutaverunt, cultis et incultis, et hoc ad praesente tempore possedere vel dominare videntur, ita et inantea per nostrum praeceptum plenius inde confirmatum et supra scripti domnus Mummolinus episcopus 136.1188C| et Bertinus abba de ipsas res superius nominatas, quidquid manu nostra fuit delegatum vel firmatum, sicut per eadem declaramus, hoc habeant, teneant, atque possideant, suisque successoribus cum Dei et nostra gratia derelinquant; vel quidquid exinde facere decreverint, liberam in omnibus habeant potestatem, et nulla inter ipsos lis et altercatio post temporibus ante parentorum nostrorum regibus maneat, nisi de parte domno Mummolino episcopo, quam et de successoribus suis Noviomaginse civitate nulla requisitio nec remallatio fiat; et de parte Bertino abbate vel ipsius monasterii Sitdiu seu successoribus suis non fiat: et nec successoris nostri in curticellas suprascriptas, nec quislibet, ut dictum est, judiciaria potestas ibidem 136.1188D| ingredere non praesumat: nisi pro nostra mercede absque introitu judicium memoratus abba vel successores sui ibidem consistentes ad parte ipsius monasterii valeant possidere, qualiter in illis delectetur ad ipsa sancta congregatione pro nobis Domini misericordiam 136.1189A| jugiter deprecare. Et ut haec praeceptio firmior habeatur, et a vobis successoribusque vestris per tempora in omnibus conservetur: nos et praecelsa domna genitrix nostra Balthechildis regina signaculo manus nostrae noscimur adfirmasse.

Actum sub die Kal. Februarii, anno VI regni nostri Crisciaco palacio.

VI. De privilegio beati Audomari, quod concessit sancto Bertino de basilica sanctae Mariae.

(662.) In eodem quoque anno, sub eodem principe Lothario, fecit beatus Audomarus, Tarvennensis Ecclesiae episcopus, domno Bertino privilegium ecclesiae suae, quam in honorem sanctae Dei genitricis Mariae construxerat in Sithiu villa, ad corpora fratrum tumulando, ut ipsa basilica sub umbraculo 136.1189B| patrocinii praedicti abbatis Bertini, seu successorum ejus, per succedentia tempora usque in finem regatur, ut ipsius privilegii testatur charta quam etiam hic inscribere curavimus uti tunc temporis factam accepimus.

VII. Exemplar ejusdem privilegii.

(14 Apr. 662.) « Domnis sanctis ac venerabilibus in Christo mihi adhaerentibus, tam abbatibus quam et presbyteris vel diaconibus, vel omni clero Tarvennensis Ecclesiae seu viris illustribus, optimatis, sublimis personis vel reliquis quam pluribus, Audomarus, Christi gratia Tarnanensis Ecclesiae episcopus. Licet nos antiquae regulae constituta salubri observatione custodire conveniat, tamen, divina largitate inspirante, utili provisione pertractante, 136.1189C| constituimus ut, quod sacris deliberationibus non derogat, intrepida observatione conservetur. Quia placuit nobis, juxta fraternalem consensum et visceralis pietatis affectus, ita cor nostrum intrinsecus mollivit, ut basilica in insula Sithiu, ubi in antea monasterium in Dei nomine aedificatum esse videtur, ubi regulariter viventes aderant monachi sub libertate constituti, ibidem pariter cum ipsis monachis, pro eorum consolatione vel adjutorio, basilicam, communi opere, ad corpora eorum vel nostrum quiescenda, aedificavimus in honorem sanctae Mariae genitricis Domini nostri Jesu Christi; ut in suprascripta basilica, juxta ipsorum fratrum plenissimam charitatem, in ejus sacello corpusculum meum, post obitum meum; ibidem depositus vel conditus, deberet 136.1189D| inter ipsorum corpuscula monachorum, qui, religioso habitu, ad omnipotentis Dei verbum, convenerunt de dissimilibus gentibus, de squalitate mundi, in unius gremio sanctae Ecclesiae, pro amore Christi consolidati sunt; ut ab jugo mundi colla mentes excutiant, omnia deserere, terrenae curae pondera deponere, atque ad coeleste desiderium latius animi sinum laxent, vitam remotam pro superna retributione petierunt, ut in ea sanctis precibus dediti, et vetustatem cordis a societate saecularium strepitus disjungere, et in igne amoris 136.1190A| Domini conflant, ut ad coeleste gaudium contemplandum se innovent. Proinde ego qua fiducia provocatus, intercessores meos apud clementissimum et omnipotentem Dominum, ut suis precibus praebere mihi dignentur amminiculum, humiliter deposco, et taliter ab ipsa congregatione supplico, ubi et ubi locus evenerit, in quo Dominus de hac luce me migrare jusserit, consocia charitate, juxta quod in auribus vestris patefecimus, quod voluntas nostra taliter decrevit, ut cum ipsis peregrinis, in ipsa basilica, quam pro eorum adjumento construximus, ibidem me requiescere, secundum ipsorum monachorum voluntatem, et Dei adjutorio, licentiam habere debeam; et ipsi fratres, de quibuslibet locis, in praefata insula corpus meum adducere et ibidem 136.1190B| recondere debeant. Per quod decerno, et, juxta consensum fratrum clericorum Tarnanensis ecclesiae, vel illustribus viris personis interdico, ut ipsa basilica sub umbraculo patrocinii abbatis Bertini, qui nunc temporis in ante dicto monasterio praeesse videtur, seu a successoribus suis, sub eodem gubernatione regenda, cum divino cultu affectuque piissimo et dilectione qua decet, et cum omni integra soliditate insulae Sithiu monasterio in sui juris obtineant vigore arbitrioque, vel rebus inibidem aspicientibus; ut neque ego neque ullus episcoporum successorum meorum, neque privilegio aut muneris causa, pro ejusdem adjutorio, servorum Dei vel ipsorum libertate integra reservanda, requirere non praesumat. Et, sicut antiquorum, vel in novo tempore, 136.1190C| monasteria propria privilegia sunt consecuta, ita et hoc a successoribus custodiatur; ut quidquid in ipsa basilica vel ejus monasterio ibidem offertur, ipse abbas vel monachi ibidem servientes, absque ullius contrarietate vel repetitione episcoporum, liberi, cum Dei adjutorio, hoc possideant; et, juxta quod decretum est, quidquid praedicti basilici monachi sub libertate evangelica regulariter viventes, regio munere, seu a quibuslibet Christianis, in agris, mancipiis, auro argentoque sacrisque voluminibus, vel in quibuscunque speciebus, quae ad ornamentum divini cultus, vel ad opus eorum monachorum pertinere noscuntur, vel in caeteris rebus collatis aut deinceps collaturis, in praesenti vita nostris temporibus seu successorum meorum, neque ego nullusque 136.1190D| sibi pontifex, aut aliquis ex ordine clericorum ordinator Tarnanensis Ecclesiae, suis usibus usurpare aut minuere, aut ad civitatem aliqua specie deferre non praesumat. Et quidquid ad ipsum altare in Dei nomine fuerit oblatum a quibuscunque, Deo inspirante, transmissum, nihil sibi exinde, pro reverentia sanctae Mariae, in cujus honore ipsa basilica vel reliquorum sanctorum constructa esse videtur, pontifex aut ejus archidiaconus, vel quilibet ordinator ecclesiae Tarnanensis, audeat vindicare a praefato monasterio; neque in agris ipsius convivia, ego, 136.1191A| vel pontifices successores nostri, vel archidiaconus praeparare voluntate fuerit rogatus, et, peracto divino mysterio, absque ullo incommodo, in sua studeat habere regressum; neque ulla alia potestate in ipso monasterio, ut dicimus, neque in rebus, seu mysterium aut ornamentum ipsius, neque in personis donandi aut commutandi pro reverentia sanctae Mariae vel Petri et Pauli apostolorum, vel pro eo, ut quieti sub regula sancta ipsi monachi vivere debeant, ad ipsum monasterium deservientes, ut de perfecta quiete ipsa congregatio valeat, duce Domino, illaeso tramite, per tempora exsultare, et ad portum quietis aeternae feliciter pervenire; et, sicut plura monasteria, sub libertate viventes, ut pro statu Ecclesiae et salute regis vel stabilitate regni et 136.1191B| tranquillitate patriae, valeant in ipso loco vel ad eorum reliquias sanctorum plenius exorare, et, juxta decreta antiquorum patrum, Domino adjuvante, valeant perseverare; quatenus hanc epistolam, cum privilegio concesso atque indulto sub ea, ut diximus, libertate, sicut plurima monasteria, ut monachi ibidem consistentes debeant in perpetuum permanere firmissime, ut jam dicti monachi a saepe dicto monasterio ejusque cellulas, quia nihil de catholica auctoritate convellitur, quidquid domesticis fidei, pro tranquillitate pacis vel reverentia sanctorum, tribuitur. Illud etiam placuit addere, ut, absque introitu pontificis, ipsi monachi sub religione vel regula, sicut superius diximus, vivere debeant, Christo protegente, qui adjuvet hanc epistolam conservantibus 136.1191C| et qui destruat infringere eam praesumentibus. Quam diffinitionem constitutionis nostrae, nostris et futuris temporibus, ut valitura sit, manus nostrae subscriptionis roboravimus, et fratribus nostris et illustribus viris, ut et ipsi perfirmare deberent, rogavi.

« Actum in basilica ipsa, sub die XVIII Maii, anno VI regni domni nostri Clothacarii regis.

« In Christi nomine, quamvis peccator, ego, Audomarus, nomine absque merito episcopus, hanc epistolam voluntarius dictavi et recensere audivi; et qui subterius scribere deberent, rogavi. Haec ab ocellis feci, et alius manum meam tenens scripsit et subscripsit.

« In Christi nomine, Mummolenus, acsi peccator, 136.1191D| episcopus, rogatus pro indiculo domni Audomari, subscripsi. In Christi nomine, Andebertus indignus subscripsi. In Christi nomine, Drancio, indignus episcopus, 136.1192A| subscripsi. In Christi nomine Granvangerus, indignus episcopus, subscripsi. Bertefridus peccator hanc epistolam subscripsi. In Christi nomine, Audobertus episcopus, subscripsi. Amlacharius, in Christi nomine, peccator episcopus, subscripsi. Raginus acsi peccator, episcopus, subscripsi. In Christi nomine, ego Abel, acsi indignus, abbas, subscripsi. Ego Ramnibertus peccator hanc epistolam subscripsi. Ego Landebertus, acsi indignus, monachus, hoc privilegium, rogatus scripsi et subscripsi. »

Igitur decedente domno Audomaro episcopo, in villa Worantis dicta, distante a Sithiu coenobio fere quatuor miliaribus, a domno Bertino, secundum ipsius beati viri in hoc privilegio rogatum, exinde deportatus, in suprascripta basilica, coram altare 136.1192B| Dei Genitricis est humatus; ac deinceps ipsa basilica domno Bertino fuit subdita.

VII*. De eo quod beatus Walbertus Villam Arkasi beato patri Bertino tradidit.

Postquam beatus Bertinus casum miserabilem Walberti viri eximiae probitatis, et cruris fracturam praedixerat, et cellarium vino vacuum ejus fide sincera fragrantissimo mero repleverat; insuper ex mero multiplicato semel delibato isdem Walbertus comes plenam incolumitatem receperat, omni sublato dolore, ob remunerationem coelestis beneficii, villam Arkas et multa alia predia beato compatri suo Bertino et fratrum usibus, anno Virginei partus sexcentesimo sexagesimo octavo, perpetuo delegavit. 136.1192C| Arkensis gratus tibi, quaeso, sit comitatus.

VIII. Privilegium Theoderici regis de hoc quod domnus Bertinus in Attinio fisco comparavit. Anno autem Dominicae incarnationis 676, ind. IV, regnante glorioso Francorum rege Theoderico, qui erat frater praefati regis Clothacarii, anno X, fecit idem rex Theodericus praeceptum securitatis domno Bertino, de eo quod comparavit in Attinio fisco, cujus hic est textus.

IX. Exemplar.

[Teudericus rex Francorum vir inluster.] Si aliquid ad loca sanctorum pro adjuvamen servorum Dei concedimus, hoc nobis ad laudem vel aeternae retributionis pertinere confidimus. Igitur cognoscat magnitudo seu utilitas vestra quod nos venerabili 136.1192D| viro Bertino abbati de monasterio Sitdiu tale beneficium concessimus, ut quod infra mero Attiniacense de fisco nostro comparatum habebat, aut inantea ad 136.1193A| ad comparandum invenire potuerit, praeter illos mansos unde operas carrarias exeunt, hoc habeat concessum, et nullo redditu terrae, nec nullas functiones publicas eisdem ob hoc exigere, nec requirere non debeatis. Quapropter per hoc praeceptum specialius decernimus ordinandum, quod in perpetuo volumus esse mansurum, ut neque vos, neque juniores seu successores vestri, nec quislibet de judiciaria potestate adcinctus, de ipsas terras quod infra mero Attiniacinse infra ipso fisco nostro memoratus abba comparatum habet, aut deinceps ipse vel successores sui, aut pars ipsius monasterii comparare potuerint, praeter illos mansos unde carpentas exeunt, nullos redditus terrae, nec nullas functiones eisdem non requiratis, nec exactetis, nisi quidquid exinde 136.1193B| ipse abba vel pars monasterii sui Sitdiu aut successores sui, vel quod fiscus noster percipere potuerit, ex nostro munere largitatis hoc habeat concessum atque indultum. Et ut haec praeceptio firmior habeatur, et per tempora melius conservetur, manus nostrae subscriptionibus eam decrevimus roborare.

Signum gloriosi regis Theoderici.

Data sub die X Kal. Novembris, anno X regni nostri, Compendio palatio in Dei nomine feliciter .

X. De cella Hunulfi curte.

Anno ab incarnatione Domini 677 indictione VI, vir quidam inclitus, nomine Amalfridus, tradidit domno Bertino monasterium quod ipse construxerat in proprietate sua, nomine Hunulfi curte in pago 136.1193C| Cameracense, super fluvio Scald; ubi et filia ipsius illustris viri Auriana nomine, abbatissa sanctimonialium rectrix esse videtur eo tenore ut hoc ipse, dum adviveret, per precariam haberet, et post suum obitum ac filiae ejus Aurianae, supradictus abbas Bertinus seu successores sui hoc habeant, teneant atque possideant; et quemcunque praepositum ibi praeponere voluerint, licentiam habeant, sicut etiam exemplar illius traditionis apud nos hactenus conservatum, testatur hoc modo.

XI. Traditio Amalfridi de eadem cella.

Ego in Dei nomine Amalfridus illuster vir, concessi atque delegavi ad monasterium Sitdiu, ubi venerabilis vir Bertinus abbas praeesse videtur, una 136.1193D| cum voluntate vel convenientia filiae meae Aurianae, 136.1194A| quae ibidem rectrix esse videtur, hoc est monasterium nostrum, cujus vocabulum est Hunulfocurtis, in pago Kambrincense, super fluvio Scald, quem ego in proprietate nostra in honore sanctae Mariae, vel sancti Petri, seu sancti Martini, seu sanctae Pollinae construxi, ubi ipsa pretiosa gemma requiescit in corpore . . . . . Et supplicamus ipsos fratres et rectores monasterii, ut ipsum monasterium de Missa, de curso, de luminaria, curam habere studeant, et de hospitibus et peregrinis charitatem, ut mercedem habere debeant, et nomen nostrum in libro vitae recenseant. Actum Vermandis, quod fecit mensis Februarius dies VIII in anno XII regni domni nostri Teuderici gloriosissimi regis.

Hac traditione jam peracta, atque illustrium virorum 136.1194B| subscriptione firmata ut etiam per succedentia tempora inconvulsa servaretur, annis necdum duobus post praedictam traditionem peractam, qui erat annus Dominicae incarnationis DCLXXVIIII, atque praedicti regis Theoderici annus XIV pariter regale palatium in villa Crisciaco adientes, domnus scilicet Bertinus abbas, et Amalfridus illustris factor hujus traditionis, postulantes suprascriptam donationis cartam regiae praeceptionis auctoritate firmare. Quod rex tunc devote complexans, cum sigilli regalis subscriptione apud nos conservata, hactenus testatur ita dicendo.

XII. Confirmatio Theoderici regis de eadem cella.

Veniens venerabilis vir Bertinus abba de monasterio Sithiu, quod est constructum in pago Tarwaninse, 136.1194C| in honorem sancti Petri, vel caeterorum sanctorum, per consensu et voluntate illustris viri Amalfridi, et matronae ipsius Childebertanae, seu et filia eorum Auriana abbatissa, Cariciaco villa in palatio nostro, in nostram venientes praesentiam, clementiae regni nostri intulerunt, eo quod ipse Amalfridus et matrona sua Childebertana in honore sanctae Mariae genitricis Domini nostri Jesu Christi, vel sanctae Pollinae, in loco nuncupante Hunolfocurte, super fluvio Scald visi fuerunt aedificasse, etc. Dat. Kalend. April. anno XIV regni nostri Cariaciaco palatio.

De fundatione et dedicatione monasterii sanctae Bertae Blangiacensis.

136.1194D| (685) Theoderici praetitulati regis, Clodovei et 136.1195A| Batildis reginae filii, fundatoris, sancti praesulis Vedasti Attrebatensis, anno duodecimo, in Blangiaco, beatissima Berta monasterium aedificare coepit in pago Taruanorum, in propria possessione, anno Dominicae nativitatis octogesimo secundo vel circiter, ut patet in scriptis praedicti monasterii. Compositis denique omnibus ad ornatum monasterii, piissima Berta convocavit in unum venerabiles episcopos ad praecriptum monasterium dedicandum, sanctum videlicet Ausbertum, Rotomagensem episcopum; sanctum Walaricum; sanctum Germanum de civitate Parisii; sanctum Silvinum, advenam de Tholosa venientem; sanctum Pharonem de Meldis, fratrem Walberti suppositi; venerabilem Ravengarium, in cujus dioecesi ante relatum situm est coenobium, 136.1195B| Taruanensem praesulem, plerosque alios praeclarae vitae viros. Ibi omnes, velut columnae firmissimae intra sanctam Ecclesiam uno in tempore floruerunt, et ad memoratam Bertam, devotioni ejus favere gliscentes, convenerunt. Ravangerus autem, Morinorum episcopus in cujus parochia actum est, interrogavit si omnia adessent dedicationi necessaria. Responsum est illico a Berta cuncta adesse. Tunc ille: « Affer, inquit, ysopum, ut praeparatur usui necessario. » Et illa, inquit: « Huc usque, pater nesciebamus si de illo aliqua necessitas huic adjungeretur operi. » Tunc, metu divino, angelus, in modum juvenis, detulit ysopum miraculose meritis astantium. Facta est haec dedicatio quando fecit mensis februarius dies novem.

XIII. De morte Theoderici et successione Clodovei filii ejus, et caeteris.

136.1195C| Decedente interea glorioso Francorum rege suprascripto Theoderico, anno incarnationis Dominicae 682, qui erat annus regni ipsius filius ejus Clodoveus puer in regno Francorum gloriose sublevatur. Qui regia auctoritate privilegium quoddam domno Bertino fecit de monasterio suo Sithiu, in quo quidquid ab antecessoribus suis praedicto loco fuit concessum, ipse privilegio regiae confirmationis affirmavit; interdicens scilicet, sine judiciaria potestate, locum illum per succedentia tempora manere, nec aliquis publicus exactor, sub aliquo districtionis freno, ingenuos ac servientes loco illi distringere praesumat. Quod etiam privilegium istic inscribere placuit. Actum 136.1195D| est anno ab incarnatione Domini 672, qui erat annus I praefati regis, hoc modo.

XIV. Privilegium Clodovei regis.

Chlodoveus rex Francorum [vir inluster]. Si illa beneficia quae parentes nostri ad loca sanctorum praestiterunt vel concesserunt, pro nostris oraculis confirmamus; et regiam consuetudinem exercemus, et nobis ad laudem vel stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidimus. Igitur venerabilis vir Bertinus abba de monasterio Sithiu, quod est in pago Tarwanense, in honore sanctae Mariae genitricis 136.1196A| Domini nostri Jesu Christi, necnon et sancti Petri et Pauli apostolorum, vel caeterorum domnorum Sanctorum constructum, ad nostram accedens praesentiam, clementiae regni nostri suggessit, eo quod avus noster Chlodovius quondam rex de omnes curticellas vel villas ipsius monasterii, quidquid praesenti tempore possidebant, aut adhuc inantea ex munere regum, vel collata populi, seu de comparato aut de qualibet adtracto in quibuslibet pagis atque territoriis inibi erat additum vel collatum, integra emunitate antecessore suo Mummolino quando vel ad praedicto monasterio concessit, ut nullus judex publicus ibidem ad audiendas causas, freta exigenda, fidejussores tollendos, nec mansiones aut paratas faciendo, nec homines ipsius monasterii, 136.1196B| tam ingenuos, quam et servientes super terras suas commanentes distringendos, nec nullas redhibitiones requirendas, nec exactandas, nec udiciaria potestas ibidem ingredere quoquo tempore non deberet, nisi sub emunitatis nomen omni tempore cum omnis fretis concessis pars ipsius monasterii debeat possidere. Unde et praeceptionem principum, seu confirmationem avunculorum nostrorum Chlotacharii, et Childerici, seu et genitoris nostri Theoderici quondam regis, qualiter haec vel illa locella, quae postea ipse Bertinus abba ad parte ipsius monasterii pro commutationis titulo vel strumenta accipere. . . . . accipere confirmaverunt, nobis in praesente ostendit relegendas: et ipsis beneficiis concessis de tempore usque nunc asserit conservatas, 136.1196C| sed pro firmitatis studium petiit memoratus abba celsitudini nostrae, ut hoc circa ipsum locum pro nostra auctoritate plenius confirmare deberemus. Cujus petitioni pro mercedis nostrae munere vel reverentia ipsius sancti loci ita praestitisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes enim ut quidquid constat supra scribtos avos nostros Chlodovius quondam rex de ipsa emunitate, sicut superius est comprehensum, praefato Mummolino, vel postea ipse avunculi nostri Chlotacharius seu Childericus, seu et genitor noster Theodericus quondam reges, juste et rationabiliter consenserunt, vel confirmaverunt, et de eo tempore usque nunc recto tramite fuit conservatum, ita et inantea per 136.1196D| nostro praecepto plenius in Dei nomine confirmato, inspectas ipsas praeceptiones suprascribtorum principum, sicut per easdem declaratur, circa ipso abbati Bertino, vel successoribus suis, aut ipso monasterio Sithiu omni tempore ipsis beneficiis concessis in omnibus valeat esse conservatum: et nulla refragatione vel nullo impedimento a judicibus publicis exinde quoque tempore habere non pertimescant: unde et ipsa congregatio pro stabilitate regni nostri vel salute patriae Domini misericordiam jugiter debeant exorare. Et ut haec auctoritas firmior habeatur et in omnibus conservetur, nos et praecelsa 136.1197A| genitrice nostra Chrotechildis regina manus nostrae signaculis subter eam decrevimus confirmare. Signum gloriosi Chlodovei regis. Signum praecelsae genitricis nostrae Chrodechildis reginae.

Actum sub die I Kal. Junias, anno I regni nostri.

XV. De morte Clodovei et successione Hildeberti, et privilegio ejusdem.

(698.) Anno etiam Dominicae incarnationis 684, cum decedente praefato rege Clodoveo, anno regni ejus II, frater ejus Hildebertus Francorum gloriose sumpsisset imperium, anno III regni ejus, fecit idem rex domno Bertino privilegium regiae auctoritatis, secundum suprascriptae conscriptionis tenorem quam ab antecessore suo Clodoveo rege factam, supra jam conscripsimus. Quod privilegium hic ideo 136.1197B| omittimus, ne conscripta iterare videamur. Nos interim ad subsequentia festinemus.

XVI. Quod multa alia, se vivente, acquisierit, et de cella Woromhold dicta, et sancto Winnoco.

Haec et alia quam plurima, se adhuc vivente, monasterio suo adauxit cum ingenti desudatione. Multa etiam praeterea, partim praecedentum incuria, partim quoque diuturna vetustate demolita, nobis hactenus manent incognita. Certum est autem quod omni vitae suae tempore in praeparatione loci sibi a Domino traditi sudasset; unde nec abstitit, donec priscis monasteriis regali auctoritate constructis, regalibus privilegiis et terrarum opulentia coaequaret. Quin etiam et alia monachorum coenobia, se adhuc vivente, construxit, ex quibus unum est quod vocatur 136.1197C| Woromhold, quod quidam vir dives, Heremarus nomine, eidem viro Dei contradidit. Sanctus vero Bertinus servorum Dei multiplicare volens habitacula, hoc ipsum coenobium quatuor viris, ad se a Britanniae partibus advenientibus, se construendum regendumque commisit, Quadonoco videlicet et Ingenoco, Madoco sanctoque Winnoco, ut inibi receptionem pauperum construendo, hospitum peregrinorumque curam gererent non modicam in necessariis administrando. Post decessum vero supradictorum trium virorum, Quadonoci videlicet et Ingenoci et Madoci, sanctus Bertinus, conventiculo fratrum inibi degentium, beatum concessit praeesse Winnocum, quia de ejus vita et moribus non dubitabat, quem 136.1197D| secum ab infantia sub Dominica monasterii scola nutriebat: cujus vitam et virtutes, qui diligenter investigare voluerit, a quodam eligentissime conscriptam, invenire apud nos poterit. Nos interim coepta percurramus.

XVII. Quod, se vivente, beatus Bertinus Rigobertum abbatem ordinaverit.

Beato igitur Bertino jam in senium vergente, regimen coenobii sui Rigoberto venerabili viro commisit, ut relicto mundanae implicationis negotio, 136.1198A| liberius vacaret Deo. Hic sub tempore regiminis sui, domno Bertino ordinante et jubente, construxit monasterium in honore sancti Martini, qui nunc loci caput et totius abbatiae principatus existit, anno VI regni Hildeberti, qui erat annus Dominicae incarnationis 689, sub pontifice Tarwanensis Ecclesiae Ravangero. Hic etiam sub anno Dominicae incarnationis 693, regnante glorioso rege Hildeberto anno X, emit a viro quodam, Eodberto nomine, villam quamdam vocabulo Rumliaco, solidis mille quingentis; cujus emptionis carta taliter est facta.

XVIII. Emptio Rigoberti abbatis de Nuntiaco.

Domino sancto et in Christo venerabili viro Rigoberto, abbati de monasterio Sithiu, Eodebertus venditor. 136.1198B| Constat me non imaginario jure, sed plenissima voluntate vobis vendidisse, et ita vendidi, tradidisse, et ita tradidi de presente, hoc est omnem rem portionis mee, in loco nuncupante Rumliaco, in pago Taruanninse, quam de parte filii mei Chardeberti quondam, ex luctuosa hereditate mihi obvenit, id est, cum terris, domibus, edificiis, mancipiis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, farinariis, greges cum pastoribus, rem inexquisitam, ad integrum, quantumcumque conjux mea ibidem tenuit moriensque dereliquit, vel ad filium nostrum superius nominatum de parte sua ad ipsum pervenit, hoc et integrato ordine ipse abbas vel pars monasterii sui, in jure et dominatione eorum, a die presenti 136.1198C| faciant recipere vel dominare; unde accepimus a vobis in precio taxato, juxta quod nobis bene complacuit atque convenit, inter aurum et argentum, solidos mille quingentos tantum, ita ut ab hodierna die ipse abba, vel pars monasterii sui, habendi, tenendi, dandi, vendendi, commutandi, vel quicquid exinde facere voluerit liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si nos ipsi, aut ullus de heredibus aut proheredibus nostris, vel quislibet opposita persona, qui contra hanc vendicionem quam ego plenissima voluntate fieri vel conscribi rogavi, venire aut effringere presumpserit, et a me vel a meis heredibus defensatum non fuerit, tunc inferamus nos vel heredes nostri tantum et alia tantum, 136.1198D| quantum a vobis accepimus, vel quantum ipsa res eo tempore meliorata valuerit, duplam pecuniam statuta servante componat, et quod repetit evindicare non valeat, sed presens vendicio haec omni tempore firma et inviolata permaneat, cum stipulatione subnixa.

Actum Sitdiu monasterio, quod fecit mensis Maius dies XVI, anno X regni domni nostri Childeberti gloriosi regis. Signum Eodberti, qui hanc vendicionem 136.1199A| fieri rogavit. Signum Fladeberti. Signum Madalchari. Signum Erleberti. Signum Childolfi. Signum Mauriane. Signum Sigeberti.

Erchembodus lector hanc vindicionem scribsit et subscribsit.

XIX. Quod Erlefrido post Rigobertum coenobium suum commiserit.

Crescente interea multitudine monachorum, beatus pater Bertinus, praefato Rigoberto requiem desudationis indulgens, venerabili viro Erlefrido, a se nutrito, coenobii sui regimen commisit; ipse, arctioris vitae vias incedens, semotus a mundana perturbatione, tota mente insisteret divinae philosophiae. Praefatus autem vir reverentissimus Erlefridus, inter caetera quae gessit, emit a quodam viro, nomine 136.1199B| Darnumdo, res portionis suae, in loco nuncupante Saroaldsclusa, super fluvio Simma, in pago Vermandense, et in Appiliaco, super fluvio Ysara, in pago Noviomense, seu in Diva et Corbunaceo solidis mille quingentis, quae vinditionis carta hic est inserta.

XX. Emptio Erlefridi abbatis de rebus infra scriptis.

Domino et venerabili viro Erlifrido, abbati de monasterio Sitdiu, Darmundus venditor. Constat me non imaginario jure, sed plenissima voluntate tibi vendidisse, et ita vendidi: hoc est, duas partes de re portionis mee, in loco nuncupante Saroaldsclusa, super fluvio Sumna, in pago Vermandinse; similiter et in Appiliaco super fluvio Isara duas partes sitas 136.1199C| in pago Noviomensi, seu in Diva et Corbunaco duas partes ad integrum, hoc est, tam in terris, domibus, aedificiis, mancipiis, vineis, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, peculiis, cultis et incultis, suprascribtas porciones a die presenti tibi trado atque transcribere rogo perpetualiter ad possidendum; unde accepi in precio quod inter nos bene complacuit, hoc est, inter aurum et argentum, solidos mille quingentos tantum, ita ut a die presenti, ipsas portiones habendi, tenendi, dandi, vendendi, commutandi, vel quicquid exinde volueris facere liberam et firmissimam, Christo propitio, in omnibus habeas potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis, vel quislibet opposita aut 136.1199D| extranea persona, contra hanc vendicionem venerit, inferamus vobis tantum, et alia tantum, quantum a vobis accepimus, duplamque pecuniam, consocio fisco distringente, coactus exsolvat, et quod repetit evindicare non valeat; sed hec vendicio omni tempore firma permaneat, cum stipulatione subnixa.

Actum Sitdiu monasterio, VI Nonas Maii, anno XIV imperii domni nostri Hildeberti gloriosi regis. Ego Darmundus venditor, qui hanc vendicionem fieri 136.1200A| rogavi. Ravangerus, ac si indignus episcopus, subscripsit. + Fulberti. + Madalharii. + Humberti vicarius. Chrodbertus hanc vendicionem scribsit et subscribsit.

XXI. De transitu domni Bertini.

Sub hujus praefati Erlefridi regiminis tempore, beatus pater Bertinus plenus dierum et sanctitate, post diuturnum in Domini servitute famulatum, carnea relinquentes ergastula, migravit ad Christum, percepturus ab ipso aeternae remunerationis bravium, qui erat annus Dominicae incarnationis 698, et praefati regis Hildeberti XV, indictione XI. Sepultusque est in basilica sancti Martini, ubi plurimae a Domino virtutes per ejus merita sunt patratae: quod textus ejus Vitae patefecit elegantissime. Eo etiam 136.1200B| tempore, venerabilis rex Hildebertus migravit ad Dominum, cum regnasset annis XVI. Regnavitque Dagobertus puer, filius ejus, pro eo, annis V; sub cujus tempore praedictus abbas Erlefridus basilicam sancti Martini supra sancti Patris Bertini tumulum ampliori opere reaedificare coepit.

XXII. De Erkenbodone abbate, successore Erlefridi.

Post multiplicia igitur praefati Erlefridi abbatis desudamenta, quae postquam magistri superstes exstiterat, desudavit mente promptissima, migrans ad Dominum, successorem sibi reliquit Erchembodum, sapientia et bonitate coaequalem. Qui tempore regis Hilperici successoris praedicti regis Dagoberti quoddam privilegium regia auctoritate ab ipso poposcit rege constructum, quod taliter est factum.

