- LITTERAE APOSTOLICAE
- SANCTISSIMI D. N. PP. LEONIS XIII
- DE PATRIARCHATU ALEXANDRINO COPTORUM*
Christi Domini, Redemptoris humani generis, auctoris conservatorisque Ecclesiae, assidue Nos et caritatem divinam intueri et salutare provehere opus pro muneris Nostri sanctitate contendimus. Gratiamque ei debemus plurimam atque ex animo profitemur, quod Nobis in eas incumbentibus curas quae ad nomen catholicum sive inferendum reducendumve in populos sive stabiliendum in illis augendumque attinerent, suis ipse auspiciis praesentique ope tam benignus adfuerit. Cui etiam acceptum singulari modo referimus, quasdam biennio proximo oblatas esse temporum maturitates, quibus instituta catholici nominis incrementa licuerit Nobis studio impensiore atque opera persequi. Providentiae autem rationes quas in eam rem adhibere visum est, datis praesertim qua universe qua singillatim epistolis apostolicis, haud vacuae sane fructu, divina fovente gratia, cesserunt: atque adeo Nos eumdem insistentes cursum, laetiorem quotidie votorum eventum fidenti cogitatione prospicimus. — Nunc inter ceteras nationem atque ecclesiam Coptorum complectimur peramanter, destinatumque habemus peculiaria quaedam in eius bonum et ornamentum ex apostolica potestate decernere.
Copticam gentem paucis ante mensibus allocuti sumus epistola propria, et vetera ecclesiae Alexandrinae monumenta commemorando excitavimus; idque duplici consilio, ut nimirum ex benevolentia atque hortatione Nostra quum catholici confirmarentur in coniunctione et fide erga Apostolicam Sedem, tum vero dissidentes ad eamdem coniunctionem invitarentur quaerendam et renovandam. Utraque ex parte fuit Nobis quod caperemus conceptae spei solatium. Catholici in primis, ut aequum erat, maximum Nobis obsequium ac pietatem in morem filiorum testati sunt, iidem praeterea grati quod episcopum e gente sua, Vicarii apostolici munere, secundum vota dedissemus, Venerabilem Fratrem Cyrillum, titulo Caesareae Paneadis. Quin etiam suae voluntatis apertius declarandae causa, id propositum susceperunt ut publicam ad Nos mitterent legationem: quo nihil certe poterat neque ipsis honestius esse neque Nobis iucundius. — Septembri igitur mense coram fuit legatio Coptorum, ex variis nationis ordinibus, ipso Venerabili Fratre praeeunte, delecta. Ab ea perlibentes cognovimus praeclare affirmatum quo studio, qua reverentia, qua obtemperatione erga hanc beatissimi Petri Cathedram, nomine etiam suorum civium, affecti essent: permovitque intimos paternae caritatis sensus, qua ipsi fiducia suis item rebus ac dissidentium fratrum exposcerent a Nobis et expectarent ampliora praesidia. Atque illud praecipuum fore significaverunt, magisque et humillimis precibus flagitarunt, si decreto auctoritatis nostrae Hierarchia catholica et Patriarchalis dignitas apud Aegyptios instaurata resurgeret. — Aequam afferri et non inopportunam postulationem plus una persuasit causa. Constat enim rei catholicae progressus non exiguos quotidie per Aegyptum haberi; clericos et sacerdotes nativos, quod plurimum interest, numero augeri; scholas iuventutis similiaque rectae institutionis subsidia multiplicari; vigere acrius in animis religionis amorem et cultum, atque fructus consentaneos largius provenire. In quo alacrem cleri operam valde quidem iuvant et sustinent nonnullae Religiosorum Familiae: ac sua debetur laus Franciscalibus, qui iam diu per ea loca elaborant, suaque debetur Alumnis Societatis Iesu et Missionalibus Lugdunensibus, quos Nosmetipsi auxilio submittendos curavimus. — Iamvero si Hierarchia in eis vel partim renovetur certique praeficiantur pastores, ex maiore ipsa atque expeditiore vigilandi providendique facultate, multiplex profecto utilitas in clerum ac populum dimanabit. Patriarchalis porro dignitas optime valitura est, tum amplitudine sua ad decus ecclesiae Coptae catholicae in opinione relevandum, tum ingenita vi ad vincula fidei et fraternitatis in omni ratione obstringenda. — Nos autem re tota meditate perpensa eademque deliberata cum Consilio seu Commissione Cardinalium S. R. E., quam ad reconciliationem dissidentium cum Ecclesia fovendam iussimus Nobis adesse, ei ipsi Coptorum postulationi obsecundare censuimus.
