Epiphanius ille Cyprius episcopus, quem divus Hieronymus, et alii patres ecclesiastici tantopere praedicant nomine sanctitatis eximiae, et eruditionis, in prooemio librorum de haeresibus valde probat scriptorum diligentiam, qui bestiarum et serpentum formas et naturas, plantarumque vim pariter noxiam et salutarem literis prodiderunt: ut qui generi humano maximum beneficium contulerint. Si quidem homines indicata venena rectius cavere possunt, et si qui iam infecti sunt vel afflatu, vel morsu, vel densque aspectu noxiarum bestiarum, sanari possunt, indicatis remediis, quibus venenum acceptum expellitur. Eosque viros praeclaros Epiphanius noster se imitatum esse dicit, perscribendo falsas et pestiferas opiniones, turpiaque facta haeresum, quae a condito mundo ad sua usque tempora extiterunt. Quae quidem unica ratio et exemplum doctissimi pariter et sanctissimi episcopi abunde defenderent, vel potius commendarent aequis iudicibus hoc volumen, quo mortiferae venena draconis istius magni et rubentis sanguine humano, quae per Machumetem infudit miseris mortalibus, fide optima indicantur: simulque praebentur alexipharmaca: quae venenum repellant, aut laesis praesentem opem ferant, cooperante gratia Domini Dei, qui vult omnes salvos fieri, et ad cognitionem veritatis pervenire. Verum quia varia sunt hominum iudicia, et alium aliud movet, ut alterius consilium aut factum probet vel improbet, Apologia pleniori tum reverendis simis dominis et patribus episcopis atque doctoribus, tum piis omnibus huius editionis rationes reddidi, paratus etiam uberius atque prolixius satisfacere, si quis a me postulet. Quanquam Christiane lector non dubito quin diligenter Apologia nostra perlecta, non obscure sis intellecturus, me nulla pravitate animi ad hoc opus adductum, sed rationes maximas secutum esse: Nimirum ut satanae et antichristi astus atque fraudes detectae melius caveri possint, animique Christianorum confirmentur in fide Catholica, et excitentur ad gnaviter invigilandum saluti suae hoc novissimo et periculissimo tempore, utque homines Christo consecrati, certatim incumbant ad oppugnandum antichristum, idque legitime, suasque facultates conferant omnes ad ornandam et amplificandam Christi ecclesiam, cui nos totos debemus. Denique ut summa ope decoretur nomen Iesu Christi Domini dei et servatoris nostri, qui habet nomen scriptum in vestimento et femore suo, Rex regum et dominus dominantium: qui percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Arnen. Vale amice lector. Ex Tiguro, xx. die Ianuarii.
Anno salutis nostrae reparatae MDXLIII.