XXIII. Privilegium Chilperici regis tempore praefati abbatis.

136.1200C| Chilpericus rex Francorum [vir inluster]. Si facta parentorum nostrorum, quod ad loca sanctorum praestiterunt vel concesserunt, per nostris oraculis confirmamus, regia consuetudine hoc exercemus, et nobis ad laudem vel stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidimus. Igitur venerabilis vir Erchembodus abba de monasterio Sitdiu, qui est in pago Tervannense in honore sanctae Mariae genitricis Domini nostri Jesu Christi, necnon et sancti Petri et Pauli apostolorum, vel caeterorum domnorum sanctorum constructus, ad nostram accedens praesentiam, clementiae regni nostri suggessit, quod avus noster Chlodoveus quondam rex de omnibus 136.1200D| curtis vel villis ipsius monasterii, quicquid eodem tempore possidebant, aut adhuc inantea ex munere regum vel collata populi, seu de comparato, aut de qualibet adtracto in quibuslibet pagis atque territoriis inibi est additum vel collatum, integra emunitate antecessori suo domno Bertino, quondam ipsius monasterii abbate, vel ad praedictum monasterium concessisset, ut nullus judex publicus ibidem ad causas audiendas, aut freta exactanda, vel fidejussores tollendos, 136.1201A| nec mansiones aut paratas faciendas, nec homines ipsius monasterii, tam ingenuos, quam et servientes, qui super terras suas commanent, distringendos, nec ullas redibitiones requirendas nec exactandas judiciaria potestas ibidem ingredere quoquam tempore non deberet: nisi sub emunitatis nomen omni tempore cum omnes fretas concessas pars ipsius monasterii perenniter deberet possidere. Unde et praeceptiones ipsius videlicet principis avi nostri Chlodovei, et confirmationes praecelsorum avunculorum nostrorum Chlodocharii et Theoderici, seu et genitoris nostri Childerici, etiam et consobrinorum nostrorum Chlodovei et Childeberti quondam regum se ex hoc prae manibus habere affirmat, et quod ipsa beneficia concessa ab eo tempore usque 136.1201B| nunc videant esse conservata: sed pro integra firmitate petiit celsitudinem nostram memoratus abbas, ut hoc circa ipsum locum pro nostra auctoritate plenius confirmare deberemus. Cujus petitioni pro mercedis nostrae augmentum, vel reverentia ipsius loci ita praestitisse, et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes enim praecipimus, ut quicquid constat suprascribtum avum nostrum Chlodoveum quondam regem de ipsa emunitate, sicut superius est comprehensum, praefato Bertino, vel postea ipsi avunculi nostri Chlodocharius et Theodoricus, seu et genitor noster Childericus, etiam et consobrini nostri Chlodoveus et Childebertus quondam reges juste et rationabiliter quondam concesserunt et confirmaverunt, et de eo tempore usque nunc recto 136.1201C| tramite fuit conservatum, ita et inantea per nostro praecepto plenius in Dei nomine confirmare deberemus. Inspectas ipsas praeceptiones suprascriptorum principum, sicut per easdem declaratur, circa ipsum abbatem Erkembodum vel successores suos, et ad ipsum monasterium Sitdiu omni tempore ipsa beneficia concessa in omnibus valeant esse conservata, et nulla refragatione, nec nullum impedimentum a judicibus publicis exinde quoquam tempore habere non debeant: unde ipsa congregatio pro stabilitate regni nostri, vel salute patriae Domini misericordiam jugiter debeant exorare. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et in omnibus conservetur, manus nostrae subscribtionibus eam subter decrevimus roborare. Datum anno regni nostri 136.1201D| III.

XXIV. De pugna Caroli in Vinciaco.

(717.) In praefati autem regis Chilperici tempore, Carolus dux, filius Pippini, ab Auster adveniens, commoto exercitu, contra jam dictum Chilpericum regem et Ragemfridum illius ducem, pugnam iniit. Sed prius caeso ejus exercitu, terga vertit. Postquam autem resumptis contra Chilpericum hostem movit die Dominico, in Quadragesima. Sed Carolus prius pacem fieri rogavit. Illis non dantibus, pugnam iniit 136.1202A| XII Kal. April., Deoque juvante victo Chilperico et Ragemfrido, victoriam accepit. In hoc autem tempore beatus Silvinus, Taruennensis episcopus, floruit virtutibus et sanctitate plenus; cujus nunc in Sithiu venerabiliter humatum pausat corpus. Peracta autem supra memorata pugna, iterum Chilpericus rex cum Ragemfrido Eudonem ducem in auxilium expetentes, contra Carolum ire disponunt. Quibus Carolus occurrens intrepidus, fugatis iterum hostibus, triumphum est adeptus. Carolus autem cum Eudone duce amicitias postea feriens, et cum Chilperico rege pacificatus, eum in regno restituit. Sed non diu in hac vita mansit, mortuus namque est, cum regnasset annis V et dimidio. Franci vero Theodericum, Dagoberti regis junioris supramemorati 136.1202B| filium, super se regem statuunt. Qui praefato Erchembodoni abbati privilegium quoddam concessit, regia auctoritate confirmans ea quae ab antecessoribus suis sancto huic loco est concessum; quod hic etiam prae oculis taliter habetur insertum.

XXV. Exemplar privilegii.

(3 Mart. 721.) « Theodericus rex Francorum, viris illustribus gravionibus, seu et omnibus agentibus, vel junioribus eorum, tam praesentibus quam futuris, in cujuscunquelibet actionibus monasterii Sithiu tenere vel habere videtur. Si facta parentum nostrorum, quae ad loca sanctorum praestiterunt vel concesserunt, per nostra oracula confirmamus, regia consuetudine exercemus; pertinere confidamus. Igitur venerabilis vir Erchenbodus, abbas de monasterio 136.1202C| Sithiu, qui est in pago Taruanensi, in honore sanctae Mariae, genitricis Domini nostri Jesu Christi, necnon et sancti Petri et Pauli apostolorum, vel caeterorum domnorum sanctorum, constructus, ad nostram accessit praesentiam, clementiae regni nostri suggessit, eo quod proavus noster Clodoveus, quondam rex de omnibus curtis vel villis ipsius monasterii, quidquid eodem tempore possidebant, aut adhuc inantea ex munere regum, vel de collatis populis seu de comparato, aut de comparando, aut de quolibet attracto, in quibuslibet pagis atque territoriis, inibi est additum vel collatum, integra immunitate, antecessori suo Bertino quondam, vel ad praedictum monasterium Sithiu, concessisset, ut nullus judex publicus ibidem ad causas audiendas aut freta 136.1202D| exactanda, vel fidejussores tollendos, nec mansiones aut paratas faciendas, nec homines ipsius monasterii, tam ingenuos quam et servientes, qui super terras suas commanent, distringendos nec nullas reddibitiones requirendas nec exactandas, judiciaria potestas ibidem ingredere non praesumat, nisi sub emunitatis nomine, omni tempore, cum omnibus fretis concessis, pars ipsius monasterii perenniter debeat possidere. Unde et praeceptione ipsius principis proavi nostri Clodovei, et confirmationibus praecessorum 136.1203A| avunculorum nostrorum Clothacarii et Childerici, seu et avorum nostrorum Theoderici et Childeberti, atque consobrini nostri Chilperici quondam regis, ex hoc prae manibus se habere affirmat, et quod ipsa beneficia concessa ab eo tempore usque nunc videantur esse conservata; sed, pro integritatis firmitate, petiit celsitudini nostri memoratus Erchembodus abbas, ut hoc, circa ipsum locum, per nostram auctoritatem, plenius in Dei nomine confirmare deberemus. Cujus petitioni, pro mercedis nostrae augmentum et reverentia ipsius sancti loci, ita praestitisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes enim praecipimus, ut quidquid constat suprascriptum proavum Clodoveum quondam regem, de ipsa emunitate, sicut superius est comprehensum, 136.1203B| concessione praefato Bertino, antecessori suo, vel postea ipsi avunculi, vel avus noster Clotharius, et Theodericus, Childebertus et Childericus, etiam et confirmationes consobrini nostri Chilperici, quondam regis, juste et rationabiliter concesserunt vel confirmaverunt, et, de eo tempore usque nunc, recto tramite sunt conservatae, ita et in postmodum, per nostrum praeceptum plenius in Dei nomine confirmamus: inspectas psas praeceptiones suprascriptorum principum, sicut per easdem declaratur, circa ipsum Erchembodum abbatem, vel successores suos, aut circa ipsum locum Sithiu, omni tempore ipsa beneficia concessa in omnibus valeant esse conservata; et nullam refragationem nec ullum impedimentum a judicibus publicis exinde quoquam tempore habere 136.1203C| non pertimescant. Unde et ipsa congregatio, pro stabilitate regni nostri vel salute patriae, Domini misericordiam jugiter debeat exorare. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et in omnibus conservetur, manus nostrae subscriptionibus eam subter decrevimus affirmare.

« Signum gloriosi regis Theoderici.

Data quando facit Martius dies III, anno primo regni nostri, Suessionis civitate in Dei nomine feliciter. »

XXVI. De alio privilegio ejusdem regis Theoderici.

Eodem quoque anno in mense Novembrio, fecit idem rex Theodericus praefato abbati Erchembodo aliud de terris quas domnus Bertinus, se adhuc 136.1203D| vivente, de praecedentium regum fisco, in quibuscunque locis, emerat, vel de omnibus rebus, continentem se in haec verba.

XXVII. Exemplar ejusdem privilegii.

Theodericus rex Francorum [vir inluster]. Quem divina pietas sublimat ad regnum condecet facta servare parentum, praecipue quae compendiis ecclesiarum aut locis sanctorum a regali clementia pro aeterna retributione probatur esse indultum, oportet conservare in aevum. Igitur cognoscat magnitudo ac utilitas vestra, venerabilem virum Erkembodum 136.1204A| abbatem de monasterio Sitdiu per missos suos clementiae regni nostri talem intulit notitiam, quod tritavus noster Theodoricus quondam rex, per praeceptionem suam sua manu subscribtam, antecessori suo Bertino quondam abbati, vel praedicto monasterio Sitdiu tale beneficium concessisset, ut quod infra fisco nostro, ubi et ubi, in quascumquelibet pagis vel territoriis comparatum habebat, aut inantea ad comparandum invenire poterit, vel quod boni homines Deum timentes pro animabus eorum ad suprascribtum monasterium dederunt, aut inantea dederint, hoc habuisset concessum, et quod de fisco nostro comparatum habebat, aut inantea comparasset, praeter illam terram, unde opera carpentaria exeunt, hoc habuisset indultum, ut nulla judiciaria 136.1204B| potestas, nullos redditus terrae, nec nullas functiones publicas eidem ob hoc exigere aut exactare vel requirere non deberet: unde et ipsam praeceptionem jam dicti tritavi nostri se prae manibus habere ex hoc affirmavit, et nobis in praesentia ostendit ad legendum, et ipsa beneficia concessa de eo tempore usque nunc asseruit esse conservata: sed pro firmitatis studium petiit celsitudinem nostram, ut hoc circa ipsum locum sanctum pro nostris deberemus confirmare oraculis: quod nos propter nomen Domini et reverentia ipsius sancti loci gratanti animo ita praestitisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes enim ut quicquid constat suprascribtum tritavum nostrum Theodericum quondam regem, de ipso beneficio, sicut superius est comprehensum, 136.1204C| praefato Bertino vel ad suprascribtum locum sanctum pro augmento mercedis suae concessisse, et de eo tempore usque nunc recto tramite fuit conservatum, ita et inantea inspecta ipsa praeceptione praedicti principis, sicut per eadem declaratur, ita et inantea per nostrum praeceptum plenius in Dei nomine sit confirmatum, sub eo ordine circa ipsum Erkembodum abbatem, vel ad ipsum monasterium suum Sitdiu omni tempore ipsa beneficia sint concessa, et in omnibus valeant esse conservata, et nullam refragationem, nec nullum impedimentum a judicibus publicis exinde quoquam tempore habere non pertimescant: unde et ipsa congregatio pro stabilitate regni nostri vel pro salute patriae Domini misericordiam jugiter exorare delectet. Et ut haec 136.1204D| auctoritas firmior habeatur, vel perenniter in omnibus conservetur, manus nostrae subscribtionibus eam subter decrevimus adfirmare.

Signum gloriosi domni Theoderici.

Datum quod facit Novemb. dies decem, anno primo regni nostri Confelentis castro.

Ego Conradus jussus recognovi et subscribsi.

XXVIII. De episcopatu ejusdem abbatis.

Anno quoque ejusdem regis Theoderici qui erat annus Dominicae incarnationis 710, praefatus abbas Erchembodus 136.1205A| , Taruennensis Ecclesiae susceperat pontificatum. Hic autem praefatus Erchembodus episcopus, cum episcopatu abbatiam tenens, anno III praefati regis Theoderici, emit a quodam viro, Rigoberto nomine, res proprietatis suae in loco nuncupante Sethtiaco, super fluvium Agniona, cum adjacentia Kelmias et Strato; et infra Mempisco Leodredingas mansiones, seu Belrinio, super fluvio Quantia, sitas in pago Taruanense, cum adjacentia sua, quod est in pago Pontivo, in loco nuncupante Monte, super fluvio Alteia, solidis, inter aurum et argentum, mille quingentis, cujus venditionis carta sub horum apicum tenore est facta.

XXIX. Emptio ejusdem episcopi de rebus infra scriptis.

136.1205B| Domino atque apostolico patri Erkenbodo episcopo atque emptori et ejus congregationi ibidem consistenti, ego Rigobertus vendidi et in praesenti tradidi, hoc est, omnes villas meas nuncupantes Sethiaco, super fluvium Agniona, cum adjacentiis suis Kelmias et Strato, et infra Mempisco Leodedringas mansiones, seu Bebrinio, super fluvio Quantia sitas, in pago Taruannense, cum adjacentiis suis quae sunt in pago Pontivo in loco nuncupante Mentek, super fluvio Aeteva. Actum Sithiu monasterio, publice, IV Kal. Sept. III regni domini nostri Theodorici gloriosi regis. Ego Rigobertus hanc venditionem a me factam relegi et subscripsi. S. Dodoni. S. Leudegesili. S. Chimbaldi centenarii. S. Cherebaldi. S. Ellemberthi. S. Ingomari. Winidmarus diaconus hanc venditionem scripsi 136.1205C| et subscripsi.

XXX. De morte Erchembodi, et de successione Waimari, et privilegio Hilderici.

Decedente interea in extremis praefato rege Theoderico, Hildericus Francorum suscepit imperium anno ab incarnatione Domini 642. Interea et praefatus Erchembodus, episcopus et abbas, decessit a saeculo, et in monasterio sancti Audomari, coram altare sanctae Dei genitricis [quod dicitur ad Campanas], tumulatur a populo [ubi usque hodie ejus tomba cernitur lapidea], cui in episcopatu successit Adalgerus. Abbatiam vero regendam suscepit Waimarus, qui, tempore praefati regis Hilderici, privilegium quoddam consecutus est regiae auctoritatis, secundum statuta praecedentium regum, quae 136.1205D| praefato concesserunt Sithiu monasterio; quod ab ipso rege firmatum constat in hoc modo, anno ejusdem regis imperii primo.

XXXI. Exemplar privilegii Childerici regis.

Hildericus rex Francorum, viris inlustribus gravionibus, atque omnibus agentibus, vel junioribus eorum, tam praesentibus quam futuris, in quiscumque accionibus monasterium Sithiu habere videtur. Quem divina pietas sublimat ad regnum, condecet 136.1206A| facta conservare parentum, praecipue quae comdiis ecclesiarum aut locis sanctorum regali clementia prae aeterna retributione probatur esse indultum, oportet conservare in aevum. Igitur cognoscat magnitudo seu et utilitas vestra, quod venerabilis vir Waimarus abbas de monasterio Sithiu, clementiae regni nostri detulit in notitiam, quod parens noster Theodericus quondam rex per suam praeceptionem sua manu firmatam antecessori suo Erkembodo abbati vel ad praedictum monasterium suum Sithiu tale beneficium concessisset, ut quod infra fiscum nostrum, ubi et ubi, in quibuscumquelibet pagis aut territoriis comparatum habebat, aut inantea ad comparandum invenire poterat, vel quod boni homines Deum timentes, pro animabus eorum ad suprascribtum 136.1206B| monasterium dederunt, aut inantea dederint, hoc habuisset concessum: et quod de fisco nostro comparatum habebat, aut inantea comparasset, praeter illam terram unde opera carraria exeunt, hoc habuisset concessum, et nulla judiciaria potestas, nullos redditus terrae, nec nullas functiones publicas eidem ob hoc exigere aut exactare, nec requirere non deberet. Unde et ipsam praeceptionem ipsius jam dicti parentis nostri Theoderici quondam regis se prae manibus ex hoc habere adfirmat, et nobis in praesenti eam ostendit ad relegendum, et ipsa beneficia concessa de eo tempore usque nunc asserit esse conservata: sed pro firmitatis studium petiit celsitudinem nostram, ut hoc circa ipsum locum sanctum per nostris deberemus confirmare oraculis: quod 136.1206C| nos propter nomen Domini et reverentia ipsius sancti loci ita praestitisse, et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes enim praecipimus, ut quicquid constat suprascribtum parentem nostrum Theodericum quondam regem de ipso beneficio, sicut superius est comprehensum, praefato Erkembodo abbati vel suprascribto loco sancto pro aucmento mercedis suae concessit, et de eo tempore usque nunc recto tramite fuit conservatum: ita et inantea inspectis ipsis praeceptionibus praedicti principis, sicut per easdem declaratur, ita et inantea per nostrum praeceptum plenius in Dei nomine sit confirmatum, sub eo ordine circa ipsum Waimarum abbatem, vel ad ipsum monasterium suum Sithiu, omni tempore ipsa beneficia concessa in omnibus 136.1206D| valeant esse confirmata, et nullam refragationem, nec nullum impedimentum a judicibus publicis exinde quoquam tempore habere non pertimescant: unde et ipsa congregatio pro stabilitate regni nostri vel salute patriae Domini misericordiam jugiter debeant exorare. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora in omnibus conservetur, manus nostrae subscribtionibus eam subter decrevimus adfirmare.

136.1207A| Signum gloriosi regis Hilderici.

Datum quando fecit Aprilis dies XXIII, anno primo regni nostri, Crisciaco palatio in Dei nomine feliciter. Amen.

XXXII. De Nanthario abbate, et morte Waimari; et de Rokashemo, quem quidam Felix dedit nobis.

Post decessum autem praefati abbatis Waimari, Nantharius totius abbatiae sublimatus est dignitati. Cui anno III praefati regis Hilderici, quidam presbyter, Felix nomine, tradidit, ad usum monasterii sui Sithiu, cellam sui juris propriam, vocabulo Hrokashamo sive Therealdo loco, ut testatur illius traditionis carta, quam hic ad confirmationem credulitatis describimus, sub tenore antiquae illius dictationis.

XXXIII. Traditio Felicis de Rokashamo.

136.1207B| (25 Jul. 745.) « Sicut Dominus in Evangelio ait: Qui dat parum, comparat sibi regnum, et qui tribuit parum pecuniae, accipit sine fine mensuram, igitur ego, in Dei nomine, Felix, presbyter, inspirante divina clementia, atque pro animae meae remedio, deputavi et concessi atque delegavi, per hanc paginam donationis, ad monasterium Sithiu, quod est in honore sancti Petri et sancti Pauli apostolorum, et sancti Martini vel sancti Bertini confessoris, ubi ipse domnus in corpore requiescit, vel ubi venerabilis vir Nanthuarius abbas praeesse videtur, hoc est cellam meam in loco nuncupante Rochashem sive Therealdo loco in pago Flandrinse, quam ego in 136.1207C| honore sancti Michaelis Archangeli, vel sancti Joannis Baptistae, vel sanctae Mariae, genitricis Domini nostri Jesu Christi, vel caeterorum sanctorum, opere construxi, quam ab extraneis personis, dato pretio, comparavi; ita, ut mihi complacuit, in tali ratione ut ad ipsum monasterium Sithiu, ad opus sancti Petri, jam dicta cella, cum omni integritate vel soliditate sua in se aspiciente vel pertinente, ibidem delegare deberemus. Quod ita et fecimus ad integrum, perpetualiter ad possidendum, ut ibidem aspecta vel subjecta omni tempore esse debeat; una cum terris, mansis, casis, aedificiis, mancipiis, acolabus, tam ingenuis quam et servientibus, campis, sylvis, pratis, 136.1208A| pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, peculiis, praesidiis, mobilibus et immobilibus; omnia et ex omnibus, rem inexquisitam, quidquid dici vel nominari potest, haec nobis vel ad opus monasterii Sithiu, a die praesenti, dono, trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum. Et post meum obitum, ipse qui tunc abbatis fungetur moderamine, vel fratres de jam taxato monasterio Sithiu ibidem consistentes, complaceat, qualem praepositum ad ipsam cellam constituere voluerint, potestatem in omnibus habere mereantur. Et supplicamus ipsos fratres et rectores ipsius monasterii Sithiu, propter Deum et mercedem nostram lucrandam, ut ipsa cella, quam ibidem transfirmavimus, de missis, de curso, id est psalmis, et de luminariis curam habere studeant, 136.1208B| et de hospitibus et peregrinis charitatem et mercedem exinde habere debeant. Tantum in ea ratione, quamdiu ego in hoc saeculo, Christo propitio, advivero, ipsam cellam usualiter, pro beneficio ipsius monasterii, mihi liceat possidere; in ea vero ratione, ut aliubi nec ipsam cellam quam ad ipsum monasterium delegavi; nec ipsas res, quae ad ipsum locum pertinent, aliubi nec dare, nec vendere, nec commutare, nec alienare, nec naufragare potestatem habeam. Et supplicamus ut nomen meum in libro vitae ipsi sacerdotes, qui in ipso monasterio degunt habere dignentur; et, post meum obitum, atque de hac luce discessum, suprascripta cella, cum omni re emeliorata atque supraposita, pars praedicti monasterii Sithiu, vel ejus rectores, a die praesenti absque 136.1208C| ulla expectata audientia vel traditione, hoc in eorum jure et dominatione ad integrum recipiant ad possidendum, et faciant exinde quidquid utile est quod elegerint. Si quis vero, quod futurum esse non credo; si egomet ipse, aut ullus de haeredibus aut successoribus meis, seu quaelibet extranea persona fuerit quae contra hanc donationem venire tentaverit, aut eam infringere conata fuerit, iram Dei omnipotentis summae majestatis incurrat et judicium et offensam; et cum ipsis sanctis apostolis Petro et Paulo, et sancto Martino, sanctoque Bertino, cui ipsam cellam delegavimus, ante tribunal Christi pro hoc deducat rationes; et de eorum ecclesiis excommunicata 136.1209A| et extranea efficiatur, ne ibi exinde compareat; et insuper inferat partibus ipsius monasterii, cogente fisco, tantum et alia tantum, quantum ipsa cella tunc temporis emeliorata valuerit, vel quantum ego in hoc saeculo moriens dereliquero, duplam pecuniam, quantum ipsa cella tunc temporis emeliorata valuerit, cum omnibus rebus ibidem aspicientibus, multa componat, et quod repetit evindicare non valeat. Sed haec donatio, ut haec merces mea, omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa.

« Actum Sithiu monasterio, publice, VIII Kal. August. anno III regni domni nostri Hilderici gloriosi regis.

« Ego Felix hoc testamentum, a me factum, relegi et subscripsi.

136.1209B| « Signum Chrodgarii, illustris. S. Bimberti. S. Odberti. S. Godoberti. S. Gumwini. S. Waningi. S. Guntberti. S. Chramni. S. Erlarii. S. Clodbaldi. S. Clidebaldi. S. Guntharii, sacerdotis, S. Cherewini. S. Austroaldi centenarii. S. Theodberti.

« Ego Viodarus, diaconus, rogatus, scripsi et subscripsi. »

XXXIV. De morte Hilderici, et unctione Pippini et caetera.

Non multo post autem tempore, antedictus rex Hildericus vitae ultimam claudens metam, Sithiu monasterio, in beati Bertini tumulatur ecclesia. Mortuo quoque praefato abbate Nautkario, Dadbertus in regimine successit in jam dicto monasterio. His temporibus Stephanus Romanus pontifex, per oppressionem 136.1209C| sanctae Ecclesiae, a rege atrocissimo et blasphemo et nec dicendo Hatstulfo, ad domnum Pippinum venit in Francia, ubi aegrotavit usque ad mortem, et mansit aliquot tempus apud pagum Parisiacum, in venerabili monasterio sancti martyris Christi Dionisii. De quo jam medici desperarent, subito interventu ipsius beati martyris, per revelationem, curatus est, ut ipsius beati pontificis testatur epistola, quae etiam apud nos beati Dyonisii passione tenetur inserta. In qua revelatione ab ipso Christi martyre admonitus est, ut principale illud altare in sanctorum apostolorum Petri et Pauli dedicaret honore, qui etiam ei cum praefato martyre, in jam dicta apparuerunt visione. Qui mox surgens sanus indicavit regi praedicto Pippino et suis optimatibus, et 136.1209D| implevit omnia quae fuerat jussus. Qui Christi roboratus virtute, inter celebrationem consecrationis praefati altaris et oblationem sacratissimi sacrificii, unxit in regem Francorum praedictum florentissimum regem Pippinum et duos filios ejus, Carolum et Carlomannum. Sed et uxorem ipsius incliti principis Pippini nomine Berthradam, inclitam cycladibus regiis, gratia septiformis Spiritus sancti, in Dei nomine, consignavit, anno Dominicae incarnationis 754. Atque Francorum proceres apostolica benedictione sanctificans, auctoritate beati Petri, sibi a 136.1210A| Domino Deo Jesu Christo tradita obligavit; et obtestatus est, ut nunquam de altera stirpe, per succedentium temporum curricula, ipsi vel quique ex eorum progenie orti regem super se praesumant aliquo modo constituere, nisi de eorum propagine, quos et divina Providentia, ad sanctissimam apostolicam sedem tuendam, eligere, et per eum videlicet vicarium sancti Petri, imo Domini nostri Jesu Christi, in potestatem regiam dignata est sublimare, et unctione sacratissima consecrare. Atque post haec isdem pontifex Romam reversus, Pippinus cum filiis suis totius Franciae monarchiam deinceps est adeptus.

XXXV. De Dadberto abbate.

Supramemoratus autem Dadbertus abbas, ut diximus, 136.1210B| post Nantharium abbatia est sublimatus. De cujus tempore nil in hujus monasterii narratur gestis, neque ex acquisitione regalium privilegiorum, neque in factione aliarum cartarum, sed neque in aliqua hujus coenobii utilitate. Nescio annon permiserit brevitas vitae, an forte ab illo acquisita praecedentium nostrorum sint incuria neglecta.

XXXVI. De successore Dadberti, Hardrado abbate [et de successore Pippini, Carolo, filio ejus, et privilegio quod concessit huic loco ].

Dadberto quoque jam dicto a saeculo migrante, Hardradus in abbatia successit, vir insignis in extollenda monasterii sui dignitate. Cujus labor et industria enitet in cartis, quae hactenus sub ejus apud nos conservantur memoria. Nam cum, decedente 136.1210C| praefato rege Pippino, Carolus filius ejus, illi Francorum gloriosissime successisset in regno, anno Dominicae incarnationis DCCLXVIII, praefatus abbas jam dictum adiens regem Carolum, rogavit haec ab illo regia auctoritate firmari, quae antecessores sui regalibus privilegiis sacro huic loco visi fuerant condonasse. Quod isdem excellentissimus rex magna benignitate complectens, devote complevit, ut id ipsum regale firmamentum, cum sigilli ejus impressione, nobis hactenus ita patefecit.

XXXVII. Exemplar ejusdem privilegii.

Karolus gratia Dei rex Francorum, vir inluster. Si facta antecessorum nostrorum regum quod ad loca sanctorum praestiterunt vel concesserunt, per 136.1210D| nostris oraculis confirmamus, regia consuetudine exercemus, et nobis ad laudem vel stabilitatem regni nostri in Dei nomine pertinere confidimus. Igitur venerabilis vir Hardradus abba de monasterio Sithiu, qui est in pago Tervaninse, in honore sanctae Mariae genitricis Domini nostri Jesu Christi, necnon et sancti Petri et Pauli apostolorum vel ceterorum domnorum sanctorum constructus, ad nostram accedens praesentiam clementiae regni nostri suggessit, eo quod antecessores regni nostri reges de omnes curtes vel villas ipsius monasterii, quicquid eodem tempore possidebant, aut adhuc inantea ex munere regum, 136.1211A| vel collata populi, seu de comparato, aut de quolibet attracto in quibuslibet pagis atque territoriis inibi erat additum vel collatum, integra emunitate antecessoribus suis, vel ad monasterium Sithiu concessisset, ut nullus judex publicus ibidem ad causas audiendas, aut freta exactanda, vel fidejussores tollendos, vel mansiones aut paratas faciendas, nec homines ipsius monasterii tam ingenuos, quam et servientes, qui super terras suas commanent, distringendos, nec ullas redhibitiones requirendas, nec exactandas, judiciaria potestas ibidem ingredere non praesumat quoquam tempore: nisi quod sub emunitatis munere omni tempore cum omnes fretos vel bannos concessos pars ipsius monasterii perenniter debeat possidere. Unde praeceptionem antecessorum 136.1211B| nostrorum se ex hoc prae manibus habere affirmat, et quod ipsa beneficia concessa ab eo tempore usque nunc videantur esse conservata: sed pro integra firmitate petiit celsitudini nostrae supra memoratus abba, ut hoc circa ipsum locum pro nostra auctoritate plenius confirmare deberemus: cujus petitioni pro mercedis nostrae auctmentum, vel reverentia ipsius sancti loci ita praestitisse et in omnibus confirmasse cognoscite. Praecipientes enim ut quicquid constat de ipsa emunitate, sicut superius est comprehensum, antecessores nostri juste et rationabiliter concesserunt vel confirmaverunt, et de eo tempore usque nunc recto tramite fuit conservatum: ita et inantea per nostrum praeceptum plenius in Dei nomine sit conservatum, inspectas ipsas praeceptiones 136.1211C| suprascribtorum principum, sicut per easdem declaratur, circa ipsum abbatem Hardradum, vel successores ad ipsum monasterium Sithiu omni tempore ipsa beneficia concessa in omnibus valeant esse conservata; et nullam refragationem, nec nullum impedimentum a judicibus publicis exinde quoquam tempore habere non pertimescant: unde ipsa congregatio pro stabilitate regni nostri vel salute patriae Domini misericordiam jugiter debeant exorare. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, et in omnibus conservetur, manus nostrae subscribtionibus eam decrevimus roborare.

Signum Karoli gloriosissimi regis.

Data mense Julio, anno primo regni nostri. Actum 136.1211D| Andiaco.

XXXVIII. Emptio ejusdem abbatis de Rokashomo.

(770.) Anno autem ejusdem regis secundo, qui erat annus Dominicae nativitatis DCCLXXIV, emit isdem abbas Hardradus, ad opus ecclesiae quae dicitur Therealdo luco, quam antecessori suo Nanthario abbati Felix quidam, presbyter, tradiderat, a quodam viro, nomine Sigerardo, res proprietatis suae, in loco jam supramemorato Hrokashem, quidquid ibidem habere sua videbatur esse possessio, sicut venditionis carta testatur hoc modo.

XXXIX. Exemplar ejusdem emptionis.

136.1212A| (770.) « Domino venerabili in Christo patri Hardrado, abbati de monasterio Sithiu, atque emptore. Ego Sigeradus, venditor, ad sacrosanctam basilicam sancti Michaelis, quae est constructa in Heraldo luco, ubi Fugislus presbyter adesse videtur, per hanc epistolam venditionis constat me non imaginario jure, sed propria voluntate arbitrii, vobis vel ecclesiae vestrae sancti Michaelis, vendidisse, et ita vendidi et de praesenti tradidi, hoc est, omnem rem portionis meae in loco nuncupante Hrokashem, in pago Flandrinse, id est, tam terris quam et manso, cum omnia castitia superposita, pratis, campis, mancipiis, communiis, perviis, wadriscapis, peculiis, praesidiis, mobilibus et immobilibus; omnia et ex omnibus tam 136.1212B| de alode parentum, quam et de comparato, seu de quolibet attracto, rem inexquisitam, ad integrum hoc vobis vel ecclesiae vestrae sancti Michaelis vendo, trado atque transfirmo perpetualiter ad possidendum. Unde accepi a vobis de rebus ecclesiae vestrae, pro jam dicta re, pretio taxato vel dato, in quo mihi bene complacuit, hoc est, inter aurum et argentum, solidos CC tantum; ita ut, ab hac die, ipsam rem superius nominatam vos vel successores vestri habeatis, teneatis atque possideatis, vel quidquid exinde facere volueritis, liberam in omnibus habeatis potestatem ad faciendum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de haeredibus ac prohaeredibus meis, vel quaelibet ulla opposita persona, qui contra hanc venditionem venire voluerit, 136.1212C| aut eam infringere conatus fuerit, inferamus vobis vel successoribus vestris, cogente fisco, tantum, et alia tantum quantum a vobis accepimus, vel quantum ipsa portio tunc temporis emeliorata valuerit, et insuper duplam pecuniam coactus exsolvat, et quod repetit vindicare non valeat; sed haec venditio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa.