Itaque ad maiorem divini Nominis gloriam, ad fidei sanctae et communionis catholicae incrementum, Nos ex certa scientia motuque proprio ac de plenitudine apostolicae potestatis, Patriarchatum Alexandrinum catholicum restituimus et pro Coptis constituimus; eique ac singulis qui ipsum obtenturi sint, honores omnes, privilegia, praerogativas, nomina, omnemque potestatem tribuimus, eadem ratione qua generatim ea nunc a Patriarchis orientalibus rite exercetur : qua super re peculiaria praescripta ab Apostolica auctoritate tempore et loco impertientur. Sedi autem patriarchali sedes episcopales duas in praesens, decernimus suffraganeas; alteram in urbe Hermopoli maiore, vulgo Minieh, alteram Thebis seu Diospoli magna, ad urbem Luksor: ita ut Patriarchatus tribus interea dioecesibus constet, videlicet patriarchali Alexandrina, Hermopolitana, Thebana: integro tamen Nobis et successoribus Nostris pleno ac privativo iure sedes alias vel archiepiscopales, vel episcopales excitandi easque pro necessitate vel utilitate Ecclesiae immutandi.
Alexandrinum Coptorum Patriarchatum ita constitutum eatenus patere qua patet proregnum seu Kedivatus Aegypti proprie dictae ac provinciae praedicationis sancti Marci, statuimus atque sancimus. — Limites autem singularum dioecesium quas supra diximus, hoc modo definire placet. Patriarchalis Alexandrina Aegyptum inferiorem et urbem Cairum complectitur. Ad aquilonem habet mare internum seu Mediterraneum; ad orientem, canalem Suesii : ad austrum, latitudinis borealis gradum trigesimum; ad occasum, Tripolitanam Othomanici imperii provinciam. — Dioecesis Hermopolitana in Aegyptum mediam profertur. Ad septentrionem finitima est dioecesi patriarchali; ad orientem attingit sinum Heropoliticum; ad meridiem, continetur circulo fere medio inter gradus vigesimum septimum et vigesimum octavum latitudinis borealis, ubi scilicet locus iacet Sacci-t-moussé ad Nilum flumen, qui pariter locus in ditione esto eiusdem dioecesis; ad occidentem habet desertum Libycum. — Dioecesis Thebana, in Aegyptum superiorem porrecta, circumscribitur ad aquilonem Hermopolitana; ad orientem, sinu Arabico; ad austrum, vigesimo secundo grad,u latitudinis borealis; ad occasum, deserto Libyco.
Designationis primae tum Patriarchae tum suffraganeorum Episcoporum Apostolicae huic Sedi ius reservamus. Interim, quoadusque ea designatio fiat, mandamus ut catholicorum coptici ritus, quotquot tota Aegypto versantur, penes eumdem Venerabilem Fratrem Cyrillum, nomine et auctoritate apostolica, administratio permaneat.
Ita posse Nos de Patriarchatu Alexandrino pro Coptis restituendo providere vehementer laetamur in Domino ; eoque magis quia eius recordatio ecclesiae tam grata accidit quam quae gratissima. Nam propterea quod eam Marcus, beatissimi Petri discipulus et interpres, auspicato constituit sancteque gubernavit, arctior quaedam et praeclarior necessitudo exorta est, quam alias comm emora vimus, ipsam inter et Romanam ecclesiam; cuius potissimum coniunctionis beneficio extitit illa pernobilis, floruitque diu et splendore virtutum et doctrinae excellentia. Quare Nobis est optatissimum ut dissentientes Copti Hierarchiam catholicam ex veritate coram Deo considerent; eam nimirum, quae ob communionem cum Cathedra Principis Apostolorum et successoribus eius, sola potest ecclesiam a Marco conditam legitime referre, solaque heres est memoriae omnis quaecumque Patriarchatui Alexandrino a priscis illis maioribus est fideliter tradita. Ex eo fiat, id quod rectus ipsorum animus et divinae gratiae benignitas sperare admodum iubent, ut dimissis tandem compositisque dissidiis quae consecuta e intulere aetates, ad unitatem redire velint Romanae ecclesiae, quae permagno eos desiderio caritatis expectat.
Has litteras Nostras et quaecumque in ipsis habentur nullo unquam tempore de subreptionis aut obreptionis vitio sive intentionis Nostrae aliove quovis defectu notari vel impugnari posse, et semper validas ac firmas fore, suosque effectus in omnibus obtinere atque ab omnibus cuiusvis praeeminentiae inviolabiliter observari debere decernimus. Non obstantibus Apostolicis atque in synodalibus, provincialibus, universalibus Conciliis editis generalibus vel specialibus sanctionibus, ceterisque contrariis quibuscumque, peculiari etiam mentione dignis: quibus omnibus, quatenus opus sit, amplissime derogamus: irritumque et inane decernimus si secus super his a quoquam, quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.
Volumus autem ut harum litterarum exemplis etiam impressis, manu tamen Notarii subscriptis et per constitutum in ecclesiastica dignitate virum sigillo munitis, eadem habeatur fides quae Nostrae voluntatis significatam his praesentibus ostensis haberetur.
Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo nonagesimo quinto, sexto Calendas Decembres, Pontificatus Nostri anno decimo octavo.
- ASS, vol. XXVIII (1895-1896), pp. 257-260.