« Actum Therealdo luco.

Datum in mense Januario, anno II regni domni nostri Caroli gloriosissimi regis.

Signum Sigerardi qui hanc venditionem fieri rogavit.

Signum Wioradi. Sign. Folchardi. Sign. Thedulfi. 136.1212D| Sign. Odelradi. Sign. Engelradi.

Ego Fulgislus presbyter scripsi et subscripsi. »

XL. De emptione Hardradi abbatis de Loningahem.

(776.) Emit quoque isdem abbas Hardradus, anno VIII praefati regis Caroli, a quodam viro Waldberto, solidis ducentis, omnem rem possessionis suae in loco nuncupante in Loningaheimo, in pago Bononensi, quidquid sua inibi videbatur esse hereditaria possessio. Quod etiam ipsius charta testatur ita dicendo.

XLI. Exemplar ejusdem emptionis.

136.1213A| ( Jul. 776.) « Domino venerabili viro in Christo Hardrado, abbati de monasterio Sithiu, atque emptori. Ego Waldbertus, venditor, per hanc epistolam venditionis constat me non imaginario jure, sed propriae voluntatis arbitrio, vobis vel monasterio vestro Sithiu vendidisse, et ita vendidi et de praesenti tradidi, hoc est, omnem rem possessionis meae, duas partes in loco nuncupante in Loningaheimo, in pago Bononiense, id est, tam terris, mansis, castitiis mancipium 1, nomine Blidinarus, cum omni etnika et peculiari suo; pratis, sylvis, pascuis, communiis; perviis et vadriscapis; omnia et ex omnibus, rem inexquisitam, totum ad integrum, hoc vobis vel monasterio vestro Sithiu, a die praesenti, vendo, trado 136.1213B| atque transfirmo perpetualiter ad possidendum. Unde accepi a vobis de rebus monasterii vestri, pro jam dicta re, pretio taxato vel dato, in quo mihi bene complacuit, hoc est, inter aurum et argentum, solidos CC tantum; ita ut, ab hac die, ipsam rem superius nominatam, vos, vel successores vestri, habeatis, teneatis, atque possideatis, vel quidquid exinde facere volueritis, liberam in omnibus habeatis potestatem ad faciendum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si egomet ipse aut ullus de haeredibus aut prohaeredibus meis, vel quaelibet ulla opposita persona; quae contra hanc venditionem venire voluerit, aut eam infringere conaverit; et si a me vel ab haeredibus meis defensa non fuerit, tum inferamus vobis, cogente fisco, tantum et alia tantum 136.1213C| quantum a vobis accepimus, vel quantum ipsa portio tunc temporis emeliorata valuerit; et insuper duplam pecuniam coactus exsolvat, et quod repetit evindicare non valeat; sed haec venditio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa.

« Actum Sithiu monasterio publice.

Datum in mense Julio, anno VIII regni domni nostri Caroli gloriosissimi regis.

Signum Walberti, qui hanc venditionem fieri rogavit.

Signum Trudmari. Sign. Bugini. Sign. Randgeri. Sign. Udmari. Sign. Ermnulfi. Sign. Winidgeri.

Ego Henricus diaconus scripsi et subscripsi. »

XLII. Quod et Fresingehem emerit. Emit et aliam terram solidis C, nomine Fresingehem, 136.1213D| a quadam muliere, nomine Sigeberta, secundum hanc cartam.

XLIII. Exemplar.

(10 Jun. 788.) « Domno venerabili in Christo patri Hardrado, abbati de monasterio Sithiu, atque emptori. Ego Sigeberta, venditrix, per hanc epistolam venditionis constat me, non imaginario jure, sed propria voluntate arbitrii, vobis vel praedicto monasterio Sithiu vendidisse, et ita vendidi, tradidisse, et ita tradidi, hoc est, omnem rem portionis meae in loco nuncupante Fresingahem, situm in pago Haruanense super fluvium Agniona, praeter jornale 136.1214A| unum, quod exinde ad aliam rem reservavi ad integrum: id est tam terris, mansis, castitiis, aedificiis, campis, sylvis, pratis, pascuis, communiis, perviis et wadriscapis. Omnia et ex omnibus, rem inexquisitam totum ad integrum, hoc vobis vel praedicto monasterio a die praesenti vendo, trado atque transfirmo perpetualiter ad possidendum. Unde accepi a vobis de re monasterii vestri, pro jam dicta re, in pretio taxato vel dato, in quo mihi bene complacuit, hoc est, inter aurum et argentum solidos C tantum; ita ut ab hac die hoc habeatis, teneatis atque possideatis, vel quidquid exinde facere volueritis, habeatis potestatem ad faciendum. Si quis vero, quod futurum esse non credo; si ego ipsa aut ullus de haeredibus ac pro haeredibus meis, vel quaelibet alia persona quae 136.1214B| contra hanc venditionem venire voluerit, aut eam infringere praesumpserit, inferamus vobis vel successoribus vestris, cogente fisco, tanta et alia tanta quantum a vobis accepimus, vel quantum ipsa portio tunc temporis emeliorata valuerit; et insuper duplam pecuniam coactus exsolvat, et quod repetit evindicare non valeat; sed haec venditio firma permaneat cum stipulatione subnixa.

« Actum Sithiu monasterio publice.

Data in mense Junio, die X, anno XX regni domni nostri Caroli gloriosi regis.

Signum Sigebertanae, quae hanc venditionem fieri rogavit.

Signum Hildeberti. Sign. Snelgeri. Sign. Hildulfi. Sig. Regenhari. Sign. Hildmari. Sign. Madallei. 136.1214C| Sign. Baini. Sign. Guntberti. Ego Gerbaldus, diaconus, scripsi et subscripsi. »

XLIV. De Odlando abbate et privilegio Caroli regis.

Haec ad monasterium Sithiu praedicti Hardradi abbatis labore adducta, decedens a saeculo, Odlandum, bonitate et sapientia coaequalem, sibi in regimine monasterii reliquit successorem, anno Domini 798, cujus laudis memoria apud nos manebit in saecula. Hic, inter reliqua quae gessit, regem suprascriptum Carolum adiens, deprecatus est regiam sublimitatem, ut concederet abbatibus Sithiensis coenobii ejusque hominibus, in totius abbatiae sylvis venationem exercere. Quod excellentissimus rex concedens, regali etiam privilegio confirmavit; praecipiens ut nullus eis quoquam tempore ob hoc infensus 136.1214D| esse praesumeret, sed ad usus ipsius monasterii Sithiu, ad codices contegendos, vel manicas et zonas faciendas, licentiam haberent in propriis sylvis venationem exercere. Quod privilegium regia auctoritate firmatum, id ipsum ita testatur, hactenus apud nos, cum sigillo regali, servatum.

XLV. Exemplar privilegii Caroli regis de venatione sylvarum.

(Vide Patrologiae tom. XCVII, inter Opera Caroli Magni.)

XLVI. Traditio Deodati de rebus infra nominandis.

(800.) In anno autem Dominicae nativitatis 794, qui 136.1215A| erat annus praefati regis Caroli XXXII, et regiminis jam dicti abbatis III, quidam clericus, Deodatus nomine, res possessionis suae, accepto pretio, eidem abbati, ad opus monasterii sui Sithiu, vendidit in locis his nominibus nuncupatis, in Sanctum, in Ascio, super fluvio Widolaci, et in Fresinnio, super fluvio Capriuno, et in Hildwaldcurt, et in Lonasto, super fluvio Abbunfontana, in pago Tarvanense. Haec omnia ad usus fratrum vendidit, atque per venditionis cartam transfirmavit; quae praefatus abbas Otlandus ad vestimentorum fratrum mox usus delegavit; in ea videlicet ratione, ut haec ipse Deodatus, dum adviveret, per precariam haberet, ac post suum obitum emeliorata omnia ad jam dictum reverterentur monasterium.

XLVII. Exemplar hujus traditionis.

136.1215B| (3 Aug. 800.) « Venerabili in Christo patri Odlando, abbati de monasterio Sithiu, vel omni congregationi fratrum vestrorum ibidem consistentium, ego Deodatus clericus, peccator, dum et omnibus non est incognitum, qualiter res possessionis meae, in locis nuncupantibus in Sanctum, et in Ascio, super fluvio Widolaci, et in Fresinnio, super fluvio Capriuno, et Hildwaldcurt, et in Lonasto, super fluvio Abbunfuntana, in pago Tarvanense: id est, in praedictis locis, tam terris, mansis, castitiis, aedificiis et ecclesiam sancti Martini, quae est constructa in honore ipsius praedicti domini et sancti Martini, in jam dicto loco, sanctis seu ecclesiis reliquis, seu 136.1215C| quidquid ad jam dictum locum Sanctis aspectum vel subjectum esse videtur, vel reliquis praedictis locis; mancipia cum omni etbuike et peculiari eorum campis, sylvis, pratis, pascuis, perviis et wadriscapis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, adjacentiis, appenditiis, cultis et incultis, omnia et ex omnibus quidquid dici vel nominari potest, quantumcunque in praedictis locis mea fuit possessio vel dominatio, tam de alode parentum meorum quam et de comparato seu de concambio, vel de quolibet attracto, ad me legibus noscitur pervenisse; fabricaturas ecclesiarum, auro argentoque, drappalia diversae faciei vel speciei, libros diversos, vel quidquid in suprascriptis omnibus locis aspicere videtur; omnia et ex omnibus, rem inexquisitam, ad integrum, 136.1215D| vobis per venditionis titulum, accepto pretio, ecclesiae vestrae, a die praesenti transfirmo; in ea vero ratione, ut res cunctae superius comprehensae ad opus monachorum in praedicto monasterio Sithiu degentium vestimenta comparentur, id est, drappos ad kamisias ultro marinas, quae vulgo berniscrist vocitantur, sicut in voluntate continetur vestra. Sed postea vos, una cum consensu fratrum vestrorum, juxta quod mea fuit petitio, ut suprascriptas res mihi usualiter, appresto beneficio vestro, parare promisistis, ad excolendum vel emeliorandum, et, sicut convenit nobis, annis singulis, ad festivitatem sancti Martini, censum, hoc est, solidos II de argento, vobis vel successoribus vestris 136.1216A| dare vel transsolvere debeamus; et aliubi ipsam rem nec dare, nec vendere, nec commutare, nec naufragare pontificium non habeam, nec possessio mea nullam ex hoc calumniam generare non possit; nisi tantum, ut dictum est, quandiu advixero, pro vestro beneficio possideam, et post meum obitum atque de hac luce discessum, omnes suprascriptas res, absque ullius contrarietate, vos, vel successores vestri, a die praesenti ad integrum, recipere faciatis perpetualiter ad possidendum. Et haec praecaria omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa.

« Actum Sanclis publice.

Datum in mense Augusto, die III, anno XXXII regni nostri domni Caroli gloriosissimi regis.

136.1216B| Signum Deodati, qui hanc praecariam fieri rogavit.

Signum David, filii ejus consentientis.

Signum Guntardi. Sign. Herradi. Sign. Wigmari. Sign. Eremberti. Sign. item Eremberti. Sign. Egelulfi. Sign. Rigfridi.

Ego in Dei nomine, Guntbertus, indignus diaconus, scripsi et subscripsi. »

XLVIII. De labore ejusdem Odlandi abbatis circa villam Arecas.

Hujus autem abbatis Odlandi labor et industria maxime enitet in villa quae dicitur Arecas, quae erat una de principalibus abbatiae membris, quam et sibi sedem statuit, omnique nobilitate nobilitavit. Basilicamque 136.1216C| inibi in honore sancti Martini construxit, cujus templi nunc solum fundamenta tantummodo se praebent oculis intuentium; constituitque, uti hi testantur quorum progenitores et avorum avi in suprascripta villa fuerant mansionarii, ut inibi hebdomadibus singulis, quinque ex sancti Bertini monasterio, totidemque ex sancti Audomari, ad serviendum Domino deputarentur monachi. Ibi etiam, quod mirabile nostris hactenus monstratur temporibus, molendinum fecit volvere aquis contra montem currentibus, constituitque ut nullus hominum molendinum extra locum jam dictum construere praesumeret. Quod ad utilitatem monasterii Sithiu ad tempus fuit conservatum. Hujus autem abbatis tale fertur fuisse ingenium, ut posset audire auribus 136.1216D| quo aqua deflueret per inscios occultosque terrae meatus. Sunt et alia quamplurima ipsius laudum praeconia, quae in saecularium versantur ora; quae ideo hic omittimus, ne negligentibus videantur superflua. [Postquam Odlandus abbas annis ferme novem suae vixisset administrationis, exuit fragilem carnis sarcinam, redditurus Creatori talentorum rationem. Cui in respectu coenobiali successit Nantharius, hujus nominis secundus.]

XLIX De Nanthario juniore, et de unctione Caroli imperatoris, et emptione ejusdem abbatis de Flitrinio.

Odlandi quoque in regimine successor exstitit Nantharius junior, anno Verbi incarnati 805 regisque 136.1217A| praefati Caroli XXXIX, praedictus quoque gloriosus rex Carolus, anno regni sui XXXIII. Romam adiens, a cuncto populo in imperatorem electus, die natalis Domini, in ecclesia beati Petri, a Leone papa est consecratus. Nantharius autem abbas, anno praefati regis Caroli XXXIX, imperiique ejus V, emit a quodam viro, nomine Erlhario, res proprietatis suae, in loco nuncupante Flitrinio, id est, mansum I, et, inter terram arabilem et pratum seu et sylvam, bunaria X; quae etiam per praecariam ab ipso abbate sibi dari poposcit; quod ita et fecit.

L. Emptio Nautharii, abbatis, de Flitrinio.

( Oct. 806.) « Domno venerabili in Christo patri Nauthario, abbati de monasterio Sithiu, sive de cella quae dicitur Hebrona, ubi Ebroinus praepositus esse 136.1217B| videtur. Ego Herlharius, venditor, per hanc epistolam venditionis constat me, non imaginario jure, sed plenissima voluntate, vobis vel monasterio vestro vendidisse, et ita vendidi, tradidisse et de praesenti tradidi, hoc est, mansum I in loco nuncupante Fletrinio, in pago Isseretio, et, inter terram arabilem et pratum seu et sylvam habentem plus minus bunaria X. Per hanc epistolam donationis, sicut tradimus, diximus, dono, trado atque transfirmo perpetualiter ad possidendum; in ea ratione ut hoc habeatis, teneatis atque possideatis, vel quidquid exinde facere volueritis liberam atque firmissimam Christo propitio in omnibus habeatis potestatem ad faciendum. Unde benivolentia vestra habuit pietas apprestitum beneficium, tam mihi quam infantibus meis, his nominibus, 136.1217C| Erkenrado, Baldrado, Errictrudae, Waldedrudae: qui pari suo longius supervixerit, usualiter nobis praestare promisistis, ad excolendum vel emeliorandum; et sicut convenit nobis, annis singulis censum, id est, modia X de sale, vobis vel successoribus vestris, pro ipso usu, dare vel adimplere debeamus; et aliubi ipsam rem vestram nec dare, nec vendere, nec commutare, nec alienare, nec pro nullo aliquo ingenio deponere pontificium non habeamus; nec possessio nostra nullum praejudicium, nec contra partem monasterii vestri ex hoc generare non debeamus: nisi tantum, ut dictum est, quandiu in hoc saeculo, propitio Christo, advixero, pro vestro beneficio possidere debeamus; et post nostrorum omnium obitum atque de hac luce discessum, ipsae 136.1217D| res superpositae, absque ullius contrarietate vel interpellatione judicis ad integrum recipere faciatis perpetualiter ad possidendum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de haeredibus ac prohaeredibus meis, vel quaelibet ulla opposita vel extranea persona fuerit, quae contra hanc venditionem venire aut eam infringere voluerit, discutiente fisco, auro uncias III, argento libras V coactus exsolvat, et quod repetit evindicare non valeat; sed haec donatio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa.

« Actum Beborna, in mense Octobrio, anno XXXIX, 136.1218A| regnante domno nostro Carolo gloriosissimo rege, et anno VI imperii ipsius.

« Signum Erlharii, qui hanc venditionem fieri rogavit.

Signum Erkenradi, filii sui consentientis.

Signum Folquini. Signum item Erkenradi. Signum Gerardi. Signum Elpharii. Signum Herradi. Signum Hardmanni. Signum Rantvuini. Signum Guntfridi. Signum Helingeri. Signum Heodradi. Signum Engelgeri. Signum Sicbaldi. Signum Grimardi. Signum Godoberti.

Ego Guntbertus, scripsi et subscripsi. »

LI. Traditio Lebdrudis de Gisna.

Anno quoque insecuto, in mense Octobrio, quaedam vidua, Lebdrudis nomine, tradidit praefato 136.1218B| abbati, ad monasterium suum Sithiu, omnem rem suae proprietatis in loco nuncupante Gisna sive Totingelum, in pago Bononensi; expetiitque, pro beneficio, a jam dicto abbate, rem monasterii sui in ipso pago, id est bunaria II, in loco nuncupante Etloum, in haec verba.

LII. Exemplar.

( Oct. 807.) « Domno magnifico in Christo patri Nanthario, abbati de monasterio Sithiu, quod est constructum in pago Tarwanense super fluvium Agniona, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli atque Andreae seu sancti Martini et sancti Bertini, vel plurimorum sanctorum martyrum et confessorum, congregationi etiam ipsius sancti loci. Ego Lebtrudis vidua, cogitans ob amorem coelestem 136.1218C| vel pro abluendis facinoribus meis, mihi complacuit ut aliqua munuscula meae parvitatis Domino conferre deberem, quod ita et feci. Ergo dono omnem rem meae proprietatis in loco nuncupante Gisna sive Totingetun, in pago Bononensi, super fluvium Vuasconinga Wala, hoc est, mansa cum casa vel castitiis, aedificiis, pratis, pascuis, terris, perviis et wadriscapis, vel quidquid ibidem aspectum vel subjectum esse videtur: et mea legitima fuit possessio vel dominatio, cum re inexquisita ad integrum.

« Haec autem omnia superius comprehensa ad praefatum monasterium per hanc paginam traditionis dono, trado atque transfirmo perpetualiter ad possidendum. Pro qua vero donatione et vestra pietate, expetivi a vobis terram aliquam monasterii vestri, 136.1218D| in loco nuncupante Ecloum, in ipso Bononensi, hoc sunt, bunaria II; in ea vero ratione, ut ipsas terras ego et tres infantes mei, his nominibus, Hildeberta, Nidlebus et Erpsuvid, dum advivimus, pro vestro beneficio, ad usum fructuum possidere debeamus. Unde quoque, pro eodem usu, annis singulis, ad festivitatem beati Audomari, Kal. Novembr. pensas duas de formaticis transsolvere debeamus; et non habeam pontificium ipsas res alienare, nisi tantum pro beneficio vestro ad usum fructuum excolere debeamus; et post nostrum omnium obitum ambas praedictas res rectores monasterii vestri praesentaliter 136.1219A| perpetua portione potiantur. Si quis vero, quod fieri minime credo; si egomet ipsa aut ullus de haeredibus meis, seu quaelibet ulla opposita persona, quae contra hanc donationem venire voluerit, aut infringere praesumpserit, iram Dei atque praedictorum sanctorum incurrat, et ab universali fide excommunicatus appareat; et insuper, distringente fisco, auri untias VI, argenti pondera multa componat, et quod repetit evindicare non valeat: sed praesens epistola omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa.

Actum Gisna villa publice, quando fecit mensis Octobr. dies XI, anno XL regni, et octavo imperii domni nostri Caroli piissimi imperatoris Augusti.

Signum Lebdrudis, viduae quae hanc donationem 136.1219B| fieri rogavit.

Signum Madalgeri. Signum Odilonis. Signum Engelberti. Signum Bertlandi. Signum Vuendelgeri, centenurii.

Ego Guntbertus, sacerdos, scripsi et subscripsi. »

LIII. Traditio Folberti de Campanias.

(811.) Vir etiam quidam, Folbertus nomine, anno praefati regis Caroli XLIII, imperii vero ejus X, tradidit eidem abbati Nauthario, pro anima genitricis suae defunctae, possessionem suam in Campanias in pago Tarvanensi, in hunc modum.

LIV. Exemplar.

( Apr. 811.) « Domno venerabili in Christo patri Nauthario, abbati de monasterio Sithiu, ubi duo agi, Audomarus scilicet et beatus Bertinus, pausant in 136.1219C| corpore. Ego Folbertus, per hanc paginam traditionis constat me vobis vel ad praefatum monasterium vestrum Sithiu, pro remedio animae genitricis meae, Ebertanae defunctae, hoc est, aliquam partem haereditatis meae, id sunt, plus minus habentem bunaria V, et unum pratum cui vocabulum est Brattingadala et quidquid ad illum pratum pertinere visum est in loco nuncupante in Campanias, in pago Tarnuanense, cum pervio legitimo et wadriscapo: haec omnia, juxta ut superius comprehensum est, vobis vel successoribus vestris dono, trado atque transfirmo perpetualiter ad possidendum. Propterea vestram flagitavi pietatem, ut ipsam rem licuisset mihi usitare vel emeliorare. Et postea vos, una cum consensu fratrum vestrorum, juxta quod mea fuit petitio, ipsam 136.1219D| rem, quandiu advixero, procurare promisistis, ad excolendum vel emeliorandum, et sicut convenit nobis, annis singulis, ad festivitatem sancti Bertini, quae est Nonas Septembr. censum, id est, denarios IV, pro ipso usu, vobis dare vel transsolvere debeam. Si quis vero, quod futurum esse non credo; si egomet ipse aut ullus de haeredibus meis, qui contra hanc donationem venire voluerit, vel eam infringere tentaverit, inferat vobis, una cum distringente fisco, auri uncias IV, argenti pondera V coactus exsolvat, et quod repetit evindicare non valeat; sed haec traditio 136.1220A| omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa.

« Actum in Bagingatun, in mense Aprili, anno XLIV regnante Carolo glorioso rege, et anno X imperii ejus.

Signum Folberti, qui hanc donationem fieri rogavit.

Signum Folcharii. Signum Abboni. Signum Ingoberti. Signum Vuendelgarii, centenarii.

Ego Guntbertus, sacerdos, scripsi et subscripsi. »

LV. De traditione villae Calmont. [Carolus jam supra memoratus, desiderans per orbem famam augeri suam, ut liquido patet per multorum voluminum de eo mentionem agentium lectionem, inter caetera, huic coenobio villam Calmont 136.1220B| Deo sanctoque Bertino tradidit, cujus traditionis charta penes episcopum Noviomensem habetur.]

LVI. De morte Caroli, et successione Ludovici.

Post insignia igitur saepedicti regis Caroli gloriosorum actuum praeconia, postque devictas multarum gentium nationes, quae hactenus in viventium versantur ora permanebuntque in saecula, primi parentis exsolvens poenam, suam Creatori reddens animam, corpusque tam gloriosum, terra mox futurum, naturae solvens debitum, terrae dimisit tegendum, anno Dominicae incarnationis 814, regnique ipsius XLVIII, imperiique ejusdem XV, de quo in libro quodam, qui praetitulatur Visiones Vuettini, legisse me memini quod isdem Vuettinus, dum in 136.1220C| extasi ab angelo duceretur, inter reliqua quae sibi ostendebantur, vidit eumdem regem Carolum stantem toto corpore sanum atque pulcherrimum; solum animal quoddam oppositum vidit lacerare virilia stantis; dictumque est illi ab angelo, quod haec ideo pateretur, quia nimis impatiens libidinis fuerat in saeculo; sed, pro aliorum ejus opera virtutum, cito ab hoc esset eripiendus periculo. Successit itaque illi in regno filius ejus Ludovicus, consimilis ei per omnia in gloriosis actibus; in cujus tempore exoritur quoddam lumen Ecclesiae, Folguinus nomine, quod, ne sub modio celaretur absconsum, ab ipso rege super Ecclesiae imponitur candelabrum, Tarvanensique civitati delegatur ad pontificatum, anno incarnationis Dominicae 817, et praefati regis IV. De 136.1220D| cujus vita et virtutibus multum quod loqueremur erat, optaremque ea quae in hoc mundo gessit summotenus perstringere; sed fatuitatem meam ipse perpendens, horreo saltem tangere quod viri peritissimi possent etiam formidare: superant enim philosophicam mundanae sapientiae disputationem, etiamsi aliquis cavallino, secundum poeticas fictiones, ad plenum se jactet epotasse fontem. Haec solummodo in ejus memoriam fatua garrulitate deprompsi; reliqua ipsius opera acutioris ingenii viro relinquo investiganda, ipse egomet, si juverit, etiam 136.1221A| deinceps pro posse meum, illa quae recolo paratus ad enarranda.

LVII. De Fridegiso abbate.

Nantharius interea abbas, junior [anno sui regiminis octavo decimo] migrans a saeculo, regularis vitae primum destructorem sibi reliquit successorem, Fridegisum videlicet, nec ipso nomine dignum, abbatem. Nam cum hactenus sacra monachorum regula, miseratione Dei, in hoc coenobio foret conservata, crescente rerum opulentia, monachis ordinationem monasterii sui, abstracta abbatia, regali beneficio in externas personas est beneficiata. Unde contigit, ut supradictus Fridegisus, genere Anglus, et abbas sancti Martini Turonis, anno Verbi incarnati 820, et praefati regis Ludovici VII, abbatiam 136.1221B| Silhiensis coenobii regia donatione susciperet gubernandam. Qui in initio tyrannidis suae, cum cerneret abbatiam universam tot monachorum usibus delegatam, ut puta centum et triginta monachorum inter utraque monasteria sancti Bertini scilicet sanctique Audomari degentium, nihilque suarum voluptatum usibus sequestratum, avaritiae jaculo secatus, monachorum impudenter tentat vitam destruere, ut res eorum usibus a fidelibus traditas suae lasciviae potuisset facilius mancipare. Quod diabolica suggestione mente concoeptum, nefanda est ab illo perpetratione peractum. Nam in capitaneo apostolorum sui sancti Bertini loco, ubi LXXXIII monachi deserviebant Domino, LX pro humana potius laude quam pro Dei amore, retinuit; 136.1221C| reliquos districtioris vitae viros, quos suae perversitati putavit non consentire, de monasterio expellens abire permisit. In sancti Audomari quoque monasterio, ubi regulariter viventes aderant XL monachi, XXX canonicos ibidem ad serviendum deputavit in monasterio Christi. Ac post haec, totius abbatiae circuiens villas, et quia duplex exstabat monachorum numerus, duplam eis portionem villarum est largitus. Canonicis autem, quia pauciores erant numero, simpla contra monachis est data portio. Ipse ea quae sibi maxime placuerant, ad suae perversitatis usum reservavit; et quia canonicus erat cum canonicis in sancti Audomari monasterio saeculariter vivebat. Quid plus hujus abbatis referam versutiam, cum veraci possem famine dicere hunc primum loci 136.1221D| hujus casum extitisse? Hic etiam, secundum veridicam Veritatis vocem, cum alii laborassent, in labores eorum introiit; nec solum introiit, sed etiam quae laboraverant temeraria praesumptione destruxit. Hic etiam fraternae charitatis utriusque monasterii destructor extitit; dum et monachi sibi justum et ab antiquis Patribus traditum reverentiae honorem vindicant, canonicorumque subjectionem sibi veraciter defendunt, et canonici ab ipso abbate canonico, fallaci assertione, principatum ad se monasteriorum pertinere dicunt. Pro his omnibus et reliquis tyrannidis suae actibus hactenus blasphematur ab omnibus, 136.1222A| nec dubium quod blasphemabitur et a succedentibus.

LVIII. De privilegio Ludovici regis de venatione sylvarum monasterii Sithiu.

(820.) Hic etiam praedictus abbas, anno primo regiminis sui, jam dictum regem Ludovicum adiens, petiit ab eo licentiam in saepe dicti monasterii sui Sithiu sylvas venationem exercere, sub occasione librorum legendorum vel manicharum ad usus fratrum faciendarum, sed quod credibilius est, ad suae vanitatis ludibrium exercendum. Quod rex sine mora concessit; regali auctoritate privilegium ob hoc fieri jussit, quod et ipse sigilli sui impressione signavit in haec verba.

LIX. Exemplar ejusdem privilegii.

136.1222B| (Vide inter Ludovici Pii privilegia, Patrologiae tomo CIV.)

LX. Privilegium ejusdem regis de monasterio Sithiu, tempore Fridegisi abbatis.

Praedictus autem abbas Fridegisus secundo rege jam dicto petiit, ut etiam sua auctoritate, per regale privilegium, monasterium suum Sithiu ab omni judiciaria potestate defensaret, et, sicut constat antecessores suos reges eidem loco concessisse, ita et ipse gloriosus rex sua auctoritate dignaretur confirmare. Quod rex, anno incarnationis Domini 830, hoc modo regia auctoritate firmavit.

LXI. Exemplar ejusdem privilegii.

(Vide ubi supra.)

LXII. De Guntberto monacho.

136.1222C| Sub hujus abbatis tempore, exoritur quidam tirunculus mox futurus monachus hujus ecclesiae; cujus laus et sapientia ita hactenus in omnium nostrorum versatur ore ac si praesentaliter in vivo teneretur corpore et merito; nam monasterii hujus libraria, quae pene omnia vetustate erant demolita, quoniam peritus erat scriba, propria renovavit industria. Insuper et alia adauxit librorum volumina, ex quibus duo sunt antiphonarii, quos ipse propria manu conscripsit; et alterum sancto Audomaro, alterum vero sancto Winnoco concessit. Scripsit et tertium, quem lucidiori opere elucidavit; cujus initium et in carmine majorum solemnitatum, aureis litteris mirifice decoravit; quem, quia elegantiorem vidit, sancto Bertino contradidit. Descripsit 136.1222D| et compotum, quem et nobis concessit habendum; insuper et alia, quae si hic scribantur, videbuntur esse superflua. Hic autem, in primaeva juventute, a patre Romam ductus, ibique sancto Petro oblatus et ab Eugenio papa est clericatus. Quem pater exinde domum reducens, in hoc monasterio Sithiu sancto Petro sanctoque Bertino monachum obtulit, locumque istum haereditate sua nobiliter haereditavit. Concessit namque ad jam dictum monasterium Sithiu, monasterium quoddam quod ipse in proprietate sua construxerat, nomine Steneland ad quod omnem ejus haereditatem Salvatori Domino, in 136.1223A| cujus nomine eumdem construxit monasterium, perpetua firmitate delegavit. Haec sunt autem nomina villarum quas praedictus Goibertus, Guntberti praefati pater, pro eleemosyna sua ad basilicam Domini Salvatoris in Steneland contradidit: In Ricolvingeem, Hisdenne cum mancipiis; in Okkaningahem; in Hostede; in Lampanesse; in Simpaco; in Bortheem; in Reka; in Strate; in Hemmanwil; in Kiltiaco; in Hedenesberg; in monasterio mansum hortumque; in Ariaco similiter; in Tarwana mansum; in Quintvico similiter. Itemque ab aliis ad eamdem basilicam sunt concessae: In Kessiaco et Squerda; in Wesarinio; in 136.1224A| Vostringe; in Tingriaco; in Wilere; Mestrugasele; in Loclesse; in Lonastingahem; in Gruonomberg; in Dagmaringahem. Haec omnia praefatus Goibertus et filius ejus Guntbertus, partim ex eorum haereditate, partim aliorum donatione, ex ipsius tamen Guntberti acquisitione, ad basilicam Domini Salvatoris in Stenedland, firmissima tradiderunt donatione, et ipsam basilicam atque portam, monasterii Sithiu, ad eorum eleemosynam faciendam in pauperibus et peregrinis, promptissima concesserunt voluntate. Quae omnia in locis suis cum de eleemosyna loqui coepimus, cum cartis suis, Deo favente, describimus.

136.1223| Explicit liber primus.

LIBER SECUNDUS.

I. De Hugone abbate.

136.1223B| Abbate autem Fridegiso migrante a saeculo [sui regiminis anno quarto decimo], Hugo venerabilis, Filius Caroli regis magni et frater Ludovici Caesaris, in abbatia successit, anno incarnationis Domini 834, et praefati regis Ludovici XXI. Qui, anno regiminis sui II, praedictum regem adiens, rogavit haec ab illo regia auctoritate firmari, quae antecessores sui Francorum reges regalibus privilegiis praefato Sithiu monasterio visi fuerant confirmasse. Quod rex excellentissimus tam prompte adimplevit, quantum et rogantem prae antecessoribus, utpote fratrem corde tenus fraternali charitate dilexit.

II. Privilegium Ludovici regis tempore Hugonis abbatis .

136.1223C| (Vide inter privilegia Ludovici Pii, Patrologiae tom. CIV.)

III.

Eodem tempore praedictus Hugo abbas condolens infelicissimae et miserrimae divisioni et discissioni venerabilis Sithiensis coenobii ab infando Fridegiso factae, a domno Folquino tunc Morinorum venerabili antistite unitatem coenobiorum pristino more reformari inspiravit. Quod et privilegio firmari fecit. Hujus autem privilegii hoc est exemplar.

IV. Exemplar.

Ego Folquinus Dei gratia Morinorum episcopus, omnibus fidelibus tam futuris quam praesentibus. Quidquid ob amorem Dei exigentes rei veritatem memoriae futurorum noscendum reliquerimus, valde 136.1223D| id animabus nostris profuturum speramus, dum et vera innotescimus, et falsata damnamus. Melius est enim ipsam veritatem ad laudem Dei manifestare, quam pro lucro aut negotio terreno eam celare, ne scilicet homo peccator offensam Dei et sanctorum ejus in hoc videatur incurrere. Igitur ego Folquinus 136.1224B| episcopus, suggestione Hugonis abbatis Sithiensis coenobii, quod est constructum in insula Sithiu in honore B. Petri principis apostolorum, ubi B. Bertinus corpore quiescit, perpendens injustitiam lacrymabilem quam Fridegisus praedecessor supra memorati abbatis eidem sancto loco intulerat, tota intentione excogitare coepi, qualiter eumdem locum ad pristinum honorem valerem reducere. Omnibus certe notum est fidelibus quoniam sancti confessores Christi Audomarus atque Bertinus, dum adhuc in corpore essent, coemeterium in villa Sithiu in superiori loco ad tumulanda sua et monachorum corpora communi opere fecerunt: in cujus medio basilicam in honore S. Mariae construxerant, quam etiam B. Audomarus S. Bertino suisque successoribus donans 136.1224C| per privilegium quoddam episcopale confirmaverat, et suum inter eos corpusculum sepeliri in eodem privilegio rogaverat. Quam praedictus abbas Fridegisus non solum S. Bertino tulit, sed etiam (quod dictu horribile est) monachos ejus Deo honeste ibidem servientes cum magno dedecore expulit, canonicosque ibi constituit, dum scilicet a temporibus sanctorum Audomari atque Bertini religio monachica ibidem famulans religiosissime floreret. Quorum lacrymosae injustitiae reclamationique incessabili compatiens et petitioni Hugonis venerabilis abbatis acquiescens, aedilitatem seu custodiam ipsius basilicae S. Petro sanctoque Bertino reddendam, et monachum ad custodiam ibi ponendum censui et statui, ut et quatuor temporibus in anno missarum solemnia 136.1224D| celebrarent stabilivi, hoc est in feria tertia dierum Rogationum, in festivitate quoque B. Joannis Baptistae, et in depositione S. Audomari, in festivitate omnium sanctorum: et quidquid ad ipsum altare veniret, monachi sancti Bertini absque ulla contradictione juxta morem pristinum secundum decretum 136.1225A| beati Audomari, quod in privilegio de traditione ipsius loci coenobitis scripsit et interdixit, haberent, tenerent, et in perpetuo perenni jure possiderent. Nec episcopus aut archidiaconus ejus, seu aliquis clericorum, vel judex forensium rerum, aliquid sibi exinde vindicent. Denique jam quidam emerserant audacia temeritatis decepti, dicentes primatum locorum ad se pertinere debere. Quorum praesumptuosae superbiae resistens, per descriptionem capitularem coram quibusdam primatibus regalis palatii et hujus patriae eos huic loco subegi, et conatum eorum annihilavi. Hoc etiam scriptum posteris relinquendum fore ratum duxi, ut per hoc quandoque resistatur inimicorum malae voluntati, et hoc infringere volentium iniquo conatui. Quod quicunque 136.1225B| futuris temporibus vel annihilare, vel infringere praesumpserit, quod absit, auctoritate Patris, et Filii, et Spiritus sancti anathema sit, nisi digna poenitentia resipuerit. Actum est anno incarnationis Dominicae octingentesimo trigesimo nono, indictione secunda; imperii autem Ludovici regis anno vigesimo sexto, praesulatus quoque nostri anno vicesimo tertio, in ecclesia sanctae Mariae, duodecimo Kalendas Julii, praesente universali synodo. Ego Folquinus ex consensu et praecepto domini Ludovici imperatoris haec voluntarie firmavi, et cum episcopali interminatione suscripsi. Ego Maximus archidiaconus subscripsi. Ego Hugo abbas subscripsi. Signum Adalardi monachi. Signum Amalberti monachi. Signum Mori monachi. Signum Henrici 136.1225C| [ al. Unrici] comitis. Signum Odgini advocati. Signum Everwini militis. Signum Berarii militis. Ego Guntbertus levita et monachus jussu domni Folquini praesulis hanc chartam scripsi et subscripsi.

V. Exemplar.

Quidquid, etc.

VI. De morte Ludovici regis, et divisione regni inter filios ejus.

Gloriosus autem rex Ludovicus imperator Augustus, anno incarnationis Dominicae 840, cum regnasset annis XXVII, decessit a saeculo. Ante cujus obitum mirabile quiddam et inauditum accidit in pago Taruennicum. Nam ipso anno, post medium Januarium meridie, ignei umbones cum sonitu grandi 136.1225D| ab aethere lapsi sunt, mirumque spectaculum omni populo detulerunt. Defuncto autem praedicto imperatore Ludovico, filius ejus Lotharius, qui ante obitum patris ad imperatorem unctus erat, de Italia veniens, monarchiam tenere gestiebat. Sed fratres 136.1226A| Ludovicus et Carolus divisionem regni affectantes, post unum annum, maximo praelio inter se conflixerunt in pago Autisiodorense, in loco qui vocatur Fontanetum. In quo loco Franci, cum omnibus nationibus sibi subjectis, mutua se caede prosternentes, ad ultimum Ludovicus et Carolus, Lothario fugato, triumphum adepti sunt. Post cruentissimum vero praelium, pace inter eos facta, diviserunt inter se Francorum imperium. Et Lotharius quidem accepit regnum Romanorum et totam Italiam, et partem Franciae orientalem totamque Proventiam. Ludovicus vero, praeter Noricam, quam habebat, tenuit regna quae pater suus illi dederat, id est Alamanniam, Turingiam, Austrasiam, Saxoniam et Avarorum, id est Hunnorum regnum. Carolus vero medietatem 136.1226B| Franciae ab Occidente, et totam Neustriam, Britanniam et maximam partem Burgundiae, Gotiam, Wasconiam, Aquitaniam, submoto unde Pippino, filio Pippini, et in monasterio sancti Medardi attonso; ista autem periculosissima discordia sine requie quinquennii occupaverat tempus.

VII. De translatione sancti Audomari de villa Ligesburch.

Sub hac tempestate invenimus ita annotatum in decennovaenalibus annorum Dominicae nativitatis, quod est DCCCXLIII, indictione VI, sancti Audomari corpus de villa Liegesburch refertur ad locum Situm. Solemnitasque illius translationis in mense Junio devote a populo celebratur Taruennico; sed plerique ignorant e vulgaribus pro qua re statuta 136.1226C| sit in primitus. Aequum autem arbitror esse et Ecclesiae provenire, si causas illius solemnitatis in hoc codice, quamvis impolito, digeram sermone, maxime cum Tobiam angelus admoneat, dicens: Opera Domini narrare et confiteri honorificum est. Est enim in hoc facto, si referatur unde Domini laudetur magnificentia, et unde ipsius sancti amplificetur reverentia. Aggrediar ergo dicere, non quae ipse praesumo fingere, sed quae a senioribus mihi constat intimatum fore.

VIII.

Igitur Hugo abbas jam memoratus, excepta causa quam refero, vir per cuncta laudabilis, postquam locum hunc sua constitutione laudabiliter stabilivit, qua et canonicos sancti Audomari monachis sancti Bertini, etiam per descriptionem capitularem, 136.1226D| juste subjugavit, monachumque ab inferius monasterium ad sancti Audomari custodiam deputavit, diabolica sagitta jaculatus, coepit excogitare qualiter sancti Audomari corpus, cujus ope et auxilio, una cum sodali suo Bertino, Taruennicus gubernatur 136.1227A| populus, Vermandis, ad sancti Quintini monasterium, quoniam hoc ipsum gubernabat, posset deferre quantocius. Metuens tamen animositatem plebis, congregata Vermandensium multitudine tentat vi abstrahere, si forsan impediretur a plebe. Accessit interim, et monacho quodam, Moro nomine, exstante custode, sacrum sancti praesulis ac patroni nostri corpus sumens, villam usque Liegesburch nomine cum sua deportavit multitudine. Dei autem providentia operante, triduo in praefata villa manserunt cum sacrato corpore. Acciderat interea, ut praeclarus Taruennae civitatis praesul Folquinus, episcopali more, parrochias episcopii sui circuiret, ut, sicubi contra sanctorum canonum statuta ageretur, curiosus pastor addisceret, et tali studio cellam 136.1227B| usque Worumhold dictam, pia curiositate perveniret. Interea ubi inibi ad mensam ventum est, in qua lautissima, uti tanto pontifici, praeparabantur obsequia, frater ipsius beati praesulis advolitat, nuntians grave et irrecuperabile patriae, si perficeretur, excidium: sanctum scilicet Audomarum ex monasterio suo abstractum, et, ni cito succurrat, ad sanctum Quintinum Vermandis usque deferendum. Haec audiens sanctus Domini sacerdos, nimium turbatus intrinsecus: « Vade, inquit, ad fratrem, et totius episcopii mei populum gira curiosius, et die tertio infra muros Taruennae urbis praesto esto cum omnibus, et ego praesens ero cum his quos mecum, Christo auxiliante, detulero de istis partibus. Tum demum, si ipse juverit sanctus, ad excutiendum 136.1227C| eum omnimodis sum paratus. » His autem secundum verbum beati pontificis rite peractis, adest die tertia in urbe Taruenna multitudo innumerabilis et pene ante invisa. Tunc sacerdos Domini, cum omni hac multitudine, insequitur praedictum abbatem cum suis, usque ad villam superius nominatam cum omni festinatione. At illi gestientes corpus sanctum sustollere fugamque inire, nulla hoc multitudine prorsus valebant a terra levare. Cumque id, addita adhuc majori multitudine, conarentur bis terque levare, nihilominus ita manet immotum, acsi quibusdam radicibus terratenus teneretur affixum. Tunc absque retardatione ullius commodi, accelerant fugam, relicto corpore sancti. Beatus autem Folquinus dans illis fugiendi locum, accipiens thesaurum 136.1227D| illud omni auro pretiosissimum, repetito calle cum tota plebium multitudine, reportat ad proprium unde tultus fuerat locum. At ubi ventum est Taruenna, ad fluvium quod dicitur Leia, omnis populi supra memorata multitudo, absque aliqua cunctatione, pedibus transvadans fluminis aquam, exacto amne, nec unius stillae humor in eorum apparuit tegmine. Progredientesque per aristifera agrorum sata, neque enim vitare ea poterant tam numerosa plebium agmina, cum veluti tribulis tonsae terra tenus curvarentur spicae, transacta multitudine, ita densabant sulcos, ut patenter agnosceres protectoris adventum etiam congaudere campos. Utrorumque autem monasteriorum clerici stantes, 136.1228A| anxii eventum exspectabant rei; sed postquam datum est oculis, quamvis procul, cernere multitudinem populi adventantis, protractis campanarum funibus, vocem laudantium omnes dederunt in excelsis. Antedictus autem custos ecclesiae, Morus, tunc ad mensam sederat epulaturus; et audito campanarum sonitu, interrogabat quae esset causa pro qua populi tanta exsultarent laetitia. Dictumque est illi a narrantibus, quod sanctus Audomarus a Folquino pontifice esset reductus, et ob hoc laetitia tanta cunctus exsultaret populus. Quod audiens nimium turbatus, iram Dei reducentibus confestim est imprecatus. Nec dum ab ejus ore illicita exciderant verba, cum repente facietenus in terram ruit, totoque corpore rigidus, distentis membrorum nervis, semivivus 136.1228B| emarcuit. Sic tantum stupidus ad sanctum Bertinum est deportatus, ibique quod verbotenus commisit, diutino languore poenituit. Nam visu et auditu recuperato, sensu ita finetenus est privatus, ut nunquam posset animadvertere qua in parte sancti Audomari monasterium videretur positum esse. Corpus autem beati Audomari praesul Folquinus terra recondidit, ne a subsequentibus parili modo posset auferri. Post haec abbas Hugo a Carolo rege [suo nepote] Aquitaniam missus, propter ejusdem regis fidelitatem, dolo Pippini interfectus est XVIII Kal. Junii, anno incarnationis Domini 844, [regiminis sui hujus loci anno decimo]. Erat autem isdem Pippinus quem supra in monasterio sancti Medardi attonsum memoravi, qui, exinde per fugam 136.1228C| elapsus, Aquitaniam est reversus, ibique multis diebus fugitando latuit; et post haec a Ramnulpho quodam per fidem est deceptus, comprehensus, regique Carolo est adductus, et Sylvanectum perpetuo est exsilio deputatus.

IX. De Adalardo abbate.

Post Hugonem autem abbatem [duodecimum] supra memoratum, abbas efficitur Adalardus in hoc coenobio Sithiu, sancto Petro et sancto Bertino a patre Hunroco oblatus; sed post canonicus [sub Fridogiso] est effectus. Suscepit autem abbatiam anno praefato XII Kal. Augusti. Hujus autem regiminis anno III, qui erat annus Verbi incarnati 816, sancti Bertini corpus a sancto Folquino 136.1228D| episcopo, ut fertur, transfertur et reconditur XVII Kal. Augusti. In cujus anni tempore, [et curriculo] extitit hiems gravissima valde; atque post quinquennium exoritur fames intolerabilis nimium, quo tempore Guntbertus supra memoratus, in diaconati adhuc ordine positus, ad praepositurae honorem est evectus. Sub anno autem Dominicae nativitatis 853, sancti Petri basilica asili est cooperta, annoque insequente sancti Bertini ecclesia plumbo est tecta. Guntbertus quoque eo anno, XI Kal. Januarii, ad presbyterium est consecratus.

X. Praestaria Adalardi abbatis Odgrimo advocato

Anno quoque Domini 854, et regiminis jam dicti Caroli XIV, et episcopatus beati Folquini XXXIX, et 136.1229A| regiminis jam dicti Adalardis abbatis XI, concessit isdem abbas per praestariam, cuidam homini Odwino terram quam habuerat isdem in beneficio in Cafitmere, id est bunaria XXX, cum portiuncula quam isdem Odwinus tradiderat ad monasterium Sithiu, in pago Bononensi, in loco nuncupante Mighem, bunaria III; in ea ratione, ut annis singulis, ad festivitatem sancti Bertini, Nonas Septembris, de cera valente solidos V persolvat, ut specialiter lumen ad altare, ante quod pater jam dicti abbatis Hunrocus tumulatus noscitur esse, nullo unquam desit tempore.

XI. Exemplar.

(5 Sept. 853.) « Quicunque rectores ecclesiarum 136.1229B| Dei juste et competenter devotioni fidelium annuerint, Dei se in hoc voluntati parere non dubitent. Idcirco dilecto in Domino filio Ecclesiae nostrae, Odwino, ego in Dei nomine Adalardus, abbas monasterii Sithiu, cum consensu fratrum nostrorum, praestator. Multorum notitia patet, quia nuper portiunculam tuam in pago Bononensi, in loco nuncupante Mighem, scilicet bunaria III, ad pretium valens libras IV, nobis vel ad praescriptum monasterium delegasti, expetens ut te, cum uxore ac liberis una cum beneficio tuo in Cafitmere, id sunt bunaria XXX ac mancipia XII, his nominibus: Ostarbaldum, Gernhardum, Heribaldum, Radburg, Sigberta, Thiobert, Strilleburg, Wifhen, Lolithan, Liotburgam, Winetbertan, Adalbertan, ad custodiam 136.1229C| sancti Petri et sancti Bertini, specialiterque ad altare, coram quo corpus genitoris nostri Hunroci requiescit, sub sensu luminario annuatim nostram ejusque eleemosynam reddendo, confirmaremus. Juxta itaque petitionem tuam, res utrasque concedimus, tam tibi quam uxori tuae et filiis tuis, sub hoc sensu possidendas, ut in festivitate sancti Bertini, Nonis Septembris, de cera valente solidos V et dimidium persolvatis, tam pro rebus praescriptis quam pro capitibus vestris, id est, II diebus mundbordalibus, nullumque aliud servitium vobis imponatur. Quod si quislibet fecerit, vel a praefato sancto loco abstrahere tentaverit, iram Dei omnipotentis et sancti Petri sanctique Bertini incurrat. Si conamen impium non omiserit. Et haec praestaria, 136.1229D| manu nostra fratrumque roborata, firma permaneat cum stipulatione subnixa.

« Actum Sithiu monasterio, in basilica sancti Bertini, Nonis Septembr. in festivitate ipsius, anno XIV regnante domno Carolo, filio Ludovici imperatoris.

Ego Adalardus, abbas, propria manu firmavi.

Ego Guntbertus, peccator, praepositus, subscripsi.

136.1230A| Signum Amalberti, decani. Signum Bavonis, monachi et presbyteri.

Guntbertus scripsit et subscripsit. »

XII. De successore beato Folquino destinato.

Quia igitur mentionem beati Folquini fecisse me memini, libet adhuc unum ejus opus hic intexere, quod recolo me agnovisse, Wicfrido pontifice narrante. Longa, inquit, senectute fessus, isdem beatus antistes Folquinus, utputa qui XL in episcopatu fere pergerat annum, cum jam non posset publice missarum solemnia celebrare, cognito hoc, rex, illo adhuc vivente, quod contra canones erat, successorem ei episcopum destinavit. Quod audiens sanctus praesul, semet, episcopali more, praeparavit ad celebrationem missae, et omne mysterium supplantatore 136.1230B| astante, implevit strenuissime. At ubi ventum est ad dandam, uti episcopi mos est, benedictionem, verso ordine, protulit illis maledictionem. At illi trepidi, cum, ascensis equitibus, ad propria cuperent reverti, in media via supplantator episcopi de equo lapsus elisa cervice, spiritum efflavit vitae; omnesque qui cum illo venerant, infra annum variis cladibus expirarunt, et ita, cum sibi conjunctis, culpam luit improbitatis ob reatum.

XIII. De decessu ejusdem beati pontificis.

Igitur adveniente vocationis suae tempore, isdem beatus pontifex, quamvis longaevo gravaretur senio, episcopii sui parrochias circuire decrevit. Bonam hanc virtutum suarum consummationem credens, ut Ecclesiae filios, si alicubi a matris suae gremio 136.1230C| errassent deviando, secundum canonum statuta plectendo, ad eamdem reduceret, suis praedicationibus exhortando. Tali autem studio talique devotione, ad ecclesiam in Mempisco sitam, Hicclesbecke nuncupatam, pia accessit curiositate. Inibi autem non diu commorans, cum jam cogitaret reverti, viribus corporis coepit repente destitui, aegritudineque corporali fatigari. Tunc convocatis discipulis, eos omnipotenti Domino commendans, animam coelo reddidit sanctorum coetibus consociandam. Transiit autem in suprascripta villa, anno incarnationis Dominicae 855, indictione III, feria III, vesperascente qui erat annus praefati regis Caroli XV, et episcopatus ipsius beati praesulis XL, XVIII Kal. Januarii. Rogaverat autem isdem pontifex, ut, 136.1230D| sicubi exitus ejus accederet, corpus illius ad Sithiu monasterium, in basilica sancti Bertini, portaretur tumulandum. Defuncto autem illo, cum clerici ejus quaererent qualiter illum ad supradictum locum portare potuissent, in ipsa nocte, flante vento australi, omnis illa aquarum indimetibilis profunditas qua cingitur Sithiu insula, ita congelavit, ut, mane exsequias sancti corporis deferentibus, firmissimum aqua gressum per glaciem praeberet cuntibus; quod, 136.1231A| in hiemali tempore vix septem dierum algor valet efficere. Deportantes autem beati viri corpus ad Sithiu monasterium, ad latus sancti Bertini dextrum est tumulatum.

XIV. Aliud capitulum.

Fertur autem eumdem virum Dei equum quemdam habuisse, qui, quoties iter aliquoties carpere vellet, ad obsequium viri Dei genua flecteret, ut scilicet absque ullo labore tergo illius equitaturus ascenderet. Hunc autem ferunt fratribus dandum ante ejus feretrum praeisse, sed omnem deinceps hominem ferre recusasse, nec passus est post membra tanti pontificis voluptatibus deservire alicujus hominis. Qui non longo post tempore mortuus, cum canibus cibus esset appositus, a nullis illorum est attactus. Et merito 136.1231B| cadaver ejus canes non poterant lacerare, super quem hymnidica cantica Christo decantata erant saepissime. Quod videntes cives, eum humano more sepelierunt, quem nec bestiae nec volucres tangere praesumpserunt.

XV. Breviato villarum monachorum victus.

Sed, quia gesta beati Folquini enarrando parumper ab abbatum gestis digressi sumus, libet jam ad ea pernarranda calamum reflectere. Abbas igitur Adalardus villas ad fratrum usus pertinentes, vel quidquid exinde sub qualicunque servitio videbatur provenire, absque his quae in aliis monasteriis erant distributae vel quae militibus et cavallariis erant beneficiatae, tali jussit brevitate describere.

XVI.

In Kelmis habent monachi ecclesiam I ac 136.1231C| bunaria XII, et mancipia VI, luminaria IV. Unusquisque solvit de cera valente denarium I. Mansum indominicatum cum casa et aliis castitiis; de prato bunaria XXXIX, de terra arabili bunaria CLXXX, de sylva grossa bunaria XXX, de silva minuta bunaria XV. Mansa XV per bunaria XII, et ille dimidius per bunaria VI, cum servis X, qui faciunt in hebdomada III dies; et ancillae VI faciunt ladmones VI. Aliae ingenuae facit unaquaeque ladmonem dimidium. Unusquisque parat de brace modia X, de farina VI; pullos III, ova XX. Ad vineas unumquodque annum corros II. Lunarii XVI, praebendarii VII. Ded habet bunaria VI, arat bunaria II.

XVII.

In Fresingahem Ererwinus habet bunaria V; arat jurnales III, et solvit denarios VI. In eadem 136.1231D| villa Heleca habet bunarium dimidium, arat jurnalem I.

XVIII.

In Lomisgahem Beregen habet bunaria IX, arat bunaria IV. In Elciaco Amalger habet bunaria XIV, mancipia III, arat bunaria IV, et solvit solidos II.

XIX.

In Morningehem Guntbertus habet bunaria VIII, arat bunaria IV. Gerbald habet bunaria III, arat bunaria I. Stracfret habet bunaria VI, arat bunarium I et dimidium. Thegen major habet casam dominicam cum aliis castitiis; de prato bunaria V, de terra arabili bunaria XX, de silva minuta binaria 136.1232A| V; mancipia XII. Berharius caballarius habet mansum de terra arabili bunaria XX, de prato bunaria V; de silva minuta bunaria VI. Mansa II per bunaria XII. Facit sicut superius. Mancipia VIII. Benemar habet casam cum aliis castitiis, de prato bunaria X, de terra arabili bunaria XXX, de pastura et sylva minuta bunaria XXIII. Mansa III per bunaria XII. Facit sicut superius. Mancipia XXIV. Ostoradus habet mansa cum castitia; de prato bunaria XII, de terra arabili bunaria XX, de sylva minuta bunaria VI, Mansa III per bunaria XII. Facit sicut superius. Mancipia XXIV. Bavo habet casam cum aliis castitiis; de prato bunaria XI, de terra arabili bunaria XXX, de sylva minuta bunaria IV. Casam I, per bunaria VIII. Facit sicut superius. Mancipia XVI. Wendelardus habet 136.1232B| casam cum aliis castitiis; de prato bunaria XI, de terra arabili bunaria XXX. Sylva minuta binaria III. Mansus I, per bunaria XII. Facit sicut superius, mancipia XIV. Megenfridus habet casam cum aliis castitiis; de prato bunaria XI, de terra arabili bunaria XLV, de sylva minuta et pastura bunaria XVI. Mansus II per bunaria XII. Facit sicut superius. Mancipia IV. Balduinus habet casam cum aliis castitiis; de prato bunaria VI, de terra arabili bunaria XX, de sylva minuta et pastura bunaria XX. Mansus I per bunaria XII. Facit sicut superius. Mancipia IX.

XX.

In Bermingahem habet mansa, cum scuria, de terra arabili bunaria XXIII, sylva minuta bunaria III. Et in Edenenas de terra bunaria X, mancipia X. Omnes, excepto Iremberto, arant ad ipsam villam 136.1232C| bunaria IV, et colligunt II et ducunt ad monasterium, et cludunt virgas XV; et in monasterio item omnes virgas IV, et facit unusquisque in anno dies XXIV in aestate. Irembertus autem arat bunaria II et colligit I. Luminarii XI. Solvunt inter omnes solidos VII, denarios VIII. Homines qui faciunt in anno III dies sunt XX.

XXI.

In Attona est ecclesia ad quam solvunt VII homines de lumine unusquisque de cera valente denarios II. Casam indominicatam cum aliis castitiis; de prato bunaria XI, de terra arabili bunaria CC, de silva minuta bunarium I, de pastura inculta bunaria L. Mansa XXIV et dimidium; omnes per bunaria XII, et ille dimidius per bunaria VI, cum servis XI, qui faciunt in hebdomada dies III. Ancillae XII faciunt ladmones XII. Alii ingenui 136.1232D| faciunt II dies in hebdomada, et de illis ingenuis feminis XIII veniunt ladmones VI et dimidius. Ad vineas carra VI. Facit unusquisque de brace modia X, de farina VI; pulli III, ova XX. Lunarii XV, praebendarii VI. Wilbertus habet bunaria XII; solvit solidos II, et praevidet sylvam. Sunt ibi homines qui faciunt II dies in hebdomada LXXIV. Iremharius major habet casam indominicatam cum aliis castitiis; de prato bunaria X, de terra arabili bunaria XXII, de pastura et sylva minuta bunaria XV. Mansa II per bunaria XII. Facit sicut superius. Mancipia XXIII. Hillefridus habet mansum; de prato bunaria VI et jornalem I, de 136.1233A| terra arabili bunaria XXXV, de sylva minuta bunaria VI. Mancipia VIII. Bavo habet mansum cum casa et aliis castitiis; de prato bunaria V et dimidium, de terra arabili bunaria XLVI et dimidium, de sylva minuta bunaria VIII. Mancipia XIV. Isti unaquaque hebdomada faciunt II dies. Si non caballicant, sepiunt virgas V, et in monasterio inter omnes virgas IV. Lodberta habet in Selem, pertinentem ad Attona, praecariam I, unde solvit solidum I.

XXII.

In Botniggahem Bertrada habet aliam unde debet arare.

XXIII.

In Berningahem habet, inter sylvam et terram arabilem, bunaria plus XL.

XXIV.

In Beingahem villa habet ecclesiam, indominicatum mansum cum castitiis; de prato bunaria 136.1233B| XV, de terra arabili bunaria CXX, de sylva grossa bunaria XL ad saginandos porcos XX, de sylva minuta bunaria C. Mansum XVIII et dimidium per bunaria XII, et ille dimidius per bunaria VI cum servis XI, qui faciunt III dies in hebdomada; ancillae IX; facit ladmones IX. Alii ingenui faciunt II dies in hebdomada, et de ingenuis feminis X veniunt ladmones V. Ad vineas carra IV et dimidium. Unusquisque de brace parat modia X, de farina VI; pullos III, ova XX. Lunarii XXI. Sunt ibi praebendarii VI, luminarii XC. Solvunt inter omnes libram I, solidos V. Brunger habet bunaria VI, arat bunarium dimidium I. Megel habet bunarium I, et dimidium, arat dimidium. Megenger habet bunaria II, arat dimidium. Bavo habet bunaria IV, solvit denarios VIII. 136.1233C| Gundebertus habet bunaria III, arat bunaria II. Omes decanus habet bunaria III, arat bunaria II. Lanfredh habet de terra bunaria XXXI et dimidium, de sylva minuta bunaria III; mancipia XIII; arat bunaria II, solvit solidos II. Engelger major habet bunaria de terra XLIII et dimidium, de sylva minuta bunaria X; mancipia XX. Item alius Engelgerus habet casum cum castitiis; de terra arabili bunaria XLII, de sylva minuta bunaria X; mancipia VII. Isti arant bunaria IV, unusquisque et sepiunt virgas XV. Gundelbertus habet bunaria XL; inde solvit solidos VI, et unaquaeque hebdomada II dies, et habet mancipia III. Molendinos III; de uno veniunt modia C; de aliis, de unoquoque, modios LX; et ille unus dat pullos XX, ova CC; illi alii, unusquisque pullos XV, 136.1233D| ova C. Badager habuit inde praecariam I, hoc est, mansum I; de terra bunaria XLIV; mancipia II. Isti arant bunaria IV, unusquisque et sepiunt virgas XV; et in aestate facit dies XVI, et colligunt bunarium I et dimidium, et ducunt ad monasterium; et ad monasterium sepiunt inter omnes virgas III; dant pullos II, ova X.

XXV.

In Coiaco habet ecclesiam cum bunariis XVIII; mancipia II. De luminariis solidos III. Casam indominicatam cum aliis castitiis; de prato bunaria XL, de terra arabili bunaria CLX, de sylva minuta bunaria XXXV. Mansa XXI per bunaria X. Sunt in eis servi XV, qui faciunt in hebdomada dies III. Ancillae VII faciunt ladmones VII. Alii ingenui, qui faciunt in 136.1234A| hebdomada II dies; et illae ingenuae feminae unaquaeque facit ladmonem dimidium. Ad host carrum dimidium. Ad vineas carra III. Facit unusquisque de brace modia X, de farina modia VI; pullos III, ova X. Sunt ibi lunarii XXIV, luminarii XLII. Solvunt inter omnes solidos XII. Praebendarii sunt ibi VI. Habet ibi sedilium I; inde solvit solidum I. Walager habet bunaria II, arat bunarium L. Molendinum I; solvit modia XXX. Camba I; solvit solidos IV. Megenhardus habet bunaria III et dimidium, solvit solidum I dimidium. Homines qui faciunt II dies in anno, sunt XXXVII. Ille major habet casam cum castitiis; de terra bunaria XXII; sylva minuta bunaria VII; mancipia IV.

XXVI.

In Bumingahem habet mansum cum castitiis; 136.1234B| de terra bunaria XV, de sylva minuta bunaria X. Mansos II et dimidium per bunaria XII, et ille dimidius per bunaria VI. Resident in eis servi III, qui facit in hebdomada dies III; ipsique perserviunt totos illos mansos. Ad vineas carrum dimidium. Faciunt de brace modia X; pullos II, ova XX. Habet ibi lunares XIII, luminaria X. Solvunt inter omnes solidos II, denarios II. Homines qui faciunt II dies in anno sunt IV. Sunt ibi bunaria XIV. Veniunt ad incensum de formaticis pensae X. Item de bunariis VII veniunt de formaticis pensae VII.

XXVII.

In Pupurmisga villa habet ecclesiam, cum bunariis XVIII; mansum I, indominicatum; de terra arabili bunaria CLVIII, de sylva grossa flaginana et minuta mixta bunaria CCCC, ad saginandos 136.1234C| porcos DC. Mansos XLVII et dimidium: ex his X constant bunariis XXIV, itemque X bunariis XX, itemque X bunariis XV; illi alii omnes per bunaria XIII, et ille dimidius bunaria VIII. Resident in eis servi IV; faciunt in hebdomada III dies. Ancillae IV facit camsiles IV. Alii ingenui faciunt II in hebdomada dies; et illae ingenuae feminae, solvit unaquaeque denarios IV. Lunarem nullum; luminarios CLXXIV. Inde veniunt librae II, solidi XVIII. Haeres carii CIX. Veniunt solidi XIV, denarii VII. De terra censali, in cultis et infructuosis bunariis CXVIII veniunt incensus de formaticis pensae XXI; aucas XXV. Ad host carros II; ad vineas carros II. Illae IV ancillae parant de brace modia X. Unusquisque pullos II, ova X. In tertio 136.1234D| anno porcum I valente denarios IV. Ille major habet mancipia IV. De bunariis X veniunt de mel sextarii III. Godobert caballarius habet casam indominicatam cum aliis castitiis; de terra bunaria LXXXVI, sylva minuta bunaria IV; mancipia VI. Mortbert caballarius habet casam indominicatam cum aliis castitiis; terra bunaria XX, sylva minuta bunaria XII et dimidium; mancipia X. Mansa IV per bunaria XII. Resident in eis ingenui qui nihil aliud facit per totum annum, nisi II dies in hebdomada. Dat unusquisque eorum pullum I, ova V. Isti arant, unusquisque bunarium I et colligunt I; et caballicat. De terra censali bunarium XII veniunt de mel sextarii II. Porcarius unus habet 136.1235A| bunaria III ad vestitum. Item de bunariis III solvunt flascones XII, scutellas C. Engeten habet bunaria IV, arat bunarium dimidium, et operatur unaquaque hebdomada I diem. Radeken habet bunaria III, arat bunarium dimidium, et facit in hebdomada II dies. Aldbert bunaria IV; facit similiter. Abbo bunaria V, arat dimidium.

XXVIII.

In Pascandala habet de una ecclesia III partes, mansum III per bunaria XX. Solum incensum de assibus II.

XXIX.

In Weserinio habet ecclesiam indominicatam, mansam cum castitiis; de prato bunaria XVI, de terra arabili bunaria CLIX, de sylva grossa bunaria XVIII ad saginandos porcos XX, de sylva minuta bunaria LI, de pastura communi sufficienter. 136.1235B| Mansos XVIII: decem ex his constant per bunaria XII; item V constant bunariis X; tres bunariis VIII; cum servis XII, ancillis VIII. Facit in hebdomada dies III, et ladmones VIII. Alii ingenui, facit II dies in hebdomada, et de ingenuis feminis X veniunt ladmones V. Ad host carrum dimidium; ad vineas carrum I dimidium. Unusquisque parat de brace modios X, de farina VI; et dant pullos II, ova XX. Praebendarii V, lunarii XXXVI, luminarii LX. Inter omnes solvunt libram I. Sunt ibi homines XXI, qui faciunt in anno II dies. Habet ibi sedilias X: veniunt in incensum de argento solidi VIII et dimidius. Tunel habet bunaria XIV, arat bunaria II et custodit sylvam. Molendinos III; unusquisque solvit modia majora XXX. In uno anno saginat porcos 136.1235C| II; in alio I; et debet pullos XX, ova CC. Item molendinum I; solidos V. Winetmar major habet de prato bunaria III, de terra arabili bunaria XXXII, sylva minuta bunaria V. Mansos II. Facit sicut superiores. Lunarii XVII. Hlodoger caballarius habet mansum dominicum; de prato bunaria VII, de terra arabili bunaria XLIII, sylva minuta bunaria VIII. Lunarii XXI. Gerwinus caballarius habet casam dominicam cum castitiis, de terra bunaria XV; mancipia II.

XXX.

In Aldomhem habet casam indominicatam cum aliis castitiis; de prato bunaria XV, de terra arabili bunaria XCVIII, sylva grossa bunaria L ad saginandos porcos XXX, sylva minuta bunaria LIII. Mansos XV per bunaria XII, cum servis VII. Facit 136.1235D| in hebdomada dies III. Ancillae II; facit ladmones II. Alii ingenui faciunt in hebdomada II dies; et de ingenuis feminis veniunt ladmones V. Ad host carrum dimidium; ad vineas carrum I dimidium. Parat unusquisque de brace modia X, de farina VI: et debet pullos IV, ova XX. Sunt ibi praebendarii VI; lunarii XVIII, luminarii XXIV. Inter omnes solvunt solidos VIII et dimidium. Molendinos II: ex uno veniunt modia majora XXX, et ex alio modia XX. Uno anno saginat porcos II, alio I; pullos XX, ova CC. Quod molendinum habet Otbertus; 136.1236A| et habet bunaria XIV, et habet mancipia V, et custodit sylvam. Ille decanus habet bunaria IV et dimidium ad praebendam. Homines facientes in anno II dies sunt XVIII. Saluca major habet casam dominicam cum aliis castitiis; de terra arabili bunaria XXX, sylva minuta bunaria III; mancipia XII. Suithger caballarius habet casam dominicatam cum aliis castitiis; de prato bunaria VII, de terra arabili bunaria XLVI, de sylva minuta bunaria X. Mansi III per bunaria XII, cum servis II; et facit III dies in hebdomada. Ingenuae III feminae, facit unaquaeque ladmonem dimidium; facit servitium sicut in ipsa villa. Et habet lunarios VII; et habet ecclesiam dimidiam cum bunariis VIII, et mancipia II; et luminarios XV. Solvunt inter omnes 136.1236B| solidos IV et denarios VIII.

XXXI.

In Scala habet casam indominicatam cum aliis castitiis; de prato bunaria VII, de terra arabili bunaria LXXXII, de pastura communi sufficienter. Mansa XVI, omnes per bunaria XII; cum servis V, qui facit II dies in hebdomada; ancillae II qui facit ladmones II; aliae ingenuae unaquaeque facit ladmonem dimidium. Parat unusquisque de brace modia X, de farina similiter; pullos III, ova X. Sunt ibi praebendarii VI, Adalandus habet bunaria XX, arat bunaria III. Ille major habet XXIV; mancipia I.

XXXII.

In Gisna habet ecclesiam cum bunariis XII; mancipia III. Habet ibi casam indominicatam cum aliis castitiis; de prato bunaria LXXX; de terra 136.1236C| arabili bunaria CXLVIII, de sylva grossa bunaria XXX, ad saginandos porcos XX; de sylvis minuta bunaria XL; de pastura communi convenienter; mansa XVI. Ex his constant VII bunariis VII; item III constant bunariis XI; item III bunariis IX. Resident in eis servi IX, qui faciunt in hebdomada III dies; ancillae III, facit ladmones III: alii ingenui, facit II dies in hebdomada; aliae ingenuae, facit unaquaeque ladmones dimidium. Ad host carrum dimidium: ad vineas carra II. Unusquisque de brace parat modia X; de farina modia VI; pullos III, ova XX. Lunarii XVIII, luminarii XCIII: inter omnes solvunt libram I et solidum I, denarios VIII. Homines, qui faciunt II dies in anno, XL. De terra censali lunaria XII, solvunt solidos IX. Megentio 136.1236D| habet bunaria XII; est barbicarius, et providet sylvam. Et sunt praebendarii IV. Ille decanus habet bunaria V ad praebendam. Harduinus, ferbicarius, habet bunaria VIII ad praebendam. Theodratus, caballarius, habet bunaria XI. Stitwinus habet bunaria XII; arat binaria II; dat carra ad Wadnam et ad monasterium. De bunariis XI et mancipiis II veniunt de mel sextarii VI. Item de bunariis VI veniunt pisces quanti possunt. De terra censali in colonia, et de frecariis, veniunt de formaticis pensae LX. Ille major habet mansum dominicum. De 136.1237A| terra arabili bunaria XLV; de sylva minuta jornalem I; mancipia V. Roolf habet casam dominicam. et est caballarius. Bunaria XIII; mancipia II. Godobert caballarius habet casam dominicam. De terra bunaria XXI; mancipia IV; de sylva minuta bunaria IV. Adda habet bunaria XL; mancipia XV; facit ladmones I, arat bunaria II, et colligit.

XXXIII.

In Terwana habet casam indominicatam cum aliis castitiis; de terra arabili bunaria LIII; de sylva grossa bunaria VI; ad porcos IV; de sylva minuta bunaria IV; mansum X per bunaria XII. Omnes tenent ingenui. Facit in hebdomada II dies; ad vineas carrum I. Unusquisque debet denarios IV, pullos II, ova XX; faciunt de brace modia X, de farina VI; ladmen nullum; ad host nihil. Ango 136.1237B| habet bunaria II, arat jurnalem I. Megenlano habet jurnales III, arat bunarium dimidium. Hildeburg habet bunaria II. Litlot habet bunaria III, arat bunaria II. Sunt ibi lunares VIII, luminarii et herescarii CLV. Veniunt libra II, solidi XIV, denarii VIII. Habet ibi sedilios XXXIII; inde veniunt solidi XV et dimidium librae II. Ille major habet bunaria VIII. Berenger habet bunarium I et dimidium, arat bunarium dimidium. Frumger habet bunarium I et dimidium, arat jurnalem I. Habet ibi molendinum I, solvit modia C, pullos XXX, ova CCC; saginat porcum I.

XXXIV.

In Thorbodessem habet ecclesiam cum bunariis VIII et jurnalem I; mancipium I, indominicatum: de prato bunaria XV, de terra arabili bunaria 136.1237C| CXLVII, sylva minuta bunaria IX, de pastura communi satis. Mansos XVIII: ex his unum constat bunariis XII, decemper bunaria X, item VII, per bunaria IX. Sunt in eis servi XII, qui faciunt in hebdomada dies III. Ancillae IX facit ladmones IX. Alii ingenui facit in hebdomada II dies, et illae ingenuae feminae VII; unaquaeque facit ladmonem dimidiam. Ad host solidi IV; ad vineas carra III. Facit de brace modia X, de farina similiter; pullos II, ova X. Lunarii VI, luminarii XV: solvunt inter solidos II, denarios VIII. Molendinum I; inde venit in censum modia XII. De terra censali bunaria IX. Arat bunaria IV, et dat multonem I. Regenger habet bunarium I et jurnalem I, arat bunarium I. Alavius habet bunaria II, arat bunarium I. Hisegeger major habet bunaria 136.1237D| XVIII, mancipia VIII; molendinum I; solvit modia XI. Homines qui faciunt II dies in anno sunt XXIX. Saxger habet bunaria XX, mancipia III; solvit solidos III. Amalwaldus habet bunaria VI, mancipia III, et caballicat. Alfunard ille Saxo habet bunaria IX.

XXXV.

Intra monasterium, per diversas officinas, habet praebendarios XCV; et de hortis veniunt librae XX, si eis praebendae dantur, et vestimenta et utensilia. Habet in Videngonam mansum cum castitiis; de terra bunaria XX. Servit unaquaque die fratribus ad condimentum cibi in coquina. Item habet inter Mighem et Huolingaam bunaria XXX. Servit unaquaque die ad pithrinum et ad bracitorium in adducendis lignis. Item habet in Boningoham mansa IV 136.1238A| per bunaria XII. Nihil aliud faciunt per totum annum, nisi emendant tecta monasterii. De sylva grossa inter Vampingaham et Hilsferod, unde possunt saginari porci L. Item habet ad portam mansum unum per bunaria XIV. Servit unaquaque die ad portam. Molendinum unum ad opus eorum.

XXXVI. Quod abbatia Adalardo abstracta Hugoni est data; et de incursione paganorum.

Igitur post haec, anno Dominicae nativitatis 858 et praefati regis Caroli XX praefatus abbas Adalardus apud eumdem regem incusatus, anno regiminis sui XVI, abbatia ab eo est abstracta atque Hugoni juniori est data IX Kalendas Aprilis, qui erat canonicus et filius Conradi et avunculus Caroli supra memorati regis. De cujus actibus nil nobis est notum quoniam 136.1238B| in praefato monasterio non praefuit nisi biennium. Anno namque regiminis ejus II, cum saeva paganorum lues, non tantum circajacentes terminos, verum etiam seposita regna grassando, ferro igneque consumeret, amica sibi fraude, pecunia avidi, rapina famelici, toto nisu alto mari velivolantes, spumantia certatim sulcabant freta, pertinacique cursu tandem applicuerant in finibus Menapum, in sinum qui vocatur Isere portus, ibique prosilientes, incendiis ac devastationibus nusquam indulgentes, ad famosissimum locum pausationis Christi confessorum Audomari atque Bertini subripendorum properant aviditate thesaurorum, sabbatioque hebdomadis Pentecostes, hora secunda, pervenerunt ad locum quo tendebant, sed provisione tutantis Dei, nullos ex 136.1238C| fratribus ibi repererunt. Monitis enim Domini jubentis obtemperantes, quo dicit, Si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam, subduxerunt se ad tempus, reservantes se secundis et melioribus rebus, praeter IV viris, qui devorerunt se, si Deo placuisset, potius inibi velle oppetere, quam loci sui desolatione supervivere. Nomina autem illorum haec sunt: Vuoradus et Winetbaldus, sacerdotes; Gerwaldus et Regenhardus, diaconi. E quibus Vuoradus in ipso monasterio decrepitus, diris colaphorum tunsionibus ictus, nuditateque triduana et alga ferae lethotenus profligatus, extitit. Winetbaldus autem acris verberibus maceratus, atque per nares infusione distentus, semivivus est relictus. Gerwaldus autem, licet diversis multoque gravioribus vexatus 136.1238D| esset ludibriorum suorum irrisionibus, servante eum tamen Domino, etsi non sanitate pristinae, saltem concessus est vitae. Quartus qui et junior, Regenardus nomine, variis contritionibus fractus, illis abscedentibus et secum ducere conantibus, viribus quibus poterat, reluctabat: eligens potius, in Christi nominis confessione, si id ab inimicis quoquomodo extorqueri quivisset, martyrio inibi animam Deo commendare et corpus paternis cymiteriis concinerari, nomenque fraternis dipticis inscribi, quam ludibrium suorum exsecrabilissimis spurcitiis pollui. Diris tamen ut erat nexibus strictus, protractus est ad nativitatis suae villam, distante a monasterio Sithiu milliarii tertio, ad aquilonalem plagam, dictam 136.1239A| Munninio. Stipatus itaque multitudine, cum ipso crepusculo se per illam pertransire animadverteret, subito se in terra jecit. Cumque adversis telis ab inimicis ducentibus tondendo cogeretur ut surgeret, et ille se protestaretur se nullo modo velle, sed magis inibi pro Christo oppetere, crebris lancearum functionibus perfossus, uno cum sanguinis effusione animam afflans Christo libavit.

XXXVII. De restauratione monasterii, et de illaeso casu cujusdam carpentarii.

Post discriminis praefati liberationem, fratres ejusdem coenobii convenientes, communiter tractaverunt ut tecta ecclesiarum caeterarumque officinarum pleniter resarcirent. Quod, sicut summa devotione est inchoatum, ita velocius quam putabatur, 136.1239B| Deo adjuvante, pulcherrime est perfectum; ecclesiaque sancti Bertini celerrime extitit, miro opere plumbo cooperta, sed et turillae ipsius mirae magnitudinis mirabilisque fabricae, studuerunt aedificare. Cujus longitudo consistentis in terram aequabat altitudinem culminis ecclesiae cui superponendum erat: nec mirum; tristega enim (hoc est tricameratio ipsius) tribus ordinibus facta erant, excepta summa elaxendice. Itaque ecclesiae suppositum cum triumphale sanctae crucis desuper erigeretur signum, unus artificum, nomine Bertus, stans desuper, arripuit malleum, et quasi gratulabundus pro appropinquata pene consummatione tam miri operis, ictum veluti jactanter longius incaute jecit, sed, cheu! resiliente rota et quatiente, vacillans pedibusque lubricans, 136.1239C| de tanta altitudine, praeceps terra tenus venit. Sed, mirum dictu, mirabilius miratu, nullam laesionem passus, quin etiam risibile et plausibile responsum occurrentibus, et aquam sibi pro refocillatione offerentibus, sine doloris anxietate protulit, dicens se jugiter potius velle sitim vino restringere quam aqua, nec oblato tunc egere limphae liquore. Artifices autem, hac de causa, nedum dicamus animati, verum et roborati, inchoatum opus expleverunt constantes et laeti; nec exstitit dubium alis intercessionum beati patris Bertini, cui servivit, hunc fuisse deportatum.

XXXVIII. De morte Adalardi abbatis.

Igitur his expletis, anno Dominicae nativitatis 861, abbatia jam dicto Hulgoni ablata, iterum Adalardo 136.1239D| est reddita VIII Kal. Augusti, anno regni praefati regis Caroli XXI, sed non hanc, nisi triennio post haec, rexit. Anno namque IV, apud sancti Amandi monasterium aegrotans, exivit hominem III Nonas Februarii, qui erat annus Dominicae nativitati 864, sepultusque est in eodem monasterio in cripta, intrantibus in latere sinistro. Hic autem, inter reliqua donaria quae huic sacro loco Sithiu concessit, dedit quamdam casulam colore purpureo, 136.1240A| auro margaritisque mirifice insignitam. Hujus autem pater Hunrocus, quod supra memoria excidit, in monasterio Sithiu comam capitis deposuit, monachicumque habitum, jugo se Christi submittens, desumpsit; et quia comes erat ditissimus, haereditatis suae maximam partem praefato monasterio est largitus. Ex quibus una est villa, Hunela dicta, quam eo tenore contradidit, ut custos ecclesiae ad quem eam tradidit, annis singulis, post ejus vitae decessum, in ejus anniversarium annuale, exinde fratribus praepararet obsequium. Qui postea inibi defunctus, coram altare sancti Laurentii, in sinistra parte ingredientium, est humatus, Idibus Novembris; ipsoque die quo et festivitas translationis sancti Folquini et sancti Briccii depositio celebratur, 136.1240B| satis lautissima, uti custodis posse est, refectio hactenus fratribus exhibetur. Eodem quoque tempore, Zoppo, vicarius, simili exemplo, in eodem monasterio attonsus, monachi habitum est adeptus.

XXXIX. De Humfrido episcopo et abbate.

Post mortem quoque jam dicti abbatis Adalardi, eodem anno, Humfridus, Taruanensis episcopus et Prumiensis monasterii monachus, totus cleri et populi optione, abbatiam regendam suscepit Idibus Martii, tantum propter amorem et timorem Dei. Erat isdem Humfridus, qui beato Folquino successerat in episcopatu, vir omni bonitate et sanctitate refertus. Rexit autem hanc tantummodo per biennium. Sub quo quidam Megenfridus, a patre Ruodwaldo oblatus, efficitur monachus; cum quo et 136.1240C| portiunculam suae proprietatis in pago Bononensi, in loco nuncupante Diorwaldingatun, id est bunaria XII, ut filius ejus supra memoratus debitum monasticum in victu vestituque inibi habere deberet.

XL. Traditio Rodwaldi de Diorwaldingatum.

(864 vel 865.) « In Christo domno et venerabili patri Humfrido, episcopo atque abbati monasterii sancti Petri, vocabulo Sithiu, sanctorumque confessorum Audomari atque Bertini. Ego, in Dei nomine, Roudwaldus, traditor, per hanc paginam traditionis, trado ad praefatum monasterium sancti Petri portiunculam proprietatis meae in pago Bononensi, in loco nuncupante Diorwaldingatum, super fluviolum . . . bunaria XII et mancipia IV, ea ratione 136.1240D| ut filius meus Megenfridus, quandiu advixerit, in ipso coenobio debitum monasticum in vestu vestituque pleniter obtineat. Est autem petitio mea, ut ipsam terram quandiu vixero, ad usum fructuarium censualem teneam, solvens Kal. Novembris monachis jam dicti monasterii argenti solidos II; ipsique post meum obitum, eamdem terram ad utilitatem propriam, sine ulla contrarietate, recipiant. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse 136.1241A| (quod absit) aut ullus de haeredibus aut prohaeredibus meis, seu quislibet extraneus, huic traditioni calumniam intulerit, distringente fisco, librarum XXX solutione multetur; nec sit quod repetit evindicet, sed haec traditio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa.

« Actum Sithiu monasterio, in ecclesia beati Petri apostoli, anno XXVI, regnante domno Carolo rege.

Signum Roudwaldi qui hanc traditionem fecit firmavitque.

Signum Trudberti. Signum Hucberti, advocati. Signum Adalgisi. Signum Guntardi. Signum Hildmari. Signum Regemari. Signum Folradi. Signum Folmari. Signum Vuillebaldi.

136.1241B| Ego Holdbertus, diaconus et monachus, scripsi et subscripsi. »

XLI. De Hilduino abbate.

(866.) Itemque post haec, anno incarnationis Dominicae 866, Carolus rex Humfrido abbatiam cum dedecore auferens, Hilduino, canonico, nuper de Lotharii senioratu ad se converso, dedit, propter libras XXX auri, XIII Kal. Julii. Qui, ut credo, loco huic, jam pene deciduo, donatus a Domino, excepto domno Bertino, qui primus hujus loci structor exstitit, omnium praedecessorum suorum actus ita suorum compensatione annullavit, ut merito, absque aliqua oblivione, nomen ejus in saeculum apud nos habeatur in benedictione. Fallor nisi hoc etiam testantur cartae quae, sub ejus tempore factae, et 136.1241C| ejus labore acquisitae, jam hic sunt inserendae.

XLII. Traditio Heriberti de Campania et Quertliaco.

Anno namque regiminis sui II, III Kalendas Septembris, quidam vir, Heribertus nomine, et conjux ejus Megesinda, cum filiis Ellemberto atque Egilberto, tradiderunt praefato domno Hilduino, ad opus monasterio sui Sithiu, res proprietatis suae in loco nuncupante Campaniam, in pago Tarwanensi, et in alio loco nuncupante Quertliaco, vel Broma, sive Minthiaco; expetiitque per praecariam res monasterii praefati abbatis, in loco nuncupante Uphem, in pago Bononensi, vel Vuilerae in ipso pago, in eo tenore, ut ambas res traditas et praecatas, dum adviverint, tenerent sub censu infra scripto.

XLIII. Exemplar ejusdem.

136.1241D| (28 Nov. 867.) « Venerabili in Domino Patri Hilduino, abbati monasterii sancti Petri, vocabulo Sithiu, ubi corpora Christi Domini confessorum Audomari atque Bertini requiescunt, nos, in Dei nomine, Heribertus et conjux mea Megesinda, necnon et filii nostri Ellembertus atque Egilbertus, pariter traditores et praecatores. Tradimus itaque ad praescriptum monasterium sancti Petri res proprietatis nostrae legitime possessas in pago Taruanensi, in loco nuncupante Campaniam: mansum cum casa et aliis castitiis et arboreta, et, inter ipsum mansum 136.1242A| et aliam terram arabilem et pratum, bunaria XXXII et dimidium; et de sylva fagina bunaria VII et dimidium; itemque in alio loco nuncupante Quertliaco vel Broma sive Minthiaco bunaria XX in pago Bononensi, super fluvio Elna; et mancipia XIX, his nominibus: Thiodo, Hathalec, Regenfeth, Waldburg, Edeborg, Guodlia, Sigeberth, Rudborg, Hirmelind, Irmengard, Hildegard, Engelgard, Liodgard, Tanewara, Vodolberta, Betto, Thiodfred, Ruotholf. Haec omnia ad praescriptum monasterium legaliter tradimus atque transfirmamus perpetualiter ad possidendum. Et propterea expetimus a vobis res ecclesiae vestrae in loco nuncupante Uphem, in pago Bononensi, super fluvium Helicbruma: mansum cum casa et aliis castitiis, interque ipsum mansum et 136.1242B| terram arabilem et pratum, bunaria C et II; et in alio loco nuncupante Wileria in ipso pago, juxta praedictum rivulum bunaria X et VIII cum ipsorum locorum perviis legitimis et wadriscapis; et mancipia XXX et VIII his nominibus: Asbertus, Hildewara, Grimbertus, Egelwara, Ostoibertus, Radlia, Geldwara, Liodrada, Ereprad, Stillewara, Harduinus, Hildborg, Immo, Thegenrad, Megelind, Alfrec, Folclind, Adalind, item Megelind, Regenlind, Metendrodh, Eumbertus, Hincmar, Rotsind, Megenguara, Thiodsind, Irmelind, Lodwinus, Ehgelhild, Irmenhild, Erkenbrog, Megensind, Markwara, Frunger, Idwinus, Folcwara, Trasborg, Regenlind; nobis, tam mihi quam et conjugi meae Megensindae, vel praedictis filiis nostris, vel si nobis duobus simul 136.1242C| convenientibus Deus adhuc liberos dederit, ambae res praescriptae, tam eas quas dedimus quam illas quas expetimus, nobis omnibus praescriptis, quandiu advixerimus, per praecariam concedatis ad usitandum ac meliorandum; ea ratione ut, annis singulis, ad festivitatem sancti Bertini, quae est Nonis Septembris, solidos III in censum persolvamus monachis in ipso monasterio Deo famulantibus, et, post obitum nostrum duorum, filii nostri solidos V, in eadem festivitate, persolvant, ipsasque in nullo naufragare praesumant res; sed, post nostrorum omnium discessum, ipsas res, tam quas tradimus quam eas quas accepimus, monachi praefati monasterii cum omni ennehoratione recipiant. Si quis vero, quod futurum non credo, si nosmet ipsi, aut quislibet 136.1242D| extraneus, huic traditioni frangendo tentaverit, auri uncias XX, argenti pondera XXX praescriptis fratribus coactus exsolvat, nec repetita evindicet; sed haec traditio firma permaneat cum stipulatione subnixa.

« Actum in monasterio sancti Petri, quod Sithiu vocatur, IV Kalendas Decembris, anno XXVIII Caroli regis filii Ludovici.

Signum Heriberti et Megesindanae et Ellemberti et Egelberti, qui hanc traditionem cum praecaria fecerunt.

Signum Vulframni. Signum Eigelramni. Signum Frideberti. Signum Rodfridi. Signum Hucberti, 136.1243A| advocati. Signum Ricuardi. Signum Foldberti. Signum Baronis, decani.

Ego Grimbaldus, diaconus et monachus, scripsi et subscripsi. »

XLIV. Traditio Liodrici de Mekerias et Heingasele.

Eodem quoque die, vir quidam, Liodricus nomine, tradidit praefato abbati Hilduino rem possessionis suae, in loco nuncupante Mekerias, et in alio loco nuncupante Heingasele; expetiitque per praecariam easdem res, cum alia terra monasterii Sithiu vocabulo Vualdringahem, in hunc modum.

XLV. Exemplar.

(28 Nov. 867.) « Domno venerabili Hilduino, abbati de monasterio sancti Petri sanctorumque Christi confessorum Audomari atque Bertini, vocabulo Sithiu, 136.1243B| ego in Dei nomine, Liodricus traditor, simul et praecator. Dono igitur donatumque in perpetuum esse volo legaliter, per festucam et andelaginem, rem proprietatis meae in loco nuncupante Mekerias, in pago Terwanense, infra Mempiscum: mansum cum casa, et, inter ipsum mansum et terram arabilem, bunarium I et jornalem I; et in alio loco nuncupante Heingasele, in pago suprascripto, de terra bunaria V, super fluvium Isera, una cum ipsorum locorum perviis legitimis et Wadriscapis. Et propterea expetivi vobis rem ecclesiae vestrae, hoc est, in loco nuncupato Vualdringahem, in pago Tarwanensi, super fluvium Dilgia, mansum cum casa, et inter ipsum mansum et terram arabilem vel pratum bunaria XII et dimidium, una cum perviis legitimis 136.1243C| et wadriscapis, tam mihi quam et conjugae meae Aldgudanae, vel filiis nostris Liudrico, Grimberto, Rocbodoni, Odgudanae, Hiltrudae, Bertrudae, quandiu advixerimus ad excolendum et usitandum vel emeliorandum tenere debeamus; et ut, ad festivitatem sancti Bertini, quae est Nonis Septembris, annis singulis, ego et conjux mea, pro vestro beneficio, denarios VI ad praedictum monasterium monachis inibi Deo famulantibus transsolvere debeamus; filii autem nostri, post nos solidum I solvere debeant, ipsasque res tam eas quas dedimus, quam illas quas expetimus, nec dare nec vendere nec in nullo naufragare potestatem habeamus; sed post nostrum omnium obitum, ambae res cum omni amelioratione, a monachis perpetualiter possidendae 136.1243D| recipiantur. Haec ergo traditio, cum praecaria, firma perpetualiter permaneat, stipulatione subnixa.

« Actum monasterii Sithiu, in ecclesia sancti Petri, III Kal. Decembris, anno XXVIII Caroli gloriosi regis.

Signum Liodrici qui hanc traditionem fecit.

Signum Suitgeri. Signum Ermari. Signum Liodberti.

Megenharius, monachus et presbyter, scripsit, et subscripsit. »

XLVI. De obitu Humfridi episcopi et multitudine locustarum.

(870.) Anno autem gloriosi regis Caroli XXX, qui 136.1244A| erat annus Dominicae incarnationis 869, gloriosus Taruennae civitatis praesul Humfridus migravit ad Dominum, VIII Idus Martii et episcopatus ejus anno XV; cui in episcopalem cathedram successit Accardus, XVII Kal. Octobris, ordinatus. Anno quoque insecuto, siccitas magna in mense accidit Junio, et usque in medio Augusto, et post venit locustarum innumera multitudo, virides herbas annonasque consumentes. Nortmanni quoque, eodem anno, Andegavis perveniunt, multosque puniunt; sed a Francis obsessi, datis obsidibus, se quoque dedere.

XLVII. Commutatio domni abbatis Hilduini et Rodfridi.

(875.) Post haec autem, anno praefati regis Caroli XXXV, placuit praedicto abbati Hilduino, et cuidam 136.1244B| viro Hrodfrido, ut res eorum inter se commutarent; quod et fecerunt, secundum hunc modum.

XLVIII.

(16 Mart. 875.) « In nomine Domini nostri Jesu Christi. Placuit atque convenit inter venerabilem virum Hilduinum, abbatem monasterii Sithiu sancti Petri, ubi sanctorum Audomari atque Bertini corpora pausant, et omnem congregationem ipsius monasterii, et inter quemdam hominem nomine Hrotfridum, ut quasdam res sibi opportune commutarent; feceruntque. Dedit itaque praedictus venerabilis abbas, ex parte monasterii sui, praefato Hrotfrido, in loco nuncupato Stratsele, super fluvio Wiopa, in pago Tarwanense, intra Mempiscum curtilem id est, cum castitiis; et, inter ipsum curtilem 136.1244C| et pratum ac terram arabilem, bunaria XL; et de sylva bunaria X, una cum ipsorum locorum communiis, perviis legitimis et wadriscapis. Et, e contra, in compensationem istarum rerum, dedit praedictus vir Hrotfridus praefato venerabili abbati, ex proprietate sua, in loco nuncupante Crumbeke, in pago Tarwanense, intra Mempiscum, super fluvium Fleterna, curtiles II cum castitiis; et intra ipsos curtiles et pratum ac terram arabilem bunaria XLVIII; et de sylva bunaria VII, et jornalem I et dimidium, una cum ipsorum locorum communiis, perviis legitimis et wadriscapis. Ut autem haec commutatio firma permaneat, duas epistolas uno tenore conscriptas fieri decreverunt, ut quod sibi competenter legaliterque contulerunt firmiter teneant, postque 136.1244D| praefati Hrotfridi et filiorum ejus decessum, ambae res ad praedictum redeant monasterium. Illud etiam firmitati addentes, ut, si ipsi aut successores eorum, seu quislibet extraneus, huic commutationi et praecariae contraire praesumpserit, qui pari suo litem intulerit, auri uncias X coactus exsolvat, et sua repetitio inanis existat. Haec vero charta firma permaneat, stipulatione subnixa. « Actum Sithiu monasterio publice, mense Martio, die XVI, anno XXXV Caroli regis.

Signum Hrotfridi, qui hanc commutationem cum praecaria fecit firmavitque.

Signum Theidstorni. Signum Berengarii. Signum 136.1245A| Enoch. Sigum Vulfradi. Signum Adolbaldi. Signum Albuini. Signum Vuilharii. Signum Odberti, advocati. Signum Godoberti.

Ego Megenharius, presbyter et monachus, scripsi et subscripsi. »

XLIX. De fame et pestilentia hominum. (874.) In ipso anno (874) facta est fames magna et mortalitas hominum per pestilentiam permaximam. Vinum autem extitit abundanter; annoque insecuto, ignis globus maximus, in aurora diei, de aethere est lapsus, itemque stella cometes apparuit VI Idus Junii.

XLIX*. Traditio Rodwaldi de Flitmum.

Residente interea praefato venerabili abbate Hilduino in monasterio Sithiu, in ecclesia sancti Bertini, 136.1245B| anno III, regnante glorioso rege Carolo anno XXVIII, vir quidam illustris, Rodwaldus nomine, frater Megenfridi, cujus superius sub Humfrido abbate mentionem feci, secum coepit cogitare ut haereditatem suam inter infantes suos divideret; quod et fecit. Inter alios autem, dedit ad sanctos Bertinum, pro filii sui loco Megenfridi, quem inibi ante monachum fecerat, in Flitmum, mansum I cum uno servo et uxore et filiis, coram multis testibus.

Grimbaldus, diaconus et monachus, scripsit et subscripsit.

L. De privilegio Caroli regis in securitate monasterii Sithiu, et de theloneo, tempore Hilduini abbatis.

(874.) Anno quoque regni gloriosi regis Caroli XXXIV, qui erat annus nativitatis Domini 873, residente 136.1245C| eodem rege in sancti Quintini monasterio, adiit jam dictus abbas Hilduinus jam dictum regem, postulans ut sicut antecessoribus suis ipse vel antecessores sui reges, per regalia privilegia, securitatem monasterii Sithiu condonasset, ita etiam suo in tempore renovaret. Cujus petitioni rex annuens, diligenter adimplevit; superaddens etiam quod aliis nimine concesserat, mercati scilicet theloneum, sicuti idipsum privilegium cum impressione annuli regalis, testatur in hunc modum.

LI.

(12. Feb. 874.) « In nomine sanctae et individuae Trinitatis Carolus gratiae Dei rex. Si preces fidelium nostrorum devote nobis famulantium ad optatum effectum, solitae benignitatis liberalitate, pervenire concedimus, regium et avitum nostrorum 136.1245D| procul dubio morem exercemus. Quapropter noverit omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque, tam praesentium quam et futurorum, industria, quia venerabilis abbas Hilduinus, fidelissimus noster, atque ministerialis noster librarius, abbas scilicet monasterii Sithiu, siti in pago Tarwanensi, constructi in honorem sancti Petri, apostolorum principis, in quo corpora sanctorum confessorum Audomari atque Bertini tumulata noscuntur, nostrae innotuit majestati, qualiter jamdudum tempore praedecessoris sui venerabilis Hugonis abbatis, avunculi nostri, eidem monasterio nostram 136.1246A| fecissemus auctoritatem, per hanc illud, cum omnibus ad se pertinentibus, sub nostra constitueramus defensione et mundeburdo atque immunitatis tuitione, necnon omnes cellas et villas seu caeteras possessiones, quae in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem regni nostri consistunt, ut nec nos neque praedecessores nostri divideret aut in alios usus converteret, utque familia ejusdem monasterii nullis hominibus foderum daret, regali auctoritate decreveramus; petens ut eamdem nostram auctoritatem suo quoque nomine renovari juberemus. Nos itaque, ob amorem divinum et reverentiam eorumdem sanctorum, auctoritatem nostram circa eumdem locum renovari censuimus, et ea quae illic decreta fuerant praesenti etiam auctoritate roborare. Proinde, hos 136.1246B| nostros regales apices fieri jussimus, per quos successores nostros admonemus, ut, sicut praedicto monasterio concessimus, ita illi ratum et stabile permanere permittant; ut nullam divisionem in monasterio aut aliis seu caeteris possessionibus faciant aut facere permittant, aut in alios usus retorqueant. Sed et hoc per hos regales apices sancimus atque decernimus, ut nullus judex publicus aut quislibet ex judiciaria potestate, in ecclesiis aut locis vel agris seu reliquis possessionibus praefati monasterii, quas moderno tempore juste et legaliter possidet, vel quae deinceps in jus ac dominatione ipsius sancti loci voluerit pietas divina augere ad causas judiciario more audiendas, vel freda aut bannos exigendos, aut mansiones vel paratas faciendas, aut 136.1246C| foderum exigendum, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam et servos distringendos, nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas, ullo unquam tempore ingredi audeat, vel ea quae supra memorata sunt penitus exactare praesumat; sed liceat memorato abbati suisque successoribus res praedicti monasterii, vel, sicut in praecepto quod avunculo nostro Hugoni concessimus, continetur, cum omnibus fredis aut bannis sibi concessis, sub immunitatis nostrae defensione, quieto ordine possidere. Mercatum quoque omni tempore, in die Veneris, praenominato sancto loco concessimus, ut quidquid ex ipso mercato sive districto atque banno acquiri potest, ad luminaria ipsorum sanctorum Audomari 136.1246D| atque Bertini perveniat, et, semel in anno, custos ecclesiae fratribus ipsius sancti loci refectionem exinde tribuat; quatenus ipsos servos Dei, qui ibidem Deo famulantur, pro nobis ac regina et prole nostra, vel etiam pro stabilitate totius regni nostri a Deo nobis concessi atque conservandi, jugiter Domini misericordiam exorare delectet. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus, Domino protegente, valeat inconvulsa manere, manu propria subter eam firmavimus, annulique nostri impressione assignari jussimus. « Signum Caroli gloriosissimi regis.

136.1247A| Gammo, notarius, ad vicem Goizeni, recognovit et subscripsit.

Data II Idus Februarii, indictione VI, anno XXXIV regni nostri, et in successione Lotharii regis anno IV.

Actum Sancto-Quintino. »

LII. De unctione Caroli imperatoris.

(875.) Post haec, Carolus, rex occidentalis Franciae, anno Verbi incarnati 877, Romam venit cum donariis multis, ipsoque die natalis Domini in imperatorem electus, et a Joanne papa consecratus, Italiam regendam suscepit. Quo in Franciam reverso, Ludovicus, frater ejus, rex orientalis Franciae, defunctus est. Tunc Carolus imperator, Aquisgrani palatium pergens, etiam Rhenum usque cum 136.1247B| exercitu pervenit. Sed Ludovicus, nepos ejus, collectis orientalibus Francis et Saxonibus, patruo obviam venit, Rhenumque cum exercitu pervenit; transitoque illo, in villa Anderniaca pugnam iniit; et victores extitere orientales, occidentalibus fugatis. Hoc patratum est VIII Idus Aprilis.

LIII. Privilegium Caroli imperatoris de Turringahem.

His ita peractis, rogati praedicti venerabilis abbatis Hilduini, concessit idem rex Carolus ad monasterium Sithiu, ad usus monachorum, in villa Turringahem, mansum indominicatum, cum appenditiis quae in regali privilegio denominantur, quod praefatus imperator, ob eamdem causam, fieri jussit in haec dicta se habentem.

LIV. Exemplar.

136.1247C| (27 Jun. 877.) « In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Carolus, ejusdem Dei omnipotentis misericordia, imperator Augustus.

Si locis divino cultui mancipatis emolumentum imperialis celsitudinis exhibemus, et ad praesentem vitam facilius transigendam, et ad futuram felicius obtinendam hoc nobis prodesse absque dubio confidimus. Noverit igitur omnium fidelium sanctae Dei Ecclesiae nostrorumque, tam praesentium quam et futurorum, industria, quoniam, per deprecationem Hilduini, venerabilis abbatis, concedimus sancto Bertino et fratribus ibidem Domino militantibus, ad suos usus, in pago Ternensi, in villa Turringahem, mansum indominicatum, et, inter sylvam et terram, 136.1247D| bunaria LIV, et mancipia XIII, et mansa servilia IV per bunaria VIII; et in Monolvingahem bunaria XXX, ad jam dictum mansum pertinentia; et in Belrimo bunaria XV, et in Menteka bunaria VIII, et in Vertuno bunaria XXX. Unde hoc nostrae altitudinis praeceptum fieri et memoratis fratribus sancti Bertini dari jussimus; per quod praecipimus atque jubemus, ut, ab hodierna die et deinceps, praedictas res in suos usus assumant, et exinde agendi hujusmodi licentiam habeant et aeternaliter disponendi, sicut et ex aliis 136.1248A| rebus quas ad suos usus hactenus possederunt; qualiter pro nostra et conjugis atque prolis incolumitate, et totius imperii a Deo nobis commissi statu, eos liberius exorare delectet, atque ut, ob remedium jam dicti Hilduini abbatis, Dominum indesinenter deprecare studeant. Et ut hoc per omnia tempora inviolabiliter conservetur, manu propria subter firmavimus, et annulo nostro insigniri jussimus.

Signum Caroli, gloriosissimi imperatoris Augusti.

Audacherus, notarius, ad vicem Gauzlini, recognovit et subscripsit.

Datum V Kal. Julii, indictione X, anno XXXVIII regni domni Caroli imperatoris in Francia et imperii secundo.

Actum Pontione palatio. »

LV. De obitu Hilduini abbatis, et de exsequiis et sepultura ejus.

136.1248B| Relatis igitur traditionibus quae sub amantissimo abbate Hilduino sunt acquisitae, incumbit jam tempus referre quem terminum habuerit praesentis vitae. Antequam incipiam calamum ponere, horreo tremula vix manu attingere, quoniam post hunc, nemo clericorum similis successit in nulla bonitate; in ipso namque vitae termino, ostendit quam dilectionem consecrasset praedicto loco. Denique anno incarnationis Dominicae 877, qui erat annus praefati regis Caroli XXXVII, et imperii ejusdem II, in Carisiaco regali palatio isdem gloriosus abbas Hilduinus decessit a saeculo, anno regiminis sui XII, VII Idus Junii. Corpus autem ejus, sicut et ipse vivens postulaverat, 136.1248C| ad sanctum Bertinum est translatum. Veniens autem Atrebatis, in sancti Vedasti monasterio una pernoctavit nocte, atque unum pallium satis pretiosissimum pro illo inibi est datum. Tandem ad Sithiu perventum, satis luctuosis exsequiorum ejulatibus concelebratum, in ecclesia sancti Bertini, contra sancti Martini altare capitaneum, est tumulatum. Atque inter caetera donaria, huic sacro loco pallium quemdam concessit pretiosissimum, cappamque nivei coloris rubeis intersertam volucrum figuris, cortinamque de pallio pretio rarissimam. Gloriosus autem imperator Carolus, ipsius abbatis fidem obsequiumque rememorans, privilegium quoddam ipso sancto loco concessit; in quo ordinationem monasterii, sicut vivens expetierat, post ejus 136.1248D| mortem regia auctoritate, disposuit in hunc modum.

LVI. Privilegium Caroli imperatoris de dispositione hujus loci.

(20 Jun. 877.) « In nomine sanctae et individuae Trinitatis Carolus, ejusdem Dei omnipotentis misericordia, imperator Augustus. Priscis locis et in eis, pro totius Ecclesiae sanctae statu, Deo militantibus, debitam curam et defensionem impendimus, profuturum nobis ad praesentem vitam feliciter transigendam et futuram, Deo opitulante, omnimodo 136.1249A| non dubitamus. Noverint itaque omnes fideles sanctae Dei Ecclesiae et nostri, praesentes atque futuri, quia venerabilis vir Hilduinus, abbas coenobii sancti Petri quod vocatur Sithiu, ubi confessorum Christi Audomari atque Bertini corpora beata quiete fruuntur, celsitudini nostrae frequentissime suggessit, eumdem sanctum locum, rerum suarum diminutione nimium periclitari; memorans Hugonem venerabilem abbatem, quondam ordinationem illius sancti loci competentem summa devotione disponere voluisse et coepisse, sed, morte praeventum, non perfecisse; se vero, praedecessoris benevolentiae haeredem, humillima devotione ut perficeretur exorare. Nos itaque, jam dicti cari nostri Hilduini, nuperrime defuncti, supplicem devotionem 136.1249B| et sinceram erga nos fidem obsequiumque multimodum recolentes, ipsiusque supplicationi in memoratis annuentes, decernimus auctoritate imperatoria, ut in monasterio sancti Petri, ubi beatus Bertinus requiescit, Deo famulantes, ad statum loci sancti istius, has res deinceps, sine ullius molestia vel diminutione, contineant, videlicet: ad mansum monasterii dominicalem, vaccaritias, cum sylvis adjacentibus, in Widingaham, Wolingaham, Vumpingaham cum Limchold, Hilsferod cum Lardbruca et Grevia, Hirnethold, Dakingahem, Gruononberg, cum caeteris adjacentiis et territoriis carpentariorum V inibi jacentibus; et villas has: Vuesarinium, Tarnenna, Coiacus, Hiskinium, Aldomhem, Gisna, Scala, Thorbodashem, Pupurningahem, et, 136.1249C| in Marisco, Buoningahem; Recca, cum sedilibus, in furnis, et juxta Merkisa; et Loom ad Sentinas; in Calmontis quoque villa, exceptis his quae beneficiata fuerant, mansorum medietatem et mancipiorum; vinearum autem duae partes; mansum indominicatum cum bunariis X. Sunt quoque famulis monasterii CXII hae villae deputatae: Kelmis, Atquinium, Beingahem, cum territorio, in Bummingahem, Sinningahem, Okkaningahem; et in vetus monasterium piscationem, sicut et anterius. His rebus adjicimus, ad victum fratrum, villam nomine Liegesborth, cum omni integritate sua, ut olim fuit, exceptis cavallariis tribus. Ad kamaram fratrum, in vestiario, adjicimus Krokashem cum Westkerca, et cum appenditiis; et in Gelwaldastorp, 136.1249D| ecclesiam et vineas et mansa XII cum hominibus; item in Kasello, ultra Rhenum, mansa similiter XII; in Frekena, mansa X, cum matre ecclesia, et decimam illic ordinatam cum hominibus; in Daventre portu, mansa VII; ad portam autem, ante fores ecclesiae, vaccaritiam cum hortulo; et, in Loconesse, mansa VII, cum suis appenditiis et mancipiis. Territorium quoque et vineas, quas praedictus abbas Hilduinus, ex proprietate sua, in pago Vermandense, in loco nuncupato Hebbencurt, eidem monasterio, pro remedio animae suae, contulit, ad luminaria ipsius ecclesiae ubi 136.1250A| humatus jacet, confirmamus. Decernimus etiam quaeque a tempore praecelsi genitoris nostri, collatis devotorum ad eorum commemorationem celebrandam, eidem sancto loco, cartarum delegationibus, per easdem confirmatum est, secundum ipsorum delegationem et ecclesiasticam sanctionem, maneant stabilita et quae in postmodum eodem tenore Domini Salvatoris addiderit clementia. Statuimus quoque ut in eodem monasterio numerus L monachorum, secundum constitutionem domni genitoris nostri, perpetuo tenore servetur; et praepositus caeterique ministeriales nequaquam fiant, nisi ex ipsis fratribus, per electionem eorum et consensu abbatis. Habeant igitur omnes res praescriptas, imperiali auctoritate roboratas, quatenus eosdem 136.1250B| Dei famulos pro nobis ac conjuge vel prole statuque imperii nostri, Domini misericordiam uberius exorare delectet. Et ut haec auctoritas per omnia tempora inviolabiliter conservetur, manu propria subter firmavimus, et annuli nostri impressione insigniri jussimus.

Signum Caroli gloriosissimi imperatoris.

Audather, notarius, ad vicem Gosleni recognovit.

Data XII Kal. Julii, anno XXXVII, regnante domno Carolo, imperiique ejusdem II.

Actum in Compendio palatio imperiali, die XIV post mortem praefati abbatis. »

LVII. De morte Caroli imperatoris.

(877.) Post haec, eodem anno, Carolus imperator 136.1250C| Romam properare volens, post medium Julium de Francia iter arripuit, et in Italiam veniens, Papia obviam habuit Joannem papam. Venitque Carolomannus, nepos Caroli, cum multis millibus bellatorum de Bajoaria et reliquis Germanorum orientalibus, contradicens illi Italiae regnum. Et cum non haberet copiam Carolus rex resistendi papae, donariis sancti Petri commendatis, reversus est, infirmatusque, intra Alpes obiit III Nonas Octobris. Cujus corpus milites XV diebus aromatibus conditum ferentes, cum foetore, propter calorem, gravarentur, miserunt in tonnam vinariam alios XV dies. Tandem nimio foetore gravati (nam ad sanctum Dyonisium eum transferre cupierant), demum victi, in monasterio Nantuato Burgundiae, quod dicitur 136.1250D| sanctum Marcellum, sepelierunt. Ludovicus filius ejus, rex constituitur in Compendio palatii.

LVIII. De Folcone abbate.

(878.) Successit interim Hilduino in abbatia Folco canonicus, V Idus Februarii, Dominica I, in quadragesima, rexitque hanc per quatriennium. Sub cujus tempore, ambitus castelli circa monasterium sancti Bertini est dimensus, et per ministeria distributus; sed pluribus rebus obstantibus, non est perfectus. Hujus anno primo, monasterium sancti Petri et sancti Bertini, jam vice altera a Nortmannis est incensum V Kalendas Augusti, et ecclipsis solis 136.1251A| quarta facta est Kalend. Novembris, IV feria, hora IX, et mortalitas hominum et pecorum magna. Ludovicus autem, filius Caroli imperatoris, anno regni sui secundo necdum expleto, obiit Compendio palatio, V Idus Aprilis, anno incarnationis Domini 879. Deinde filii ejus Ludovicus et Carlomannus regnum ejus inter se dispertiunt. Isdem autem rex Ludovicus in pago Vimiaco cum Nortmannis bellum gerens, triumphum est adeptus, et non post multo obiit, III Nonas Augusti, anno Domini 881. Regnavit annos II, menses III. Cui rex Suavorum, filius Ludovici regis Noricorum, qui erat filius Ludovici, filii Caroli magni, filii Pippini, monarchiam totius imperii Francorum et Romanorum assumit, anno Verbi incarnati 885. Anno autem primo praefati 136.1251B| regis Carlomanni, Hincmarus, archipraesul Remensis Ecclesiae, obiit; cui Folco, jam dictus abbas, in ordine successit. (Suo autem tempore, id est anno octuagesimo minus quinto, Balduinus, primus Flandrarum comes, solvit debitum mortis, postquam sub habitum monachi aliquandiu in coenobio sancti Bertini vixisset. Ejus carnea molles in eodem coenobio terrae mandatur; cor vero et intestina in Blandivio sancti Petri, in Ganda monasterio sunt.)

LIX. De Rodulfo abbate.

Itaque Folcone ad archiepiscopatum sublimato, Rodulfus abbatiam suscepit in eodem anno. Cui, anno primo Caroli regis Suavorum, quidam vir, Rodinus nomine, tradidit, ad usum monasterii sui Sithiu, res proprietatis suae, per omnia in ipsius 136.1251C| traditionis carta inserta, quae sub hoc tenore est facta.

LX. Traditio Rodini. Exemplar.

(8 Sept. 883.) « Domino sancto et venerabili Rodulfo, abbati de monasterio sancti Petri sanctorumque confessorum Christi Audomari atque Bertini, ego, in Dei nomine, Rodinus traditor atque praecator. Trado itaque res proprietatis meae ad praescriptum monasterium, in pago Pontivo, super fluvium Alteiae, in villa quae dicitur Remmia: ecclesiam unam et mansum indominicatum cum castitiis, et, inter ipsum mansum ac terram arabilem vel pratum sive sylvam, mansa XI; itemque in Cathrin, in eodem pago Ambianensi, in Sana Terra, in loco qui vocatur Rosierias, mansum cum castitiis, 136.1251D| una cum ipsorum locorum communiis, perviis legitimis, wadriscapis; et mancipia XX, his nominibus: Anastasium cum uxore sua et infantibus illorum VI; Adalrada cum infantibus duobus: Gerlandum, Haldolfum, Folcombertum, Theodradum, Rodbertum, Restaldum, Civiredam, Rainildam, Anstrudam. Et haec omnia, ut supra dictum est, ad monasterium jam dictum trado legaliter atque transfirmo perpetuo possidenda, ea ratione ut, tum ipsas res quas trado, quam et ipsas quas expeto, ecclesiae vestrae in praecariam, pro beneficio vestro accipiam, ego videlicet 136.1252A| et conjux mea Ava, filiique nostri et filiae, hoc sunt: in pago Ambianensi, in Sana Terra, quae dicitur Rusticavilla, et Roserias, mansum indominicatum et, inter ipsum mansum et terram arabilem vel pratum, mansa XII; in Contla, mansum I; in Hunduncurth, mansum indominicatum et mansa X; item in pago Kamaracensi, in Finis mansa IV; et mancipia haec: Adoher, Folcardum et uxorem suam Odernam, cum infantibus suis; Gerbertum Abbonessum, Rudoricum Sigerum, Rikardum, Bakalerum, cum tribus reliquis. Pro ipso quoque usufructuario, annis singulis, Nonis Septembris, ego et conjux mea solidos persolvamus V; post nostrum vero obitum, filii nostri solidos VI persolvant. Sed post nostrum omnium obitum, ambae res superius 136.1252B| nominatae, cum omni melioratione et superpositione, ad opus fratrum in eodem monasterio Domino famulantium, absque ullius contrarietate, recipiantur, quibus et census persolvit. Si quis etiam, quod futuris testamur, si nos ipsi aut illius de haeredibus vel prohaeredibus seu quaelibet extranea persona, huic nostrae traditioni contraire aut infringere tentaverit, auri libras XII, argenti pondera XXX, coactus, exsolvat, et quod repetit non evindicet; sed haec traditu, cum praecaria sua, firma permaneat, cum stipulatione subnixa.

Actum in monasterio Sithiu, in ecclesia sancti Petri, anno I Caroli magni imperatoris, VI Idus Septembris.

Signum Rodini, qui hanc traditionem, cum praecaria 136.1252C| firmavit.

Signum Albrici. Signum Vuadharii. Signum Anselmi. Signum Guntardi. Signum Odgrini, advocati. Signum Thiodradi, scavini. Signum Adalwini.

Grimbaldus, sacerdos et monachus, scripsi et subscripsi. »

LXI. Traditio Odgrini, cum praecaria de Hamma. (877.) Item anno III praedicti regis Caroli, Odgrinus, advocatus jam dicti monasterii Sithiu, tradidit eidem loco haereditatem suam, in loco nuncupato Hamma, super fluvio Marsbeccae, in pago Mempisco. Unde et petiit eidem abbati per praecaria res monasterii sui, in villula quae dicitur Sithiu; quod sine mora obtinuit, secundum hanc chartam.

LXII. Exemplar.

136.1252D| (11 Apr. 887.) « Dilecto in Christo filio Ecclesiae Odgrino, Rodulfus, gratia Dei, abbas de monasterio Sancti Petri, vocabulo Sithiu, ubi corpora Christi confessorum Audomari atque Bertini requiescunt, omnis caterva monachorum ibidem conversantium. Plurimorum ore versatur multorumque in notitia habetur, qualiter tu, his diebus, legaliter tradidisti res proprietatis tuae ad nostrum monasterium: hoc est, in loco nuncupante Hamma, super fluvio Marsbeke, in pago Mempisco, bunaria XXXIII, una cum perviis legitimis ac wadriscapis; et propterea expetisti 136.1253A| a nobis res ecclesiae nostrae: hoc sunt, bunaria L, jacentia in villula quae dicitur Sithiu, super fluvio Agniona, nos quoque, quod tua fuit petitio, ipsas res ambas, tam eas quas dedisti, tam eas quas a nobis expetisti, concedimus tibi et uxori tua Bertlianae, seu filiis vestris, ad excolendum et emeliorandum: et, sicut convenit, nobis annis singulis, ad festivitatem sancti Bertini, Nonis Septembris, solidum I persolvere studeatis, et aliubi ipsas res nec dare nec vendere nec commutare nec alienare potestatem habeatis; sed, ut dictum est, quandiu vixeritis, pro nostro beneficio possideatis; ac post vestrum omnium obitum, ipsae res praescriptae, cum omni emelioratione, a nobis vel successoribus nostris ad integrum recipiantur in perpetuum 136.1253B| possidendae. Haec ergo praestaria firma permaneat, cum stipulatione subnixa.

Actum Sithiu monasterio publice, in basilica Sancti Petri apostoli III Idus Aprilis, anno III, regnante domno Carolo imperatore in Francia, nepote Caroli.

Ego Rodulfus, abbas, propria manu firmavi. »

LXIII. De morte Caroli regis et successione Odonis.

(888.) Post haec autem Carolus rex, imperii sui anno IV, decessit a saeculo; cui quidam Odo, non ex regia stirpe, successit in regno. Namque decedentibus imperatoribus, Carlomanni filius tantum in cunis remansit puer Carolus, de quo cum Franci desperassent, praefatum Odonem super se regem statuunt, anno Domini 888. In cujus anno secundo, 136.1253C| sancti Bertini monasterium a tempestate est dejectum XVI Kal. Februarii.

LXIV. Praestaria Hucbaldi monachi de Hildincurt. Eodem anno, isdem abbas Rodulfus concessit, per praestariam, Hucbaldo, monacho coenobii sancti Amandi, villam monasterii sui Sithiu, in pago Vermandense, nuncupante Hildini Curtem, cum villulis ad eamdem pertinentibus. Cujus praestariae talis est charta.

LXV. Exemplar.

Notum esse volumus, qualiter dilectus confrater noster Hugbaldus, ex coenobio almi pontificis Amandi confessoris ad erudiendum domnum abbatem Rodulfum, seniorem nostrum, concedente ac praecipiente Gauzlino ejusdem loci abbate, omnibusque 136.1253D| sanctae illius congregationis fratribus consentientibus, destinatus, petierit a praefato domno Rodulfo quasdam res propter temporalis solatia necessitatis, dum ejus adhaereret lateri, ab illo concessas sibi, nostris specialiter usibus delegari atque contradi: sic tamen, ut annis singulis ad festivitatem sancti Amandi, quae est VII Kalendas Novembris, de ipsis rebus nobis refectionem praeparet.

LXVI. De eclipsi solis, et de adventu Nordmannorum.

136.1254A| Anno post haec tertio, ecclipsis solis facta est XVIII Kalendas Septembris, hora secunda, et siccitas magna in mense Maio, Junio et Julio, et stella cometes apparuit. Eodem anno, id est Dominicae nativitatis 891, die Dominico, post nonam, pagani sunt, per merita sanctorum Audomari atque Bertini et Folquini, occisi CCCX in Widingahammo a Castellionis sanctorum praedictorum; sequenti quoque Dominico, meridie, venit exercitus reliquus paganorum ampliori multitudine ad castellum sanctorum praedictorum; et pugnaverunt a meridie usque ad vesperum, VI Nonas Maii, et nihil praevaluerunt. Sed aliqua pars illorum intravit ecclesiam sancti Bertini; ibique caeci effecti sunt XII viri, et vexilla eorum 136.1254B| in aliam figuram mutata sunt; quod libellus miraculorum sancti Bertini apertissime testatur.

LXVII. Qualiter abbas Rodulfus apud Atrebatis aegrotans obierit.

(892.) Deinde, anno post haec altero, Rodulfus abbas apud Attrebatis, in diebus octavarum Domini, sanguinem minuans, II Nonas Januarii, circa mediam noctem, brachium ejus coepit turgescens inflari; paulatimque dolore ad praecordia properante, obiit die illuscescente, anno Domini 892. Non haec autem dixi ut astruam lunaris globi numerum et cursum, secundum supervacuam mundialium sapientiam, a Christianis esse observandum, ac si, quod nefas est etiam dicere et horribile auditu, Christus in II, III et IV luna potestatem teneat, in I autem et 136.1254C| V et VIII amittat; sed veraciter dico quod praesciens omnia Deus praedestinatum ejus terminum vitae sub hac voluit occasione finire. Sepultus est autem isdem abbas in monasterio sancti Vedasti.

LXVIII. Qualiter post haec locus iste in laicali redactus est potestate; et de morte Folconis archiepiscopi.

Post mortem autem Rodulfi abbatis, Balduinus inclitus marchisus, Flandriae, Boloniae, Ternensis etiam comes, abbatiam tenere gestiens, regem Franciae adiit, deprecaturus, si id quoquomodo posset torqueri, abbatiam Sithiensis coenobii sibi concedi. Quod audientes jam dicti sancti loci monachi, Grimbaldum quemdam, ex ipsis monachum, (sub Hugone venerabili abbate duodecimo praedicto, 136.1254D| vestitum, gratia et honore dignum), ad regem dirigunt, id omnimodis, si posset, consilium toto conamine evacuandum. Quo proficiente, obviam habuit eumdem comitem, quo tenderet requirentem. Cui, cum respondisset se regem expetere velle, indicavit ei se regia donatione abbatiam acquirere posse, si monachorum voluntas in hoc non videretur contraire; se quoque obnixe petere ne eum ex hoc 136.1255A| vellet impedire. Talibus in verbis discessum est; Grimbaldusque, via qua coeperat, pervenit ad regem; reperitque ibi venerabitem Folconem, quondam Sithiensis coenobii abbatem, tunc vero gloriosum Rhemorum archipraesulem. Cui cum ex monachorum verbis, intimasset omnes unanimiter ante locum velle deserere, quam sacer locus sub laicali redigeretur potestate, postulavit, in Dei omnipotentis nomine, ut expeteret regi ne hoc sub ejus regni permitteret fieri tempore, quod ab antecessoribus nunquam videbatur factum esse. Quod audiens archiepiscopus Folco, condolens petitioni ejus, memorque antiquae dilectionis circa eumdem locum, una cum ipso Grimbaldo ad regem veniens, verba monachorum intimavit, et, ne laicus monachis superponeretur, 136.1255B| omnimodis expoposcit. Rex autem annuens ejus petitioni, per fratrum electionem, eidem Folconi abbatiam demum commisit regendam [qui annis quatuor strenue rexit, reparans monasterium, sub Rodulfo abbate, tempestate consumptum. Ejus tempore, Cluniacum fundatur]. Haec ei ergo causa seminaria fuit odii inter eumdem Folconem episcopum et abbatem, et inclitum Balduinum marchionem; et haec inimicitia VIII annorum fere occupaverat tempus, donec praefatus comes Balduinus (scelus quod animo conceperat evomeret ut (quemdam militem suum, nomine Winemarum, ad regem Carolum puerum, qui tunc regnabat, pro hac eadem causa dirigeret, et ut episcopi animum placaret, et ad consentiendum id, si quo modo posset, inclinaret. 136.1255C| Cumque episcopus in sua, ut coeperat, sententia perduraret, sicque dejeraret nullo modo consentiret ut laicus, contra sanctorum canonum statuta, jam dictae dominaretur abbatiae, isdem Winemarus, cum ira reversus, et quia haec Compendio palatio acta erant, tetendit insidias episcopo Rhemis revertenti. Episcopus autem hujus rei ignarus cum illic cum paucis advenisset, praedictus (minister mali) Winemarus, super eum cum magna ferocitate irruens, non veritus justitiae nec pertimescens iram Dei, quod auditu est etiam horribile, episcopum lancearum interfecit punctione, anno Dominicae incarnationis 900, XV Kal. Julii, feria III, hora VI. Ecce qualiter, pro Ecclesiae Sithiensis tuitione, cultor vineae Domini cadit, libans Salvatori animam jungendam 136.1255D| sanctorum choris in perenni gaudio. Cujus venerabile corpus assumentes, Remis, in ecclesiam almi Remigii praesulis, honorifice sepelierunt. Quod nefas inauditum illico diffamatum est per regiones cunctarum provinciarum, nec potuit lateri Romae, cunctarum urbium dominae. Unde et apostolicus ipsius sanctae Romanae Ecclesiae praedictum Winemarum apostolica auctoritate vinxit anathemate, scribens ad episcopos cunctarum provinciarum, ut eodem modo damnarent tanti homicidii reum; quod 136.1256A| et ita constat factum. Isdem autem Winemarus, doli minister, in cordis sui duritia perseverans, se minime reum coepit excusare; asserebat enim se hoc pro senioris sui fidelitate patrasse, idcirco finetenus in ipso permansit anathemate. Balduinus autem, post haec, abbatiam obtinuit regia donatione.

LXIX. De unctione Caroli regis et de ejusdem electione de Francia.

(893.) Anno igitur nativitatis Domini 893, Carolus puer, Carlomanni regis filius, rex constituitur Rhemis civitate, in Purificatione sanctae Mariae, IX Nonas Februarii, consecratus a praedicto Folcone archipraesule, vivente adhuc Odone antedicto rege. In cujus anno II, castellum sancti Audomari igne consumitur. Audiens Odo rex quod pars aliqua Francorum 136.1256B| in regem unxissent Carolum, persequebatur illum cum matre Ermentruda in cunctis finibus Francorum. Tandem Franci, qui eum super se regem statuerant, veneno Odonis regis vitam exstinguere moliti sunt; quod et fecerunt. Quo defuncto, Carolus rex, absque ulla contrarietate, Francorum suscepit imperium. Qui confirmatus in regno, quemdam Haganum, cujus genus et nobilitas ignorabatur a Francis, super omnes diligendo extulit, et hunc familiarius caeteris sibi consiliarium ascivit. Quod videntes Franci, non leviter ignoti hominis amicitias tulerunt; regique ob hoc infensi, insidias ei, in Lugduno, regia civitate, tetenderunt. Cognito autem, rex Carolus, per fugam exinde elapsus, in regnum quondam Lotharii successit. Franci in sententia perseverantes, Rodbertum 136.1256C| quemdam, fratrem Odonis regis supra memorati, super se regem statuunt; qui erat pater Hugonis, postea Francorum ducis, regnavitque annis fere duobus.

LXX. Pugna Caroli contra Rodbertum.

Post haec Carolus rex, congregato exercitu de regno Lotharii et de reliquis orientalibus Francis, contra eumdem Rodbertum pugnaturus accedit, et, in die quodam Dominico illuscescente, transiit cum exercitu vadum fluminis Iserae; occurritque ei praedictus Robbertus cum occidentalium Francorum multitudine, in pago Suessonico, in loco nuncupato. . . . . factaque est inibi mutua Francorum caedes permaxima. Folbertus autem quidam, Caroli regis antesignanus, Rodbertum in praelio exquirebat attentius. Accidit autem ut occurreret 136.1256D| illi detecta barba, quam prolixam lorica texerat super alligata; moxque sine mora, mutuis se confodientes spiculis, terra tenus utrique ceciderunt, unaque cum sanguine spiritum efflarunt vitae. Audientes autem Occidentales regem eorum corruisse, in fuga versi sunt, victoriaque cessit Carolo cum Orientalibus. Post cruentissimum vero praelium, videns Carolus se adhuc inter adversariorum medio positum, hinc scilicet Hugonem, jam dicti Rodberti regis filium, illinc Heribertum, ejusdem generum; 136.1257A| cavensque ne irruerint super eum cum multitudine hostium, reversus est cum suis, unde venerat, in Lotharii regnum.

LXXI. De inclusione regis Caroli.

His ita patratis, praedictus Heribertus, omni dolositate plenus, post regem Carolum nuntios misit verbis pacificis in dolo, dicens se omnimodis poenitere quod contra eum conatus fuisset agere; unde, si reverteretur, promisit ei regnum Francorum per omnia subjugare. Quod audiens Carolus, laetus effectus usque sancti Quintini castrum, Vermandis est reversus. Cui occurrens isdem Heribertus, introduxit eum in eumdem castrum, praeparavitque ei convivium satis lautissimum. Facta autem nocte, cum omnes vino sepulti quiescerent, praecepit Heribertus 136.1257B| suis ut, abeuntes, omnia eorum arma tollerent, ne, in facto quod facere cogitabat, haberent unde resistere possent. Orto igitur sole, accipiens regem, tradidit custodiae. Milites autem, cum, ad arma confugientes, non reperirent, ad propria dolentes repatriaverunt. Heribertus autem accipiens Carolum, duxit in castrum quod dicitur Parona Scottorum; eratque ibi sub custodia clausus usque ad diem mortis ejus. Uxor vero ejus, regina, nomine Odgiva, genere transmarina, cum et ipsa multas insecutiones fuisset sub hoc tempore passa, filium suum, Ludovicum puerum, ad Anglos direxit tuendum; nam et ipsum quaerebant interficiendum. Regem igitur super se Franci statuunt Rodulfum quemdam 136.1257C| patre Ricardo, genere Alvernicum. Sub cujus tempore Stephanus, Tarvanensis Ecclesiae episcopus, decessit a saeculo; cui in episcopatu successit Wicfridus, hujus nostri monasteri Sithiu praepositus, anno incarnationis Dominicae 925, XII Kalendas Julii, ab Artaldo archipraesule consecratus. His diebus Nordmanni, a Rotomago collecta multitudine navium, circumjacentia maris littora devastabant. Quod audiens Rodulfus rex, congregato Francorum exercitu, contra hos in pago Tarvanense pugnaturus accessit. Cognito hoc, Nordmanni captivos, quos de diversis locis sumpserant, jugularunt. Rodulfus autem rex, in monte qui dicitur Falcoberg insecutus eos, praelium commisit, fugatisque eis, victoriam est adeptus, licet cum suorum maximo dispendio.

LXXII. De adventu Ludovici regis.

136.1257D| (929.) Anno post haec incarnationis Dominicae 929, Carolus rex in Parona castro, in custodia qua missus fuerat, obiit VI Kalendas Octobris, sepultusque est in monasterio sancti Fursei. Obiit etiam post haec Rodulfus rex. Quo defuncto, Franci transmare propter Ludovicum dirigunt, ut cum in paterno solio in regnum sublimarent Francorum; ipsique Francorum proceres episcopique et comites, Bononiam usque civitatem, cum maximo honore regem suscepturi obviam pergunt; inter quos erat 136.1258A| Hugo, dux Francorum inclitus, Heribertusque, deceptor fraudulentissimus, et Adalolfus marchisus. Suscipientes regem Lugduni civitate, cum honore maximo deducunt, ibique eum in regem elevant et ungunt. Qui confirmatus in regno, Heribertum, patris sui traditorem et tortorem, se quoque parili modo decipere cupientem, Deo illi dignam pro factis compensationem reddente, tali punivit ultione. Notaverat isdem Heribertus diem quo rex Ludovicus venatum ire deberet; percogitavitque ingenium ut, quando ipse cum rege venatorio insisteret lusui, fabulis suis illectum, procul a venatoribus sejungeret regem, moxque ligamine vinctum, crudelitatis suae exerceret actum. Hoc autem consilium, Deo miserante, non potuit latere, sed regi nuntiatum est 136.1258B| ab uno horum qui huic consilio videbantur interesse. Cumque die statuto, ad venationem exissent, partem aliquam militum rex in occulto insidiarum posuit loco, dato illis cognitionis signo, quod audientes, advolarent continuo. Igitur, cum utrique sermocinantes incederent, rex scilicet insidiatorque suus, apprehendens eum rex, quasi amplexandi gratia, abstraxit vinculum setis contortum, sellae illius, suae alligationis causa, alligatum; moxque, signo dato, insidiae surrexerunt de loco. Captumque Heribertum interrogat rex, quid sibi vellet vinculo quod sellae gerebat affixo; moxque confessus est quae adversus eumdem machinatus erat corde perverso. Praecepit autem rex, et comprehenderunt 136.1258C| eum, et in arbore vicina, sub ascilla ligatum, suspenderunt. Cunque adhuc palpitaret pendens in arbore, jussit rex quo pendebat (funem) incidere, et Dei hunc potestati committere, si hujus sub hoc casu vellet vitam servare. Deo autem illi justam retributionem pro factis reddente, cum dimissus fuisset ex arbore, crepuit medius: erat enim crassitudinis nimiae. Talique morte finem praesentis habuit vitae.

LXXIII. De morte Balduini abbatis.

(918.) Balduinus (Calvus) autem, comes et abbas monasterii Sithiu, ambitum castelli circa monasterium sancti Bertini construxit, et per ministeria disposuit; et post haec [ut brevius ejus facta perstringantur, 136.1258D| plus abstulit Ecclesiae quam dedit; et hactenus de damno a se perpetrato sentient monachi praesentes et futuri. Postquam autem annis decem et septem solo nomine praefuisset] aegrotans, obiit, anno Verbi incarnati 918, IV Idus Septembris. Cumque corpus ejus pars aliqua militum in Sithiu monasterio, juxta patrem suum [Balduinum Ferreum] vellent tumulare, uxor ejus, nomine Elftrudis, cupiens cum illo pariter in uno cimiterio concinerari, Gandavo, in monasterio Blandinio, fecit tumulari. Necdum enim licitum erat cuiquam feminarum sancti Bertini ingredi monasterium, nefasque putabatur 136.1259A| si vel ecclesiae aliqua furtim subintrasset atrium.

Marcham vero ejus filii ejus inter se diviserunt, et Arnulfus, qui major natu erat, Flandriam; Adalolfus vero civitatem Bononiam et regionem Taruennicam, pariterque sancti Bertini suscepit abbatiam. Cujus amorem, quantum circa eumdem locum habuit, testantur qui adhuc supersunt, qui eum fine tenus cognoverunt.

LXXIV. De elevatione sancti Folquini episcopi. (928.) Anno post haec 928, felicissimae incarnationis Jesu Christi Domini nostri, tempore Caroli reclausi, indictione I, meus qui hoc ipsum scribo pater, Folquinus nomine, cum fratre suo, apparatu quo poterant, de regno Lotharii huc adveniunt, 136.1259B| sancti Folquini corpus, quod eo usque tempore terra tegebatur, levare cupientes. Erant enim utrique ejusdem beati viri carnali consanguinitate proximi. Postulata etiam a praedicto comite et abbate Adalolpho licentia, ventum est ad sancti viri tumbam cum cereis et thimiamateriis et choro psallentium, elevaveruntque corpus idibus Novembris, feria V, die illucescente; praeparaveruntque supradicti refectionem fratribus, prout poterant, vinum namque et omnia ad victum necessaria venientes secum detulerant. Quibus peractis, gaudentes ad propria sunt reversi; erant autem, isdem videlicet Folquinus et Regenwala, frater suus, filii Odwini, filii alterius Odwini, qui erat frater beati praesulis Folquini. Pater autem ejusdem sancti episcopi dictus 136.1259C| est Hieronimus; genitrix vero Hermentrudis est vocata.

LXXV. De morte Adalolphi abbatis.

(933) Igitur post haec Adalolphus, comes et abbas (pius, posteaquam annis quindecim coenobio huic praefuisset), in hoc ipso monasterio Sithiu aegrotans, obiit anno nativitatis Domini 933, Idibus Novembris, sepultusque est in basilica sancti Bertini, in altare sinistro altaris sancti Bertini capitanei. Inter reliqua autem donaria, dedit ad eumdem locum calicem sui potus aureum et balteum ad calicem consecrationis Dominici sanguinis faciendum; armillas autem suas sancto Audomaro ad patenam concessit faciendam. Dederat quoque antea eidem sancto Audomaro pallium quoddam, auro margaritisque 136.1259D| mirifice intextum; contra quod Arnulfus (inclitus marchisus et istius abbas conventus, frater Adalolphi jam mortui) alterum sancto Bertino concessit, consimili opere praecipuum. Post cujus luctuosum obitum, Arnulphus, frater ejus, abbatiam cum reliquo ejus comitatu recepit (et ita Ecclesia ista, pastore religioso viduata, a laicis maritatis, per modum haereditatis est possessa).

LXXVI. De ingressu feminarum in hoc monasterio.

136.1260A| (938) Hujus autem abbatis et comitis Arnulfi nobilissima conjux Adata, cum saepissime magnis infirmitatibus esset aggravata, desiderare coepit in hoc monasterio ei licentiam monachi darent intrare, ut coram altare sancti Bertini, pro salute deprecatura, liceret se prosternere. Hujus igitur rei causa, advocatis venerabilibus episcopis Wicfrido, Tarvanensis Ecclesiae episcopo, et Folberto, Cameracensis, denudavit eis desiderium suum. Accepta etiam a monachis licentia, anno nativitatis Domini 938, annoque V Ludovici regis, feria secunda Paschae, introduxerunt eam praefati episcopi in eodem monasterio, non sine tremore maximo, quoniam hoc illa prima facere praesumpserat, quod antea 136.1260B| reginarum nulla concupiscere vel audebat. Intrando autem, plurima huic loco ornamenta contulit, et quandiu vixit, numquam donare cessavit.

In ipso quoque ejus ingressu, inclitus marchisus Arnulfus, per rogatum ejusdem suae amantissimae conjugis, tradidit eidem loco, ad usus fratrum, fiscum Merki cum omnibus adjacentiis, ecclesia, mancipiis, aedificiis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, piscationibus, animalibus quaesitis et inquirendis: ea ratione, ut, quandiu adviverent, ipse videlicet et uxor sua supramemorata Adata, filiusque eorum Balduinus, in sui juris dominio possiderent, et singulis annis centum solidos fratribus pro eodem fisco persolverent; post eorum vero de hac luce discessum, tota possessio ejusdem monasterii subjaceat 136.1260C| ditioni. Quam traditionem cum praestaria describere rogavit, et ipse propria manu firmavit, et reliquos palatii sui proceres ut describerent praecepit. Hi sunt autem testes: Unicfridus, episcopus; Folbertus, episcopus; Damasus, episcopus; Hemfridus, presbyter; Engelandus, monachus; Vuinetmarus, decanus; Grimbaldus; Odarius, monachus; Everardus, advocatus; Vuinetmarus, laicus; Rodulfus; Hericus, laicus; Vuinetmarus, diaconus et monachus, subscripsit. Ante hoc autem tempus Adalolphus, tunc quidem puerulus, nunc autem aetate mediocri, ipso etiam sacerdotio honorandus, a patre Evehardo, summae nobilitatis viro, et matre Ricsinda, in hoc monasterio sancto Petro sanctoque Bertino est oblatus. Rodulfus etiam, 136.1260D| ipsius castelli praetor urbanus, filium suum, nomine Vualterum, cum morbo, medici quem variolam vocant, morti videretur esse proximus, ulnis propriis sustollens, coram sancti Bertini altare deportavit; monachumque effecturum, si ejus pia juvaretur intercessione, spopondit. Quem mox saluti restitutum, Deo omnipotenti famulum et sancto Bertino obtulit monachum perpetualiter permansurum.

LXXVII. De conversione monachorum in regulari propositu.

136.1261A| Antedictus autem abbas et comes Arnulfus, dolens religionem monasticam, quae inibi in priori tempore a beato Bertino constructa vigebat, tunc temporis abolitam, cogitare coepit qualiter pristinam religionem extrueret, et locum antiqua sanctitate nobilitaret.

Sed, voluntate altissimi Dei, qui sponsam suam Ecclesiam videlicet, quanquam interdum fluctuari, nunquam tamen periclitari permisit, eumdem marchionem continuis cruciatibus calculi, qui urinam inhibens, nuncupatur vulgo lapissus, voluit macerari. Ad quem, medendi gratia, multi cirurgicorum convolarunt sperantes se, ab eo qui affluebat divitiis, 136.1261B| emolumentum non parvum accepturos. Sed illi suae artis peritiam quaerentes in eum extollere, et extollendo ostentare, sub cujus aspectu octodecim viros, simili morbo confectos, inciderunt, quos quidem omnes, uno dempto qui in brevi mortem obiit, curaverunt. Et quia is sibi medelam incitandi evitandam ostendit, de caetero tale quid suggerentibus ulterius audire nequivit. Demum divina gratia ad se conversus, contemptis hujus mundi medelis, mente ad eum cucurrit qui solo sermone universa restaurat, et venerandi Gerardi praesentiam per nuntium velocem quaeritat. Adveniente siquidem viro Dei, intimavit lugubrum, ut pro corporis sanitatis recuperatione Omnipotentis clementiam imploraret.

Verum, fusa prece, et marquionis animo sancti 136.1261C| viri consilio pulsato, quatenus de suorum bonorum affluentia egenis daret, volente Deo, obtemperat marchisus sancto; celebratisque missarum solemniis cum fletuum suspiriis, triduani jejunii abstinentia indicitur illi. Cumque comes iste sacramentorum devotus participasset mysteriis, repente mingendi appetitus marchionem saepedictum impellit, et, congruo petente secessu, sine difficultate urentem emisit lapillum. Quo pristinae sanitati mirabiliter restituto, quanta in ejus pectusculo abundabat exsultatio, quantave arcas virum Dei exercuerit condecens veneratio, non nostrae opis est comprehendere. Comes igitur, beneficii collati remunerator liberalissimus, virum Dei multis peroptans praemiari muneribus, omnibus spretis, comiti respondisse 136.1261D| dicitur: « Si nostra, inquiens, dereliquimus, quomodo aliena accipiemus? » Sacramentis tamen terribilibus obstrictus comes, vix tandem compellit ut suarum facultatum decimas acceptaret; et hoc quoque prius humiliter declinavit quod paulo post non cupide suscepit, quas prudenti consideratione dispertivit. Item et quotquot abbatiarum comes memoratus habebat sua sub potestate, utile sibi visum est procurationem dicto Gerardo commendare.

(44.) Ob hac igitur causa (venerandum) Gerardum quemdam abbatem ad se advocavit (ut coenobium 136.1262A| illud sancti Bertini, regularitate viduatum, ad pristinum sanctae regulae honorem stabiliret, et ut perversam consuetudinem, ne scilicet de caetero saeculares viri abbatum officium usurparent, funditus evelleret), et cum ipsis monachis tractare coepit, si forte ad consensum boni consilii eorum animum inclinare posset. Cumque illi in obduratione mentis permanentes, nec minis nec blanditionibus flecterentur, hos de monasterio praecepit abire, anno saluberrimae nativitatis Jesu Christi Domini 964 XVII Kal. Maii; ipsique Gerardo abbati, qui pene solus et primus, in occiduis partibus, ultimus temporibus, regularis vitae normam servabat, cum monachis e diversis locis collectis, eumdem monasterium tradidit regulariter gubernandum. Erat autem populi 136.1262B| ad hoc ipsum spectaculum congregati non parvi muneris, eratque videre dolorem cunctis in monachorum exitu permaximum et lacrymas in oculis plurimorum, turbationemque ejusdem loci famulorum cum reliqua multitudine plebium, in monachos regulares et in ipsum comitem insurgere volentium. Comes autem, post eos dirigens, rogavit ut reverterentur; promittens omnia se eis daturum necessaria, tantum ut revertentes ad suum locum, profiterentur se ordinem servare monasticum. At illi in sententia perseverantes, cum magna sequentium populorum multitudine exeuntes, apud villam ejusdem monasterii, Loconessam nuncupatam, aliquantisper demorati sunt. Post aliquantulum autem, major pars eorum navim in oceano intrantes, 136.1262C| in transmarina regione delati sunt. Quos rex Adalstenus benigne suscipiens, monasterium quod dicitur ad Balneos eis statim concessit; ob id maxime, quia frater ejusdem incliti regis, Etwinus rex, in monasterio sancti Bertini fuerat tumulatus. Siquidem anno Verbi incarnati 932, isdem rex Edwinus, cum cogente aliqua regni sui perturbatione, hac in maris parte, ascensa navi, vellet devenire, perturbatione ventorum facta navique collisa, mediis fluctibus absorptus est. Cujus corpus cum ad littus esset devectum, Adalolphus comes, quoniam propinquus ei carnali consanguinitate erat, cum honore sumens, ad sancti Bertini monasterium detulit tumulandum. Post cujus mortem, frater ejus rex Adalstenus, plurima huic loco in ejus eleemosyna direxit 136.1262D| exemia, et, ob id, ejusdem monasterii monachos amabiliter suscepit ad se venientes. Reliqui autem monachorum, quorum cor Deus visitationis suae gratia illustraverat, regulam amplectentes monachicam ad proprium reversi sunt monasterium, Engelandus videlicet, loci hujus antea praepositus; Grimbaldus cum Drothwino, ipsa senectutis canitia venerandi; post hos Adalolphus et Galandus, Siguvimus, Suavimus, Vulfricus, Sigebaldus atque Adalgerus. Igitur, quia abbas Gerardus monasterium in Gandavo situm, nomine Blandinium, tenebat, nec utrosque, hoc videlicet et illud praesentialiter gubernari 136.1263A| poterat, Agiloni quodam, Sancti Apri monacho, Toletanae civitatis, cum Womaro, Blandinii monasterii monacho, non cum abbatis nomine, regularis vitae regimen, comite jubente, et Gerardo abbate consentiente, concessum est. Brevi autem post haec tempore, Agilone mortuo, Gerardo abbate postulante, et comite Arnulfo annuente, Wido ipsius Gerardi nepos, abbas in hoc monasterio consecratur, anno nativitatis Dominicae 947; sub cujus tempore Unago quidam puerulus, a patre Odone, civitatis Monsteriali, monachus hic oblatus efficitur. Post, isdem abbas Wido, quia nimis vanae juventutis gaudia sectabatur, apud comitem incusatus, abbatia est fraudatus, et sancti Bavonis monasterio abbas est destinatus. Womarus autem regimen monasticum 136.1263B| sub regulari regebat districtione. Quo tempore ego ipse haec scribens Folquinus, a patre Folquino supra jam memorato, matre Thiedala, de regno Lothario dicto huc adductus, anno incarnationis felicissimae Domini nostri Jesu Christi 948, die festivitatis elevationis sancti Bertini, quae succedit omnium sanctorum festivitati, sancto Bertino oblatus, monachus, proh dolor! facietenus sum effectus.

LXXVIII. De Hildebrando abbate.

Supra memoratus igitur gloriosus marchises Arnulfus, post Widonem antedictum abbatem, parvo post tempore, Hildebrando nepoti suo, eumdem monasterium contradidit ad regendum sub cujus tempore ita in hoc monasterio sanctitatis excrevit 136.1263C| religio, ut forma et exemplum foret cunctis per circuitum constructis monasteriis. Gaudebant siquidem monachi sub tanto Patre constituti, quoniam eis et interiora mentium sua exhortatione administrabat pabula, et exteriora corporibus sufficienter praebebat necessaria, studebat autem, inter reliqua sanctae regulae praecepta, jussioni huic maxime obedire, qua abbati praecipitur ut studeat plus amari quam timeri, ut ne, dum nimis eraderet eruginem, frangeretur humanae fragilitatis vas; discretionemque ita in cunctis suis actibus assumebat, ut in jussionibus suis esset et quod fortes cuperent, et quod infirmi non refugerent. Ordinatus est autem anno ab incarnatione Domini 950 a Vincfrido Tarvennensis Ecclesiae episcopo, XVI Kalendas Aprilis. Huic autem 136.1263D| comes Arnulfus, ipsius abbatis avunculus, ad usus fratrum sub eo viventium reddidit villam nuncupatam Arecas, quae uti longe inferius dixisse me memini, unum erat ex principalibus abbatiae membris, et abbatis obsequium erat deputata; in qua et abbatis antiquitus sessio ab inquirenti frequentabatur populo; quam et ipse comes, quia paterna successione abbatiam susceperat, suo usui mancipatam tenebat. Reddidit autem hanc usui fratribus XII Kalendas Julii, anno nativitatis Dominicae 951. Post etiam sanctum Walaricum, eodem modo de castello et monasterio suo ei deportatum, ad hunc direxit monasterium, die post haec VI, id est, IV Kalendas Septembris, parili modo praecepit deferri conservandum, 136.1264A| anno a nativitate Domini 952. Suscepit etiam praedictus abbas in monasterio quemdam canonicum Saxonici generis, nomine Odoldum, ad monasticum confugientem habitum; cui ad imbuendam puerorum scolam commisit. Erat enim litteratoria arte peritissimus. Et decaniae curam commisit, quam usque hodie, Deo miserante, regit.

LXXIX. De conversione monachorum in Atrebatis, et de Regenoldo abbate.

Cum igitur locus iste religione qua supradiximus vigeret sub praefato abbate, cogitatio incidit glorioso comiti Arnulfo, ut pari religione sancti Vedasti nobilitaret monasterium. Unde et accersito domno abbate Hildebrando, direxit ad eumdem monasterium 136.1264B| (posteaquam congregationi monachorum Sithiensium quadriannis praefuisset), ut exemplo operum suorum et exhortatione ad observantiam eos accenderet monasticae regulae. Quo cum pervenisset, et id pro quo venerat implere omnimodis satageret, ad ultimum praefatus gloriosus comes obedire nolentes praecepit monasterio exire; monasterii autem curam cum his qui remanserant, eidem abbati praecepit gubernare. Quo id pro viribus ad tempus strenue adimplente, pro labore et exhortatione quae illis utpote rudibus impendi erat necesse, negligebatur ab illo locus iste. Deprecatus est autem isdem abbas inclitum marchisum Arnulfum, ut monasterium hoc Sithiu alicui ex ipsis fratribus committeret gubernandum, ne, dum curis insisteret 136.1264C| monasterii unius, negligeret alterius. Annuens autem comes, cum illius consilio, cuidam ipsius monasterii monacho, nomine Regenoldo, fratrum tantum voluntate obstante, in abbatis sublimavit honore. Ordinatus est autem anno ab incarnatione Domini 954, XII Kalendas Aprilis, ab Wicfrido, Tarvanensis Ecclesiae praesule. Hildebrandus autem abbas, nobis flentibus, curam animarum eidem domno abbati Regenoldo committens, Atrebatis rediit. Regenoldus autem abbas satis pervigili cura sollicitus erat circa regimen animarum sibi commissarum; in brevi autem tempore amabilis extiti omnibus et devotus. Qui confirmatus in loco emit a quodam viro illustrissimo, Hugone vocabulo, adjuvante inclito marchione Arnulfo, ecclesiam quamdam in honore sancti Michaelis 136.1264D| constructam, nuncupatam Vuachimvillare, sitam in pago Bononensi, libris V denariorum. Hic etiam tempore regiminis sui, consentiente, imo compellente glorioso comite Arnulfo, sancti Audomari reliquias cum honore maximo, et cum multimodo ac devotissimo monachorum ac canonicorum obsequio, ut terras, trans Rhenum sitas, huic sacro loco jam olim a fidelibus concessas acquireret, Neumago usque regio palatio deportavit, quo in loco tunc gloriosus Otto, rex orientalis Galliae, advenerat. Cumque ventum esset ad Thiale portum, custos ecclesiae blasphemando, et reliquias sanctas vituperando, nolebat ecclesiam aperire. Post paululum autem, quidam concite accucurrit, nuntians eumdem 136.1265A| custodem a balneis reversum, subita infirmitate correptum, et, ni intercessione succurrant monachi, mox esse moriturum. Quod audientes fratres, cum raptim unus Eucharistiam, alter sacratas reliquias afferre conarentur, ecce alter adest nuntius, dicens eis ne sollicitarentur, quoniam isdem presbyter, sancto illi Audomaro dignam blasphemiae poenam reddente, terminum praesentis fecisset vitae. Cognito autem hoc populi undique ad ecclesiam concurrerunt, et facult te qua poterant, reliquias sanctas honoraverunt. Partim autem prospere pro quibus venerant acquisitis, ecclesia in Frekenis regia donatione recepta, cum reliquiis sancti ad propria sunt reversi. Sub praefati abbatis I, gloriosissimus rex occidentalium Francorum Ludovicus decessit a saeculo, 136.1265B| et Remis, in monasterio sancti Remigii, est tumulatus IX Idus Septembris. Cui in regno successit filius ejus adhuc puer Lotharius, III Idus Novembris, in regem ab Artoldo archipraesule Remensis ecclesiae consecratus.

(Sub quo Arnulfus comes, et Sithiensis Ecclesiae, quantum ad temporale, administrator, privilegium immunitatis confirmationisque bonorum a semetipso datorum, et deinceps donandorum; item de justitia quam debeamus habere, in omnibus locis nostris impetravit, secundum hanc formam quae hic verbotenus inseritur).

Exemplar privilegii impetrati.

(7 Januar. 962.) « In nomine sanctae et individuae 136.1265C| Trinitatis. Lotharius, divina ordinante Providentia, rex Francorum. Cum locis divino cultui mancipatis ob divinae servitutis amorem, opem congruam fecimus, imperialem profecto morem decenter implemus, et nobis ad remunerationis aeternae praemia capescenda profuturum firma credulitate confidimus. Idcirco notum esse volumus omnibus fidelibus, et nostris praesentibus scilicet et futuris, quia venerabilis Arnulfus, marchio abbasque ex monasterio coenobii Sithiu, quod est situm in pago Tarvanensi, constructum in honore sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae, et apostolorum Petri et Pauli, in quo corpora beatorum confessorum Audomari atque Bertini requiescunt, ubi etiam praesenti tempore praenominatus abbas, auctore Deo, 136.1265D| praeesse videtur; nostrae innotuit majestati qualiter jamdudum tempore praedecessores parentes nostri, reges videlicet Francorum eidem monasterio regalibus privilegiis talem concedissent auctoritatem, ut illud cum omnibus ad se pertinentibus, sub perpetua eorum defensionis maneret securitate. Sed pro firmitatis inditio, postulaverunt ut non solum, praedecessorum nostrorum regum morem sequentes, nostrae hujusmodi auctoritatis praeceptum erga ipsum monasterium, tuitionis gratia, fieri juberemus, sed etiam perficeremus ut omnes cellas et villas, seu caeteras possessiones praedicti monasterii quas in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri consistunt nullus praedecessorum nostrorum divideret, aut in alios usus converteret et ut 136.1266A| familia ejusdem monasterii nullis quibuslibet hominibus foderum daret; et ut ea quae a fidelibus recenti tempore concessa sunt, nostra quoque auctoritate firmaremus, humiliter petierunt. Quorum petitionibus libenter acquievimus: et ita in omnibus concedimus, atque per hoc praeceptum confirmamus, fiscum videlicet Morke, cum omnibus appenditiis, quem is inclitus marchisus Arnulfus, noster fidelissimus, eidem loco sancto tradiderat, consentiente, imo rogante Athala ejusdem conjuge nobilissima, tempore quo ipsa feminarum prima tentavit ingredi sancta ipsius monasterii limina; villam etiam Arcas dictam, quam isdem quoque victui fratrum adauxit, in qua et alodem Everardi illustris, ejusdem loci advocati, quem post suum 136.1266B| obitum ipsis tradidit fratribus suscipiendum; monasterium quoque sancti Michaelis, Wachimvillare dictum, cum appenditiis suis; Petresse quoque ecclesiam, praefati marchisi traditione donatam: haec omnia eidem loco sancto confirmamus regali auctoritate. Proinde hos nostros regales apices fieri jussimus, per quos successores nostros admonemus ut sicut praedicto monasterio concessimus, ita illi ratum et stabile permanere permittant; ut nullam divisionem in monasteriis aut cellis vel villis seu caeteris possessionibus faciant aut facere permittant, aut in alios usus retorqueant. Sed et hoc sancimus atque decernimus, ut nullus judex publicus, aut quislibet ex judiciaria potestate, in ecclesias aut caeteras possessiones memorati monasterii, quas 136.1266C| nunc possidet, vel quae deinceps voluerit divina potestas augeri, ad causas judiciario more audiendas, vel freda aut bannos exigendos, aut mansiones vel paratas faciendas, aut foderum exigendum, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii distringuendos, nec ullas redibitiones aut illicitas occasiones requirendas, ullo unquam tempore ingredi audeat vel ea quae memorata sunt penitus exactare praesumat; sed liceat memorato abbati Arnulfo, suisque successoribus, res praedicti monasterii, cum omnibus fredis et bannis sive concessis sub nostra defensione quieto ordine possidere; quatenus ipsos servos Dei, pro nobis ac pro stabilitate totius regni nostri a Deo nobis concessi, jugiter Dei misericordiam exorare delectet. 136.1266D| Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus, Deo protegente, valeat inconvulsa permanere, manu propria eam firmavimus, et annuli nostri impressione assignari jussimus.

« Actum VII Idus Januarii, regnante domno Lothario, anno VIII, indictione VI.

« Actum Leuduni feliciter. »

Sic signatum inferius:

« Signum Lotharii gloriosissimi Francorum regis.

« Otto cancellarius recognovit. »

Anno post hoc quinto signum crucis, nescio qua causa exigente, subito in vestimentis insignitum videbatur humanis. Erat autem color acsi ex aliquo 136.1267A| pinguedinis liquore vestis, in qua apparebat per loca, in crucis modum videretur infecta; sed non erat nosce ex qua acciderat causa. Unde timentis regionis hujus populi, ne aliquod flagellum super eos immineret irritati Domini, ad orationis studium frequentius accurrunt, templaque requietionis summorum patronorum Audomari atque Bertini exeniis quibus poterant invisebant. Vuicfridus etiam, Tarvanensis civitatis episcopus, totius episcopii sui populum sub hac tempestate obnixius Dominum supplicaturum, ad Sithiu jussit adventare monasterium. Igitur XI Kalendas Februarii, statuto jejunio, replentur plateae innumerabili populo; adest autem et episcopus ipse, et elevantes sanctissimi patris Audomari corpus ad inferius monasterium cum flentium 136.1267B| populorum deportant multitudine. Facta autem inibi oratione, relevantes ejusdem sancti corpus sanctissimique Bertini, piissimi suorum in necessitatibus protectoris, una eum sanctis Richario et Walarico ad superius deferunt monasterium, calle repetito. Cumque venissent in interstitio quodam duorum monasteriorum, episcopo sermonem faciente ad populum, Rodulfus, quem supra memoravi, terram quamdam haereditatis suae nuncupatam. . . . . . . . . conjuge et filiis consentientibus, sancto Bertino tradidit possidendam. Uxor vero ejus binas aureas lunulas promptissima eidem sancto concessit voluntate; post hoc, sanctorum corpora ad sancti Audomari monasterium sunt delata; atque, in introitu ecclesiae, ad hominis staturam 136.1267C| trabibus superelevata, sub ea populorum in ecclesia subintrabant agmina. Igitur, quia jam nox incumbebat, abbas Regenoldus, prospiciens jam non esse reditus, illic cum sanctorum corporibus nocte illa est pernoctatus. In crastino obsequente, utroque monasteriorum conventu ad propria requietionis loca sunt referta. Post haec Rikelinus quidam tunc puerulus hic monachus est oblatus; cum quo pater ipsius, nomine Vualdo, ecclesiam quamdam haereditatis suae, in villa Granai dicta sacro huic loco tradidit, quam et per praecariam, in sua et filii alterius vitam emeliorandam recepit.

LXXX. Quod locus hic a Domino coepit flagellari.

His temporibus, nescio utrum peccatis exigentibus, an secundum quod legitur scriptum: « Quem diligit 136.1267D| Dominus corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit; » locus hic lacrymabiliter elefantiae a Deo lepra coepit flagellari. Quo morbo, quod lacrymosum est, domnus etiam abbas Regenoldus percussus, loci hujus regimen, prout poterat, anno fere integro post haec regebat, secrete in cella conversans, a fratrum conventu semotus. Tandem comite Arnulfo, morbi hujus causa, locum hunc, visitatione soluta, vitante, compulsus est monasterio exire, et in loco supra jam a me memorato, Vuachimvillare dictum, secedere. Ante autem regimen animarum sibi commissarum, ipso comite jubente, fratribusque 136.1268A| in unum, ob hoc ipsum, collectis, cum eorum voluntate Adalolpho, superius jam nominato, et ejusdem monasterii monacho, commisit die solemni sacratissimae Coenae anno 941, nativitatis Dominicae, quae contigerat tunc II Iduum aprilis dies VII idus earumdem ventura paschali solemnitate. Ante haec quod supra memoria excidit, Wicfridus, Tarvennae civitatis praesul, a saeculo decessit, anno Domini 959, XIV Kalendas Novembris. David Corbeiae monachus, in episcopatu successit. Adalolphus autem satis sollicitus erat de commissa sibi congregatione, non tamen abbatis consecratus ordinatione; ingeniose siquidem comite factitante, quod post claruit in subsequenti opere, ut nepoti suo Hildebrando supradicto locum hunc facilius iterato posset condonare. 136.1268B| Quo in tempore comes isdem eumdem domnum Adalolphum cum exeniis ad regem trans mare direxit Anglorum. Quo jam trans mare delato, Odoldus supra memoratus, noster decanus, de partibus citra Rhenum positis, ubi vindemiare fuerat missus, cum vina VII vasorum est reversus. Advenerat autem hoc in tempore comes et abbas Arnulfus in hoc ipso Sithiu monasterio, et filius ejus Balduinus, juventutis flore honestissimus, cum conjuge nuperrime desponsata, nomine Mathilda, Saxonici generis aequali nobilitate conspicua. Quae in primo ejus in hoc monasterio ingressa, cortinam quamdam invisae magnitudinis, praecipuique operis, huic loco concessit, variorum colorum adornatam tabulis [qua usque utitur ecclesia ista pro velo quadragesimali]. Mittens 136.1268C| autem comes Arnulfus, praecepit vinum supra memoratum suscipi et suis usibus reservari. Dedit vero in recompensatione fratribus ejusdem monasterii ecclesiam quamdam Tetresse dictam, ne raptoris incurrisse videretur notam; quam tradidit II Kalendas Decembris, die festivitatis sancti Andraeae. Isti sunt testes: Balduinus, filius ejus, consentiens, Odoldus decanus, Hemfridus praepositus, Engelandus, Drothwinus, Grimbaldus monachi, Arnulfus, nepos ipsius comitis; Rodulfus, praetor urbanus; Evehardus, advocatus; Egelbodo fidei creditores. Folquinus, levita et monachus, subscripsit. Post hoc autem, adveniente nativitatis Christi die, praefatus comes Balduinus, morbo, quem medici variolam vocant, coepit aegrotare, tristemque nobis festum 136.1268D| sua reddidit incommoditate. Die autem kalendarum Januariarum, quo celebrantur octavae nativitatis Dominicae, quod lacrymosum est etiam dicere, cursum praesentis finivit vitae Erat autem videre cuncto populo utriusque sexus et diversae aetatis dolorem intolerabilem et pene antea invisum. Sepultus est autem in hoc ipso monasterio, in medio beati patris Bertini requietionis templo, anno nativitatis Christi 961, indictione IV, regnante Lothario rege anno VIII. Revertente autem domno Adalolpho de partibus quibus missus fuerat, iterum inquisitio et electio de abbate futuro coepit ventilari. Mittens autem comes 136.1269A| Arnulfus, direxit post Hildebrandum, supra memoratum abbatem et nepotem suum, et ei iterato hunc commendavit locum, quem et hactenus, miseratione Dei, regit, qui est annus supramemoratus Dominicae nativitatis 961.

Quod facile erat fieri quoniam a monachis coenobii hujus, ob vitae prolestatem, non modice amabatur. Et ita patet quod Adalolphus, jam dicti coenobii monachus, cessit voluntati comitis saepe dicti, cum vix anno unico administrasset. Et postmodum, Hildebrandi abbatis nostri reassumpti regiminis anno III. ejus avunculus Arnulphus, quondam comes Flandrarum et abbas, ut supra ostensum est, complevit officium vitae sepultus in Blandinio.

LXXXI.

Explevi jam, auxiliante Domino, quae 136.1269B| jusseras, domne et beatissime, necnon et amantissime pater, Adalolphe, comprehendens in uno codice traditiones fidelium cum chartis earum, necnon et gesta abbatum ab ipso primo loci hujus structore domno Bertino abbate, usque ad ultimum, qui nunc praeest nostrae aetatis tempore. Frater autem in ipsa veritate, teste me, nihil hic aliud scripsisse quod in exemplariis antiquorum potui reperire, aut strenuis viris narrantibus agnoscere. Si qui autem me invidiose voluerint dilaniare, obsecro paternitatis suae refrenentur favore. Reliquas vero chartas per diversorum ministeriorum officio deputatas curavi separatim inscribere, ut quod unicuique ministerio distributum erat, faciliori inquisitione posset inquirens indagare. Subscripsi 136.1269C| etiam per ordinem fratrum nostrorum nomina, quos ego juvenculus et pene ultimus, recordor in hoc monasterio regulari vixisse vita. Domnus abbas Hildebrandus, Odoldus decanus; Ingelandus, Vuinetmarus, Grimbaldus, domnus abbas Regenoldus, Grunwaldus, Benedictus, Rikelmus, Drotwinus, Hemfridus, Adalolphus, Rodvinus, Signinus, Galandus, Liodricus, Odarius, Erembaldus, Suavinus, Adalgisus, Vuluricus, Sigebaldus, Engelandus, Sigelmus, Aldgerus, Vuago, Folquinus, Idelbaldus, Adalsigae, Adalardus, Matfridus, Amarlandus, Heremarus, Grimbaldus, Heimericus, Everardus, Liuzo, Everoldus, Legenfridus, Tiozo, Vulfandus, Reingerus, Nidgrimus, Humfridus, Folcarus, Regenerus.

LXXXII. Dehinc sequuntur chartae testantes villas eleemosynae.

136.1269D| Hic etiam villulas ad eleemosynae ministerium a fidelibus contraditas, non meo parcens labori, sed monasterii prospiciens utilitati, cum chartis suis, scribere aggrediar: memini namque me hoc ipsum promisisse, cum Guntberti mentionem sub Fridogiso fecissem abbate. Igitur quae scribenda sunt pene omnia ipsius Guntberti et patris sui Goiberti sunt largitione tradita; construxerat autem isdem Goibertus in proprietate sua, sicut longe superius dixi, cellulam quamdam in honore Domini Salvatoris in loco nuncupante Stenetland; ad quam maximam 136.1270A| haereditatis suae partem delegaverat, et hanc eamdem cellam ad sanctum Bertinum pro parte filii sui Guntberti quem in eodem monasterio monachum fecerat, sub perpetua firmitate condonavit. Prima autem chartarum de villis, quas ad eamdem cellam tradidit nobiscum, habetur de Curmontium, quae in ordine scriptionis prima erit subsequentium.

LXXXIII. Traditio Goiberti de Curmontium, tempore Fridogisi abbatis.

( Aug. 831.) « Domno venerabili in Christo patri Fridogiso, abbati de monasterio Sithiu, ubi duo agii, Audomarus videlicet una cum beato Bertino, Christi Domini confessores, in corpore repausant. Ego, in Dei nomine, Goibertus, una cum filio meo 136.1270B| Guntberto, pariter traditores, per hanc epistolam traditionis donamus vobis spontanea voluntate quidquid habere vel dominare visi sumus in loco qui dicitur Curmontium, in pago Bononensi, super fluvium Edivinia: id est, mansum et casam capitalem superpositam, cum alia castitia, vel aedificia ibidem pertinentia, majora vel minora; una cum terris arabilibus, pratis, pascuis, concidis, communiis, perviis legitimis, et wadriscapis; omnia in omnibus, rem inexquisitam, totum ad integrum; et insuper mancipia X, his nominibus: Ellefridum, Odbertum, Gerwaldum, Vuerembaldum cum infantibus suis II, Hildewif cum infantibus suis II. Haec omnia superius denominata ad sepulcrum sancti Bertini legaliter coram testibus tradimus, ea scilicet conditione 136.1270C| quatenus post nos in eodem loco Domino famulantes hoc, ad specialem consolationem supra suum debitum habeant. Quod si quisquam de rectoribus praedicti monasterii hoc ab eis auferre, propter malivolentiam, vel inde debitum eorum supplere voluerit, tunc omnimodis, absque ulla contradictione, ad nostros legitimos haeredes revertere debeat, et ut ego Guntbertus, propter hoc donum, quandiu, Domino annuente, vixero, inter ipsos monachos plenissimum debitum habeam. Quod si contigerit, ut saepe evenit, ut, propter invidiam vel avaritiam praepositorum, de jam dicto monasterio egressus fuero, tunc, absque ulla contradictione, iterum haereditatem meam recipiam. Et ista haereditatula parva volumus ut ad ecclesiam Domini Salvatoris 136.1270D| in Steneland deserviat. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, quod ullus de haeredibus vel prohaeredibus nostris, si ista cautio firma perduraverit, vel quaelibet opposita aut extranea persona, contra hanc traditionem nostram devotissimam venire praesumpserit, vel infringere tentaverit, iram ipsius Domini Salvatoris Dei omnipotentis incurrat, et sanctorum ejus; et insuper distringente fisco, auri uncias X, argento pondera XX, coactus, exsolvat, et quod repetit evindicare non valeat; sed praesens traditio omni tempore firmissima permaneat, cum stipulatione subnixa.

« Actum Sithiu monasterio, in mense Augusti 136.1271A| anno XVIII imperii Ludovici, piissimi Augusti.

« Ego Goibertus hanc traditionem a me factam recognosco.

« Signum Guntberti, filii sui, qui hanc traditionem pariter fecit firmavitque.

« Signum Gabrielis, signum Riquionis, signum Egedbodonis.

« Ego Vuinebertus, sacerdos et monachus, scripsi et subscripsi. »

LXXXIV. Dederunt et Steneland basilicam in honore Domini Salvatoris, et unde ipsa basilica dotata esse videtur, et aliam partem haereditatis, mansis, castitiis, mobilibus, immobilibus, ad integrum; praeter mancipia, quae ingenua dimittere cupiunt in eleemosyna patris Thiodberti et matris 136.1271B| Bertrudae et filii Guntberti, ut inde annuale celebrent in eleemosyna fratribus et pauperibus. Et ista basilica de curso cum clericis ac luminaria custodita sit, sicut coram Domino Salvatore, in die judicii, ratio sit ante tribunal Christi. Et illud parum in ipso Steneland et Ricolvengahem, quidquid ego et Hlotildis ac Heremarus delegaverunt usque ad bunaria LX, totum ad integrum pertinens et serviens ad basilicam Domini Salvatoris. LXXXV. Anno nativitatis 826 hunc brevem fecit Goibertus, quando matrem suam Bertrudam duxit Romam et Gundbertum filium suum, et ibi eum sancto Petro obtulit; et papa Eugenius eum ibi clericavit et confirmavit. (826) « Omnem substantiam nostram misimus in 136.1271C| manus bonorum hominum, tam in terris quam in mancipiis, peculiis, praesidiis, mobilibus, et immobilibus, omnia et ex omnibus, totum ad integrum: in eo tenore, ut, si mihi contigerit finis meus in itinere quo pergere dispono in partibus Romae, orationis causa, ut ita fecissent, sicut ego illis disposui, in eleemosyna mea et patris mei et matris et filii mei. In primis illam haereditatem in Embriaco, ad sanctum Audomarum. Et illam in Curmontis et in Humbaldingahem: illum puero, pro haereditate, Guntberto et mancipia XX, si revertitur in patriam; si non venerit, tunc illud in Curmontis ad sanctum Bertinum, ad opus fratrum, in mea eleemosyna, unde consolationem habeant extra debitum suum, et nullus abbas potestatem habeat illis abstrahere; ut 136.1271D| offerant pro me et filio et patre meo vel matre, et missas vel psalmos celebrent. Et Everwinus et Lothwinus illas res provideant quidquid laborare possunt ad opus fratrum; post finem illorum, ille cui decanus jusserit. Et vaccas X, berbicas L, porcos XV, boves IV. Et illud in Humbaldingahem datur Jedonae propinquo meo. Si ille puer revertitur, habeat tunc illud in Hethenesberg, illam haereditatem quam ibidem comparavit, per totum habeat Jejodo; sin autem, tunc vendantur in meis propinquis et detur pretium presbyteris ut missas canant pro nobis et servis Dei et ancillis, ut offerant pro nobis. Et in 136.1272A| Tathingahem iillum ( sic ) mariscum, et in Ganape, nepoti meo Heremaro; et in Muldelhem ad sanctum Audomarum, pro loco illius pueri, et mancipia VI; et illum alodem in Aganesberga, et in Selis illum pratum, et in Vostringe illum bunarium per omnia vendantur, et detur pretium in eleemosyna nostra. Reliqua omnia tradantur ad sanctum Bertinum in nostra eleemosyna. »

LXXXVI. Charta Goiberti de dote basilicae Domini Salvatoris in Steneland.

(8 Nov. 828.) « Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantia pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in aeterna beatitudine retribuere confidimus. Idcirco enim, in Dei nomine, Goibertus, dono ad basilicam quae est constructa in 136.1272B| loco nuncupante Sanctum Salvatoris, sive Steneland, in honore Domini Dei nostri et Salvatoris Jesu Christi, nec non et sanctae Dei genitricis Mariae et sancti Petri apostoli, necnon et aliorum multorum sanctorum, donatumque in perpetuum esse volo, in loco nuncupante super Ennena, Araca, mansum I, et bunaria II; et inter Henrikingahem et Lonastingahem bunaria XIII, et jornalia III et dimidium; et in alio loco, cujus vocabulum est Hiddigareta, et Marisca, bunaria XIV. Sunt simul bunaria XXX, cum perviis et wadriscapis, et mancipiis VI, his nominibus: Erkembaldum, Morellum, Evonem, Ostorbertum, Foleboldum, Winebardum, cum peculiari eorum. Haec omnia, sicut superius dictum est, in praesenti ad ipsum locum sanctum jam ante dictum, 136.1272C| ut custodes ejusdem ecclesiae hoc habeant, teneant atque possideant, vel quidquid exinde facere voluerint libere in omnibus, Christo eidem regente, Ecclesiae perfruantur arbitrio. Si quis vero, quod minime esse credo, si ego ipse, aut aliquis de haeredibus aut prohaeredibus meis, qui contra hanc epistolam traditionis aliquam calumniam generare praesumpserit, in primis iram Dei omnipotentis incurrat, et insuper inferat, distringente fisco, auri libras C, argenti pondera CCC, coactus, exsolvat; et quod repetit nihil revindicare valeat, sed haec traditio firma permaneat, cum stipulatione subnixa.

« Actum in eadem basilica ante altare.

« Data VI Idus Novembris, anno XV domni Ludovici imperatoris.

136.1272D| « Signum Goiberti, qui hanc traditionem fieri rogavit.

« Signum Guntberti, filii ejus consentientis. Signum Heremari, nepotis ejus, consentientis. Signum Vurascolfi. Signum Witolfi.

« Ratlandus, presbyter, scripsit et subscripsit. »

LXXXVII. De morte Guiberti.

(838). Anno Domini 838, incarnationis Domini, XVI Kalendas Maii, IV ferias, hebdomada II Paschae, quando in monasterio sancti Audomari in monte Goibertus infirmatus fuit, suadente filio suo Guntberto, dimisit XV mancipia ingenua ad basilicam 136.1273A| Domini Salvatoris in Steneland, sub sensu luminario, ad denarios IV. Anno eodem post haec, in mense Novembrio, cum infirmatus sensisset appropinquare diem obitus sui, descripsit ipse propria manu, in tabulis ceratis quae exterius celatae erant barbulis crassi piscis, et subtus deauratae erant, qualiter suas res manu tertii sui disponerent, IV Nonas Novembris, II feria, isto modo: « In Humbaldingahem et Embreka, et Hettesnamont, ad opus Guntberti filii mei. In Ostringa bunarium I ipsi Guntberto. In Ganape, Trudlindae. In Winingahem, Bertrudae; excepto manso quem ad ecclesiam in Steneland tradidi. In Middelhem, ad sanctum Audomarum. In Anineshem, Folbaldo, et illud pratum quod habui in Selem. In Fraxerias, in Frandris, totam haereditatem 136.1273B| nepoti meo. Ad Sanctum Salvatorem, petrariam illam quam habui juxta Scammis; mancipia quoque XV ad eamdem ecclesiam dimittere volo ad denarios IV. » Jussit quoque recitari coram se et amicis suis ipsum brevem, II nonas Novembris. Pridie ante obitum suum, dimisit quoque IV mancipia ad Steneland ingenua. Sequenti quoque die, priusquam obiret, claves basilicae ipsius omniumque aliarum officinarum in manus filii sui Guntberti tradidit et commendavit, dicens: « His omnibus, fili, te superstitem confirmo, quatenus et Dei hanc domum meamque ac antecessorum meorum etiam et tuam eleemosynam, dum advixeris, congrua cura custodias. » Quibus dictis, requievit in Domino anima et corpore, ac obiit Nonis Novembris, IV feria vesperascente. 136.1273C| Postera die portantes corpus Guiberti ad monasterium Sithiu sepelierunt in basilica sancti Bertini, coram altare Domini Salvatoris et crucifixi.

LXXXVIII. Privilegium Adalardi abbatis de cella Domini Salvatoris in Steneland. (27 Mart. 857.) « Quaecunque rectores Ecclesiarum Deum timentibus et amantibus ad vota annuerint, in his procul dubio Dei se voluntatem implere non dubitant. Idcirco ego, in Dei nomine, Adalardus, abbas monasterii sancti Petri, vocabulo Sithiu, ubi sancti Domini Audomarus Bertinusque requiescunt, notum esse volo sanctae Ecclesiae Deicolis praesentibus atque futuris, quia fidelis Dei ipsiusque sancti loci, et noster, Guntbertus, parvitatem nostram petiit, ut traditionem patris sui Goiberti ac suam de 136.1273D| cella Domini Salvatoris in Steneland, sive Sancti Salvatoris, nostro etiam testamento confirmaremus. Cujus voluntati et petitioni libentissime annuentes, ob suam patrisque sui praescripti circa praedictum sanctum coenobium devotionem et plurimam utilitatem, statuimus vice Dei et sanctorum ejus, ut sicut testamentum jam dictae traditionis resonat, absque ullius contrarietate res ipsae ad ipsorum predecessorumque suorum eleemosynam peragendam perpetualiter maneant; ipseque Guntbertus, quandiu, Christo annuente, vixerit, ipsarum procurationem et potestatem ad opus monasterii Sithiu habeat; qui, si citius vitam finierit, quem ipse probaverit vel elegerit in provisione suscipiat. Utque secundum 136.1274A| chartas traditionem sic inconvulsae maneant, eas nominatim exprimimus, scilicet: in ipso Steneland, in Ricolvingahem, in Hisdonne cum mancipiis, in Henrikingahem sive Milhem, et alio Henrikingahem, cum Trudbaldo et luminariis in ejus ministerio; in Ebresingahem, in Winingahem, in Curmontium, in Siningahem, et in Istem; in Hokingahem, in Hostede, in Lampanesse, in Simpiaco, in Burthem, in Reka, in Strate; in Hemmawic, terra Frawivi; in Kilciaco cum Odlando fabro, in Etesnasberg; in monasterio mansum hortumque; in Ariaco similiter; in Tarwana mansum; in Quentwico similiter, quolibet ingenio attractae, vel nostro adminiculo augmentatae, et quaeque in postmodum Dei clementia addiderit. Item in Kessiaco, Sperdia, Vuesarmio, 136.1274B| Vostringe, Tingiaco, Vuilere, Mellingasele, Loclesse, Loninstagahem, praecariam Landberti, Adalgeri, Hildberti; in Gruonoberg sylvam cum terra; in Dagmaringahem, tam ipso Guntberto vivente, quam post obitum ejus, inconvulsae maneant, sicut hodie illic pertinere noscuntur. Moneo etiam et contestor, per ipsum Dominum Salvatorem, omnes rectores hujus coenobii praesentes futurosque nec hoc nostrae auctoritatis testamentum malignitate qualibet infringere quantumlibet moliantur. At si quisquam fecerit, impreco contra eum Deum omnipotentem omnesque sanctos ejus ultores, una cum animabus Deo devotis, qui has illi res contulerunt. Ut autem hujus testamenti firmitas perfecte roboretur, manu propria subscripsimus, et reverentissimum episcopum nostrum 136.1274C| Humfridum subscriptione sua roborare rogavimus.

« Actum Aria monasterio, VI Kalendas Aprilis, anno incarnationis Domini 856, et bissextili ascensu I, indictione V, ac embolismo, sabbato ante medium quadragesimae, anno XVII, regnante domno Carolo, cum fratre Ludovico ac nepote Lothario.

« Ego Adalardus, abbas, propria manu firmavi.

« Ego Humeridus, episcopus, hoc testamentum propria manu firmavi.

« Ego ipse, in Dei nomine, Guntbertus, peccator, jubente domno abbate Adalardo et annuente precibus meis, una cum venerabili episcopo Humfrido, subscripsi. »

LXXXIX. Privilegium Caroli regis de cella Domini Salvatoris in Steneland. 136.1274D|

(25 Julii 866.) « In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Carolus, gratia Dei, rex. Debitores nos regia excellentia novimus, ut servorum Dei devotis constitutionibus et firmitatem et defensionem adhibeamus; idque nobis vitam et futuram beatitudinem profuturum non dubitamus. Noverint igitur omnes fideles sanctae Dei Ecclesiae et nostri praesentes atque futuri, quia venerabilis vir Humfridus, episcopus et abbas, nostram petiit sublimitatem de cellulis quibusdam in dioecesi sua, scilicet in loco nuncupato Sancti Salvatoris, sive Steneland, quam in honore Domini Dei Salvatoris Jesu Christi venerabilis matrona Bertruda, una cum filio Goiberto, in 136.1275A| dote sua statuit, Romam pergens, ibidemque vitam finiens, et nepoti Guntberto, filio Goiberti, qui adhuc superest, conservandam, et ad Dei servitium augmentandam deputari voluerunt. Sed et in alio loco, in insula super Agnionam, juxta monasterium Sancti Bertini, quam memoratus Gundbertus per ordinationem et adjutorium praescripti venerabilis episcopi, perque aliorum sui propinquorum et amicorum solatium, ad ipsius Domini Salvatoris famulatum optare contendit, adhuc pene omnibus necessariis expertem, ut ipsa loca sancta, cum rebus parvulis appendentibus, regio statuto et defensione roboraremus. Proinde, vice Dei, decernimus firmamusque, et per futura tempora etiam divina conjuratione constringimus, ut haec loca sancta ad honorem 136.1275B| Domini Salvatoris nostri Jesu Christi una gubernatione inseparabiliter haereant, et in eis Deo Salvatori famulantes optata quiete fruantur, nihil contrarietatis vel a praelatis Ecclesiae, vel a saeculari potentia sustinentes; resque a praefatis Bertruda, Goiberto, Guntberto, Deo Salvatori dicatae, vel undecunque augmentatae, et, Dei gratia, augmentandae, nil omnino praesentibus futurisque temporibus cuiquam personae vel dignitati exsolvant, ulla occasione, quamvis valde necessaria judicetur, nisi victum vestitumque ibidem Deo servientium, et luminaria cerae oleique relictis sanctis, et necessariis restaurationis, ac, pro facultate, cura pauperum hospitumque, et, omni studio praefatorum, annuam commemorationem in eleemosyna servis Dei 136.1275C| et pauperibus; et cum omni integritate et appenditiis suorum locorum, tam in terris quam in mancipiis, rebusque inexquisitis, sicut nunc possidentur, sine aliqua substractione vel diminutione, memoratus Dei fidelis et noster orator Guntbertus clericusque sancti Petri apostoli ab Eugenio papa tonsus, omni tempore vitae suae his sanctis locis custos, cum summa quiete, sine cujuslibet malevolentiae perturbatione maneant; et, post eum, quem in famulatu Domini Salvatoris a se enutritum probaverit dignum et optimum; et deinceps, omni tempore perpetualiter sancto conventu hoc conservetur. Successoresque nostros rogamus, per ipsum Dominum Salvatorem contestamur, ut hoc praeceptum nostrum nulla machinatione in aliquo convelli patiantur, 136.1275D| sed potius ipsi firmissime roborent. Ut autem haec praecellentiae nostrae confirmatio perpetuum in Dei nomine obtineat vigorem, annulo nostro subter eam jussimus sigillari.

« Data VIII kalendas Augusti, anno XXVII Caroli regis.

« Andater, notarius, ad vicem Gauzlini, recognovit et subscripsit. »

XC. Brevis de substantia et censu et dispensa Domini Salvatoris, quando Hilduinus abbas injuste Kalendis Septembris, a manibus Guntberti omnia abstulit, anno Domini 868.

De ministerio ecclesiastico Domini Salvatoris. Sunt 136.1276A| ibi capsae IV, auro argentoque paratae; cruces III; calix I, cum patena argentea; turibulum aeneum I. Pendunt ibi calices III; armillae IV in funibus, cloccarum auro argentoque paratae.

De vestitu. Pallei IV, palla linea I, corporalia II, cinctoria III, alba I, casulae II, stola I, succinctorium auro paratum I, dalmatica diaconalis I.

De libris. Missale I, lectionarium I, antiphonarium I, Omeliaria III, Regum I, Baptisterium I, Omeliae Gregorii, Epistolae Pauli, Genesis, Prophetarum.

Ad basilicam Domini Salvatoris, in porta, sunt de tera arabili bunaria LXV, de prato bunaria XX; de sylva saginacia, faginina, bunaria XX; de minuta bunarria XV. Sunt servientes inter viros et feminas XIX, qui inter omnes non habent nisi mansos VII per bumaria 136.1276B| XII. Sunt mancipia XIV: vaccarius habet bunaria IV; berbicarius bunaria III.

In Curmontium, inter terram cultam et incultam, bunaria L; mancipia VIII. Ad luminaria et fabricationem, et tecturam et emendationem ecclesiae, et incensum, inter Steneland et Winningahem, sunt bunaria inter terram et sylvam XX. In Triaco et terra Trudbaldi; in Henrikingahem et Reka; in marisco, quod ipse Goibertus ad altare tradidit, bunaria XXVI. In Kilciaco, quod datum est in eleemosyna Edebergae, pro quo in annuali ejus XII pauperes pascuntur. Item in Sethliaco et Campanias bunaria XVIII, quod datum est in eleemosyna Trudlindae pro qua in annuali ejus C pauperes pascuntur. In Quintuico mansum I. Item luminaria pro Goiberto et Guntberto, et Trudlinda et 136.1276C| Riquione, de quibus inter censum et luminare debet venire libra I, solidi V, ad eleemosynam faciendam et clericorum necessitatem. In Hammavinc marisco, mansum I quem dedit Adalardus abbas, unde venit solidi X. In Simpiaco, bunaria XII, quae tradidit Zoppo pro libris V argenti, unde deberent venit solidi III; Sedneversingahem, quod dedit Liodricus, bunarios XVIII, inde debent pensae III. Item sylva in Gruonoberg, cum terra in Dagmaringahem, quam concessit Adalardus abbas, unde veniunt solidi II. De luminaribus, de ministerio Trudbaldi, unde veniunt solidi VIII. De horto in insula solidi XV. Summa, librae II. De praecariis veniunt solidi II, denarii VI; de sale modiola X. Item quae annuatim ex 136.1276D| his rebus expendebantur ad luminaria, cera, oleum, pinguedo, et universae necessitates in sanctuario Dei. Clerici VIII pascebantur, vestiebantur nonis novembris, in annuale Goiberti, fratribus de farina nitida modia V; de farina ad dispensam famulis et pauperibus modia II; de cervisia modia III. De firmaticis pensam I. Ad pisces solidi V. De pinguedine sextarii. De melle sextarius magnus I. De uncia I. De cimino uncia I. Inter cinnamomum et gallingar et cariofilo uncia I. De vino modia VII aut VIII. Ad Montem modium I. De cera librae III. VI idus Novembris, in dedicatione ecclesiae, ad opus fratrum et hospitum, de farina nitida modii V; de cervisia modii 136.1277A| XV; inter hospites, et pauperes, de formaticis pensum II dimidium, frinsingas IV; ad pauperes CCCLXV, de farina grossa quantum necesse est; ad pisces solidi V, de vino modii VII, pullos XV. VI Kalendas Januarii fratribus de vino modius I; idibus Januarii similiter, XV Kalendas Martii similiter, et pauperes C; de farina grossa modii II; de cervisia modius I cum compasse. Nonis Martii modius I pauperibus, ut supra. In octavis Paschae vel in Pascha annotina modium I pauperibus, ut supra. IV nonas Maii modius I pauperibus, ut supra. VI idus Maii modius I pauperibus, ut supra. Idibus Julii modius I pauperibus, ut supra. VIII Idus Augusti modius I pauperibus, ut supra. Idibus Septembris modius. I pauperibus, ut supra. IV Nonas Octobris calices II 136.1277B| pauperibus, ut supra. Initio musti modius I. Odlandus faber habet in Kessiaco quantum Adalardus concessit de terra mala, bunarii L, mancipium nullum; Bernardus, advocatus, habet in Vostringe terram quam tradidit Goibertus bunaria L, mancipium nullum.

De vaccariis. Ratwinus habet, inter juniores et seniores, vaccas VII; cum vitulis lactantes II; vacuas III; juvencas triennales III. Debet pensas. Sunt inter totum capita XX. Berbicas Vodel habet oviculas lactantes L; vacuas XXIII; multones XIII; agnellos L. Sunt inter totum capita CXXXVI. In Curmontium Huobbes habet multones XIII; annales VIII; oviculas lactantes XXXVI; vacuas XIV, agnelli XXXVI. Sunt inter totum capita CVI: debet pensas XXX. In Steneland 136.1277C| sunt porci, inter majores et minores XXX; sunt boves II ad occidendum, pulli XII, anates III. Sunt ibi de spelta supra sementiam bennae XV; de baliarcho carradae XXX, de avena carradae XV, de hordeo carradae II, de feno carradae XXXV. Sunt inter boves et vaccas, et berbicas et porcos capita CCC. Post haec, ego Guntbertus, in mense Junio, anno sequenti, tabulas II marmoris purpurei valentes libras IV, dalmaticam subdiaconalem, armillam ad cloccam habentem argenti solidos V, quaterniones diversos Veteris Testamenti obtuli Domino Salvatori. Dedi item denarios VIII in Bononia ad materiamen altaris.

XCI.

(27 Jul. 868). « Anno Domini 868 et anno 136.1278A| regni Caroli regis XXVIII, VI Kalendas Augusti, Guntberto Romam ire disponente, in Vuaebrante villa episcopali, in solario, in manus domni Humfridi episcopi, Unigmari comitis, Meionis, Odberti, dederunt Berhardus et Erkembaldus tertiimanus, vice Asbaldi patris sui, in Humbaldingahem et in Embrica, in pago Tarvennensi, quidquid ibidem Goibertus habuit et ut filio suo Guntberto condonarent, praecepit manutertiis; et Heremarus, post illos, Folkramno et Asbaldo reddidit, ut, si Guntbertus reverteretur, sicuti jussisset, facerent; si autem non reverteretur, sicut per missum suum mandaret manutertii facerent in sua et patris eleemosyna, sicut coram Deo rationem reddituri.

« Actum est anno episcopatus Humfridi episcopi 136.1278B| XIII, ipso etiam pariter Romam ire disponente.

« Signum Fardulfi, advocati. Signum Grimbaldi, senioris. Signum Bertlandi. Signum Brunsteni.

« In Dei nomine ego Guntbertus, peccator, presbyter, iturus Romam, ad Dominum meum sanctum Petrum, cui ab infantia traditus fui, ibidemque clericatus, rogans et contestans per Dominum ut haec perficiantur ita, propria manu scripsi, infirmus capite valde et oculis, et subscripsi.

XCII. De terra Humbertusin, in pago Belvacensi, sancto Bertino data.

« Notum sit omnibus fidelibus, quod temporibus Hugonis regis, patris Rodberti regis, et temporibus Abbatis Unalteri coenobii sancti Bertini habuit sanctus 136.1278C| Bertinus quamdam terram in pago Belvacensi, dictam Humbertusin, super fluviolum Tera, super quam praepositus erat quidam monachus Milo, nomine quidem, sancti Bertini, archidiaconus Ecclesiae Tarvanensis, qui, saeculari pompae nimis inserviens, et propter hoc eidem Dei fidelitatem negligens, accepta pecunia, Rainardo de Baledin ipsam terram dedit, ea scilicet conditione, ut omni anno, pro censu CC solidos Belvacensis monetae persolveret, quoad viveret. Hoc autem debitum quoad vixit, per quemdam Joannem, ejusdem terrae nostrae inhabitatorem, IX Septembris, in festivitate sancti Bertini, transmisit. »

Caetera desunt in codice.

(no apparatus)